Thomae Cornelii Consentini Progymnasmata physica ad illustrissimum & excellentissimum D. Dominicum Franciscum Marinum Caracciolum Abellinatum principem

발행: 1663년

분량: 230페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

vitta ludi ando tamen persaepe labatur: quippe experimenta magno labore atque industria conquisita ad praeconceptas opiniones(quod dolenter potius,quam contumeliose dictun velim perperam traducit. Caete-Nam quid Ego non Haruetj modo aliorumque autorum obseruationibus instructus,sed meis etiam peculiaribus fietus experimentis, de hominis generatione statuendum putem, in dissertationis huius decursu mani se

tum faciam. Considerare autem primum voret non uno eodemque modo viventia omnia generari: Multae enim & animantesti stirpes sunt, quet cum nullo conspicuo semine procreatae videantur. pontaneum ortum habere dicuntur: Sed plantae pleraeque ex seminibus oriuntur ; quemadmodum& maxima animalium pars ex ouis, quae plantarum seminibus res o dent , propagatur. Verum homines, & perseetorum animalium ingens multitudo ex parentum semine in matris uterum confluente progignum

Hinc triplicem animalium procreationem distinxerunt autores aliam quidem ex ouinaliam ex semine, & aliam tandem ex putri; ut propterea animal quodvis vel vel vel ex Aristotele sit nuncupandum; ac si dicamus vel ouiparum, vel viuipariun . vel sponto

naturae.

Facilis autem est nec ratione modo, sed sensibus quoque perspecto stirpium e semine propagatio, Videmus enim plerunque in plantarum semine germen quoddam aut absolutam formam, aut certe ritae suturae stirpis simulachrum repri sentans. Huiusmodi autem germina satis con- spicua deprehendet, qui volet in nucibus quibusicumque prssertim vero pineis, itemque glandibus fabisque, quae diffsIqac bipertiti eo potissimum tempore, quo humoris plens turgescunt, produnt genuinos surculos seu plantas, Ad similitudinem vero stirpium ipsius quoque hominis generationem

exprimi posse credideram. Etenim crassus ille ac concretus humor, quem semen genituramue vocant, plantarum semini mihi videbatur analogus: censebamque latere incerta eius portione, quam videlicet

uno congressu vir in mulieris uterum eiaculatur, tenerum futurae prolis germen, seu rudimentum, quod in concipientem comprehendentemque naturam incidens, nutrititios succos a materno sanguine mutaretur. Re tamen ad veritatis trutinam accuratius pensitata animaduerti magnam esse seminis stirpium, cum hominum genitura dissimilitudinem: illud enim veram seminis rationem habet, cum possit generare simili:

illis, a quibus secretum est: hominis vero genitura non item.

92쪽

ga in Generat rei

Si quis autem qdtrat cuiusmodi esse debeat animantium semen,quod stirpium semini sit analogum; Respondebo ex Aristotele id esse, quod ex ambobus coeuntibus originem trahit, &utriusque sexus vim continet; idest quod ex mare & f mina primum miscetur, quasi conceMys promiscuus. Eiusmodi in ossiparis est ovum sicundum ; hoc enim iam habet quod ex ambobus requiritur; la potens est gignere tale animal,

qualia sunt illa a quibus discretum est. At in uiuiparorum quoque utero,certo quodam Sst concubitum tempore, fieri conceptum ouila mem, seu massulam instar oui membrana obducti, cui detractum sit D- tamen, ab Aristotele moniti semel atque iterum obseruauim , Hoc igitur inter genituram & semen interesse docet Aristoteles,quod genitura sit humidum illud excrementum, quod suo sexus alteruter genitali subministrat; semen autem conceptus ex utroque parente proc dens. Qu*m quidem diuersam nominum rationem, utpote nostry instituto consentaneam deinceps retinebimus. Sed videamus iam quid genitura sit, unde prodeat, quidue ad hominis procreationem conserat . illud autem in primis notandum genituram e duabus constitutam esse naturis,ex humido scilicet illo crat lamento, quod sensibus est manifestum, & tenuissima quadam substantia, quae sensum quidem effugiens sola ratione prehenditur. porro in hac vim a que energiam omnem in esse ostendemus; nam crastior illa substantia nil aliud est,quam quoddam huius,ut ita dicam, vas seu conceptaculum, vel si maris integumentum atque inuolucrum; quod sane Medicorum hactenus delusit oculos, qui nudeum se nactos putidies, cortices O si

quas obtinuerunt . . '

Vulgo opinantur geniturae crassamentum fieri ex superfluitate sa*guinis magis atque magis elaborati, & in albam crassioremque substa tiam concreti: idque ex eo comprobant, quod genitura crudior emissa(cum videlicet re venerea ultra modum quis vijtur cruenta iam aliquibus prodire soleat. Vetum Ego certissimis si erus coniecturis constanter asseuerabo materiam, e qua geniturae crassamentum constituitur, albuminis instar, erectiliaribus vasis elituere, atque in sua deind* conceptacula recondi; unde concubitus tempore exillat, nec unquam purpurei sanguinis sphciem exibuisse: Nam quod nonnullis intemperantioribus sanguinolemta genitura efiluxerit aliquando, id ex vens potius, arterique alicui hiatu G tamen vera narrantui quam ex desectu geniturae prouenisso

putandum est: quippe ubi uniuersa genitura exilierit, cessat statim teni P languetque qstus cupidinis.

93쪽

Vt autem sententiae noli, fundamenta secith percipiantur, operae

pretium erit nonnulla ex Anatoine repetere ; ac primo certum ratumque velim esse apud eos, qui nostra haec legerint, languinem aliosve humores a corde per arterias ad partes corporis permanare; per venas at tem a partibus adcor relabi: ad haec comites arterijs fere semper vcnas este, & cum illis per varias anastomoses connecti: praeterea arterias plerunque coniugibus venis minores esse, inter dum vero maiores. Sic a teriae quae in uterum praegnantis animalis pertinent venis sequentiores, amplioresoue sunt, & maiores quo si tus grandior suci it: Conti a vena umbilicatis arterias magnitudine sua longe superat. venae mesa-raicae recens pastae animantis arterijs sunt multo maiores; sperariaticae

vero arteriae in facundis animalibus ampliorcs . capacioresque stat

venis .

Age vero reconditum naturae mysterium aperiamus. Arteriae quae ad uterum grauidae animantis protenduntur, succum quemdam situr alendo idoneum asserunt, quo intra uterum deposito, renuit langitis per

venas: quamobrem maiorem esse oportet arteriarum; quam venarunia

amplitudinem. Dispar autem est umbilicatiuin Vasorum conditio; nam arteriis multo maiores sunt venae, ut pote quae Una cum refluente ex ar-rerijs sanguine, aduehunt quoque arreptum ex uteri placenta nutrit, tium succum, quo stius alatur. Iam .ero Vt ad prepositum regrediamur, seminales arteriae cuta v his per innumeras anastomoses connectuntur, capreolorumque instar inuicem implicantur in vase illo pyramidali, quod coi rus varicosum , seu pampinisorme visant Anatomici, in quo tans formatur vasoruni contestius, ut clavsia usorum acies queat ab arteria venam intein

scere. Atqui perspectum habeo nusquam inueniri eiusmodi plexus,nisi

ubi secretionem aliquam natura molitur, ut alias ostendam. Quamobrem geniturae crassamentum, dum una cum sanguine per arterias spei maticas delabitur, in eo plexu secernitur; unde fit ut venae remea tem sanguinem excipientes sint minores Micrib.

Nec id quidem mihi dubium est quin tale cra Camentum quo tempo re secretum a sanguine elabitur ex arterijs spermaticis, exalbescat, ouiaque albuginem quodammodo repraesentet. Quippe autopsia edoctustum succum, quo stius in utero alitur, simili etiam specie defuere; quemadmodum & albumen, quo oua in gallinae utero coagmentantur. Eiusdem pariter generis substantiam secerni ex sanguine in platibus corebri suo loco demonstrabimus. Quocirca fatendum est geniturae mate- ita statim ut exulta ijs excidit,nullo tanta: ionis illi reemu exalaeficie

94쪽

6 ab De Generat ne

Genlturam in testibus peculiari quadam eorumdem vi eonfici omnes

sese Medici unanimi consensu tradiderunt. Sed mirari satis non post in cur ita crediderint, cum nusquam non occurrant resecti, qui libidinantcs genituram largiter prosundant. Tolerabilior sano est illorum sententia, qui censent testes non conficere genituram, sed pei ficere potius eidemq; secunditatem impertiri . Nam profecto magna visest testium; hi enim ad uniuersi corporis robur magnopere conferunt. Quamobrem castrati virilem fortitudinem obliti, quasi in mulieres degenerant; vultu enim, colore , imo etiam moribus est minant ur: leuia illis ora sulgent, hebescit acies mentis, vox virum non sonat, & vires omnino languet-

fiunt . Quid igitur mirum . si execti progenerandis fartibus pigrunquo sint inhabiles e Mihi vero perientia compertum est canem, cui testessierant abscissi, filios generasse ; quod de Tauris, Equisque nonnulli

memorant: nec desunt qui narrent de mulieribus, quae ex concubitu cum castratis vitis aliquandoconceperint, quod tamet, non ininus dic

ficile scitu, quam factu reor: Quippe non licet exectis concubere nisi cum impudicismulieribus, a quibus vix unquain extorseris vetitatem ;prqterquamquod & ipssetiam proumpta opinione falluntur. Neque vero prytereundum complura vasa, quae ad testes & proximae loca pellinunt , in exectione discindi, viasque intercludi, per quas substantia aliqua ad generationem necessaria solet permeare: quod sano notauit olim Hippocrates, seu quisquis alius libri de genitura author. Lactenus de corpora substantia seu crassamento, quod quasi vas est, aut aliquod geniturae receptaculum : nam quidquid ad conceptionem genitura coniseri, id agitur ab illa parte, quae oculorum effugit obtutum, autem multorum fatigauit ingenia, qui cum vim,& cflectum agnoscerent, caussam tamen obscuritate inuolutam naturae ignorarunt.

Viget passim in ore nostrorum philosephorum celeberrimus ille Arbstotelis sermo: Incst in seminc omnium quod facit ut si unda sint senibna, videlicet quod calor vocatur, idque non ignis, non talis facultas est, sed spiritiis qui in semine spmosoque corpore continetur; & natura quae in eo bili tu est, proportione respondens elemento stellarum. Quamobrem ignis nullum animal generat, neque constitui quicquam dei sis vel humidis vel siccis vide t ur At vel o Solis calor di animalium non modo,qui semine continetur; verum etiam si quid excrementi sit, quan quam diuersum a natura; tamen id quoque principium habet vitale , Caeterum calorem in animalibus contentum nec ignem esse, neque ab igne originem ducere, manifestum ex his est. Haec vero quamquam magpificum nescio Ulid sonare videntur, i C,

95쪽

tamen vera nihillo amplius pracleserunt, suam speciosam exaggeratiornem, seu potius umbratilem quamdam ignotae rei amplificationem eQuidnam enim illa si ificant, supra vires Elementorum agere; participare corpus magis diuinum, quam ea quae elementa appellantur; pr portione respondere elemento stellarum; & similia quae hic inculcat Aristoteles e scilicet rcm inuolutam cum nulla posset ratione illustrare, dippia tu potius obscurauit. Porro discrimen illud cclestis element risque caloris, in quo omne ratiocinationis suae fundamentum positum est, omnino commentitium esse iam demonstrauimus. Zeno stoicorum princeps opinatus est id quod una cum humido ge niturae crassamen to in viro exilit, eine animae partem & auulsionem:nec aliter sensisse Epicurum constat; hic enim semen dixit essecorporis &anime detractam partem; ideoque venereorum usum ossicere valetudini s commodo. quidni hoc ipsum, ut alia, mutuatus a Democrito, qui apud Plinium venerem damnauit, ut in qua homo aliusexiliret ab homine . In hac etiam sententia pertinaciter obstinauit Tertullianus, qui traduces esse voluit animas, vivumque a primordio semen, quare in hunc aliquando locutus est modum. In illo ipso vhimae voluptatis aestu, quo genitale virusexpellitur, nonne aliquid quoque de anima videmus exire, atque adeo marcescimus,& deui scimus cum lucis detrimento e Ci egorius item Nys Ie antitas aperte prodidit inesse in hominis semine animam, omnesque anium facultates in eo delitescere, suo tempore ab que ordine educendas; id autem ita concludit. Nihil ex inanimis vim in sese habet mouendi itemque crescendi; at perspectum est eos, qui in tero aluntur, & incremcntum capessere, & de loco ad locum moueri; igitur unum & idem esse .lcbet tum animi, tum corporis constitutionis principium. Verum tametsi haec sententia ab em ijs prosecta sit autoribus , nec sine aliqua probabili coniectura & ratione prolata videaturi tamen haud scio an iure ab illis recipi possit, quoi um animus verae religionis pietate deuincitur. Profecto sanior sententia,cui adhaerere par est,negat a pringenitoribus dati animas; sed illarum serendarum rationem uni ac soli Deo subiacere decernit. Si quis autem constituerit in semine ignobiliorem quamdam animam, qualis illa est, quam vegetatiuam iuniores, Plinius alentem appellat, cuius vi generationis materia erumpat tria actum, donec factus in utero consormetur, aptumque immortali animae Quae a Deo facta post concept onem protinus insinuatur in corpus d

micilium paretur, quid tum inde verum nobis non libet in ista velut

96쪽

es De Generatio

Palacessistqomnem procreandi vim positam rentur In mumta,vis cant, seu vitali balsamo, & sulfure , quod per unita sum animalis corpus

iis igi , tuoquc fauore omnia complecti proicant. Eius autem natiram pene incorpoream esse dicunt, consei uarique in humido geniturae crassamento, seu in vase idoneo; donec in uterum coniecta vires suasi ossit exserere. Quisquis autem accurate suerit contemplatus quomodo callina interue a Gallo comprcssa viginti immo etiam plura parere soleat oua tactanda ; quaue item ratione papiliones illi , qui ex crucis, atque boim hicibus per metamorphosim quamdam oriuntur, magnam ovorum multitudinem, quam i mins utero gestant, unico initu compleant, a que siscundent, (cum tamen interea eiusmodi oua duriori testa obducantui facile sibi persuadebit ingentem esse geniturae vim, quae per o cultum agat, & corpora quantumuis densa permeet: nullam vero miscrassamento effracitatem esse, cum illud oua,conceptusque minime imgrediatur; sed conceptaculi tantum munus obeat, quo perfuncto vel ex utero delabitur, vel in tenues habitus vaporesque dissipatur, ut mox ubdebimus An vero sicut geniturae cra flamentu ab arterijs spermaticis secretum in peculiaria vasa reconditur, unde concubitus tempore exiliat, ita etiam aestantior haec natura, in qua generandi vis inest, crassamento Armisa in eodem conceptaculo contineatur, res est digna de qua quaeratur Mihi sane videtur eiusmodi substantiam non uni tantum loco astixam haerere, sed per uniuersum corpus permanare; inque ipso ve nermium illecebrarum aestuesseruescere; ac demum vi imaginationis, cui potes mum hoc munus incumbit, detrudi, & ad exitum una cum consentaneo crassamento stimulari, Fqminas velo eiusmodi genitura carere nemo sana mente priditus opinabitur; cum eadem illis ex coitu contingant, quae maribus accidunt ; nec obscuros euentus ex seruore turgentis geniturae in mulieribualiceat deprehendere.

Dissicillinem sane determinationem habet quaestio, utrum muliebris genitura vim aliquam ad procreationem conserat; an somitem tantum incitamentumque praestet, & sit generationis quasi lenocinium . Scriptum est ab Hippocrate dementem cum esse, qui animam animae, idest genituram geniturae admisceri non ci ediderit. Quippe hinc factum ubtatur, ut nati modo matrem, modo patrem mira similitudine explimant; interdum vero utriusque velut mistam speciem reserant: immo

animalia a duobus diuersis generibus nata, ut muli & Vinni, tertis gen

97쪽

ris fiant , & neutri parentum sint similia. Huc autem spectare videtur

illa obseruatio pastorum , qui equas post asini initum custodiunt , ne, abortiant, aut cum egris maribus coeant, a quibus secilius implentur. Aiunt enim cquam ex Asini coitu non mulum parere, sed equuleum; si post ain lacrit impleta, fatigetur: quippe fieri potest ut maris genitira ex nimio praegnantis inotu disperdatur, ac proptet ea sola sqmine genitura supeistes soniacismum matri Omnino similem. Haec argumenta nonnulli putant satis esse ad probandum maris , stamin ue genituras inuicem misteri, ac in utraque essiciendi vim inesse seu qq-lcm, seu ii alterutra maior(m: unde similitudinis ratio pendeat Sed compertum c si nobis natorum cum parentibus similitudinem, non ab c Sciente tantum vi , verum a materia quoque & alimentoalijsue causis prouenire: sic peregrina semina, ut notauit Aristoteles, ad postremum pro terrae natura redduntur; haec enim materiam' corpus u

seminibus praestat: & oues caprino lacte enutritae, durius Ianitium prinserunt; atqui imitana materiam omnem sepetemque setui subministrat immo eumdemnonnunquamita immutat imaginationis vi , ut iccirco monstrosa quaedam in natura contingant. Quid e quod mulieres quaedam adiurant lapenumero se concepisse sine eae, quae per coitum sit, voluptate. Numquid vero mulieres paulo hebetiores geniturae emisssionein quandoque non semiunc, quod notabili voluptate minimc pedi fundantur e An necesse non est utriusque sexus genituras eodem una tempore effundi sed quid frustra torquemur in inquirenda eorum rhtione , quae mulieres dum continentes videri volunt, nobis fallaciter

Operae autem praetium erit in medium proferre rationes coniecturasque, quibus innixi decernimus genituram in procreatione animalium . cilicientis tanti caustae rationem habere, materiam vero omnem alati scinina suppeditarr. Scio haec Medicos Galeni gregales molesto grauiterque laturos: ruit enim decantata illa partium hominis diuisio inspermaricas atque sanguineas, nam ossa cartilagines nemos&eiuta di albas partes a geniturae crassamento ; rubras vero, ut cordis iecorisque par chymata & carnes e materno sanguine concretas arbitrari

tur: nec aliunde ita concludunt aequaniex similitudine ; quam paries illae cum genitura, hae vero cum sanguine videntur habere. Sed illos qui ita sentiunt ad experientiam inspectionemque prouoco. Primum igitur pulli gallinacci generationem ex ouo contemplemur; tiain sicie habere docet autopsia. Corporatur pullusex oui album, ne, in quo nulla prorsus ante incubationem apparet sanguinis nota .

I et Prima

98쪽

De Generassene

Prima autem pulli rudimenta sormantur in orbiculo illo, seu circulari

macula, quam vitelli tunicae adnatam , in media utriusque cacuminis oui distantia consistere obseruamus. Nemo autem Lit unquam usque

adeo lynceus ut galli genituram in ovo conspicari potuerit et siquidemat idest grandines, quae in utroque oui vertice visuntur ,& a mulierculis progalli genitura ostentantur, longe absunt ab eo loco, in quo prima pulli primordia estingi diximus ; & non modo in mecundis, sed

etiam hi hypenemibouis inueniuntur. Cum igitur in ovo nullum M. spectabili Mniturae vestigium deprehendatur (nam circularis maculam cuius modo meminimus, in is infecundis aeque atque flacundis cernitur ex quo ossa cartilagines nerui alisque partes seminales constituantur; neque sanguisextet, qui materiam praestet cordi iecori carnibus alijsque sanguineis partibus effingendis: Sed omnia pulli membra ,

quanquam villiinilis naturae, ex uno eodemque album ine corporentur, quid obstat quin hominis partes, quamquam dissimileS, ex eadem coim tantur materia, quae neque sanguis sit , nec geri rura, sed altera natura euotum albumini analoga; qualem intra praenantium uteros continenter defluere ex dissectione nouimus. Praeterea Haruetoauspice deprehendimus i minarum uteros a mari.

hus si undatos ,nihil acoitu retinere, quod geniturae speciem reserat, nec ante conceptum (qui pluribus post concubitum diebus corporati incipit apparere aliquod vestigium seminis. Id plane patremum ubderi potest; sed accurata Harueimili gentia omnem sustulit dubitati nem, quippe ita se rem habere ille comperit, ex dissectione damarum,

ceruarumque sepius iterata.

His rebus expositis , liquet genituram non esse partem seu materiam constituendi conceptus, neque eius crassamentum ad generationem, quicquam coniurre; cum illud absimatur antequam ictus incipiat coaymentari . Quare superest ut dicamus geniturae vim omnem positam esse in substantia quadam prorsus insensili, quae materiam a sentina colla. tam subigens, generationis sit ciliciens. Materia autem ex qua sertus conformatur uniusnodi ferme est ire, omnibus animantibus, nem crassus quidam lentusque humor albi. us, qualis in uniueris propemodum ouoruin genere reperitur. Eiusmodi humorem sanguini permistum sis pissime cotispicamur in menstruis secundarum mulierum, quem Medicorum vulgus pituitam seu crudi,tem sanguinem arbitratur. Csterum incipit hic humor in mulieris vitarum profluere multis plane diebus a fiscundo coitu: tum vero in massam cogitur, inembranaque obducitur; sitque quodamnquo ouum molli ri iuni-

99쪽

ri tunica septum. Sqpe autem albugineus iste lentor vel peritissimis

viris imposuit; n am in abortu eiectus, habitus est pro genitura . Ad hunc igitur modum obseruatum est in uiuiparorum uteris coagmentari conceptus haud absimiles ouis. Hoc tantiam inter conceptum verbi gratia humanum ,&ouum gallinaceum inter est quod hoc par tam habeat uniuersam illam materiam , quae satis sit, donec pullus abs lute conformatus excludatur; ac praeter albumen complectatur item luteum, quo potissimum pullus iam exclusus, ceu lacte quodam alatur; cum eidem primis statim diebus non sufficiat alimentum ore ingestum: sed conceptus humanus non continet omnem materiam ad partum. usque neces Iariam; hanc enim in dies singulos a vasis maternis mutu tur; nec praeter lentorem albugineum alteram habet substantiam ou rum vitellis similem, quae puerperio in alimentum cedere debeat. Quamobrem recte notauit Haueius non ea modo animalia , quae dicuntur oui para, sed uipara quoque, &ipsum genus humanum ex ouo progigni: ne putemus hanc fuisse propriam peculiaremque Tyndaridarum sortem. Porro ex his Mythologi rationem elicient, cur AEgypti una Theologia Deos omnes ovo editos esse, perhibuerit. Hinc liquet futilitatis, summaeque leuitatis plenam esse homunculorum procreationem a Paracelis , & alijs propositam, qui ex viri genitura, muliebrique sanguine in vitreo vase conclusis, temperatoque calore solis, pusillos homines generari posse crediderunt. Nam, ut milla fi clam incredibilia, atque absurda, quae illi enutiunt, certe in collectione humani seminis turpissime labuntur quidem hoc frustra alibi quaeritur, quam in utero muliebri: neque enim genitura, sed conceptus ante da scriptus veram seminis rationem habet.

Est autem ab authoribus magna dissensione disceptatum do ordine, quo status inembra formantur , ac de parte eiusdem primigenia. Hi poci ates libro de Digia scripsit distingu i membra omnia simul & augmri . neque alterum prius altero, neque posterius; quae vero maiora sunt natura, tametsi non antefiant, prius tamen apparere . Galenus tradidit

non omnes simul partes effingi, sed alias prius, alias vero posterius; cxemplo eorum, quae arte fiunt: nam quemadmodum, inquit, Domus non tota simul extruitur ,sed fundamenta primum iaciuntur, inde pariotes eriguntur, & tandem tectum superstruitur sic & animantis fabricam natura molitur,primo cffragens quod magis est necessari a sterorum. que veluti fundamentum; id autem Galeno visum est iecur, ut pote samguinis ossicina, ac nutrimenti totius promptuarium Aristoteles Cor Ab

inum containari voluit, quod c test, par ui motum, sensim, a quo

100쪽

alimentum suppeditire debeat. Hauerim opinatur ante membrorurn omnium constitutionem sanguinem gigni, tum vero ipsius sanguinis

conceptasula , nempe cor cum venis & arieri .

Sed tamen ego habeo quid praeter omnium opinionem de hac re, sentiam: nimirum antequam vel sanguis purpurascere, vel ullum adspectabile membrum in conceptu corporari coeperit, praestruuntur occulta quaedam futurae animantis lineamenta , ad hunc serme modum.. Primo vis quae in semine, hoc est in conceptu, viget spiritum in eo d lite entem excitat; hic autem conuenientelia nactus somitum turget , circumlasiumque humorem fermentat, tum bullula formatur, quae vibrans reciprocoque motu saliens conclusum halitum comprimit, atque in angustiascogit; ut propterea se impetu halitus erumpat, & ceu per fistulam tubulumque longius procurrat: hoc interim spatio materia, scahalitus intra bullulam fermentescens, dum ab iteratis eiusdem compressionibus propellitur, processu quodammodo in orbem sinuato, tandem, ad ipsem bullulam reuoluitur idque iugiter fit Interea ex eodemi dubctu, tanquam ex trunco complures prorepunt rami qui deinde in unum, concurrentes , halitum noua accessione auctum ad bullulam reuehunt. Haec autem dum fiunt, obscura sunt; nam tanta horum corporum est

tenuitas, ut fugiat aciem dised ea vis est istius halitus, ut circumiacentem: Ientorem sensim rarefaciat subigatque insigni rubore inficiat. Atque hinc est prima sanguinis origo . Caeterum sanguis una cum halitu ad bullaeam delatus a perenni eius motu in tubulum seu arteriam protruditur; ubi primum in plures quasi

rivulos d pergitur, postea vero in eumdem locum, veluti fontem , una cum foenore relabitur. Sic ergo fit ut bulla venulaeque, quae prius tenui spiritu pelluciduloque humore turgentes, oculorum effugiebant obtutum, mox imbutae sanguine satis conspicuae fiant . Qui vero ante nos animalium generationem ex obseruallanibus ediscere studuerunt, cum nullum in conceptu conspicuum suturi metus indicium prius animaduerterent, quam sanguis rubescere, & supradicta bullula micare inciperet, crediderunt primi niam animalis partem esse cor, nam illa micans bulla pro corde est habita . Vin tamen Haveto verisimile visum est sanguinem priuS 'care, quam conceptacula .

Sed proferamus argumenta, quae sententiae nostrae fidem , & firmamentum adiungant. Persitatum est ijs, qui in pervestiganda animalium seneratione industrij pauloque experientiores fuerunt, fodius consormationem non aliunde promptiu&, atque facilius accersiri posse, quam ex inspectione orum, haec enim ubi utS Opportune semper occurrunt, laus

SEARCH

MENU NAVIGATION