Thomae Cornelii Consentini Progymnasmata physica ad illustrissimum & excellentissimum D. Dominicum Franciscum Marinum Caracciolum Abellinatum principem

발행: 1663년

분량: 230페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DE VITA

Progymnasima VII.

Ribus rebus animantium vita sustinetur, cibo potu, & re spiratione. Quemadmodum vere ex cibo , atque poti ne utilis succus ad nutricationem corporis conficiatur, satis ni salior, superiori progymnasmate est explicatum. Restat igitur ut videamus unde vitalitatem singulae partes indipiscant. Nulla res est in corpore animalis sanguine vel utilior, veI admirabblior: eius autem reconditam vim subolfecisse videntur prisci illi Philoso.phi qui non aliam in animantibus, praeter se uinem,animam constituerunt: sed enim tametsi hominis animus diuinorem quamdam habeat ori ginem a corporea mole secretam, nihil tamen obstat, quin bestiarum animae, cum corporeae sint interitusque participes , in sanguine statuan

Plerique vero languinis naturam ex his duntaxat, quae sensu percipiuntur aestimantes, eiusdem praestantiam minime sunt assecuti: nam prutior illa pari, in qua vitalitas inest, omnino fugit obtutum, & simul ac eproprijs conceptaculis elabitur, evanescit. Notum quidem est omnibus sanguinem in arteriis venisque vitiarum animantium continenter fluere,& omnino liquidum esse,extra vero prifitium plerumque in duriusculos grumos concrescere falsum autem est, quod nonnulli opinantur, sanguinem intra venas vi caloris liquesceternam cum semel ille evenis eruperit, spissari statim incipit; etiamsi intra calentia vivi animalis viscera excidat, vel inseruentem fideliam effund tui . quin sepius a calore in duriorem massam cogitur. Mimas sortia peccant illi, qui sanguinem a motu liquescere putant; & sane qui languiculos conficiunt recens eductum sanguinem bacillo agitant, ne concrci

scato

Verumtamen etsi motus atque agitatio impediat ne coeat; saepe tamen ille diutule immotus intra venas haudquaquam comci escit, quod experimur ligata viui animalis vena, ita ut sanguis fluero,

sanguis facile

ac refluere nequeat.

Alia igitur inquirenda est causa, quamobrem sanguis, donec in arte-ii, venisque continetur, fluitet , ct plane liquidus sit. Scilicet inest in

132쪽

Ioa De Vita

sanguine tenuissimus quidam halitus omnium plane vitalium operum

essector & auctor , cuius vi sanguineae atomi incitatae solute fluunt ac libere ; atque adeo nequaquam inter se cohaerescunt. Ateiusmodi halitu expirante, statim languis concrescere incipit: illius enim particularcum quiescunt, mutuo nexu perfacile implicantur. Vitalem hunc halitum non solum animo complecti, sed etiam sensu -quodammodo percipere licet. Videmus enim e sanguine adhuc calente , exhalare vaporem quemdam , qui linguam palaumque acri, ac proepe sella mordacitate perstringit. Quin saltilago haec manifesto se prodit

in sanguine intra vivi, & palpitantis etiain tum cordis conceptacula contento, quae mox euanescens concretum sanguinem gustatui dulciorem reddit.

Solent ij qui ex sanguine cibaria parant, recens effusum cruorem sale perspergere, ut nimirum is liquens fluidusque possit seruari: sil enim corare sanguinem, densereque non patitur. Videtur itaque similis quaedam in sale, atque in vitali sanguinis halitu vis esse. Quamobrem non inepte quis praestantiorem hanc sanguinis partem vitae balsamum, siue salem appellandam censuerit: quippe , quae vim in se habet vitalem, in omnes partes corporis pertinentem: qua pereunte non modo evanida fit sanguinis natura, frigentqueefetae in corpore vires, sed ipsa etiam caro,

omniaque animalis membra computrescunt.

Nec vero sum nescius multa vulgo a Physiologis de vitali spiritu mi morari, quae in hunc ipsum de quo loquimur sanguineum halitum qu

drare apte videntur. Quamobrem auguror non celare, qui mea studia conatusque ausint improbare, quasi ego commentum plane vetus triatumque immutato nomine pro nouo obtruserim. Verumtamen non

despero fore aliquem, cui pleraque ex his, quae de natura sanguinis protulimus, non modo noua inauditaque sed & valde similia vero videam

Iain vero de sanguinis motu disseramus; neque enim ille grauitatis, aut ponderis ratione mouetur: quippe non modo deorsum, sed sursum etiam ultro citroque in omne corpus diffunditur. Medici atque Phil sophi in pervestigando eius motionis principio parum soliciti fuisse videntur : forte quia quidquid in animali est, id motu interiore cieri credis derunt, vel etiam quia arbitrati sunt partes omnes peculiari quadam vi, quam vulgo attractionem vocant, sanguinem succosque nutrititios ad se allicere dc trahere. Profecto difficile fuerat huius motus probabilem aliquam causam reddere, priusquam praclara Haruetjie ita innotui Diunt. Nunc vero eius rei facilis videtur explicatio: Etenim cor ius pabritati

133쪽

tilit; hinc autem per anastomoses in venas protrusus continuo ad cordis sinus refluit, urgente nimirum venarum sponte concidentium, membrorumque ci cumiacentium pressu: vetitoque ob valvularum obstacula ad arterias regressu.

Difficiliorem autem explicatum habet motus cordis: hoc enim haudquaquam externo, & aduentitio impulsu cietur, sed in seipso agitatis &palpitat ; neque motionis suae principium habet a cerebro: quippe in prima animalis conismatione statim cor palpitare incipit, antequam ulla capitis cerebrique rudimenta cernantur. Quim etiam saepe auulsum a reliquo corpore cor diuvile palpitat. Canesius palpitationem cordis excitari censet a seruore sanguinis: in.quit enim sanguinem in ventriculos cordis illapsum, insito vel potius in

nato illius calore est uescere,& rarefieri; atque adeo in maiorem mi Iem distendi; donec cordis cauernulae ab intumestente sanguine praeter modum distractae extensaeque, dilatari amplius non queant, sed comm.mantur tandem; conclusumque sanguinem actutum propellante Itaque alterno pulsu fieri systolem, atque diastolem. Haec autem ad mentem Aristotelis dicta esse nonnulli reclamante Cartesio arbitrantur. Sed nescio quomodo vir clarissimus contra autopsiam obstination quadam sententiae pugnauerit; Enimuero seu vena caua ligetur ut nullus omnino sanguis permanare possit in cor; siue cor ipsuin ita vulneretur, ut influens in eiusdem ventriculos sanguis totus pene effuat, videbimus quidem etiamtum cor, ut ante, mobiliter palpitare, alimeque astringi, atque laxari. Dissecti insuper cordis frustula identidem subsilire cernimus, ut neutiquam credibile sit huiusmodi motum esse a sanguine cordis ventriculos inflante,ac distendente. Adde quod auricula cordis dextra, quae quidem ante alias partes tu animalis consormatione videtur effingi, statim micare incipit iugique pulsu cieri, vix iam alio cordis apparente, primordio, nedum eo absoluto, suisque extructo ventriculis. Quinimo pereunte animali, postquam caetera membra &ipsum quoque cor mo.tus defecit , palpitat adhuc memorata cordis auricula; haec enim (si ocilis habenda sit fides partium omnium pruna moueri incipit, postrema desinit. Aliunde igitur existit ratio eius motionis, quae in corde fit: illam verbex analogia quodammodo perspici, &cognosci posse arbitror; quippo videmus enim fidium neruos, & nigricanies Sylvestris auenae aristas ab humidulis vaporibus lia litibusue, huc & illuc distorqueri, ac velut i sponte, animatorum more cieri. Quod si animalium fguras subtilcm au

partium

134쪽

partium descriptionem , & admirabilem membrorum fabricam nobis

animo complecti liceret, profecto intelligeremus quomodo a calidis empirationibus varia in ipsis genera motuum excitemur: sic enim credibile est abscissas lacertarum caudas, & anguium testudinumque frusta, nec

non artus recens mactatorum pecorum moueri, ac interdum etiam subsilire. Similis quoque ratio esse videtur de pulsit, ac palpitatione illa , quae in partibus phlegmone laborantibus solet observari. Quapropter consentaneum est ab eiusdem modi expirationibus halitibusque cordis pariter motum pendere. Hinc enim contingit, opinor, ut corda frigidiorum animalium, quae motus paulo ante defecerit, instillata calidi albcuius humoris guttula, reuiuiscant, & palpitare rursus incipiant. Verisimile autem est, ut vapos hic halitusue una cum sanguine per surculos arteriae coronariae in cordis fibras innuat: namque is arteriae illius potissimus usus esse videtur. Porro perspicuum est, constatque inter omnes arteriarum pulsum a cordis motu pendere; quoniam aequalis quidem vis, atque rhythmus tria

utrisque obseruatur: & palpitatione cordis cessatare, omnino conqui scunt arteriae. Verumtamen de ratione, qua pulsifera vis a corde in arterias permanat, magna est inter authores dissensio. Galenus censuit vim pulsificam a corde in membranulas arteriarum, inquere, idque experimento probare conatus est. Quoniam, inquit, si vitiae animantis arteria in longitudinem discindatur, ut calamum excipere possit, qui & vulnus obstruat, & sanguinem exilire non sinat, tunc quidem donec sic se habuerit arteria tota micabit; sed cum primum illius tinnica obducto filo constricta fuerit, iam non amplius ultra vinculum ari ita ipsa micare videbitur. Harucius autem cum multis, & grauibus argumentis docuisset ari rias ab in pulsu sanguinis distendi, ausus est Galeni experimentum in d hium vocare: Scripsit enim nec a se eius rei periculum factum esse, nec recto in vivis animantibus fieri posse ob vim sanguinis ex maioribus ari rijs magno impetu erumpentis; nec sibi verisimile videri, ut vulnus calamo obduci fine ligamine i cssit. Atqui ego non omnem Galeno fidem in hac re deroganuam velim; quippe mihi haec aliqua udo licuit experiri. ligata utrinque hinc & illinc arteria, spatioque inter vincula diffisso, fist tam per vulnus in arteriam inserui, ac discissam ar terin partem praetenui, filo fistulae alligauis tum disruptis confestim prioribus vinculis, sanguis per fistulam permanabat in ulteriorem arteriae partem. At interea videre erat arteriam ultra vinculum, sed paulo obscurius pulsantem. Quod autem eiusmodi motum Galenus non animaduerterit causam fuisse suis

spicor

135쪽

spicor calami crassitudinem, qui quouiam exieuo pertusus erat forami. ne, traiectioni sanguinis ossicere potuit. Ad haec accedit quod sanguis intra fistulam facile, coit, atque densatur: quapi opter tale experimen tum nauum industriumque postulat obseruatorem. Arterias igitur ab impulsu sanguinis moueri, atque micare, palam fit ab ipso Galeni experimento. Sed quaeret fortas te aliquis, qui fieri possit, ut a tantula sanguinis gutta, quanta via quouis pulsit a corde in aortam propellitur, tantus in omnibus uniuersi corporis arterijs motus concito tur et quave item ratione uno eodemque puncto temporis subsiliant artibriae omnes, tum quae cordi proxime adligrent, tum etiam quae in extromis partibus longissime a corde positae sunt ; si non aliunde motionis suae principium habeant, quam a sanguine per ipsas discurrente. Verumta. men in liu quaestione minime lioerebit ille, qui animaduerterit vivarum animantium arterias ita sanguinis esse consertas,ut quotiescunque nouus sanguis a corde in aortam protruditur , necesse sit omnem in arterils comclusum humorem momento eodem urgeri atque propelli. Age inunc de vitali animalium calore disseramus. Multa medici do calore innato disputant; sed quae nec rationi, naturaeque consentanea vi. dentur, nec intelligentia comprehendi facile possunt. Plerique recitantillam Aristotelis cantilenam, qua vitalis calor coelestis longeque praestantioris conditionis esse praedicatur, quam quae tribuitur rebus nostrati-hus ex mortali elementorum genere concretis. Fernelius unus maxime omnium in exaggeranda huius caloris praestantia multus videtur et sed cum in eius argumentis eloquentia satis eluceat, rationum certe momenta desiderantur. Nos alibi caloris naturam altius repetentes, huius opinionis leuitatem consiliavimus.

Minime autem recipienda videtur distinctio illa innati & influentis

caloris, in cuius figmento praecipua vulgaris Medicinae sundamenta sunt iacta. Quippe nullum alium in vivis animantibus calorem percipimus , praeter eum qui pendet a sanguine per arterias insuente. Enimuero quotiescunque ita motus cordis intercipitur, ut sanguis per arterias fluere nequeat (quemadmodum videre interdum est in syncope, Apo-plexia, & similibus morbis statim incipiunt membra friges ere, nequo ulla apparent insiti caloris vestigia. Num igitur putabimus innatum caelorem non posse sine influente consistere ; an potius commentitiam cem labimus insiti caloris fabulam e Vnde autem sanguis calorem habeat, deinceps est videndum enam .

rosecto, qui censent sanguinem suapte vi calidum esse, vel potius incalcere a spiritu, cuius naturam igneam esse volunt & plane seruidam,

O valde

136쪽

Ios in Vita

valde mihi videntur errare, omninoque in hoc ominis est error, od a

bitrantur calorem in rebus fixum, ac permanentem inesse; cum tamen ea sit caloris natura, ut a motu continenter, & iugi successione pendeat. Neque vero videtur aliunde contingere, ut cordis actione cessante statim animal inalgescat; nisi quia sanguis quotiescunque a perenni cordis

impulsu non agitatur, calore prorsus delicitur. Catiosius Aristotelis placita sequutus cor esse putat principium somtemque vitalis caloris: scribit enim in prima animalis consormatione eo citari in corde calorem quemdam, seu potius ignem non lucidum, cuius vim ardoremque contrectantis manus aegre sustineat; sanguinem autem in cordis ventriculos influentem, eiusdein calore, quasi igne subdito ei feruescere. Sed miror ingeniosissimum virum hoc sibi commento placuille, quando eam professus est philosophandi rationem, quae a rebus incertis assensionem cohibendo, ea tantum admittat,quae cognita plane fuerint penitusque perspectat sed enim si tactus iudicium sequamur, vix maiorem in corde, quam in csteris visceribus calorem esse testabimur: ut tape in vivarum animantium dissectione notauimus. Nec vero intelligi facili potest quomodo calor in corculo pusilli embryonis semel ex

citatus incrementum capessat, ac diutissime per omnem vitae cursim perdui et,cum nonunquam ex mei bis ita deficiativi pene videatur extim

ctus

Ego vero, ut videor ante dixisse, sic sentio, vitalem animalium cali rem non aliunde, quam a sanguine proficisti: at sanguinem tamen nore, suapte natuta calidum esse, sed motu dumtaxat, atque agitatione incale-kere. Hinc enim fieri videtur, ut tum maxime sanguis ferueat, cum a crebra celerique coidis palpitatione compulsus per arterias venasque imcitatior statur; quemadmodum in febribus, iracundia, ac vehementiore totius corporis agitatione solet contingere. contra vero frigeat in metu, si thymia, & omnino in omni affectione, in qua cordis motus aut imtercipitur , aiit certe remittitur atque languescit. Nunc ci aes retium erit explicare quomodo ex motu, & agitatione calor excitetur in sanguine: quandoquidem videmus dura corpora mutuo conflictu atque tritu incalescere, & ignem saepe concipere: liquida . vero, quoniam collidi alteriue inuicem nequeunt nullum ex agitatione motuque calorem acquirere- Sed multos tamen habemus liquoresaeum

natura, tum arte prolatos, qui tenuissimi cum sint, &facile mobiles, vim in se caloris habere putantur: hi vero tametsi manibus applicati nullum calat is sensum cicant, linguae tamen & palato admoti agitatique protianus incalescunt&fcruent. Si quid auteni similem quamquam vim p

137쪽

Tret mnasima VI I. Iop

nat in sanguine, non valde quidem coniectura aberrare videbitur: inest enim in sanguine halitus ille vitalis subtilissimus ac mobilissimus, quem

ex perenni motu agitationeque incalescere par est. Quid si calorem in sanguine excitari dixerim ab admistione vitalis halitus,seu spiritus actio. ris in cordis ventriculos iugiter innuentis, qui dum sanguini permiscetur eius particulas agitet, ' in seruorem adigat: quemadmodum in compluribus chymicis liquoribus contingere videmus . praesertim vero in aqua

sale ferri imbuta, quae superfuso chalcanthi spiritu, conseium esseruescit& bullit.

Ex his quae de natura motuque sanguinu meumrauimus, facile intes. lectu est vitam in continuata & perenni sanguinis motione consistere . Quippe tam diu vivimus, quamdiu sanguis in corde calescens vi taliquo halitu animatus per arterias in membra dictunditur: hinc autem partium omnium vis, & salutaris calor existit. Quapropter si membrum aliquod, vel corpus uniuersum huiusmodi influxu deficitur, protinus inalgescit, emoritur, ac demum putrescit. Caeterum quoniam ad vitam conseruandam nihil est ue necessarium atque respiratio (nam sine cibo & potione diutule postumus vivere sat sine aere illo, quem spiritu ducimus, vix ad pauca momenta vitam, propagamus in rem erit perquirere , quis aeris in respiratione si usus. Est autem haec quaestio perdissicit is, & nequaquam satis adhuc explicata. Medici cum pleraque temere credant, naturamque hominis letu coni ctura perpendant, dicunt aerem ab animantibus spiritu hauriri, ut eius frigore aestus seruorque cordis temperetur. Sed opinionis huius f sita.tem res ipsa conuincit. Nam in laconico, vel hypocausto maxime serui . do aliquandiu vivimus, licet multo calidior sit aer, quem inibi ducimus, atque concipimus, quam ille habitus , quem interea a pulmonibus resipiramus, ac reddimus: at vero in dolio conclusi celeriter suffocamur, ante. quam contentus in eo aer plane incalescat. Causa vero quamobrem animalia pulmonibus instructa, nisi resipira. uerint citissime emoriuntur, manifesta illis erit qui motum sanguinis minime ignorauerint. Quippe sanguis ille, qui e cratero cordis ventriculo in pulmones per venam, ut vocant, arteriosam propellitur, nequit in inistrum ventriculum permanare, nisi aer spiritu ductus arteriae a Perae surculos inflet, atque distendat: Hinc enim fit, ut venae arteriosae ramuli comprimantur, atque adeo conclusus in his sanguis protrudatur in surculos arteriae venosae.

Ex quo existit & illud quod in animantibus,quae intercluso spiritu moriuntur, dexter cordis ventriculus pulmonesque plurimo sanguine insedio a ciuntur,

138쪽

io 8 De Vita

ciuntur,sinister autem ventriculus exinanitur. Sanguis enim, donec cor palpitat, continenter e vena caua in dexterum cordis sinum influit; hinc autem per venam arteriosam protrusus in pulmonibus subsidetis rest gnat: inest enim in ipsis pulmonibus raritas quaedam, & mollitudo, quae confluenti in ipsos languini locum dat, & facile cedit. Quapropter solet interdum contingere ut in animalibus strangulatis, cava vena qua cordi alligatur, disrumpatur a copia sanguinis, quae cum praeterfluere non possit, ibidem affluentius restagnat. Hic obiter notandum similem esse eorum, qui ex apoplexia pereunt, atque strangulatorum exitum et siquidem amplexia correpti non ante moriuntur, quam eos respiratio defecerit. Cor autem etiam intercepto spiritu aliquamdiu palpitat, & proinde pulmones interea, ac dexter cordis ventriculus multo sanguine implentur. Porro animantibus donec in utero licerent peculiares insunt ductus , per quos sanguis e vena caua in sinistrum cordis vetriculum, & ex dext ro ventriculo in aortam,non traiecto pulmone perlabitur. Iis igitur non secus ac animalibus pulmone carentibus datum est posse sine spiritu viuerer pulmones enim in non natis ab omni prorsus munere vacare vi

dentur.

Eiusmodi ductus postquam ex utero prodierint animalia , incipiunt

plerumque exarescere; at integri tamen seruantur, durantque toto vitae

cuniculo in Lutris, Castoribus, Phocis, Anatibus alijsque amphibijs animalibus, quae proinde sub aquis diutule sine spiritu vivunt, & collotenus

mehensa dissicile suffocantur . . Nonnunquam tamen etiam in quadrimulis, & quinquennibus , imo grandioribus natu pueris tales ductus integros incolumesque obseruarunt viri in dissectionibus exercitati. Quid quod al iquando fieri potest,

ut adulti iam atque aetate prouecti homines istos ductus integros incorruptosque retineant,ut credere par est de Cola illo celeberrimo urinatore, qui ob incredibile natandi studium cognomento piscis nuncupabatur: is enim ab ineunte puerbia, cum pelagum innare, seque aquis inmmergere assilesceret , necesse habuit interdum, vel potius nimium saepebspiritum continere: Quapropter sanguis, cum non posset pulmones trah-cere, per memoratos ductus, qui in tenello puero patentes etiam tunc erant, permeabat; atque has interea vias creber earumdem usus abolesscere non paticbatur. Sic igitur factum est ut Cola piscis casu magis, quam consilio amphibius euasserit. Ego vero non dubito quin studio, dataque opera etai possit, ut tales ductus in puerulis ius antibus miniaee aboleantur, sed una cum caeteris

139쪽

partibus progressu aetatis adolescant& perficiantur; unde adulti iam queant vitam amphibiorum instar perducere, Neque id dissicile factu es

se arbitror; videmus enim recens natos pueros poste aliquandiu sine vita valetudinisque incommodo respiratione priuari, quia scilicet in eisdeni patent viae ductusque,per quos praecluso pulmonum transitu, sanguis perlabitur. Qua mobrein, si illorum ora nares ue saepius in die obturentur,&spiritus intercipiatur taindiu, dum sanguinis aliqua portio per eos ductus in sinistrum cordis ventriculum, magnamque arteriam influat , nunquam sane eiusmodi ductus exa rescent.

Tametsi vero perspicuuin sit haec ita se habere, adhuc tamen aeris iblius, qui spiritu ducitur, usus plane ignorari videtur. Nam si respiratio ad id solum comparata esset, ut eius vi sanguis e pulmonibus in sinistrum ventriculum impellatur, posset utique homo in dolio conclusus diutius

vivere: atqui necesse est aciem ob respirationis usum iugiter recentari. Neque vero quivis aer ad respirationem utilis salutarisque esse videtur: siquidem in quibusdam terrae cauernis puteisque homines stati in spirati di d Scultatem sentiunt, mox etiam animi defectionens patiuntur; ac demum nisi oportune fuerint extracti, emoriuntur. Cuius rei frequens est obseruatio apud Britannos, dum carbones fossiles, quorum ingens est riditus,ex imis terrae visceribus eruunt. Quippe talis aer nonnunquam ca. uernas illas occupat, qui non modo homines sutacat,sed flammam quo que, candentesque carbones extinguit. Falso autem a nonnullis prodi .

tum est haec id circo contingere, quod in ijs locis tetri pestiseiique halitus subsidant. Fac enim eiusmodi halitus vitae hominum insensos est , sed unde tamen illi habent, ut ignem etiam restinguant 8 Hobbes ut horum effectuum causam redderet, statuit in cauernis illis

contineri nouum quoddam corporis genus, quod neque aer sit, neque , humor, sed media quaedam inter utrumque natura, quae cum aeris polluciditatem iesierat, animalia tamen atque ignem aquae instar extinguat. Sed quid opus est res nouas comminisci, quotiescunque ad ea possumus confugere, quae nobis ubique sunt obuia. Scilicet omnia quaecumquoin eiusmodi cauernis obseruantur, solent etiam in ijs locis contingero, quae ab aere praeter modum crasso densoque obsidentur. Multa olim de natura & qualitatibus aeris commentatus sum, ut quae illius in animalium respiratione sit utilitas, assequerer: sed cum ea peculiari volumine explicare decreuerim, libet hoc loco pauea summatim attingere. Mihi ilaatae persuasum in primis est parcita esse aeris necessitatem cum ad animalium vitam, tum ad ignem conseruandum: ad utrumque vero utilis esse videtur aer ille, qui nec valde rarus sit, nec valde dent sini

140쪽

sus, item neque praeter modum compressus, neque distrae ius. Quare si ignis in laterna conclusus ardeat, at e foramine quod in ipsius laternae iundo est spiritiis exugatur, stati in stamina contrahi, ac languescere incipiet, & breui tandem extinguetur: idem prorsus continget,si per illud ipsum foramen in laternam aer copiosiliis inspiretur. Sed dispar tamen esse videtur natura illius flammae, quae fit ex puluere, quem pyrium vincant , accenso ; tanta enim eius vis est, ut spiritum vehementer cicat, &circumiectum aerem magno conatu disijciat, ideoque non facili ob raritatem, vel densitatem ambeuntis aeris extinguatur. Ex quo fit ut in i cauernis in quibus flamma carbonesque extinguuntur, pyrius puluis semel accensus, continenter donec totus conflagrauerit, ardeat. Caeterae autem stammae, quibus impar est vis, facile in aere nimis tenui, vel crasso dissipantur, aut obruuntur. Nec vero dissimilis in animalibus ratio esse videbitur. Si pulmonis, & pedissequarum respirationis paulum vis conatusque perpendatur. Quemadmodum autem ad conseruationem flammae, praeter halitus illos, qui incenduntur, neressarius est continuatus aeris, qui in i lammam iugiter abit, prouentus; ita pariter haec ipsa animabilis spirabilisque natura ad eonseruationem vitae necessaria est: hinc enim vitalis, & salutaris

animalium spiritus perenni successione viviscit.

SEARCH

MENU NAVIGATION