Thomae Cornelii Consentini Progymnasmata physica ad illustrissimum & excellentissimum D. Dominicum Franciscum Marinum Caracciolum Abellinatum principem

발행: 1663년

분량: 230페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Gamare Bauhino: Vvictus quoque geminos vermes dodrantales in he pate puellaesaqua intercute laborantis , inuentos memorat . At vero frequens ovibus id obuenit vitium, ut earumdem jecinora multa vermium colluvie rescrta sint; praesertim qua bili viae, & conceptacula patent,vermium species lata est in quadrati, seu potius rhombi fi gulammmata,color luridus, magnitudo varia , quae digiti amplitudinem nomnunquam exaequat motus demum multiplex, Nam contrahuntur, &diducuntur,& Laepe etiam conuoluuntur. Ejusmodi item vermes in pulmonibus hoedorum, agnorumque,& interdum etiam in liene deprehendimus,sed magnitudine atque colore dissimiles. Tandem vero suillum quoque ac bubulum jecur simili pollutum lue vidimus, ut propterea id ipsum etiam hominibus aliquando obtingere minime dissileamur. Sturnus domi altus, quem pueri exterritum mpe numero insectabam tur,& exagitabant, coepit conuulsione tentari, quasi comitialis esk.Ejus autem morbi causa dissectione adhibita palam illico facta est: Nam

cordis basim teretium quorumdam vermiculorum amplexu circumplicatam inuenimus: Hac deinde obseruatione steti, coepimus gallinas multifariam terrere nec nos conjectura fefellit:quippe in earumdem thoracibus longiusculi vermes inuenti nonnumquam fuere.Quid multa e Puel- Iam nouimus, quae insolito metu exanimata coepit sudinde pallere, &dehinc molestis circumprqcordia doloribus teneri, tum epilepsia se: oquenter assielitandem vero post diros cruciatus extincta est: in hac non alia interitus causa compatuit, quam quod vermes lumbricis silmies cordis vasa exedissent. Ejusdem pariter generis vermes a se quandoque obseruatos laribit Volcherus Coiter non in corde tantum, sed in cerebro quoq; eorum,qui suspendio multati periere: In extremis quoq; suillorum pulmonum fibris teretes vermiculos in cincinni modu intortos stpe vidimus. Eoru autem maxima plerumq; inuenitur copia in ijs pulmonibus, in quibus crebrae aquq bullae t urgescunt. Gulae etiam adnatas glandulas majusculis vermibus refertas in cane coeterum bene valenti conspicati sumus . Denique in vesica, & renibus multigeneris vermes inuentos fuisse testantur au

thores . . . - - -

Sed reuertor ad propositum . Qua cholidochi dumis in inte stmum inseruntur, vel certe non valde procul hiscit canalis quidam insignis Ivirlango primum animaduersus, qui in homine plerumque per longitudinem pancreatis recta progreditur,& utrinque in plures lurculos sinditur;at in pennatis junia lactes perreptat ac interdum compluribus rivulis ad diuersas intestini partes pertingit Raro autem in hoc succus aliquis in-

122쪽

va De Nutricas ne

uenitur: quippe in venis tantummodo, & arteriis perennem humo rum fluxum animaduertere licet. Nonnumquam tamen cum vivarum animantium exta , quo tempore coctus in his cibus disti bbuebatur, perscrutaremur, deprehendimus aqueum , & suba marum quemdam liquorem per hunc ductum ad intestina destu

Iam vero hisce liquoribus permistus dilutusque chylus, & ab inutilibus reliquiis secerni, & in utraque mesenterij venas penetrare facile potest. Sed cum rubrae mesaraei penae ad jecoris portas pertineant, quicquid easdem subit, id omne cum sanguine confusum ad jecur confluit. Lactearum autem venarum dissimilis est distributio, quaedam. enim dum per glandulas messerari perreptant, cum vulgaribus mes

raicis conjunguntur ; aliae in diuersas corporis partes derivantur: verum maxima pars ad conceptacula Pecqueti juxta renes corriuat. Haecautein conceptacula non unius modi sunt in omnibus animalibus: ple,rumque utriculi membranacei speciem gerunt; sed quia sub exitu vitae contrahuntur, & corrugantur, glandularum similitudinem quamdam refert e videntur.

Alimentum autem,quod per angustissimas incorari venas nisi valde susum extenuatumque permanare non potest, cum in majora vasa de- . labitur; incipit liquores illos, quibus diluitur, ceu munere jam d fiunctos, sensim deponere. Et quidem ab eo secreta bilis in jecore , partim perductum hepati cum ad intestina relabitur, partim quoque reconditur in solliculum; ut inde perductum cysticum in capacitatem intestinorum eructet, tunc priuertim, cum aluus multo cibo repleta vesiculam ipsam urget. Sed humor alter tum in jecinore, tum in glandulis mesenterij, tum quoque alibi circa renes secernitur; ab hepat autem, & adenibus mas iraei per canalem pancreatis ad intestina reuobuitur. Hac igitur ratione isti humores ab intestinis per mesaraei venas ad glandulas jecur aliaue conceptacula una cum succo alibili permanant; Hinc vero per tubulos choli locos ductusque pancreatis ad intestina rursus,iterato saepius circuitu delabuntur . Bilem vulgo putant esse jecoris excrementum, utile tantummodo ad depellendas cibi reliquias ; viant enim illius amarore intestina ad expulsionem excitari. Verum si res ista se habeat, quonam consilio natura cholidocos ductus ad intestinorum initium cerriuauit ; cunia sic oporteat chylum statim omnem, e ventriculo lapsum bile infici, quemadmodum ex ejusdem sapore atque colore latis est manifestum

123쪽

Nonnulli dicunt bilem sanguini datam pro sale aut balsamo, n putresceret. Sed hanc opinionem res ipsa consutat: quippe sanguis juxta portas iecoris subamarus est: at ubi e gibba ejusdem parte egressus in venam cauam inquit , amaritiei prorsus est expers. Vnde comstat nouum alimentum sellis amaritudine insectum in jecore perpurgari: quod a Iulio Polluce animaduersum videmus ; scripsit enim praecipuum jecoris opus esse discernere alimentum in sanguinem & H- Iem, & hac quidem implere vasculum, quod incumbit maximo IoboaCaeterum fel habet hanc vim , ut alimentum diluat fluxumque reddat et quem usum praestat quoque Pictoribus in miscendis pigmentis. Mirum enim quam late colores adsecto selle diffluant. quod sane non latuit illum, qui non ita pridem excogitauit artem tingendi versicolo

res chartas.

Sed cum satis ostenderimus quantopere bilis adi alimenti distributionem sit utilis, & quibus vijs fluat refluatque, proximum est ut videamus originem ductusque aquei humoris , cui praecipua liquandi diluendique thyli vis inest. Huius autem materiam non aliunde, quam ab escae succo potionibusque prouenire , perspectum est omnibus . Nemo tamen hactenus animaduertit liquorem hunc ab intestinis, & aluo una cum succo alibili ad jecur aliasue parates Iapsum, magnam partem ad intestina relabi , easdemquo vias saepius iterare , donec alimentum omne fuerit transum.

vias, quae humorem hunc ab alimento secretum excipiunt, viderunt nonnulli, earum tamen usum progrestionesque non sunt altequuti, Falloppius obseruauit in caua jecoris parte ductus, qui ad pancreas, & mesenteri j glandulas pertingentes nauuin quemdam subamarumque succum in illas eructant deponuntque , quos cum nonnulli post Asellium deprehendi Sent, lacteis venis (quas conjectura potius quam sensu ducti , ad jecur mitinere crediderant ) adnumerandos censuerunt . Eosdem postea ductus maiori cura studioque perquisitos descripsit. Nauaanael Uighmorus ;ostenditque illos e pancreate prodeunte&juxta portarum venam, quam hederae instar quibusdam in locis circumplectuntur, seipere; & plurimis gyris cincinnorum capreolorumue modo intortos in cauain tandem jecoris pariem inseri. 5ed adhuc Highmorus in praesumpta de lacteis opinione perstitit. Tandem vero Thomas Bartholinus, cum haec ipsa vasa diligentius contemplaretur, obseruauit in illis contineri aqueum liquin

rema

124쪽

rem,qui per pellucidulas tunicas satis commodo transpicitur: hunc autem principio rebatur esse crudiorem chylum, vel potius chyli pene evan scentis reliquia multa aqua ,seu seri copia dilutas, e pancreate ad iecur permanantes. Sed cum deinde repetita saepius disiectione animaduert rei nil nisi aqueum humorem per ea vasa perlabi, ac eiusdem modi quique duehis in alias corporis partes pertinere, coepit majus quiddams his vasis,quam quae alij meditati fuerant suspicari: putauit enim esse in animalium corpore peculiares ductus per quos aqua, e singulis partibus derivata, in cor tamquam in Oceanum confluat. Nusquam tamen haec vasa patentiora sunt, quam circa venam ad jecoris portas pertinentem: hic enim illa compluries sese disiectoribus sponte obtulerunt. Atque hoc loco illud non est praetereundum quod cum in vivo animali dicta vena , una cum ductibus aqueis prope securvinculo constringitur,incipit statim ipsa vena circa hepar concidere, ac versus intestina tumere: contra vero aquea vasa ex parte iecoris turgescunt, sed qua spectant intestina,exhauriuntur. Vnde patet sanguinem ex intestinis per mesaro venas ad jecur tranare: aqueum autem hum rem a jecinore, ad mesai qi glandulas derivari, quod etiam a Bartholino obseruatum video.At profecto nihil est negotii ex his obseruationibus colligere,quom do aqueus humor ab alimento secretus ad intestina relabatur. Nanique a jecore per vias hactenus descriptas in mesarei glandulas, & hinc per canalem pancreatis in capacitatem intestinorum derivatur. Similiter via iacteae venae ad conc eptaculum Pec eti confluunt, obseruantur alij ductus aquei,quorum plerique ad renes, nonnulli etiam ad glandulas me- sentet ij pertinent. Sed & in alijs quoque locis ejusdem generis aqueos ductas una cum venis serpere ani in Iduertimus , qui vel ad renes, vel ad pancreas pertingunt. Interdum vero per diuersas vias ad intestina feruntur. minor autem, qui per haec vasa perlabitur nonnunquam limpidet aquae similitudinem refert:at circa hepar plerumque flavescit, & gustatu subamarus percipitur Porro quisquis nostras hasce disquisitiones perpenderit, cognoscet vias ductusque, per quos illiavi humorumque recrementa ex uniuerso corporis habitu in aluum deducuntur, quemadmodum contingit in expurgatione, quae fit ex irritamento assumpti pharmaci altei iusiue stimuli ; quod hactenus plane fuit incognitum . Vtili autem si co ex intestinis propemodum exhausto, obseruamus. dilutum quemdam humorem. & sero potius, quam laeti similem per venas Asellii ductusq; Pecques permanantem, qui tandem munere la

125쪽

Progymnasima VI.

perfunctus derivatur in renes, & inde in vesicam profunditur. Multa hic de renum proximarumq; glandularum utilitate, nec non de insigni circumstantium vasorum copia & magnitudine dicenda tarent, qua occasione sebrium, quas vocant putridas, & aliorum etiam morborum cauta possent demonstrari. Verum haec & complura alia hiiusmodi in progymnasmatis Medicis commodius explicabuntur. His rebus expositis satis docuisse videor quomodo alibilis succus adiecur,& conceptacula Pecqueti perlabatur Quemadmodum autem inde in cor derivetur haud sane dissicile dictu est. Sanguis enim ab hepate per venam illam, quae caua appellatur in dexterum cordis ventriculum influit , & obseruat; sunt viae satis manifestae a dictis conceptaculis ad miliares venas pertinentes , per quas delapsum alimentum cum sanguine ad

cor confluente,confunditur .

. Sequitur ut sanguinis generationem persequar, Plerique putant alibilem succum ad iecur delatum ingenita illius visceris vi in sanguinem vetati:nonnulli lismatosin omnem cordi tribuunt: quidam etiam lienem huius operis participem & adiutorem esse volunt. Sed perperam munus hoc conficiendi sknguinis uni alicui certo visceri adscribunt.Obseruatum enim est in conceptibus animalium sanguinem gigni, antequam vel

membra, conformari, vel viscera corporari c*perint. Quamuis autem una sere cum sanguine compareat punctum micans, cordis tamen par chyma cum ventriculis nec non iecur & lien visi aliquot post dies non absoluuntur. Quamobrem veritatem bene intuentibus videbitur sanguis non horum modo viscerum membrorumq; author esse, sed ab illo totius plane corporis fundamenta constitui. At vero cum sanguis nusquam alibi naturaliter reperiatur, quam in

venis arteriisq; & vasculis cordis, frustra quaeritur alia eiusdem ossicina praeter haec ipsa conceptacula. Verum de illius opifice maior est dissicubias. Equidem censeo vim illam, quae cibum in sanguinem vertit hausquaquam esse conceptaculis tribuendam:Sed quemadmodum in chymbcis saepissime viuuenit,ut candidi quidam, & lactescentes succi affuso sulsuris oleo, vel alio simili liquore rubescant, ita pariter consentaneum est chylum certi cuiusdam liquoi is calidarumq; expirationum interuentu,in Purpureum sanguinem mutari. Nec aliter ratiocinari debemus de succo lacteo,qui per venas Asellij perlabitur: is enim tametsi ex virenti cibo, rum massa pei saepe exprimatur, semper tamen lactis instar albescit, non secus ac aova, vinum, aliusve humor lactescere solet, cum illi supersunduntur stillae aliquot aceti in quo lythargyros fuerit maceratus. Vnde patet quam leui coniectura ducantur,qui sanguinem censent iniecinore

126쪽

De Nutinari ne

confici,propterea quod simili, uti usq; fit rubor.Quid euod piscium gal.

linarumq; adipatarum iecinoi a pleruinq; albicant, etsi sanguis in eorumdem venis purpurascat,atq; interdum etiam nigricet. Videtur autem haec sangu inis conlectio a motu, & agitatione plurimum adiuuari: quippe dum sanguis uniuersus e corde in arterias, , hinc per venas in cor indesinentes recurrit, incalescit, extenuatur, & consum ditur ; atq; adeo pars crudior cum reliqua, quae iam cocta consectaq; est,

permiscetur,& eius vi magis atque magis perficitur. Ex quo intelligi potest, quae sit causa cur ex incisa vena quandoq; crudus quidam succus macum sanguine effluat quod ijs maxime solet contingere, qui paulo ante quam vena pertundatur,se cibis ingurgitauerint. Nihil igitur est quamobrem miremur, quod aliquando in sanguine per sectionem venae edi Cio deprehensum fuci it lac ante aliquot horas epotum, & ex vulncre potiones, quas vocant vulnerarias,nonnunquam eruperint.

Peisuasum quidem est nobis sanguinem non esse succum simplicem,& uniusmodi, sed ex dissimilibus rebus misceri & temperari. Vcrumia men haud scio an in eo insint quatuor illi decantati hum ores, quibus ceu fundamentis uniuersa Medicorum disciplina nititur. Scilicet mos est hominum, ut res eas, quas nosse magnopere interest, leui ratiocinatio ne perpendant. Quam vero apte Medici ad ostendendam sanguinis, pi tuitae , & utriusq; bilis naturam recinant cantilenam illam de principum ualitatum coniugatione,atque analogia quatuor elementorum, ipsi uberint. Profecto ut varia & multiformis est natura sanguinis, ita multiplex est eiusdem utilitas,atq; opportunitas. Constat ferme inter omnes geminam potissimum vim ineste sangui,

ni, nempe ut animalium partes nutriat, easq; vitali calore persundat. Quocirca duas vulgo statuerunt sanguinis species, natura vii ibusq; dissimiles, alteram tenuiorem, spiritusq; plenain, quae per arterias permanans vim caloris in se contineat, alteram crassiorem, quae per Venas lapsa,nutrimentum membris impertiat. Verum hoc sanguinis discrimen indistinctione locorum positum nullum omnino esse demonstrant argu menta a sensu & ratione deprompta: quippe compertum est sanguinem omnem ex arterijs in venas perlabi . Nec tamen dissimulandum sanguianem in arterijs aliquanto magis seruere, quam in venis, propter motum agitationemq; eidem a corde proxime impertitam. At vero quisquis sanguinem, seu in arterijs, seu in venis contentum

contemplabitur, facile sibi persuadebit illum ex duobus praecipue succis

esse permixtum,quorum alter candicat, & in lentorem refrigeratus concrescit,alter vero magis rubescit,nec tamen facile cogitur; hunc vitalem,

illum

127쪽

illum vero nutrititium, seu auctificum nuncupare iure poterimus. Sane autem hos conlatas,non cogitatione modo distinguere , sed oculis quoque licet internoscere:quotiescumque enim incisa pedis vena sanguis, ut mos est, in calentem aquam profunditur, succus quidam a reliquo secretus ad landum delabitur,& in mucosam substantiam concrescit; sed semguis rubentior cum aqua confunditur. Quamquam non me latet hunc

ipsum,de quo sermo est,iratorem Aristoteli, & Medicis innotuisse, qui illum fibrarum vocabulo nuncuparunt , ratique sunt ab eo sanguinem habere vim concrescendi. Recte autem a Fernelio scriptum est corpus omne quasi atrophia extabesceresanguine fibris destitutos & incrementum corpori non ex cuiuslibet sanguinis copia accedere, sed illius dum. taxat , qui fibris abundat. Ex quo fit ut sanguis fibrarum propemodum expers, qualis animalium senio, macieque confectorum este solet, vix concrescat, & alendo corpori augendisque partibus, parum sit id

neus

Quemadmodum vero sanguis in uniuersum corpus diffundatur Quod quidem in diuturna obscurtate latuerat) ita aperuit Guillelmus Haruetus,ut nullus praeterea dubitationi locus relinquatur. Videlicet sanguis omnis a corde,ceu sonte quodam in totum corpus distribuitur, per arte. rias in omnes partes corporis pertinentis; inde vero per venas admodum multas relabitur in cor: cuius rei demonstrationein, cum omnibus semclara sit, atque testata,& a summis nostrae aetatis Auctoribus iam pei uulgata, praetermittendam duxi. Ergo quoniam ita res est, liquet alimenti distributioncm per arterias potius quam per venas fieri oportere. Sed cum arteriae non in omnes corporis particulas usquequaque pertineant (neque enim ullas venas,a teriasue ad ossa,nei uos, & cartilagines animalium praesertim adultorum pertingere est obseruatum fatendum est alias esse vias,per quas influat succus,quo eiusmodi partes aluntur, augescuntque, & interdum etiam fractae diruptaeque reficiuntur,& coalescunt. Quamquam non est necus se amplos in his patentesque ductus perquirere: ut enim in stirpibus, arboribusque, ad quas alimentum largiter affluit, nusquam fere occurrunt manifesti canales, ita pariter consentaneum est alibilem succum in animalium partes per exiles, coecosque ductus plurimum illabi i cum praesertim huiusmodi humor caloris vi extenuatus. & in vaporem pelle conuersus penetrare quacunque facile queat. Sanguis autem, qui copioso per arterias in membra perenni cursu inquit, vitalitatem magis, quam nutrimentum infert.

128쪽

lac emitur sperae pretium est cognoscere. Extant in animalium corpore quaedam glandulae,quae in iunioribus,runguibusque animantibus, maiores,& frequentiores esse solent,quam in senioribus, & macilentis. Nam illatum maxima,quae si ib iugulo parte summa pectoris collocatur, thymos appellata , praegrandis est in foetu; decrescit autem in adolescentibus, & progrediente aetate ita exarescit, ut in adultis vix iam appareat. Similiter glandulae illae renibus adiacentes, quas renes succenturiatos nuncupauit Callarius, in faetibus magnae sunt,& renibus plane exaequam tur,sed deinde sensim imminuuntur, &obscurantur. Medici vero cum

complures venarum arteriarumque riuulos per glandulas plerasque perreptare animaduerterent, crediderunt has pro firmamento vasorum ,

quasi pulvinar substratas suisse. Sed quaenam maior necessitas fulciendi vasa in tenellis animantibus, quam in adultis Haud igitur, ut opinor, errauero si ex vasis per glandulas implicatis multiplicique diremptu fruticantibus succum aliquem elabi credidero. Glandularum varia est disparilisque conditio;quaedam enim rarae sunt& molles,nonnullae vero densiores sunt, & concretiores. At in omnibus tamen similis inest vis,quae potissimum consistit in secernendis percolandisque humoribus. Nam quae linguae radicibus, & lacingi adiacent, saliuam madoremque, quo lingua, & circumiecto partes pertunduntur, eructant.Mamiliarum glandulae lac secernunt & continent. In ademtas mesaraei succi ad cibum diluendum necessarij percolantur, Demum in conario,& glandula pituitaria cerebri, nec non in thymo, & alarum imquinumque adenibus alijsque plurimis,quibus vasorum in brachin atque cruribu diductiones sustineri firmarique vulgo arbitrantur, secernitur alibilis auctificusque succus, a reliquo sanguine. Hinc vero permembranas neruosque in plerasque corporis partes diffunditur; non secus ac in

alboribus maxima alimenti portio per librum corticemque permanat. Tanta,inquit Fernelius nest in corpore membranarum commoditas, tanta necessitas,ut nullam natura partem praetermiserit, quam membrana non integri,comprehendat,& fulciat . Sive enim os, siue cartilago tavinculum,siue musculus atque tendo, adde neruoS, venaS, arteriaS,intesina,vistera denique omnia proprijs quibusdam membranis conuestita, de iis veluti conclusa contineri cernuntur.Quamobrem ossa,vi ab Aristotele notatum est,fimembranis, quibus amiciuntur nudata fuerint, siderantur protinus & contabescunt. Deprehensum quidem est circumfundi cartilaginibus, vinculis,mem branis,& neruis lentorem quemdalia muco assimilem, qui in animalibus

mioribus copiolaust, & per carnium quoque fibras diffinditur: Hoc

autem

129쪽

autra eas partes proxime ali consentaneum est, & iani vulgo testatum Nimirum nic est ille ros, quem Arabes ex extremis exilium venarum foraminulis ad nutritionem partium excidere prodiderunt. Minime autem mirum videri debet, quod thymus, & pleraeque aliae glandulae,quae in teneris animantibus magnae sunt,in adultis tandem minuantur, vel prorsus extabescant: quippe animalia dum pubescunt uberiori egent alimento,atque adeo maiora ijs insunt, & frequentiora vase , e quibus nutritit ius ros elabitur. Simili etiam ratione praegnantium uteri classescunt, & arteriae in illum pertinentes frequentiores amplioresque sunt; ut inde succus quantum ad alendum foetum est satis, derivetur. Ac mihi videor satis indicata quemadmodum cibus conficiatur,& ad totius corporis utilitatem distribuatur. Quibus rebus expositis, docere possem quomodo animalium corpora ad certum usque tempus auge-icant pubescantque quamobrem membra paralysi affecta tandem conis tabescant.Cur in puerulorum ossi arteriae venaeq;interdum pertingant, quae in adolescentibus obliterantur, evanescuntque. Quare glandulae nonnumquam in struinas bubonesque concrescant, & multa eiusmodi: Sed cum ad reliqua festinet animus, nolo esse Iongus in explicanda eorrum ratione,quae ex dictis lacile possum percipi.

130쪽

TH CORNELIVS

Michaeli Angelo Riccio S.

' V Aquidem institui prolusiones meas dicare ho

minibus tum stadiorum cognatione, tum amicitiae necessitudine mecum coniunctis, inituus

plane possem videri, fi te vir eruditi me praete

rirem. Tu enim unus omnium,iam inde ab ad Iescentia mihi amicissimus,studiorum meorum adiutor autorque

fusi . Nam cum ego Romam venissem vulgari quadam imbutus literatura,tu me ad Geometriae ae v fiologiae studi eacrius incitafli , facemque mihi ad optimarum artium npritiam pratulisti . seum consentaneum esset unum aliquod nostrorum prog)mnasematum tibi dicare, postremum hoc, quod est ae vita, non quidem ratione aut consilio deluctum, sed farte patius destinctum/ccurrit. dare illud amoris in te mei pignui certismum nostraque amicitiae monimentum' pero, m-piternum futurum, tisi libens atque ex animo dono. Cave it que exFimes,me quodposiremum illipru mnasma dicauerim,nptasse tua erga me mutust ampri, ingenioque primas ccncedere.

SEARCH

MENU NAVIGATION