Thomae Cornelii Consentini Progymnasmata physica ad illustrissimum & excellentissimum D. Dominicum Franciscum Marinum Caracciolum Abellinatum principem

발행: 1663년

분량: 230페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Ia IEt Ennius apud eundem, Adspice hoc sublime candens,

Quem inuocant omnes Iovem.

Nimirum est illa pura, leuis, ac tenuissim substantia, quae per siubibmem fertur locum me aetheris, siue ignis, aut Coeli nomine apellare v lis: Quoeque, ut inquit Plato,minutissimis constat partibus ; unde per aquam,& terram,& aerem,& quae ex ijs constituuntur,permeat; ipsaque a nullo contineri potest. Scilicet aether non modo per omne uniuersi spatium longe lateque inflanditur, solidaque corpora, hoc est tellurem,& stellas suo sinu complectitur od cuncta subiens, omnibus pene corporibus permisceturivi propterea scite Virgilius ex Arato dixerit esse. Iouis omnia plena. Nihil autem hic moror illos qui coelorum compagem ex durissima , ac adamantina pene materia conflatam, in solidos Orbes distribuunt: Nam nemo est nisi vel rerum coelestium penitus ignarus, vel in propingnandis erroribus nimis pertinax,qui post usum tubi dioptrici, hanc solidorum orbium distinctionem velit admittere , cum ea demum in corpiribus coelestibus deprehensa sint phenomena, quae aliter explicari ne-iueunt,nisi posita Coeli materia quida,qualis est haec,quam veterum thimonio comprobatam, aetheris nomine significamus. Hinc ut dicam quod res est, aether mihi primum innotuit: eius autem contemplatio perutilis mihi visa est ad complura naturae phaenomena

explicanda: nam rarefactio,& condensatio, magnetis item efiluuium quaelibet corpora permeans, soni denique, caloris, & luminis operati, ne & innumera alia naturae phqnomena, vix aliter, quam per aetherem explicari poste mihi videntur; ut proinde animaduerterem potiores no bilioresque naturae operationes pendere ab liac substantia,quae non injmerito inter praecipua mundi elementa est adnumeranda .

Aetherea igitur substantia, cuius summa tenuitas, perspicuitasque sensus nostros implet,& effugit, replet spatium illud clepsydrae, quod post hydrargyri defluxum inane videtur. Nec mirum videri debet, quod huiusmodi materia vitri soliditatem penetrare possit. Nam saepe ex ampulla vitrea, sigillo,ut loquuntur hermetico clausa, tenuillimi quidam ibquores ad ignem exhalant, & nonnulli etiam Clivmici sales egredium tur:Quin videmus quoque hydrargyrum in aqua stygia,ut vocant, solirum per vitri poros exudare. Quid plura e Auro nihil plane densius,attamen virga aurea,si altera sui extremitate in hydrargyrum mergatur,printinus iuxta totam longitudinem eodem inhcitur ; Ita ut aurum sumpte natura flavum & ductile, argento deinde vivo imbutum candi. Q cet,

152쪽

cet, & nullo pene negotio frangatur. Haec velim dicta in gratam corum qui solis sensibus res temere lustrant;nam qui diligentius naturae penetralia scrutantur, non ignorant plurima esse in uniuerso corpora,quorum notitiam nunquam selisus assequitur nisi rectae rationis adminiculo adiutus. Sed tempus est tandem, ut missis ambagibus, sententiam nostram e ponamus. Praemittenda vero sunt aliqua ex his, quae a nobis susius e plicata sunt alibi . Et primo quidem statuimus uniuersum esse corporibus plenum, quod& omnes sere Philolouehi unanimi consensu fatentur: videtur enim esse imbecillitas quaedam intellectus veram & genuinam corporis naturam,

ignorantis, fingere in uniuerso spatium omnis prorsus materiae expers ruam quia tale spatium tres habet dimensiones, omnino corporeum censeri debet.Quod si non ab extensione,a quonam deniq;corporis naturam decernoda esse iudicabimus Nil ut vulgus soleta densitate, opacitate, aut colore At si hoc fiat oportebit substantias valde rara ac pellucidas, cuiusmodi in uniuerso plurimas estb constat,a corporum grege eliminaret, quod utique est absurdum. Recte igitur Plato materiam , ex qua res corporeae gignuntur, dixit eamdem este cum loco seu receptaculo: locus enim non est spatium a contentorum corporum mole diuersum , sed una eademque reapse est extensio loci, & materiae corporeae locatae; tarn etsi nos quandoque rei contentae extensionem ab extensione loci,cogitatione secernamtis,

Porio quia vacuum Philosophico more sumptum denotat priuati

nem cuiuicunque corporeae substantiae, atque adeo omnis etiam extensionis,quae loco cuiuis,seu spatio debetur,manifestum est nullum usquainesse spatium prorsus inane, Nisi quis interea confugiat ad Epicuri inter mundia,seu spatia illa imaginaria,quae ingeniorum temere ineptientium van itas est commenta, Haeccum ita se habeant, manifesta erit veritas illius essati Platonici, scilicet in omni motu fieri reciprocam corporum translationem; hoc est non posse corpus mobile ex uno in alium locum migrare; nisi interim ex loco nouissime comparato, in locum pristinum aliud aliquod corpus

transseratur. Unde fit ut facilis sit motus per aerem, aquamque, & alia fluida corpora,quarum partes mobili occurrenti cedentes,in eiusdem locum continuo subsequantur.

Deinde ponimus terrestris systematis ( hoc est globi, qui ex aqua,ter

ea,& circumluso aere componi intelligitur) partes continuo nisu ad ipsius centrum tendere tanta vi,quanta est ipsarurn uniuscuiusque grauita ,

153쪽

Platonica. Inae proinde illas sese inuicem premere, arcteque cohaerere, neq; unquam diuulsionem pati poste, nisi a vi super stantium cor rum pondus ex

perante,

Quibus positis facile erit explicare caussas eorum, quae in praefato EX- perimento contingere obseruantur. Nam quotiescunque hydrargyri, aut alterius fluidi corporis in clepsydra contenti altitudo, ad supra stantis aeris altitudinem maiorem habet rationem,quam huius grauitas, ad grauitatein illius, tunc fluidum corpus a summa vasis superficie diuulsum es fluit; quo usque eo deuenerit, ut eiusdem altitudo ad altitudinem aeris habeat euersam rationem grauitatum e nam tunc demum ob aequale utriusque pondus,velut in aequilibrio consistet, nec alterum ab altero vel deprimi vel eleuari patietur. At vero cum primum argentum vitium extra clepsydram dessu re coeperit; quia non in vacuum sertur, proximum sibi e sua sede deturbat , idque quod pellitur, vicinum etiam extrudit, utque hoc deinde sibi contiguum aerem pellit, & hic succestiue sibi continuum propulsat; do. nec tandem ab aere, qui in clepsydrae extimam superficiem impingens inequit alterius penetrare, primatur aether in locum ab hydrai gyro der elictum succesturus: ut hac demum ratione absoluatur circulus ille corporum mouendorum a Platone indigitatus. Manente autem semper eadem hydrargyri altitudine, maior utique eiusdem copia assurget in fistulam, quo magis haec ad horirontem inclinabitur . Et quoniam circumiectus aer vi caloris rarescit,ac proinde leuior euadit, nequit ad eamdein,quam prius altitudinem hydrargyrum eleuat C. Contrarium autem contingit ex frigore. Sechic considerandi quoque sunt caloris & irigoris effectus, in mutandis substant ijs,ab ipsa clepsydra comprehensis. Praeterea clepsydra, quae post hydrargyri effusionem, aliquanta sui parte inanis videbatur, deinceps repletur aqua; quia haec ad maiorem altitudinem potest allurgere . Cuiuscunque enim fluidi corporis ilia clepsydra, ea qua dictum est ratione conclusi altitudo , altitudini aeris , conuersa grauitatum ratione respondet. Quocirca liquorum omnium altitudines inter se comparatae erunt, ut eorumdem grauitates permutatim sumptae. Denique si hydrargyri altitudo in fistula tanta fuerit,ut altitudini aeris conuersa grauitatum ratione respondeat , orificium digito obturantes, tillulainque ad perpendiculum erectam,extra catinum, si libuerit,amoriantes, nullum sane pondus digito sentiemus; conatus enim, quo argen-Q a tum

154쪽

De circum Fune

tum vivum eruptionem tentat , omnino aequalis est conatui, quo aeriai gressum in fistulam molitur. Verum cum hydrargyri altitudo fuerit m raraedicta mensura , sentitur pondus ob excessum, quo vis hydrarginixum tentantis, superat vim aeris irruptionem molientis. Contra .rium autem accidit si hydrargyri altitudo ad praefatam mensuram non . accessetit; vel etiam si fistula notabiliter inclinetur; nam tunc ob maiorem aeris conatum digiti pulpa in fistulam intruditur. Hactenus earum obseruationum, quas in proposito experimento considerauimus, caussas exposuimus. Quod siquid obscurum adhuc videtur,in sequentibus et esset. Interea non dissimulabimus nostram hypothesim in explicanda ratione quorumdam motuum, & eius praesertim , quo caro in cucurbitulas medicas intruditur, mancam imperfectamque videri; nisi praeterea cogitemus nostratem aerem vi superstantis compressum, stipatumque esse; atque adeo pressu illo cessante sponte laxari, ataque rarescere.

Ex his manifestum quoque videtur cur aqua siphonum suctu, aut alia trahente vi nequeat supra cubitos decem & octo eleuari. Non enim oti id assurgit aqua, ut spatium, quod aliter post haustum aerem inane relim queretur, expleat: quippe deberet aliquando eadem vacui necessitat urgente,vltra dictam mensuram attolli: sed potius quia superstantis aeris pondere propulsa cogitur illac erumpere, ubi nullum est corpus, quod eidem obsistere valeat; quemadmodum intelligitur esse cauum siphonis spatium, post spiritus subductionein. Porro aeris comprimentis Vim tantam este concipiemus, quanta sussicit ad aquam iuxta dictam mensuram eleuandam: ita scilicet exposcente ratione tum altitudinis, tum grauitatis utriusque. Ad hanc eamdem aeris pressionem videtur referenda vis illa, quam experimur in distrahendis ab inuicem duabus laminis lapide is vel metablicis exquisite complanatis; illae enim dum mutuo contactu apprime coeliari ent, non patiuntur diuelli, nisi a conatu, qui valeat mouere totum illud aeris spatium, quod Iaminae mouendae tanquam basi insistit .

circellus cartaceus, vel ligneus H, cuius

Sumatur vas ABC, sitque scindi B C superficies complanata ; eiq; superincumbat - D essusum ED, inter circellum vasisquos dum subire queat. Tum vero circes

reat, ut mutuus earumdem contactus omnino arceat, ne argentumuiuum desuper

155쪽

llam ex alligato funiculo H A attollentes, obseruabimus tantum requiri conatum quantus sit satis ad eleuandum hydrargyri cylindrum, cuius basis est circulus H, altitudo vero HE. Uerum simul ac hydrargyrus inte circelli,& vasis superficiem subire c*perit, circellus a fundo vasis diuulsus, sursum enitetur ae extra superficiem hydrargyri E D magno impetu sub utiliet Eadem autem est ratio hydrargyri, ac aeris superincumbentis; quotiescumque inter duorum corporum superficies nequit penetrare. Similiter quoque iuxta hanc hypothesim potest assignari causa eductionis aquarum per siphones retortos, item attractionis cucurbitularum medicarum,& omnium denique aliorum motuum, qui vulgo referri s lent ad horrorem, atque renixum naturae in admittendo vacuo. Siquidem aer circumiectus aequaliter undique vrget corpora, quae idcirco irrumpunt in ea loca, inqu ibus vel nulla, vel minima est vis resistens; cuiusmodi est pars illa siphonis, quae ad terrae centrum propendens aquam iugi defluxu effundit; de cucurbitulae cauum post nouam aeris ante calefacti refrigerationem. Siquis vero de hac aeris grauitate ambigat, consideret volatus auium, nubiumque, & aliorum corpusculorum in eodem pendentium libramenta . Vel si cupiat videri peripateticorum dogmatum constans assertor , cqnsulat Aristotelem docentem clementa omnia in tua regione grauitatem habere, i praeter ignem, etiam aerem ipsum: signum est, inquit ille, quia uter inflatus grauior est,quam compressus. Equidem apud ingeniosiores nostri seculi Philosophos non solum in consesso est aeris grauitas; verum etiam artificiosissimis experimen.tis deprehensa est ad grauitatem aquae communis es Ie sere ut unum ad mille. Quamuis non omnino sibi constet haec proportio propter inaequalem aeris statum; quippe tum pro ratione loci, tum etiam pro ratione frigoris & caloris, densior est, aut rarior . Sed ut nihil hic desiderari videatur, notandum est aeris nomine a nobis intelligi omne illud aetheris interuallum, ad quod pertingunt vapores,atque halitus e terra vi caloris educti; ita ut nihil aliud sit aer,quam aether impurus,huiusmodi vaporibus,expirationibusque perinistus. Nec vero id latuit veteresinam ut est apud Tullium . Aer,ut Stoici disputant; interiectus inter mare, & Coelum, Iunonis nomine consecratur, quae est soror & coniunx Iouis: quod & similitudo est AEtheris, & cum eo summa coniunctio. Effoeminarunt autem eum, Iunonique tribuerunt,quod nihiI est eo mollius. Ipse vero aer, ut idem notat,oritur ex respirationeis

aquarum; earum enim quasi vapor quidam aer habendui est. AEther

156쪽

iaci De Circumput icne

AEther igitur suapte natura tenuissimus, atque leuissimus,litemque onmnino pellucidus , ob vaporum tamen e terra prodeuntium admistionem, spissescit aliquantulum, ut proinde corporum per illum excurret tum motibus obnitatur, & stellarum lumen infringat ; fitque praeterea aliquantu.lum gi auis;& demum opacitatem aliquam indipiscitur ita ut lucis quam dam portionem retorqueat: quamobrem & caeruleo quodam colore pin- itur,ut apparet ex urbibus, seu montibus eminus conspectis: (quem qui .em cstuleum colorem esse proprium aeris, non autem aetheris puri, isquet ex eo, quia is nequaquam cernitur nocturno tempore, cum scilicet uniuersa aeris regio nobis adspectabilis latet in cono umbrq teirene atq;etiam creperam illam lucem vespertinam, atque matutinam cilicit: fiunt enim crepuscula ab aere illuminato circa orientalem, aut Occiduum cadidinem . Docet autem computatio a crepusculorum ratione da sumpta, hane aetheris impuritatem ad quadraginta sere milliaria supra terrae supcis ciem extendi; sed hac tamen lege, ut aer telluri proxime adiacens inulto magis inficiatur,ac propterea grauior quoque fiat. Atque hinc est quod in excelsis montium quorundam iugis,ut de olympo narrant, vita proi gari nequeat, nisi per spongias humectas spiritus trahatur. Et in histo. rijs scit bitur homines quosdam per summa aliquorum Americae montium cacumina transeuntes, repente expirasse, simul cum ipsis equis, quibus insidebant: Pro respiratione enim requiritur aer notabiliter vaporosius, & veluti aqua quaedam rara. At vero vel nulli, vel pauci omnino vapores ad illorum montium vertices adsurgunt; quamuis exhalationes, aliaeque leuiores substantiae multo altilis serantur. Et quiden si uniuersa aeris regio,quae ad quadraginta usque milliaria protenditur, ue grauis esset,atque pars illa,quae nobis circumfunditur,deberet aquam eleua, re ultra pallus quadraginta; cum tamen experientia suadeat, hanc ab acitis impulsu deturbatam,vix attolli ad decimum usque passum. Nunc autem Operae pretium erit eXplicare quomodo aer grauitate sua corpora tu necta comprimere valeat; nam saepe in scholis audias prola tam sententiam illam: Elementa in suis locis neque leuitant, neque gra. uitant: nullamque nos videmur percipcre superstantis aeris grauitatem, imo nec ipsius aquae millies sere grauioris,presium ulluin,seu pondus vi nantes sentimus. At reuera quaevis corpora alds subsidentia,etiam dum grauiora minus grauibus substernuntur, impulsum aliquem iuxta insidentium pondus

patiuntur; quod nos tum ratione,tum experientia ratum faciemus.

Praemonere autem oportet grauitatem nihil esse aliud , quam sacultatem

157쪽

tem quamdam seu vim singulis partibus systematis terreni, (neque aliter de reliquis uniuersi lystematibus pronunciandum foret inaequaliter pros ratione densitatis earumdem distributam , qua videlicet ilicsimul una

concurrunt; ut demum cunctis ad idem punctum conspirantibus, dum altera alteri incumbit, in unam eandemque sphsram omnes simul coactae conglobentur. Namque ad hoc potissimi im conducit haec vis, ut scilicet omnes cuiusque systematis partes ad idem centrum tendentes coeant, &sese inuicem mutuo complexu conseruent. Ex quo fit ut omnes maximae Mundi partes, cuiusmodi sunt Terra, Planetar,stellaeque fixae, quantum inseipsis est sphaericam utique formam adfectent. Neque aliam viis detur habere caussam constans illa, & perpetua terrestrium elcment rum, hoc est partium nostri systematis dispositio, nisi quod grauiora corpora dum maiori nisu ad centrum seruntur, infimum adepta sunt locum; reliquis interea iuxta grauitatis rationem propius accedentibus. Quamobrem quotiescumque corpora minus grauia, grauioribus subsidere contingit, tunc haec per illa, nisi durities obstet,irrumpunt; ijsquo extrusis, viam sibi aperiunt, doncc ad medium, si fieri potest, deuenerint;

vel corpus aliquod seipsis grauius, aut standum dinum ac impenetrabile . offenderint: quo casu inuita quodammodo consistunt, proprioque pondere subiecta corpora urgent. Corpora autem minus grauia, &si grauioribus locum concedere cogantur, quia minorem vim habent, quam ut ijs dein resistere queant,tamen proprium conatum propensionemque ad centrum semper retinent. Neque vero cessat unquamvis illa grauitatis , nisi cum graue ad centrum delatum non habet quo concedat ulte

Ad hanc ipsam veritatem confirmandam innumera pene occurrunt experimenta ; cx his nos unum instituto nostio aptissimum propon

Paretur vas vitreum cylindraceum AB, cuius altitudo cubitalis sit, diameter vero palmaris; at in eius fiundo subsidat argentum vitium B C: deinde fistula in H B utrinque perfractam, Juius amplitudo ad amplitudinem praedicti vasis minorem habeat proportionem, quam aquae grauitas ad grauitatem hydrargyi i ita aptabimus, ut alterutium eiusdem Orificium B in hydrai Pyro mergatur. Tum aquam coloratam, seu Vinum

CD superfundemus;& denique reliquum vasis spatium D Aoleo replebimus . Quibus ita paratis obseruabimus hydrargyrum ex superstantium liquorum pondere coinpulsum per fistulam attolli: verbi gratia usque ad E; ita ut altitudo CE ad altitudinem CA, eamdem habeat rationem, quam grauitas ex illorum humorum permistione prodiens, ad grauita,

158쪽

tem hydrargyri. Rursus si fistula sursum veris attollatur , ut orificium B ex hydrargyro egrestum in aquis CD mergatur, iam statim argento vivo defluente, aqua per fistulam ascendet ad F iuxta

expositam rationem' . .

Iam vero hoc experimentum prioris caullas ex

plicare videtur; si scilicet intelligamus oleum eodem hic sungi munere, atque in illo altero aerem itemque aerem in praesenti organo per nitulae istium H libere ingredientem egredientemq; praestare vicem aetheris. Fatendum est igitur a quouis corpore graui,a que adeo ab ipso etiam aere subiecta corpora Pr mi propellique ad ea loca, in quibus est minor r nixus. Talis autem impulsus iuxta mechanicae leges est metiendus, habita scilicet ratione ponderueti tum corporis impelientis, tum etiam linpulsi. Quamobrem si quando imputuo haec vire quaque suerit aequalis,nullus in subiecto corpore fiet motus. Unde coibstare potest, quae sit causa, cur neque aeris, neque aquarum pondim ludijsdem demersi sentiamus. Sed ut haec manifestiora fiant subiungemus regulas quasdam ue titudinum corporum pressu,quae tametsi a nostro instituto videantur aliens, multum tamen utilitatis praeseserunt. Inde enim innotescent caulm qu -xumdam phoenomenan, quae physicae rationis ignaris mira videri solent. Sit igitur urna aquae plena ; dico vim ab aquae grauitate pendentem iuxta has regulas esse metiendam. Primo unaquaeque landi particula Premitur a totidem guttis, quot illi tamquam basila summo ad imum livit rimpendent etenim cum primum gutta quaevis ex his, quae fundo imirent exitum nacta delabitur, descendunt pariter & superiores, in Uranim locum succedit aer a defluente aqua deturbatus. Hinc peripi cuum est cur aliquando ob nimiam aquae altitudinem, fundum vasis oneri sustinendo non sufficiens dirumpatur; & aqua e quouis urnae soramine canto impetu erumpat, quantum postulat pressus ponderis, & grauitatis eiusdem. Vnde inserto tubo, cuius orificium sursum vergat, aqua subsiliet usque ad supremam fere aquae in urna contentae supermiem. Secundo inferior aquae gutta non premitur a superioribus et pressus

enim fit propter motum; cum scilicet corpus aliquod ita sertur ad ali rum,ut nisi ab eodem praepediatur, debeat ulterius progredi; atqui dira nullum inest vasi foramen, nequit aquae gutta superior serii ad locum in feriorir ,

159쪽

serioris, nisi eodem tempore haec aut alia similis in illius locum ascendatria autem fieri nequit, quia aquae guttae sunt aeque graues, atque ad eo vis illa, qua singulae seruntur deorsum, aequalis est virtuti, qua eaedem rem stunt ne siti sum impellantur. Nullus ergo interea fit motus, quia altera alteri locum non concedit, ut haec descendente illa possit ascendere. Tertio aqua premit interiorem vasis superficiem, non modo iuxta . perpendiculares,sed iuxta inclinatas quoque lineas; imo non solum iuxta rectas: sed etiam iuxta flexuosas, quae rectis aequiparantur. In omni tamen casti,tantus fit impulsus,quantps omnino fieret a perpendiculo aquq altitudinem definiente et Eadem enim pressioni aquarum contingunt, quae in motu grauium naturaliter descendentium obseritantur, cum pressfus hic oriatur ex propensione, quam habet aqua ad motum deorsum. Quemadmodum vero pila plumbea per planum inclinatum, vel per i bum in helicis sormam reuolutum a sumino ad imum repens, tantam denique acquirit velocitatem, qnantam propemodum indepta tuisset, si perrectam perpendicularem expositae altitudini aequalem descendisset i; ita , ferine aqua in vase contenta, non modo subiectum fundum, sed & atera quoque urgens, aperto foramine erumpit tanto impetu, quantum post lare videtur eiusdem altitudo. Vbi similiter obseruandum aqua me soramine erumpentem, non iuxta unam tantum situs determinationem seni, sed susque deque, dextrorsum, ac sinistrorsum, & quocunque tamdem soramen vergat proruere. Haec cum ita esse intelligerem, sequens experimentum tentaui . Viatreum orbem exiguo pertusum soramine in profundiorem aquam me sebam , ostiolumque deorsum vergens, digito obturabam,ut mox orbis in auras evectus, indicaret semper maiorem, atque maiorem aquae cinpiam in eumdem ingestam, quo profundius ille penetrasset. Et res quiadem ex sententia successit. Nam aqua eo maiori nisu per orbis foramen intruditur, quo illa fuerit altior, atque interea aer in orbe contentus, in minus atque minus spatiuin cogitur, donec impulsus a superstantis aquae pondere sit aequalis conatui, quo aer resistit, ne violenter comprimatur; unde aperto deinde foramine, ac deorsum spem nte, aqua seras extruditur a vi aeris iuxta debitam mensuram sese iterum expandentis. Hoc autem experimentum, sicuti positiones nostras mire confirmat, ita destruit complura aliorum cogitata. Quidam enim cum eiusmodi vim, pressumque non intelligerent, studiuin operamque tulerunt in flabricandis nauiculis, quae sub aquis demersae suri tam deorsum, ultro citrique ferri postent, eamdem semper retinentes grauitatis rationem: nam

160쪽

r so De Circumpurpi ne

tentus arceret aquam in easdem irrumpere conantem. Verum decepti simi, quia huiusmodi machinae semper grauiores fiunt, quo magis ad sum dum accesserint. Quaecunque autem hactenus de aquarum impulsu exposita sunt , conueniunt etiam aeris pressui , hic enim quotiescunque ab occurrentibus corporibus impeditur ne ad medium,ad quod grauitate sua propendet, deferri possit, nititur quaquauersum erumpete,dummodo nulla vis Tualis aut maior obfistat. Quamobrem si quando adsuerit spatium plenum substantiae alicuius ipso aere tenuioris leuiorisque, & quae inde facile possit exturbari, tunc in illud irrumpere nititur, & interiecta corpora proponderis sui modulo urget;

Semper enim circumpositus res verberat aer. Ex quo liquet causa cur in distrahendis laminis eadem vis requiratur, cum illarum altera recta sursum attollitur, ac cum vel deorsum, vel ad latera fuerit deducenda . Caeterum, ut haec facilius percipiantur, notaudum est impulsionem il- Iam fluidorum corporum,de qua impraesentiarum loquimur , tunc ' prie fieri, cum corpus magis graue ita sertur ad leuius, ut hoc e suo loco possit exturbare: alioqui nullus seret motus, atque adeo nullus impulsus. Vis autem impulsionis metienda est ab excessu, quo corporis grauioris conatus superat renixum leuioris. Hunc autem conatum nanciscitur c pus impellens,lum ex maiori proportione grauitatis,tum etiam in altitudine; quae in hoc casu perinde se habet, ac motus acceleratio acquisita eredescensu naturali a loco aeque alto. Ac propterea aer circumfusus irruic

in loca, in quibus inest substantia aliqua seipso leuior puiusmodi est aer

rarior, vel purus aether tanta vi , quantam postulat excessus grauitatis eiusdem supra substantiam illam leuiorem . Sed hic habenda quique est ratio altitudinis ipsius aeris. Quod si quando aer occurrentium corporum interpositione arceatui, ne in ea loca irrumpat, tunc iuxta cinatus sui vim ipsa corpora interiecta protrudit in illa spatia . Atque ob id saepe videmus grauiora corpora, quasi contra propensionis propriae leges ascendere. Quippe agitantur enim plagis aliunde; nec ipsa Sponte sua sursum possent consurgere in auras Iamque ex his, quae a nobis hucusque dicta sunt', perspicuum cuiuis eo se potest solunt supei stantis aeris pondus posse subiecta corpora ita v gere, ut propterea ea omnia contingant, quae vulgo ad decantatam v cui repugnantiam referri solent. Et sane quicunSue in hac ipsa causa non acquiescentes ad vacuum coniugiunt, frustra sese excruciant, saltum tui que

SEARCH

MENU NAVIGATION