장음표시 사용
161쪽
PIaten a. Isrturque more Aesepici canis, qui ossam, quam ore gerebat, demisit in nae
inen t vanum eiusdem simulachrum expiscaretur. Nam quomodo vacuum , quod ex ipsorum quidem sententia neque est, neque suit, aut erit unquam,corpora vel mouere,vel ne moueantur inhibere poteriesCur nutura tantopere abhorret, extimescitque id, quod nusquam este num & ibIud eidem contingit,quod & pueris solet,qui exhorreicunt spectra , & lemures, aliaque vetularum terriculam enta, quae nusquam inueniuntur
Dicet fortasse quispiam, posse quandoque dari vacuum, sed non sin 'renixu quodam naturae, quae illud tanquam sibi noxium vitare nititur. Verum ego interea quaeram a quonam vis illa naturae inseratur Qui fieri possit,ut vacuum antequam extiterit, vires suas prodat e & cur demum id
ruod aliquando potest in rerum natura existere, ipsi naturae aduersum
ebeat censeri e P . Prosecto AristoteIes vacuum consulaturus non profert in medium haec experimenta quae nostri ab horrore vacui pendere salso arbitrantur. Nouerat enim non entis nullas esse operationes: Sed potissimum inuehitur in illos , qui inane asIumebant tamquam necessarium ad motum qua in sententia praeter coeteros fuerat Democritus, quem sequuti. sunt Epicurus, & Lucretius niti turque ostendere vacuum non modo non requiri ad motum, sed etiam obstare quo minus in ipso motus fieri possit. Similiter alibi disputat aduersus eosdem asserentes minorem maioremitae corporum grauitatem oriri ex maiori, minorique inanis admistione. luamquam (ut hoc obiter moneam argumenta quibus Aristoteles vibtur, partim captiosa sunt, partim quoque innituntur fundamentis experientiae aduersantibus; ut videre est apud Galileum eorumdem sallacias praeclare detegentem. At vero quidam Philosophi, qui nihil ultra corticem norunt,de natura ,seu potius de rebus naturalibus non aliter loquuntur,quam si illq mentis, rationisque participes, ac propriarum functionum consciae serent. Aiunt enim illas rebus amicis oblectari, & ad eas sponte accurrere; fugere vero inimicas, imo vires suas aduersus easdem intendere; & quod non sine risu excipere possum, interdum etiam contra proprias propensiones sponte moueri, ne vacuum progignatur, monstrum sane sermidabile, &ipsius nature terror. Hinc exorta inania illa insciti ue plena vocabula
Sympathig. Antipathic, Antiperistasis & similia, ad quq tanquam ad sacram anchoram solent confugere Philosophi nostri, quotiescunque in a canis cognoscendis caligat intellectus. De hoc autem genere est amactio, verbum quidem inane, de Medicis tamen , atque Philosophis optime meritum: hi enim circumpulsionis It a vim
162쪽
vim ignorantes, dum motuum ex illa pendentium caussas efferre commtur, hoci uno attractionis nomine obiecto statim sese expediunt. At Plato sapienter, ut solet, reiecta attractione, motus illi vulgo ali pios per circumpulsionem explicandos esse decreuit. Circum Ilunt
autem sese mutuo corpora, non quidem ut alterum alteri loc iam violen- quemdniodum vox ipsa sonare videtur; sed ut singula inta suam sedem transeuntia commigrent. Et quoniam vis illa,qua unaqua:
Trati pax ii propriu illo Mintur, communiter grauitas aut la-
remus , iisdem vocibus usi sumus. Cum autem liberum nobis luisset citacumpulsionem , seu mauis dispositionem illam, ordinemque corporum , cum per grauitatem descendentium, tum etiam per leuitatem ascendentium explicare (namque eodem semper redijsset demonstratio) maluiamus tamen grauitatem eligere, ut pote quae iuxta vulgi sensum sit mani- testor. Adde quod plerique solam grauitatem qualitatis nomine dugnantur; leuitas enim illis perinde est, ac minor glauitas ; seu potius es uitatis priuatio: quae quidem suit sententia Democriti, Epicuri, alioruim
Quanquam nos, qui vacuo e rerum natura ablegato in eiusdem lisubrogauimus, nihilo magis grauitatis , quam leuitatis vim, di efficacitatem agnoscimus: praesertim si principiis perspicacissimi atque incomparabilis Philosophi Renati des Cartes in istentes, opinemur corpora grauia,non proprio liberoque, sed coacto potius, atque e trini us adueniente motu versus centrum propelli. Quidquid id sit, nulla quidem videtur esse causa, ob quam grauitas in rerum numerum sit cooptanda, leuitas vero non;cum vel utraque vel potius neutra interentia videatur adnumeranda . Sed non est, ut in his te patiar ultro immorari Marcelle clarissime, praesertim cum iam aliquando tibi contio rit audire Iosephum Bonacursium, virum undecunque doctissimum. de natura grauis ,& leuis, tam scite, subtiliterque differentem, ut e o nos , , ex icti irc , ncque omnino quicquam adiicere aut possim , aut de Tandem ad nostrae thesis, seu mauis, Platonici dogmatis veritatemnuequaque utinand im,exarninandae serent magneticae atque electrice attractiones, quae quia longiori indigent di sputatione, quam nunc serat suscepti muneris ratio, a nobis alibi discutiendae seruantur. Interea notandum electricas coniunctiones eadein ferme ratione continetere, ac
mouis illos vulgo relatos ad metuin vacui. A succino enim, & iimilibus
163쪽
Plaunica. 133 corporibus emanat effluuium,quod vapores halitusque in orbem propel-Iens , circumfusum aerem puriorem atque adeo leuiorem reddit: via mox illuc ab aere circumiecto grauiori, corpuscula adiguntur: namque
ut iam suse ostensum est, Continuo fit, uti qui post est, cunque locatus
Aer a tergo quasi prouehat; atque Dropellat: Semper enim circumpositus res vesterat aer.
Atque hinc potest esse manifestum cur electrica tempore nubila, aer que multis vaporibus reserto, parum vel nihil attrahant. Neque vero mirum videli debet, quod electricum reluuium vapores, halitusque finitimos disjciat, paleas autem,capillos, & similia corpuscula non modo non abigat, sed potius patiatur accedere: siquidem vapores, atque halitus, quoniam in minutissimas particulas facile scinduntur, pol- sunt ab iteratis esctuvij propulsionibus abigi: at non item paleae,& capilli, corpora vaporum comparatione longe maxima: sic exempli causa a leni spiritu triticum vix mouetur, at eius tamen farina facile disiucitur. Ex quo perspicuum etiam est, cur ipsa effluuij propulsione adhuc dirante possit aer a tergo paleas mouere Enim vero haec aeris circumpes.sio est omnino maior, quam propulsio ab effluuio manans; quae non unico tantum, sed iteratis motibus finitimum aerem ita disponit, ut resistere nequeat impulsui aeris, qui pone paleam incumbens, nullam patitur ab effluuio mutationem. Multa praeterea mihi, cum primum haec meditari coeperam aduersus hanc sententiam occurretbant argumenta, quae deinde accuratius pensitata, visa sunt eidem robur potius ac fidem adiungere posse: ut haec diligentius inquirenti manifestum fore confido. De magneticis autem coniunctionibus aliter est Philosophandum. Perperam vero Lucretius in his explicandis ea usus est ratione, quam nos in electricis sequuti sumus: quippe vis illa magnetica penetrans densis imma quaevis corpora, aliam omnino habere videtur causam; ut interim praeteream dii ectionem, excitationemque, & quam nos paucis ab hinc annis obseruare coepimus innexionem linearum magneticarum a serro,& similibus in alia corpora transeuntium: in quibus explicandis, ac demonstrandis claudicant omnes omnium quotquot adhuc mihi nosse licuit, Philosophorum hypotheses. Ego tamen in nouas incidi positio nes, quae non modo obseruationibus omnino respondent, sed rationi etiam, atque ipsi naturae apprime consentire videntur. Quamquam has ut calumniae vim effugiant, supprimendas potius, quam diuulgandas censeo: pra sertim cum nulla usuueniat Platonis, At istotelis, aut alterius
magni nominis Philosophi aut horitas, quam detractoribus possim os
164쪽
ponere. Animaduerti eni m,& longa obseruatione didici hoc hominum
genus vix ulla ratione,argument e magis persuaderi, quam testimonio ab antiquitate desumpto. Vnde quotiescunque cum istis mihi res est, veterum authoritates studiose conquiro. Quippe cum sciam nullum esse remedium aduersus sycophantae morsum, malo quidem, ut mihi obii. cian i, quod ego inueniam iam inuenta, quam quod nouitatis studio si grans exprobanda loquar opinionum monstra atque portenta. Habes iam Eruditissime Marcelle sententiam meam de caussa illorum motuum, qui vulgo ad fugam vacui reseruntur; rationesque item, atque experimenta , quibus ad circumpulsionis potius, quam attractionis dogma approbandum adductus suerim. Spero autem te nostris, hisce meditationibus, postquam earumdem momenta recte pensaveris; facile assensurum .
Vcrum enimuero sicut experientia quotidiana nos edocet posse unuin corpus ab altero deturbari, dum hoc seu motu naturali, seu etiam impulisu aliunde sibi delato, ad illius locum sertur; ita omnino insolens est, atq;repubnat, ut corpus iam quiescens moueatur unquam; nisi vel persubtractionem impedimentorum,quibus antea dc tinebatur, ne ad propriam sedem duci posset;vel per nouam motus impressionem concitatam a corpore , quod ad illud accedat. Atqui dum vnuin corpus ad alterum se rur , eidem motum suum impertit iuxta eamdem detcrminationem, qua illud serebatur: co autem determinationem,mobilis versus ccrtum terminum directionem. Igitur, ut manifesta est corporum propulsito, ita omnino absurda videtur attractio. Siquidem potest unum corpus ait rum abigere per translationem impulsus, nequaquam vero trahere, & ad se allicere,nisi ex eventu,& quasi aliud agens. Quemadmodum si gratia exempli decemplobuli intra canalem in circuli formam excavatum ita . collocentur, ut sibi mutuo e latere incuimbentes, uniuersum canalis cavitium compleant, non poterit illotum primus vcrsus secundum moueri, nisi ipsuin comitetur & decimus: non quidcm quia primus decimum trahit, sed quia perpellit secundum, atque hic tertium,& sic deinceps,donec tandem a nono decimus protrudatur. Nam cum nullus in canali pon tur locus globulis vacuus, non potest quispiam ex ijs ripsum moueri, nisi & omnes pariter moueantur. Propterea si decimi globuli renixus exsul ei et impulsum primi, nullus omnino fiet motus; iura cum nulla d tur dimensionum penetratio, nequit alter alteri locum concedere, nisi &omnes eodem simul tempore circumducantur. Sane vero quid simile co-
tingit in omnibus motibus,qui ad tractione, & potissimum ad fuga vacui vulgo reseruntur: ut haec diligentius consideranti perspicuum esse potest. via
165쪽
Platθnica. 13 s , Videbatur mihi vir amplissime, eo demum pei ducta haec dissertatio,
ut petitioni tuae quadantentis satisfacere posset; quamobrem calamum a papyro subduxissem, nisi interea meminissem exoluendum me adhuc esse promissis, quibus me tibi nuper devinxeram; cum scilicet inter nos esset sermo de experimentis illis , quae Florentiae , ut aud1o, primum inuenta ad nos dudum delata fuere. Pollicitus enim sum alia quaedam. eiusdem generis experimenta, quae iam pridem animo concepta, & ab ipsissundamentis deducta, tandem ante duos serme menses ad opus r uocaui,& compluribus etiam philosophiae & Mathematices studiosis videnda exhibui . Vt autem hac de re certiorem te faciam, ostendatn breuiter, qua occasione in hasce nugas ego inciderim. Iam voluitur alter annus, ex quo Ludovicus Calatius vir,ut nosti, non minus genere, clarus, quam disciplinarum ori timentis conspicuus, nunciauit mihi inuentum fuisse Florentiae experimentum huiuimodi. Duo globuli vitrei in cyathum aquae plenum immissi, sic alternatim niou antur, ut cum aqua frigidior esset, alter fundum peteret reliquo supe natante; at mox adiecta aqua calida, ille e fando adsurgeret, atque hic esumma aquae superficie pessum iret. Ego rei novitate perculsus de artificil structura nonnulla quaerebam,
sed frustra, nam author rem hanc ceu magnum arcanum occultabat.
Tandem vero cum ad Physicam rationem inuestigandam contulillem animum, qua id fieri posset racione cognoui. Scilicet orbiculorum alteruter pertusus est,aquisque innatat, foramine deorsum spectante; in hunc autem tantum humoris in truditur, quantum satis est, ut aquae frigidae immersus seratur ad fundum: post modum enim adiecta calida aqua, eumdem sursum assurgere obseruabimus: Quippe aer in orbiculo contentus vi caloris rarescens, subiectam aquam extrudit, atque adeo orbiculus leuior factus ad superiora enititur. Sed orbiculus alter cum perforatus non sit, ita temperandus est,ut in aqua frigida si apernatet, in calida vero
Sed cum in eiusmodi ludicris inuentis occuparemur, rumor ad aures nostras perfertur, versari in manibus viri cuiustam ingeniosi admirabit artificium, nempe vitreum tubum aquae plenum, in quo plures orbiculi vitrei sursum,deorsumque serebantur ad nutum eius qui tubi ostium digito obturabat. Tum eo cogitationem intendi,ut qua ratione id fieri posset assequerer : neque diu haesitaueram, cum intellexi olbiculos illos esse aliquanto leuiores aqua,& soramina habere, H r quae digiti pressu aqua
intruderetur, aere intus contento in minus spatium coacto; ut proindo .r
orbiculi grauiores facti suadum peterent: at mox.digito laxato, dum aer
166쪽
sese strium ad debitam expansionem reuiget et, aquam per soramen extrudi ; atque idcirco orbiculos leuiores Letos, iterum sursum adsu
Quibus animaduci sis memoria mihi suggessit ea , quae alias meditatus eram de impulsu aquae in cauum Oi bis infra illam demersi, cuius supra sacta est mentio. Quamobrem existimaui posse orbiculos perforatos sum sum, vel deorsum ferri, & in medio libratos detineri abique ulla caloris aut s igoris vi ; Item sine ullo digiti,manusue pressu; sed tantum impulsu
ipsius aquae, quae modo maiorem, modo minorem altitudinem supra dictos orbiculos adipisceretur, hoc scilicet modo. In tubum vitreum retortum ABCD aquae plenum immittantur o biculi vitrei persorati B, C, D, qui ita aquae tubo inclusae innatent,ut minimi ponderis accessione sendum petant; tum digito comprimente , vel spiritu adacto, cogantur dicti orbiculi ad fundum descendere, tubus u ita inuertatur,ut illi versus D ferantur. Quibus positis obseruabimus dbctos orbiculos per tubulum BCD ascendere, &descendere pro rati ne inclinationis ipsius tubi. Etenim cum recta AB horriZonti perpendiculariter insistit, globuli ex D descendunt versus B; at contra cum tubus ita aptatur, ut recta AB ad horigontem inclinetur, tunc ijdem orbiculi ex B ascendent versus D. At vero positis globulis, ut sere semper contingit, aliquo grauitatis excessu sese superantibus, tunc poterimus multiformiter illos mouere: namque alter pessum ibit, dum reliquisiuisum seiunturiitein alius quouis in loco, quasi libratus pendi bit ; si scilicet organum tantundem inclinemus, quantum ad opus requiri experientia didiceri
Ratio cur haec ita contingant manifesta est ex iis, quae iam exposuimus de aqua, quae in orbiculos eo copiosus intruditur, quo fuerit altior, ut accidit cum tubus A B ad horistontis planum erectum fuerit;namcx inclinatione ipsius tubi,aquae altitudo decrescit,ac proinde eiusdem conatus fit minor.Sructuram vitrei tubi usus docebit. Id curandum est potissimum , ut eiusdem crura AB, DB, quodammodo parallela sint; altitudo autem BA, altitudini BD tripla, vel quadrupla. Tubus aequalem ubique ii beat amplitudinem, vel in crure B A sit aliquanto amplior, quam in abrero B D. Olbiculi ea parte, quae pertusa est praeponderent, ut dum in aqua E.
167쪽
brantur, seramina deorsum vergant; facile vero id fiet si illis paruulum.
collum assigatur: cauendum tamen ne usque adeo leuiores sint aqua in tubo contenta, ut propterea vis ab ipsius aquae impulsu manans nequeat illos ex D versus B protruderin itemque ne nouo frigore, aut calore a cedente , aer in globulis contentus notabiliter condensetur vel ratefiat , atque adeo maior,vel minor aquae portio inglobulos intrusa, eorumdem grauitatem insigniter variet. Hic autem animaduertere oportet quandoq; globulum exempli causa B, qui ita grauis est,ut nisi summa tubi inclinatione vix adsurgat ad D, postmodo ad supremam aquae superficiem A delatum , ibique diutius
consistentem leuiorem fieri;contra vero grauiorem euadere,si infundo Bdetineatur. Idem enim fere contingit aeri, ac lanae quae iam diu compressi, nequit deinde ad pristinam amplitudinem sese expandere; quamuis tandem a compressione libera sese laxet aliquantulum . Cuius rei caussa perspicua est ijs, qui naturam rari & densi non ignorauerint. Quemadmodum igitur aer aquae subiectus ab eius pondere urgetur, atque adeo vel deturbatur, vel certe premitur,& in angustius spatium cogit ur ; sic aer aquis insidens ab earumdem defluxu distrahitur, ut propterea vel nouus aer aliudue corpus subsequatur, vel ille ipse dilatetur, & in maius spatium extendatur. Ad hanc autem aeris distractionem attendentes excogitauimus artificium huiusnodi. Vitreum tubum cylindraceum ses qui pede longum ita accomodauimus, ut alterum eius extremum patulum, alterum vero exiguo seramine
pertusum esset (illud quidem vertex, hoc fundum distinctionis gratia vicctui . At 'quarta sere longitudinis parte infra verticem collocauimus reticulum ex aneis filis contextum, quod transitum vitreis globulis inhiberet. Tum parauimus orbiculos perforatos aquae innatantes, in quos tantumdem aquae ingessimus,quantum satis seret, ut ijdem aquis immersilente pessum irent. Iustam vero aquae portionem in orbiculis vi caloris conijcere possumus: quippe e soramine sursum spectante aliqua rarefacti
aeris particula egreditur: unde mox orbiculus aquae immersus grauior redditur: at foramine deorsum vergente rarcfactus aer aquam seras em trudit, atque adeo orbiculus leuior euadit. Orbiculos hac arte paratos in cylindrum aquq plenum inclusimus; d mum patens in suminitate ostium membrana diligenter obturaulinus, ut aeri transitus omnino impediretur; membranam autem pertudimus ac, cula, qua quotiescunque liberet, foramen obseraremus.
Quibus ita dispositis cylindrum ad perpendiculum etEximus, ape loque foramiae, quod sundo inest, ess luxit aliquantulum aquae,& conti S nuo
168쪽
nuo sphaerulae ex reticulo ad supremam aquae superficiem serebantur. At vero inferno foramine obturato , dum alterum in summa cylindri part extans panderetur, consisti morbiculi descendebant. Item inclinato, quantum satis est cylindro, olbiculi insuperficie aquae innatantes deorsum ieruntur: at mox illo iterum ad perpendiculum erecto , orbiculi sursum allabuntur, verumtamen in his cautione aliqua est opus. Eadem igitur aquae vis aerem in orbiculis contentum modo comprimit,ut in tubo retorto, modo auicua distrahit,ut in hoc cylindro: quam brem ibi orbiculi leuiores aqua,quia noui humoris ingreiIu grauiores essiciuntur, fundum petunt: at in cylindro orbiculi aqua grauiores,dum ab ijsdem ingestae aquae portio extruditur, leuiores faeti sursum seruntur. Quicunque autem haec experiri cupit,diligenter abseruet sundamentae a nobis hahenus exposita , quibus cognitis facile erit instrumenta construere multo quidem artificiosiora, quaeque spectantium animos in admirationem omnino rapere possint. 3,ed haec demum ijs fabricanda r linquimus,qui ad popularem auram captandam insudant. Nobis sat est veritatem e puteo ci utam cxpcrimentis stabilire, & ad abditiora naturae
Velum nescio quis aurem mihi vellens, cum inquit aer possit aquam, ad altitudinem decem Se octo cubitorum attollere, quid est causae cur aer in summa citis cylindri,dcquo nuper loquuti sumus, parte positus dbstrahitur a pondere aquae descensum tentantis; luamuis haec vix ad unum vel alterum pedem consurgat Equidem hoc argumcntum nostras positiones quodammodo infirm re videtur, iron quia nos veram causam pra dictorum motuum non simus assequuti, sed quia in ijs explicandis usurpauimus grauitatem,pulsionem,& similia vocabula, quae ut omnibus passim sunt obvia, ita instituto nistro minus congrua videntur. Verum cum nulla alia significantiorae, suppeterent, coacti sumus ijs uti, donec aliquando rem accuratius per proprias loquendi sol mulas liceat explicare. Interea ut obiectioni aliqua ex parte satisfiat, notandum est ex his, quae supra sint demonstrata, nullum fieri poste impulsum inter corpora eius dein naturae & grauitatis , sic neque aqua dctui batur ab aqua, neque aer ab aere; ac proinde cum nulla sitit actio aeris circumiecti in aerem, qui ab olbiculis cylindro inest, fis comprehenditur, sequitur ut vis ab aquarum pondere manans, ter msupra earum lcm superficiem constitutum ita distrahat , ut proinde hic aeri circumfuso collatus eo minorem renixum habeat, quo aquae subiectae altitudo ad mensuram cubitorum cecem , &Ccla propius accecurit- .
169쪽
Caeterum haec aeris distractio nequiti explicari, nisi aether id est substantia quaedain ipso aere tenuior atque subtilior admittatur. Enim vero qui liberiore animo rcrum contemplationes aggreditur,facile sibi persuadebit aerem distrahi, aut rarefieri non posse, nisi eiusdem particularita inuicein dirimantur, ut propterea inter illas maiora, aut frequentiora fiant inter stitia; quae quoniam ex dictis,uacua esse non possunt neces lario replentur materia aliqua subtili, hoc est aethere. Similiter condensatio aut compressio aeris, non potest intelligi, nisi per mutuum partium accessum: ita ut inter illas interualla fiant minora, ct rariora. Quemalmodum spongia,aut lana distrahitur, dum eiusdem particulae ab inuicem
magis & magis recedunt; atque relinquuntur interualla aeris, aquae , aut alterius substantiae plena:comprimitur vero dum illius partcs magis inui-cein haerent ac interstitia minora fiunt; ut propterea aer,vel aqua ex ijs de exprimatur. Quicunque vero aliter rarefactionem condensationemque aeris fieri posse arbitrantur, vel vacuum, vel dimensionum penetrationem
Sed & aduersus hos pugnat experimentum ab ipsa aeris distractione, petitum. Sit enim phiala aquae plena praeter unum aut alterum digitum infra eiusdem orificium, in cuius scindo iaceant orbiculi exiguo foramine pertusi, atque aere pleni. Tum ex orificio phialae spiritus exsugatur, &continuo aer in globulis contentus distrahetur; ut liquebit ex ampullis, quae e foraminibus prodeuntes per aquas sursum scruntur. At vero vis illa, quae aerem in globulis inclusum distrahit, nullum in aquis interiectis ossicit motum:vt constare potest e corpusculis in ijs artificiose conlocatisratquel adeo nulla hic attractio videtur posse confingi. Causta igitur distractionis omnino petenda videtur ab aethere, qui in globulos ingredituri, dum aliquid ex ipsa phiala suctionis ope extrusum, continua corpora
Hinc arrepta occasione videamus num aqua pressioni, & distractioni sit obnoxia,sicut est aer,nec nee Enim vero sicut experientia manifestum est aquam a calore & frigore rarefieri, & condensari posse; ita incet tum est adhuc num eadem conatu aliquo distrahi possit, & comprimi. Posset equidem aliquis Physicis innixus fiundamentis sic ratiocinari. Cum aqua millies sere densior sit aere, minimum profecto continet materiae illius subtilis, cuius expressione possit constipari; ut proinde idem
conatus millies maiorem compressionem efficiat in acre, quam in aquis. Quamobrem vix ulla unquam vis erit, quae aquam insigniter com rimere,aut distrahere valeat. Quamuis natura ope caloris, & frigoris facile ,
170쪽
quae per minimas particulas agit, superat omnem nostrum conatum. Quod si periculum suere libeat comprimendae aquae, sumito cylindrum vitreum aquae plenum, ac in eumdem immergito quindecim aut viginti globulos ; qui sese inuicem minimo ponderis discrimine exsuperent; ita tamen ut ex his alij in fundo iaceant, alij vero sursum serantur.
Tunc obseruabis minima frigoris, vel caloris mutatione accedente nonnullos ex illis sursuin ferri, vel deorsum: cum tamen vix ullo conatu aqua
compillente incere valeas, ut quisquam e globulis infundo iacentibus adsuigat; quemadmodum fieri deberet si aqua comprimeretur. Idem similiter tentare poteris per organa superius descripta. Nam si cylindri illius recti, vel potius clepsydrae bicubitalis partem dimidiam iu- xta orificium hYdrargyro, reliquam vero aqua repleas,& mox ostium insta argentum vitium in catino positum immergas, agnosse num aqua distractionem ullam passu sit,cum ex alijs, tum etiam ex globulo, qui vix aquis innatabat. Nam hic deinde ad imum ferri deberet. Cauendum tamen ne hydrargyri altitudo tanta sit, ut superstantis aeris conatum exsuperans, effluat, ac proinde aetherem in cylindrum cogat intrudi. Quamobrem sortasse aptiox huic experimento erit tubus retortus, cuius alterum crus sit duos vel tres etiam cubitos longum, alterum vero longe bro
uius; & illud quidem hydrargyro repleatur, hoc autem aqua (industrium hic poscimus obseruatorem nam aqua, si fieri potest , ab ingenti impulsu argenti vivi comprimetur, quod constare poterit ex globulo in eadem demerso, qui vix descendat: hic enim post aquae compressionem deberet
Libellus autem nuper excursus, qui omnimodum aquae renixum ad compressionem demonstrare conatur ex eo quia globuli pertusi in cylindro aquae pleno, lente descendentes, vel etiam e flando sursum adsurgentes, deinceps minimo digiti pressu ad ostium cylindri facto, deorsum volocius seruntur, nihil fere aliud probat, quam quod aer quoque in globulis contentus comprimatur, & sorte promptius quam aqua, sicut ex stig
re multo magis aer, quam aqua condensatur.
Haec ad te scripsi, vir Eruditissime tumultuario stilo, & omnino nimis incondite. Excusabis praeproperos ingeni j motus, quos per festinan tiam, atque occupationes, quibus ego distringor, maturare non licuit . Malui autem haec qualiacumque ad te mittens inconsultus videri , quam cium diutius procrastinare. Tu interea,
Vive vale: si quid nouisti rectius istis, Candidus imperti: si non, his utere mecum.