Thomae Cornelii Consentini Progymnasmata physica ad illustrissimum & excellentissimum D. Dominicum Franciscum Marinum Caracciolum Abellinatum principem

발행: 1663년

분량: 230페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

TH CORNELIUS

Camillo Pellegrino S.

Issertationem hanc, quam olim Seuerino nostro efflagitante conseripseram, in lucem proferre constitui Camille non vulgaris amice: Confido enim non iniucundam fore rerum naturalium studiosis, lucubrationem illam, que Cl. viro, dum in vivis effete que eo placuit, ut digna visa si, quae eruditismis stis de Respiratione Piscium commentarbs, intereretur. Nunc autequandopestilent a omnium quotquot unquam fuere funes ma, senem Altismum nobis ademit, , cum multa illius lucubrationes , tum praecipue operis de respiratione Piscium complement intercidere, non passus sim nostras hasce de Aeris , e quae cognatione meditatioues perirer libuit enim istas caeteris comment riolis nosris adiungere, tibique vir eruditis me dicare, qui re fe-uerint amicitiam maxime coluisii, , ea instructus es literatura, suam docti omnes merito admirantur, atque Aspiciunt.

172쪽

COGNATIONE

AERIS ET AQUAE

eis M. e curelium Seuerinum. Vm olim in perspicienda cognoscendaque piscium respiratione occupatus esses , egisti mecum Vir Eruditissime, ut aliquid ego temporis huic pariter studio impertirem. Fore enim aiebas, ut mihi experimentis, atque obseruationibus instructo sacilis pateret aditus ad solutionem illius problematis subsit ne intra aquas aliquid aeris, qui spiritu ductus aquatiles alat animantes. Ego igitur, ne non in omnibus obsequerer tibi, coepi statim de natura, & qualitatibus aeris aliquid accuratius agitare. Tu in vero inter complures nouas, atque omnino ante id temporis inauditas rerum notitias, quae sese mihi passim obtulerant, ipsius aeris in animantium respiratione usum attigiiIe videbar. Ergo quoniam haec haudquaquam contemnenda censueram, libuit Amicis indicare, ac in primis Iosepho Bonaccursio acerrimo arcanorum naturae peta scrutatori. Ariisere viro optimo nouae cogitationes, vidique sunt digno quae ad communem studiosorum utilitatem literis mandarentur. Quapropter pretium operae, me facturum duxi, si quaestionem de respirati, ne animalium a pluribus iam pridem exagitatam, iterum pertractandam aggredercr: sperabam enim sore,ut noua mea doctrina certissimis obsese uationibus,coniectutisque firmiter stabilita, & Physiologiae studiosis vabde prodestet, & tibi Marce Aureli, quod a me exigebas, praestare posset abunde. Iamque hunc ego laborem susceperam, cum aduersantibus satis

173쪽

e geris , Aqua . 1 3

tis diu hac illac mihi suit pererrandum: interea neque studiis vacare, ne que tuis votis licuit satisfacere. Tandem vero cuna aliquando post Vlys seos errores ad Musas redierim,& si nondum satis pacatas, quonia coepti operis complementum maiorem postulat moram, quam tua serre possit expectatio, in ren i sore putaui, si raptim congererem quidquid ad propinsitam controuersiam dirimendam mihi licuit comminisci. Cherum an rei veritatem attigerim, tuum erit decernere. Equidem Ego si non rem ipsam, studium certe meum, voluntatemq; tibi constanter probabo. Postremo seperuacaneum reor meam in disserendo libertatem tibi excusare,qui optime nosti me in rebus Physicis non tam authoritatis, quam rationis, & experientiae momenta perquirere. Sed ad dissertationem ipsam,quae iam sequitur, animum paulisper attende. Principio conuenit inter Philosophos telluris globum circuiti ab orbe quodam opaco pellucido , cuius crassitudinem e crepusculis triangulorum ratiocinio subductam statuunt Mathematici passivum circiter quadragies mille. Hunc vulgo aeris nomine nuncupamus verum de substantia, quae ab hoc aeris complexu ad extimam Mundi superficiem protenditur, dissident Authores. Nam alij ingens hoc spatium, in quo astra ferri,tellusque ipsa, cum sua atmosphaera consistere creditur, prorsus inane constituunt. Quidam vero nostro huic aeri superstruunt puriorem, alium, quem mox excipiat igneus orbis Spherae Lunaris ambitu circui n- clusus: Nam superam coeli regionem expluribus plane solidis, & quouis adamante durioribus sphaeris labricantur. Sed vacui inane commentum, quod in scholas inuexit institia naturae

corporeae,iam nos luculenter consutauimus in epistola,qua motus omnes ad fugam vacui vulgo relatos, mutuae corporum circumpulsioni adscribendos esse ostendimus. Quatuor vero vulgarium elementorum ordinem, atque distinctionem euertit natura Coeli peruia, & aeque ac sublunaris regio mutationibus obnoxia

Quamobrem sapienter decernunt illi, qui considerantes phoenomena nostro potissimum seculo in Coelo tubi dioptrici ope depraehensa, multiplices illos orbes, quos antiquiores Astrologi a d determinandos stellatum motus confinxerant, e rei una natura el: minantes, in eorumdem locum substituunt pellucidam, ac summe tenuem substantialmaethcris nomine sigia: ficatam: secus enim neque de uniuersi sti uctura quicquam certi pronunciare licet, neque pVecipuas naturae opetrationes explicaret, Nam ut silentio praeteream admirandos estectus magneticos; electrical

que attractiones, & luminis item, suntque propagationem, quis unquam de condensatione & rarefactione aeris verosii nilia dicturirime speret,nisi

174쪽

experimur quini m Eetuet humori dicam

in Cias tres solinas possit induere. At eius quidem rei facilis videbiturmcxβ β' i. hoo,heses incomparabilis Plutosophi Rcngu

explicaxio, retram atomos appellare licebit , non 'Erheomeitido i cotthoe est omnino insecabiles Ad Physica ratio-

quidem geomettico SQ tia . seu corpuscula indiuidua, inqUM ne, ut sint 'imp pq' et si, -di et diuidi ultimo possit conciPic 'duntaxat ipsum aques ut facile repodae sunt Qq iube iiiii uetum si implicatae rigeant, glaciem te possini,humori' sigra - totum quodammodo actae volva speciem edici io hanc aetneris auxi id i h,tiiculae inuicem quam ma in

yy et et hahea, itemque angusta in ijs resinquantur in

connectunt ir,ut prppyrum thoi, appellantur , quae partes bare' cohaerentes,quin tuer eas plura amplioraue in

175쪽

mus: Nam simul ac calorem conceperit aqua, turgere sensim incipit, donec ad seruorem usque adaeta insigniter excreuisse videatur. Interim si eiusdem ostio vesicam omnino inanem, hoc est compressam inseramus, obseruabimus hanc confestim intumescere a vaporibus aqueis sublimn petentibus. Sed ampulla ab igne detracta aqua subsidere, ac in minus spatium cogi incipit. Demum si ampullam nivibus,nitroque circumsepientes aquam in Cruciem concrescere sinamus, videbimus hanc non modo iterum exundare, sed multo quoque maius spatium, quam antea feruens implerat, comprea hendere . Hinc glacies aquae innatat, & metalla concreta sub ijsdem liquatis demersa sui sum seruntur: ut propterea manifestum sit, non soluma calore, sed ab ipso etiam stigore ingenti aquam rarefieri, atque in maiorem molem distendi. Fortassis vero quispiam negabit aquam in glaciem adstrictam raram dici debere, propterea quod appareant in ea conspicuae bullae aeris picinae, cum praesertim rarefactio videatur intelligenda, cum nulla sensibilis

substantia raro corpori admiscetur. Verum in his controuersia tantum esset denomine. Coeterum quod ad rem attinet, conabor hic enaratas aquae mutationes explicare, & almirandum naturae opus exemplo, tamquam leui penicillo rudi ter adum

brare .

Aquae igitur particulas oblongas leuesque anguillulis vivis, vel recenister mortuis cuin Cartesio comparabimus, ut intelligamus qua ration moueri, ac inter se repet e sacile possint. At aquam in glaciem conet tam conferemus cum euuem anguillulis exsiccatis, vel gelu rigentibus, quae quidem in semetipsas perplicatae impediunt quo minus fluere, ac repere queant: Quinimo cum altera alteri non valde cohaereat, fit ut interastitia relinquantur aeris, aut alterius substantiae plena. Demum fac sim gulas anguillas a vi aliqua in gyrum rapi, iam illae longiori interuallo imuicem dissitae , valde maius spatium occupabunt. Simile quid atomis aqueis contingere arbitiabimur, dum in vapores illae soluuntur. Quintiescunque vero vapores eius cemodi motu destituuntur in humorem iterum abeunt, pissertim si eorumdem particulae inuicem proxime accedant. Talis autem mutatio manifesta est in vaporibus ab aqua feruida eductis, qui in i uigatam aliquam frigidioremque luperficiem incidentes rursus coguntur in aquam. Iamque cx his, quae hucusque incinorauimus, perspicua esse potest a ris natura,eiusdemque generatio: Quippe is, ut est apud Tullium, oritur

ex respiratione aquarum: Earum enim quasi vapor quidam aer habendus T est.

176쪽

est. Vnde constare etiam potest maiorem , potioremque aeree molis partem esse substantiam qtheream; ut propterea nihil aliud sit aer, quam ecther impurus, hoc est vaporibus , atque halitibus e terra aduectis inquis

natus

Hinc autem fit, ut aer contrahi possit ac distrahi, itemque densari, ac

rarefieri; & densitas quidem atque raritas a frigore, & calore excitantur. Vapores enim cum incalescunt vehementius agitantur,ac proinde maius spatium obsident. Contra vero cum refrixerint, quiescunt, ideoque inuicem propius accedunt. At compressio,& distractio ab externa vi prificiscuntur, ut cum in seloppos illos pneumaticos paucis ab hinc annis imuentos, aeris ingentem molem adigimus, vel contra spiritum e vale alia quo ore exugimus. Quamobrem aer densior ut compressior plurimum continet vaporum; sed rarus distractusue maiorem habet theris porti nem. Quinimo aer diutius ac vehementer compressus in seloppo illo Pirrumatico,cuius inodo facta est mentio, in aquam vertitur et cuius causi ex dictis est manifesta Quoniam autem animantibus ad respirandum opus est aere multa v porum copia referto, fit ut in valde excelsis quorumdam montium iugis, ubi solet inueniri aer vaporum expers, hoc est puro qtheri astinis, homines haud aliter vit* munia obire potuerint, quam per spo. gias humore imbutas, spiritum haurientes. Nunc ad propositum deuenientes expendamus num aqua sit ex ill

rum numero rerum, quibus aer admiscetur

Primum aurem liquet non polle intra aquas diutius subesse portiones aereas magnitudinis conspicu*, nisi interea hae alicui duro corpori a Pserin i, secus ob diuersiitatem loci, quem sibi vindicant grauia, &levia ,

sursum essetuntur in auras,

Item non posse aquis inesse notabilem aeris quantitatem ex eo licet conijcere,quod aer facile,ac valde comprimitur: aquam vero nullam sensibilem coinpressionem subire posse, vel hoc uno experimento sat euia denter alias ostendimus- Parentur ex vitro, vel potius ex cera adiectiT plumbi frustulis, quindecim aut viginti orbiculi, quorum grauitas graui rati aequ*, quantum fieri potest proxime respondeat, ita tamen, ut dum in aquis merguntur, ex ijsal i pessimeant iij vero sursum ferantur. Tunc sane si vel minimum sigus aque acces Ierit, alis exorbiculis, qui in fundo iacebant ad supernam aquq superficiem enitentur. Nimisum mira lina . noui si igoris accessione aquq grauitas insigniter augetur,ut idcirco mai rem habeat ad globulorum pondus rationem. At velo nulla unquam vi intesimus aquam ita compellere, ut propterea quisquam e globulis in ta

177쪽

Aeris oe . qua iv

imo iacentibus sursum adsurgat. Sed enim aqua & si stigore condens

tur, non tamen externo etiain conatu perinde ac aer, comprimi & in mi. norem molem contrahi potest. Non tamen sum nescius esse nonnullos, qui aquam comprimi hoc eo perimento a Bacone Verulamio mutato, conantur ostendere. Sumunt

vas plumbeum orbiculare,quod aqua plenum (soramine per quod aqua intrudere oportuit,plumbo liquenti obserato torculari comprimendum exponunt ta ut quod ante sphqricum erat,demum lenticularem formam nanciscatur;& quoniam figurarum isoperimetrarum sphsra capacissim est,ut demonstrant Geometrq, inserunt aquam violenter comprimi,dum in angustiori spatio concluditur.

Sed ostendat qucso si potest verulamius,aut quiuis alius supradicti experimenti admirator, interiorem vasis plumbei superficiem minime tunc deduci, cum a vi torcularis premente in lenticularem formam redigitur. Mihi enim plane persuadeo vas illud nequaquam posse comprimi, nisi interea eiusdem ambitus distendatur. Instab: t fortasse aliquis contendens aerem in minimas saltem particulas discissium,a et commisceri,nec interea in auras essem:sicuti neque ubnum,tametsi leuius aqua,dum eidem commisceturseparari sacile potest, sursumque adsurgere. Item non posse aerem distinum in perexiguas atomos ab aquq particulis undequaque circumseptas, notabiliter comprimi: tunc enim corporacomprimuntur,cum ab illis exprimitur substam tia aliqua in eorumdem interstit ijs contenta: Sic in compressione spo, Siq,aut Iang exprimitur aqua,vel aer: verumtamen in exemplo supra pinsito nequit aqua aeris atomis interclusa vasis poros penetrare, igitur nec exprimi. Verum hic ut a veritate, ita quoque a sententia nostra non longe deflectunt. Etenim aer, quem componi intelligimus ex vaporibus halitibusque stheri admixtis,non dissidet ab aquis,nisi ratione motus,ac interualli partium. Quamobrem si aer in minimas scissus particulas aquae commisceatur, non retinebit eas qualitates, quas sibi prius vendicabat; namque halitus & vapores ab aqueis atomis cicumsepti motu priuantur, ac in humorem plerumque abeunt. Cum ea ita sint, tamen deinceps ostendam nunquam sere non gigni aerem ex aquis, non modo circa summam earumdem superficiem, sed &infra, atque etiam in profundo. Siquidem atomi aques, seu vi caloris, seu aliunde agitatq soluuntur in vapores ; at vix unquam absunt cavsq, quq illas vel calefacere, vel aliter agitare valeant ; sequitur ergo conti. num fieri aeris ex aqua generationem.

178쪽

r 8 De cetratinis

Hoc autem ut rationi maxime congruit, ita etiam experimentis com firmari facile potest. Primum enim si aqua strueat, vel in eamdem mergatur serrum eamdem , lapis ignitus, aut calx , obseruabimus plures aeris bullas per summam illius superficiem erumpere. Nec vero putes praedictium aerem aquae prius inesse , sed mox vi caloris rarefactum, ac in maiorem molem expansum, sui sum euehi. Quis enim credat tam ingentem aeris copiam

in aquis delitescere. Adde quod si opus iteretur, tandem uniuersa aquae substantia in huiusmodi bullas abibit. Hoc item multo euidentius experimur in compluribus liquoribus, quibus Chymistae utuntur ad dura quaedam corpora dissoluenda, cuiusmodi

sunt aquae sortes,quibus metalla comminuuntur, & liquores accidi, quae corallia & margaritas atterunt dissoluuntque. Cum primum enim dictae aquae in exiguos aciemque plane omnem fugientes durorum corporum poros semet insinuare coeperint, protinus erumpunt aereae bullae, quae ivisum exilientes, epe ipsum cui hqrent corpus, iugi motu exagitant. Rursus. Si vitream ampullam aquae plenam solaribus radijs exponamus, videbimus insta ipsam aquam passim gigni plurimas aeris bullas,

magaritularum speciem gerentes quarum aliae vitro adhaerescunt, aliae vero sursum in auras exsigunt. Quod si in praedictum vas immergantur arborum folia,charta scriptoria, orbiculi vitrei,aliaue corpora aquis N Io praeponderantia, hqc quamquam primo pessum eant, deinde tamen foras emergunt sursum delata a quam plurimis aereis bullulis, quae dum ad summum aquae enituntur, ipsa etiam dura corpora, quibus adlicer scunt,secum elierunt. Id autem aestate frequentius contingit, propterea quod calor aquam in vapores facile soluit, atque idcirco complures huiust nodi aereae bullae progignuntur. Demum cadauera sub aquis demersa,cum putrescunt,turgent propter nouum aerem in eoruindem sinibus genitum, ut proinde fundum des rentia, ad supremam aquae superficiem emergant, exsiliantque . Hinc patet non omnino opus esse piscibus at jsque aquatilibus ad summam aquq superficiem eniti,ut inde hauriant aerem, qui passim inuenitur in eorumdem utriculis. Potest enim Pille in ipsis piscium corporibus gigni;& exinde in pillatas vesiculas,tamquam in propria conceptacula deferri: si quidem facillime humorivii iam dictum est, vertitur in aerem.

179쪽

TH CORNELIVS

Iohanni Alphonso Borrello. S. Va tempestate pessi Auissma Neapolim ciuibutorbauerat, angelat me nimis valde extinctorum amicorum tripissma recordatio: ac Muspra caeteris animo meo obuersabarer M. Murelius Seuerinus, cuius singularem eruditionem cum magna

simplicitate coniunctam, admirari atque suspicere solitus eram. Neque mero vigilanti tantum, sed in semnis etiam occursabat dactissimi senis recordatio ; quae desiderium marroremque meum maxime reficabat. uarem medicinam aliquam dolori meo facerem inflitui nomen amicisimi viri Icriptis recolere meis. Diatur epistolam hane illius nomine conscripsi, iocisique aliquanto liaberius indulse, ut aegritudinem maerentis animi quadantenus lenirem . Caterum lusum hune nosZrum tibi Iohannes Alpho e diu catum volui, ut hoc extaret nostra amicitia meque erga te obseruantia testimonium sempiternum.

180쪽

MONITUM

Aue lector ne te haec offendat Epistola, in qua omnia fabulose, quaedam vero etiam siuperstitiose ad priscum

ethnicorum ritum, narrantur. Libuit enim leporem, qualiscunque is est, figmentis ac I cosa festiuitate consectari. Sapientium umbras in Beatorum insulis aeuum degere, ea lubertate licentiaque protulimus, qua nonnulli nostrae aetatis scriptores poeticos Deos hominesque, Cum vivim tum mortuos, in Pamasso ioca seriaque agentes, confinxerunt. Si quis

aliter opinatus fuerit, iniuriam faciet simpli

citati meae.

SEARCH

MENU NAVIGATION