Thomae Cornelii Consentini Progymnasmata physica ad illustrissimum & excellentissimum D. Dominicum Franciscum Marinum Caracciolum Abellinatum principem

발행: 1663년

분량: 230페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

tatiore impetu ianimique ardore rapiamur interdum. Vos interea si vera

dixi agnoscite, si false ignoscite . Quod autem de philosephia Trusiane

dixisti , illam videlicet aeque atque medicinam leuitatis, inconstantique culpa non vacare, omnino verissimum est. Equidem in eodem utraqu peccat;sed non aequa discliminis ratione quippe inscitia in rebus philosic phicis aut nihil, aut certe parum reipublicae Cilicit; cum tamen error in medicina hominum vitas depopuleturinec prosecto sit periculum in ullo mendacio maius. De medicina Chymicorum nihil attinet ad me pronunciare:qualiscunque vero illa sit,sua quoque iactat miracula, comptu

resque habet sectatores, qui non leuem plane Galenicae factioni cladem infixerunt.Vaticinor tandem (& hoc Apollinis pythi j oraculo dictum

puta non longe tempus ablore, cum illi, qui medendi rationem a contemplatione caussarum deducere student, nouas indagaturi sint vias; quia nimirum ea nuper Phaenomena animaduersa sunt in animalitia oeconomia, quae omnino videntur euertere fundamenta, super quibus

hypothesses coniecturaeque medi inae rationalis fuerunt hactenus super- stiueiae. T R. Quae tandem sunt nouar istae obseruationes,aut quisitam est hodie usque adeo oculatus, ut ea perspicere potuerit, quae Hippocratem, Galenum, aliosque egregios medicinae principes, latuerunt 8BR. Tua nunc Stelliola mihi opus est ad hanc rem exprompta memoria: nam eorum, quae ego olim te monstrante, obseruaui, non recte

commemini: neque etiam edocere ea facile possem, quorum explicatio per propria,& certa anatomes vocabula, milii non satis dum perspecta , debet institui. ST. En fato tandem sectum videtur , ut ad disceptationem, quam Principio susceperamus nostra reuolueret: oratio. Sed praestabit sertasse huc declinare,quam diutius morari in odiosa illa, inuidiaeque plena comtentione,quae de medicinae natura,medicorumque conditione paulo ante inter nos fuit. Vtinam vero nunc possem ea tibi Trusiane ob oculos ponere, quae in Zootomia non semel mihi licuit animadueitere; certe quidem confiderem te ipso quoque iudice adprobanda fore noua nos Friaeculi inuenta,quae vulgaris medicinae dogmata manifestae falsitatis sutilitatisque conuincunt . Tlis. Ego vero ad interruptam disputationem non inuitus reuertor. Valde enim aveo audire, id inueniri tandem potuerit, post accuratissimam antiquorum diligentiam unihi enim nihil in mentem venire potesti

quod illis fuerit intentatum. Quapropter edissere, si ita placet, Stelliola

inuenta

52쪽

2X inuenta ista,quae tantopere probatis. Meae quidem partes erunt pro vhteribus stire, & quaecunque aduersus eorum dogmata asserentur, refellere S T. Haud scio an in tanta disputantium dissensione controuersia dirimi unquam queat,sed hoc sermone certe non potest: iam enim in vesperam inclinat dics, monetque ut de domuitione tandem cogitemus. At vero usquedum nobis detur opportunitas iterum congrediendi, per- lege quae so Trusiane volumen istuc,quod satis commode, ut spero, desicilium tuum cxplebit: hinc enim facile intelliges pictimum luminis ac ornamenii ad physiologiam ea contulisse, quae , nostris authoribus animaduersa nuper ac notata suere. reo autem non dubito, quin multa tibi inter legendum occurrant noua,& prorsus inopinata, quae quidem ab his,quae vulgo docentur, uniuersa re, & tota sententia dissentiunt.

T R. Oho. Haeccine sunt Progymnasinata illa physica, in quibus (ri ab amicis accepi absurda quaedam, & paene portentosa doctrina praeter

veterem, communemque philosophandi rationem traditur e At ego phream, ni quam primum illa stinuitus euertero. Opportune igitur hoc exemplar mihi Stelliola commodasti. Id ego festinanter legendo percurram,ac interea errores falsasque opiniones, si vobis ita placet, anno

tabo.ST. Id quidem nobis pergratum perque iucundum erit. Sed illud

velim tibi persuadeas Trusiane, multo dissicilius esse verum inueniret, . quam salsum conuincere: quanquam laudanda omnino est illorum indu- seia,qui falsas fictasque opiniones convellunt, nostrasque mentes ab errore vindicant. Verum de hoc satis: nam tempus iam est domum coae

et R

53쪽

TH CORNELIVS

Iohanni Caramueli Campani e Veteris

Episeopo S.

orammisma meum de Ratione Thi sphandi eolu;entius in lucem exire patiar, quod abs te se in Clari me nuper lectum , commendatumque flu- dijus fuerit. Et vero de honore famaque mea minime pertimesam, neque verebor reprchenso nem doctorum atque prudentium, sim diuulgauero, quae magni Caramuelis iudici uerint approbata Torro autem quid mihi inanim uerit hac dissertaticne decernere, tibi arbitrer es e plane perspectum. Nihil enim profecto malui, quam ut obscuritatem natura significarem, , cauigas carruptae peruersaeque sapientianc trorum philosophorum aperirem. Ne quis putet me hac mente fuisse t mcluerim philosophandifirma praecepta tradere seu ceratas legespraescribere. Caeterum rationibus ego meis optime presse , xisse videor, quod tibi hoc pro inna a dicauerim: illud enibo pro certo mihi polliceor, plurimum claritatis huic molimini, ex splendore tui nominis, accesurum.

54쪽

DE RATIO NEPHILOSOPHANDI

Progymnasima L

Irari vehementer soleo, quae caussa sit, cur Phys lorictot seculis summis viris,uiaximisque s ud j, evo illa non ita multum adoletierit;cum careeroqui mecuin ipse coa siderans disciplinaturn subtilitateis it ilia IlueinqIe dristium varietatem , quam hoc interim spatio humani ingenii acies est assecuta, incredibili: er mi; scam: ili merito. Quis enim non admiretur automata, versatiles lue machinas, quae siduum curtum cum caeli ratione congruentem indicant, tempo/rum interualla designant,& omnia coeli ph enomena velut ignara caussa repraesentam 8 Quis item non suspiciat praeclara Architectonices machinamenta , & Chyiniae miracula, in quibus gloriari nostra aetas iure opibmo potest Verum enim vero cum multae res sunt, in quibus elucet humanae vis intelligentiae, tum maxime in mathematics disciplin s haec ista videtur excellere; Quanta Deus bone in ill s subtilitast quun multiplex quam, ue artisiuiosa inextricabilium nodorun explicatio i Equidem mirari satis Geometriam non possum, quae ex paucis admodum peruulgatisque notionibus leu axiomatis , ad acutissimarum conclusionum a uires rationem nostram adducit. Hinc multcillae dissicillimatum propolitionum demonstrationes,quae Archimedis Apollonii, Pappi,Vietae, alioruMque voluminibus continentur. Hinc illus diuine propemodum artis quunAnalysin, seu Algebram vocant mirabilis ortus, qua nihil acutius fingi aut excogitari potest.. Q inuis autem tanta sit mathematicarum demonstrat onum subtilitas, tanta artificiostrum machinationum varietas, ut in ea gloriari nobis quodammodo liceat,su inma tamen rerum naturae ignoratio, in qIa versatitur, res est siqn i profecto in qua erubescamus. Scilicet nihil pene in Physiol ista tot ingemj;, tantisque stu liis adnitentibus potuit tractenus plicari: led enim latent omnia (utar enim verbis Tulliq) grassis occultata, & c rcu tis usa tenebris ; ut nulla acies hamani inge iij tauta sit, quae

55쪽

pe netrare in coetu ai erram intrare possit. Corpora nostra non noti mucqui sint situs partiun,quam vim q iaeque pars habeat, ignoramus. Nimbrum res ita se habet: qiuecunque de natura rei um quaeruntur, disputati

nibus huc & illuc trahi postunt, ct in contrarias partes diduci: nec dictum quicquam est a philosophorum quoquam, de ovo plerique non ambi-eant:quin potissima eorum, qui hodie philosoplai videri volunt,cura versatur in consutandis aliorum sententijs. Quanquam saepe contingit, ut hi cum aliena errata lynceis oculis pervestigent, in propriis coniecturis

oscitantes conniueant.

Neque vero quis putet paucitatem illorum, qui physiologiae operam nauant,essie caustam,quare leuis tenuisque eidem facta sit accessio: quippe longe minor est eorum numerus, qui studium suum in mathematicis disciplinis collocant. Id autem vel ex eo confirmari luculenter potest. quod cum innumeri quotidie prodeant physicarum disquisitionum

libri, pauca interea de rebus mathematicis volumina conscribantur. Philosophorum quotquot ubique sunt. Scholae magna plerunque auditorum frequentia celebrantur. Nemo ad Theologiae vel medicinae lauream admittitur, nisi consecto philosophici cursus triennio: quanquam plerique, cum naturae rationem ne primoribus quidem labris attigerint, in philosophorum collegium cooptantur. Sed hi verbolenus saltem in physiologiae studio versantur, At velo in tanta discentium multitudine , vix unus aut alter ad mathematicas disciplinas animum vel leui , ter consueuit adiungere. Quisquis hac secum reputauctit, facile intelliget naturae rationem plurima inuolutam este obscuritate, & eius indaginem multo abstrusi

rem,quam malematicarum contemplationum apodixes.

Aristoteles scriptum reliquit pueros facile posse mathematicos eu dere, dissicile physicos, & disti ilime politicos . Hi ne nonulli in eiusdem vel ba iurare soliti,intulerunt marhematicas scientias in perfacili & pene puerili cognitione versari: studia vero physiologiae, atque politices esse

cxercitationes adulti iam,& omnino praestantis ingenij. Ego sane ut aristoteleae sententiae veritatem agnosco, ita interpretationem hanc probare non queo. Enimvero siqua ost disciplina , cuius cognitio summam ingenij aciem desideret, haec quidem in mathemati carum artium numero est exquirenda: vi propterea inon immerito quida Archimedem, qui longe omnes quotquot unquam suere, mathematicos superauit, ingenij doctrinaeque principem constituerint. Ciuilis quidem prudentia multarum rerum usum requirit, plurimaraque experientiam, quae non talia ex libris aut meditatione, quam ex memoria multi-

56쪽

multi hagi,& frequenti negotiolum tractatione po est haber::latc autem nisi aetate piovectioribus,& rudicii maturitatein q iamdam adeptis, non datum cst consequi . Porio ad physiologiam opus est est chim & phaenomenran naturalium cognitione, quae ex notatione & ani in aduei sio aenaturae accerscnda potissimum videtur. Sed mathematicae discipline, cum in sola magnitudinum analogia contemplanda versentur, nullam rei cuiusu s cognitionem desiderant, praeter simplices quasdam notiones ac intelligentias, quas natura mentibus hominum,tanquam scientiq fundamenta inseruit. amobrem puer, qui nec multotum mores nouerit, nec natui ae phaenomena obseruarit,si quidem ingenij acumine polleatan mathematicis proficere multum poterit. Velum si mihi detur conijcere quae caussa sit, cur in tanta rerum natirae iguoratione versemur,ad duo potissimum capita confugiam, quorum alterum imputandum naturae, quae cum veritatem in profundo ( ut ait Democritus penitus abstruserit, imbecillas dedit intelligentiae nostrae vires ad illam cruendam ; alterum vero philosophantibus, qui naturae contemplationem praepostero consilio plerumque aggrediuntur. Quaenam autem ex utraque parte contingant impedimenta, deinceps est ubdendum .

Principio quidem constat omnia, quae sub intelligentiam nostrauia cadunt,ad tria genera reuocat i,nempe ad abstracta, concreta, & analogias . Hinc triplex existit scientiarum disserentia: prima quae t es incorporeas aeternasque, & a sensu abstractas contemplatur, Theologia aut prima philosophia seu metaphysice dicta; altera quae in rebus corporeis concretisque vel satur Phlsiologia vel Physice appellatriter tia tandem ., quae magnitudinis quam figurae aut numero subijcitur, analogias scrut

tur ,& Geometriam Arith: neticenque caeterarum omnium artium mathematicarum fundamenta complectitur. Verumtamen id omne quod inciusmodi scientijs nobis assequi datum est, refert ut semper ad rationem nostrae intelligentiae, atque adeo nequaquam ipsis rebus absolute respondet. Verum enimuero (vt missas faciamus Theologorum & mathemati, corum contemplationes omnes naturalium rerum imagines extrinsecus per organa senilium in pnimos nostros irrumpunt. Hoc enim est, quod vulgo dici solet. Ea tantum nos mente concipere, quae a sensibus tanquam interpretibus ac nuncijs hausimus: atqui omnis sere illa cogn itio, quam humana i alio a sensu traditam impressamque depromit, manca quodammodo est & impei sectat sed enim ea sensuum vis est, ut indicet quonam modo ab his quaesentimus assiciamur, neutiquam vero naturas D rerum.

57쪽

1s De Rati neptilis plaudi

rerum,qualcs in se ipsis cxistunt, nobis percipiendas exhibeat.Ex quo sit

ut pei sape de icbus,quis sensus acci pimus, perperam iudiceincia Nam quia unusquisque nossa am existimai talia prorsus esse singula , qu alia sibi

videntur,perinde ac si ipse rerum omnium eslat mensura, compluri a cidit, ut eadem de re iudicantes, magnopcre dissentianius ; orire ut que videlicet non attendimus ad ea omnia,quae motus ici liscis assi citones variare possunt: Sic unum idemque balneum alieri calidum videri scici,alteri fi igidum cum nimirum hic a stimim, ilic veto algens aia the mas accesicrit. Et cryptae aestate rigere, at hycum c alcic lirutaque ii bis videntur;cum tamen haec caloi is si iginilqDe vic Ilitudo,non tarn QP ptis,quae vix immutantur,quam nostro corpori sit aut ribenda . Ad haec praeiudicata mi unque opinioi e tenemur, putantes ea tantum in rerum natura existere, quae sensibus percipei et possi inaumec int rca an macumimus nobis fortasse non suisse a natui a ilibu os omnes il-lc s sei sus, qui satis sint ad ea omnia,quae sub se ultim cadere pollunt, ID cipienda . Ric uniuersum genus humanum ita fuisse a natura institutum , ut oculti uiniensu omnino careret, numne aliquis potuisset aliquando aestiuiat uotis,aut hyberni stigoi is caustain ad similitudinein veri explicare, veld:urnae nocturnae que vicissitudinis lationes aperire e Ecquid de inaequabili climatum temperie, ac de innumera eslectuum a Solis lumine pem dentium multitudine, coniectulum futue censeamus illum, qui solenta. nunquam potui flet adspicere e is item certiores no, facit attributos nobis sui sie omnes quoscunque sensus natur a concc si t multiplici animantium, quae in uniuersitate

cx:siunt, varietati et Equidem in animalilaus quandoque obiciuamus miram quamdam ad indagandum sagacitatem, & vel iti reconditas rerum Pcrceptioncs,quas cum nos attingere nequeamus, perperam illis acutio-rcm v:dendi,aut olfaciendi, auscultandiue sensum adscribimus: cum fortassis eius nodi notiones reserendae sua: ad peculiarem quemdam eorumdem sensura ,nobis incognitum. Fit gauius cogitatione apem odorandi sensu carere; at seruata tamenca, 'uae illi a natura tributa est,corporis forma, rationis ac intelligentiqpaiticipem esse: Equidcm si lischominem adspexerit rosas aut lilia adnarcs adn ouentem,exsitiinauit illum ceram aut mellaginem inde decerpturum . hnimuero prytumpta opinione tenebitur, putans id facturum. hominem, quod & ipla solet c Scere, quq cum nulla odoris indicia tui rit,vix unquam cogitare poterit ineste homini olfactum,quo varias odivium infici nuas percipere possit Quemadmodum eum, qui ab ortu siu

58쪽

dus est,atque adeo vocum vat ietates,& modos noscere non quit, sermonis etiani lingu*que usu carere necesse est. Ex his cor licere licet nos in errorem frumissime rapi,& interdum etiam frustia torqueri in exquirenda eorum ratione, quorum caussa est in rc bim,quq subtensum nostrum minime cadunt. Quid quod fieri potest ut illa vis,quam in herculeo lapide admirari solemus, a sinant quapiam causta proficiscatur, c tamet si nostrum obtutum effugiat, facile tamen percipi a nobis postet,si certo quodam sensu,ad eiusdem perceptionem necessirio,minime careret LUS.

Eiusmodi erroi ibus subiecte nequaquam sunt mathematice contem plationes , ut pote quq versantiar in rebus, quarum imagines in animum per scinius minime insinuantur et figuras enim & numeroS, quorum proprietat in analogias mat hematici scrutantur, mens per se ipsam conci- perc,sine se sus adminiculo, ut is commode potest. Hae prster cstcras funt causic, ob quas non dissicilis modo, sed penta iam desperanda vidctur absoluta naturq cognitio:at non ideo tamen negligenda eius inuestigatior quippe in tanta obscuritate datum est nobis nonnulla leuiter attingerci, quorum scientia non minus utilitatis, quam voluptatis potest affere. Prqstat autem(ri de rerum coelestium contemplatione traditum est ab Aristotele qualemcunque huius disciplin* peritiam habere, quam plerasque alias artes perfecte callere: quemadmodum amatoribus suauius est amicq sue vel partem oculo delibare, quain

aliarum tota membra corpusque inspicere .

Sed c* et is tamen impedimentis semotis, nequit Physiologia, nisi

unam cum Vtatibus. sensim adolescere.Quemadmodum enim mulis sunt artcs, & complura nature phenomena, atque experimenta nobis etiam,

num incognita, qtes tandem aliquando, leu casu, seu hominum consilio a ciue industria, proferemur in lucem, ita etiam Physiologia, quq in explicanda ratione naturq, utitur argumentis ex analogia rerum artificialium atq; experientia depromptis,nec una qtate potest absolui. Inexplicabile olim vel si firmis authoribus visim est,quomodo Struthiocamelus deuoratum serrum conficiat:id autem nobis hod:e non magis occultum est,quam c*tera nature opera: quandoquidem (ut mi ilum faciamus attritum , collisumque durorum corporum in auium ventriculis excitatum videmus inter chymica experimenta durissimos lapides atque metalla

ab acrioribus quibusdam succis halitibusque comminui atque dissolui. Iam velo fulgetra, tonitrua, fulminumque iactus, & alia quq in acre fiunt

natuIs portenta,non tam cognoscere,, in telligi re,quain imitati polae, nos tandem docuit Chymia. Ad lili qua ratione vilio fiat, non ante in-D a notuit,

59쪽

as De patiane phili phandi

noruit, quam fuerit obseruatum a lumine per paruum soramen in obscisium conriaue intrante, pingi in obiecta superficie rerum seris illumina.xarum imagincs. Praeterea multa ex his, quq de natui a coelestium coi porum nouimu8,incomperta iam fuerant,aut dubia priusquam pi odijsset in lucem dioptricus tubus,cuius contemplatio ansain dedit Iohanni Κeplero, & Renato des Cartes ut patefacta ratione infractionis luminis, petas cutim sacerent quam vim queque pars oculi habeat , quod quidem .

maiores nostros omnino laruerat.

Parum vero fuerat quod nature ratio tot tantisque dissicultatibus ex seipsa esset inuoluta, ni quoque illius incremento obstitisset corum, qui quocunque sero tempore sunt philosophati, sagitia. Primum enim notinulli statem inter caeperimenta consumunt, & sola cflectuum inspectio.

ne contenti, ad caussarum inuestigationem nunquam conferunt ingenium. Contra vero alij posthabita rerum, quae in natura sunt, contemplatione,ea tantum animo persequuntur,quae nusquam sane, nisi in ipsorum cerebro,existunt. Rursus alis contentionis cupidiores quam veritatis, curam omnem in confutandis aut horum sententi js collocant, & cum semper destruant,nunquam,ut construant,enituntur. Ad haec plerique

cuiuspiam authoritati temet e addicti, & quasi mancipio dediti, eiusdem doctrinam sequuntur, & id ratum habent, quod ab eo quem sibi ducena

praemonstratoremque delegerunt, iudicamina vident. Quidam praeterea Lon tam reruin,quam verborum captatorcs, de his quae nihil attinent, intempestiuo gairitu disceptant, maluntque i nepta loquacitate inanem, quemdam plausum consectari, quam in vcritati, inuestigatione aetatein, conterere. Alij demum obtusiore ingenio donati,cum nequeant laudem fructumque ex veris,& solidis disciplinis acquirere, ad vanas callacesque artes confugiunt; de quibus ementita miracula praedicant impudenter

, ut est apud Ennium,qui sui quaestus caussa fictas suscitant sententias. Hinc factum est ut apud complures iam hodie Physiologia, & Mathc-matica: disciplinae tanquam vulgares scientiae pro nillilo habeantur: iam rescio quid maius sibi pollicentur a Cabala, Alchymia,Astrologia, Maria , alijsque praestigi , quas hominum frausseu superstitio commenta .

est. At certe liberum nobis erit haec impedimenta deuitare, & naturae contemplationem sanioi i consilio aggredi, utilitatemque non mediocrem inde percipere. In rem autem erit ea in primis ad hoc studium in genia comparare, quibus ingenerata est cupiditas cognitionis atque

lantiae.Eiusmod i potissimuin sunt quae quicquid in natura seu inlatens, seu

60쪽

seu reconditum viderint, sedulo obseruant, notant, & admirantur, eius que caussam pro viribus pervellifrant. Enimuero valde philosophi, praeclare ait Plato illa affectio est admirari: neque vero est alia philosophiae origo,quam illa. Quicunque vero cupit in Philiologiae studio cum fructu versari, debet

ante mathematicis artibus,aut saltem Geometria,ex Platonis praecepIo . animum imbueremam praeterquam quod mathematicarum proprium est,ut ingcnium exacuantac rationem ita dirigant,ut nisi ex euidenti necessitate argumentationes non concludat, permagno praeterea usui sunt in rebus naturae inuestigandis; quemadmodum satis luculenter indicauit Gai laeus, qui Geometrie adminiculo complures abstrusis, reconditassque rerum naturae intell:gentias, in veritatis lucena extraxit. N iturq autem consideratio a notatione & animaduersione eorum,qux in uniuersitate sunt vel filat, est ordienda . Quocirca initio enitendum , ut quantam po I imus naturalis historiae cognitionem habeamus: neque ea in ado teneamus quae nobis animaduertere licuit, sed quaecumque etiam a probatis auctioribus tradita sunt, addiscamus. Nec vero noFpigeat vela rusticis atque idiotis per tu rere si quid ipsi obseruauerint , quod nobis usui possit esse aliquando. At illud tam ea Epicharmi memoratum a Q. C:cerone tenendum,NeruIs atque artus esse sapientiae non

temere credere. Permagni quidem interest naturae phaenomena perspicere,& eorum quae narrantur,fidem usa ac periclitati In siliceat, ex m. riri ne in errorem illorum rapiamur, qui tempus frustra conterunt in cxquirenda ratione eorum, quae non sunt.Cur allium obstet quominus magnes iserrum ad se trahat. Quare hircinus sanguis adamantem frangat, atque comminuat. Quomodo echeneis paruus pilc tilus magnarum nauian cursuin remoretur. Quamobrem occisi sanguis ad interfectoris praesentiam e vulnere foris erumpat. Quid sit cur Paracelsi unguentum .s lucios procul absentes ad sanitatem reducat. Multa istiusmodi coni. menta disputantur in seia s, quae cum plena sint fatilitatis summaeque leuitatis,tamen quo longius remouentur a vero,eo creduritur libentius, Miucundiore pruritu titilant aures auscultantium. Magnopere etiam prodest philosophantibus usus atque congnitio eorum, quae in chymia obseruantur in hac eat artis naturaeque prodr-gia mirifice elucetit.Quicunque vero animalium naturam nosse expetit,uebet impensiusi ia Zootomia ver sari, quam praestat ex ipsa dissectione, quam ex libris colligere . Tandem quicquia vel arte vel natura fit, animaduertere diligenter 'portet: nam nullapropenaodum est ullius rei notitia, quq naturg rati

SEARCH

MENU NAVIGATION