In opusculum inscriptum reverendissimi Joannis Joseph Languet, archiepiscopi Senonensis, judicium de operibus theologicis f.f. Bellelli et Berti, aequissima huius expostulatio. ..

발행: 1756년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

gratia cap. I. specul. E. & innumeros alios Theologo . qui

propugnant fieri non posse absque ullo fidei lumine. &absque gratiae igniculo actum aliquem moraliter bonum. De his vide dissert. s. Vindi c. cap. I. E. & Reprehende Ioannem S. Romanae Eccletiae Cardinalem Bonam idem . quod nos scripsimus, luculenter docentem in libro, quem inseripsit, Principia vitae christianae X. p. s. Zq. Quorum,. aliorumque testimonia. a. me producta sunt differt. I, nuper

laudata .

Accurate de virtutibus agit S. P. Augustinus pluribus in locis, sed praesertim lib. s. de Civit. Dei cap. I a. &lib. d. contra Julianum cap. g. Priori in loco docet. R manos a Christi fide, & a vera religione alienos, Ceteras cupiditates, laudi; es gloriae cupiditate pressisse .. ob hanc gloriae cupidinem, cum. regalem dominationem non feris rent, institutos Consules, & expulsum Tarquinium, ut inquit Sallustius . virtutis , & honoris fuisse apud Romanos

conjunctissimas aedes; quoniam ad honorem virtutes omnes ab iisdem Romanis referebantur. Catonem etiam ,. cujus

virtus veritati videtur propinquior fuisse, quam Caesaris, honores, Plutarcho teste, quaesiisse. Amorem laudis vitium censeri. ab Horatio . cujus versus ex libro r. epist. & ex carmine lyrico ibidem Augustinus producie . Hanc vero, cur omnes virtutes Romanorum iudicet esse vitiis simillimas, profert rationem , Neque enim es vera virtus, nisi quae ad eum finem tendit, ubi es honum hominis vi quo melius non es.. In . autem libro contra Iulianum, infidelium virtutes: sine fide , & sine gratia Christi comparatas depraedicantem, S. P. Augustinus cap. i. num. I x. laudat illam Ciceronis definitionem, Virtus es animi habitus naturae modo , es rationi consentaneus et sed in ciuit extorres a fide ignorasse

quid sit consentaneum liberandae . ct beatificandae naturae

mortalium . Ait num. Eo. illas. quae apud Gentiles censentur virtutes, esse vitia, quae finitima videntur, O propinqua virtutibus. Num. 13. docet. Non officii , sed finibus disce

nendas esse virtutes, in eamque erumpit sententiam:. Cum

itaque facit homo aliquid, propter quod peccare non videtur, si non propter hoc facit, propter quod facere debet. peccare convincietur. Scribst Paullo post, illum, qui manus absit

102쪽

stinet ab alieno, ne plus pecuniae . Us pereat, non eXedicere veram iustitiam , cum fertilat aυ. tiae . Demonstrat , neque veras virtutes esse , quas Epicurus induxit voluptatis

ancillas ; idemqire existimandum de illis, quae carnalibus delectationibus , vel quibusve cpmmodis , Er emolumentit gemisporalibus seruerent. Virtutes etiam, quae nulli ferviunt rei. nec ipsas veras esse declarat; nam, ait, Luidquid boni fit.

ab homine, O non propter hoc fit , propter quod fieri debere vera sapientia praecipit , di se incio videatur bonum , ipso

non recto fine peccatum es . Inquit autem S. Pater , ipso non recto fine, idest , non propter hoc, propter quod fieri debere vera sapientia praecipit: & non inquit, ut quidam interpretantur, perverso fine; quoniam hic loquitur de virtutibus, quae nulli rei ferviunt. Demonstrat num. 22. Ciam,

qui aliquid facit amando gloriam hominum magis, quam Dei, non bene bonum facere, quia non bona voluntate facite Absit enim, ut sit, vel dicatur voluntas bona, quae in aliis, vel In seipsa, non in Domino gloriatur. Haec Augustinus de virtutibus eorum, qui fide, & gratia sunt destituti . De virtutibus etiam , quae appetuntur , vel exercentur propter ipsarum decorem, docet S. Pater lib. I s. de Civit. Dei, cap. 23. & ser m. Is 6. vel II. de verbis Apostoli, num. I. eas quoque, Cum ad seipsas referuntur, imfatas ct superbas esse ; & ideo non virtutes judicandas eo se, sed vitia .

Practice itaque Ioquendo, homo, sine gratia Salvatoris, opus morale non peragit absque cupiditate, & philautia . Quo enim fine operatur 3 ob voluptatem cum Epi- euro 3 Cupiditas est, ait Augustinus. Ob decorem & honeis statem virtutis cum Stoicis 3 Cupiditas est, ait Augusti. nus . Ob commoda & emolumenta temporalia 3 Cupiditas est, ait Augustinus. Ob nullam omnino rem p Ipso non recto fine peccatum est , ait Augustinus. Ob gloriam magis hominum, quam Dei Non ei voluntas bona , ait Augustinus. Practice itaque loquendo, ubi non est gratia, &relatio saltem virtualis in Dei gloriam, bonum opus moram te, quod undique sit in culpatum, non exercetur. Haec Augustinus docuit adversus haereticos Pelagianos. Contra Semipelagianos autem asserentes , Inesse omni an mae naturaliter virtutum semina, beneficio Creatori; inserta,

L et ita

103쪽

ita Augustini discipulus S. Prosper in libro contra Collat.

num. & seq. Virtutum itaque semina, quae beneficio Creatoris inserta sunt, praevaricatione primi parentis eversa sint; nec haberi oueunt, nis eo restituente qui dederat. Reis formabitis enim est natura humana Formatori suo, edi eorum bonorum, quae habuit, capax est; ut per mediatorem Dei e hominum hominem Chrisum Iesum, in eo ipso quod ei remansit, pil sit recuserare quod perdidit. Reman sit autem ei rati natis animus, qui non virtus, sed virtutis habitaculum est Ex participatione enim sapientiae , S i litiae es misericordiae, non fapientia ct justitia, O misericordia , sed sapiente, es justi es misericordes fumus. Luae bona, quamvir rationale nostrum vitiis occupatum sit , ct praevaricantisu, no bis Dei templum spirituae immunduae invaserit, pilsunt tamem rursus in ipsum rationale consuere, per eum qui mundi principem foras mittit, es ligans fortem vas a Cur rapit , fugam loque mundi hujus spiritu, dat spiritum qui ex Deo est, ursictamus quae a Deo donata sunt nobis. Lui autem Spiritum Christi non habet, hic non es eluae. Puto autem sum veri fimilitudine decipi, re in specie

falsarum errare virtutum, dum ea bona , quae non possunt nis ex Dei munere haberi, etiam in impiorum animis a

stimat reperiri; ideo silicet, quia multi eorum sint justitiae ,

temperantiae, continentiae, S benevolentiae sectatores : quae omnia non frustra quidem, neque inutiliter habent, multumque ex eis in hae vita honoris , S gloriae consequuntur: sesquia in iis sudii, non Deo, sed Diabolo ferviunt. licet habeant temporalem de vana laude mercedem, ad uiam tamen beatarum virtutum non pertinent veritatem. Et ita manifestim me patet, in impiorum animis nullam habitare virtutem e sed omnia opera eorum immunda esse atque pollui . . habentium sapientiam non spiritalem sed animalem, non caelestem sed terrenam, non christianam sed diabolicam, non a Patre luminum , sed a principe tenebrarum ; dum es ipsa quae non haberent nise dante Deo, subdimi ei qui primus r cessit a Deo. Hactenus Prosper, docens nulla virtutum semina post Adae praevaricationem in nobis reperiri ante gratiam, sine qua omnia impiorum opera immuuda fuNi , atque polluta EX

104쪽

Ex hae nostra, immo Ss. Augustini & Prosperi doctri

na, non sequitur, ut calumniantur nonnulli , omnia opera infidolium esse peccata, eorumque virtutes esse vitia, sive

germina cupiditatis; quoniam etsi carent recto fine , neque referuntur in Deum, & in hoc sensu convincuntur esse Peccata; tamen officia bona sunt, neque infideles peccant, quia ea exercent, sed quia de ipsis operibus non in Domino gloriantur, quod sitiI impluae negat ei e peccatum, ut ait S. Pater. Atque pariter qui nudum operit, qui contine tiam servat, qui honorat parentes, non peccat, sed bona opera facit: peccat tamen, & bonum non bene facit, quia non diligit Dominum ex toto corde, & in se vel in aliis, non in Domino gloriatur. Vide praeced. artic. num . Si autem recto fine ab infidelibus opera aliqua fiant, ea fiunt ex g tia; nec sunt opera dumtaxat infidelium , sed ipsus. qui bene utitur malis, ut inquit S. Pater cit. libro . contra Iulianum cap. I. num g E. Auxiliante enim Dei gratia multa bona opera ab infidelibus patrari , docet S. Pater epistola Igo. nunc I d. num. E de gratia Christi cap. 2 . num Es. libro I. contra duas epistolas Pelagia n. cap Zo. num. 33. & de praedest. Sanctorum cap. T. Diam. IZ. Vi deantur quae scripsi in Vindiciis differt. 6. cap. I. s. 6.lom. I. pag, 338. et

CAPUT VII.

De Censuris in sensum exoticum detortis.

I. A Liter F. Bert eessuras eludere conatur, illas ad fen- Hum exoticum detorquendo, si licet ad errores, quot Bajo , O Luesne io tribuit , de quibus nequidem cogitati

runt, ut hac arte errores, quos adoptat, a censura eximere

possit. Utrique enim imputat r. Luod dicendo non esse nisi duos amores, caritatem, es cupiditatem, intendebant negare amorem Raturalem, quo omnes in suam beatitudinem si

105쪽

runtur, quemque licet animis omnium insitum , per peceatum originale periisse supponebant. 2. Luod contendebant i sim amorem esse liberum ea libertate, quae sinciat ad demeritum. Datur, inquit (ο , amor naturalis, quo animus fertur in beatitudinem . . . hic amor non est a gratia, nee iber ea libertate, quae sufficit ad meritum, ut Bajus . &Quesnellius, & Iansenius commenti sunt. Notiatoribus illis imponit. Nusquam eo deliramenti se venerunt, ut negarent esse in homine innatum amorem suae featitudini . qui in eo non es liber: Multo minus dixeruntulum amo em esse liberum. Porro qui ita infideliter censuram erroribus chimericis applicat , eo ipso erroribus veris patrocinium vel conciliare probat. F. I. LAURENTIUS. Peregrinum. extraneum, & exoticum sensum a me adistribui Baii, & Quesnelli propositionibus, ut Ecclesiasticas

eludam censuras , inquit art. I. Archiepiscopus Senonen sum . Ad quod demonstrandum producit quae habentur ib. I 8. cap. q. , Ubi trado non posse De uiri diligi super omnia , etiam ut auctorein naturae, sine auxilio supernae

gratiae . Ibi autem ad I . &-Baji propositionem to m. pag. I s. haec scripsi: Respondetur hujusmo i propositiones re- Hii me fuisse proscriptas . Primo quia datur amor naturaliae quo animus fertur in beatitudinem , cujus desderium eo rupta per peccatum natura non potuit amittere, atque hic amor non es a gratia , quemadmodum nec liber ea libertate , quae si clat ad meritum, ut Bajus , Luesnectus , E Jacenius commenti sint, sed est amor inditus a natura, inis eliberatus, di necessarius. d. Datur amor naturalis etiam deliberatus, quantum ad objectum, eoque revera diligitur Deus, ut est a tor naturae, neque amor me secundum substantiam malus es , sed bonus , es rectae rationi consentaneus, licet aliquanA non habeest rectitudinem finis, s Deus non diligatur propter se, gratis, ct amore benevolo. g. Etiam datur amor Dei autioris naturae bonus undequaque fine gratia Spiritus Sancti inhabitantis, quam dumtaxat admisit Ba

106쪽

iu . ut eonflat ex articulo St. in quo reiicit tamquam com

mentitiam ct odiosissimam dictinctionem Uuplicis iusitiae , al

terius, quae fit per Spiritum caritatis inhabitantem, & alterius, quae fit per inspirationem Spiritus Sancti nondum, cor inhabitantis, & in eo caritatem diffundentis. Ex qua prava doctrina sequeretur quaecumque sunt ab homine non. dum iusificato , vere esse peccata et quod oe Bassis asseruitari. I S. ut cap. E. dictum es . Promeruit ergo etiam articuissis 3 - es 36. hanc perniciosam . haereticamque doctrinam a comprehendens. censoriam Ecclesiae anima ersonem . Criminator. ut imperitis suadeat, me damnatas proposi-riones in sensum ab auctoribus alienum detorquere . ubique sui similis, mutilat hanc meam responsionem. Priorem Patatem, qua sibi videtur rem conficere, arripit, ac stylo configit. Duas alias, quae aperte cavillationes ejus elidunt i ta ora calumniantium obtundunt, reticet, altissimoque premit silentio. Atqui illas non omisisset, si libros meos maturo pond ravisset examine, & veritatis fuisset diligens inquisitor .. Breviter ergo & priorem partem, quam carpit, & ceteras, quas Praeterit,. Expendamus.

In illa prima parte ait censor, me Bajo, & Quesnello imp mare r. quod asserentes non dari nisi duos amores , caritatem & cupiditatem, intendebant negare amorem naturalem, quo animuI fertur in beatitudinem ; secundo quod contendebant amorem illum esse liberum ea libertate quae fine at ad meritum, vel demeritum .. Non id ego Baio & Que ello, praecitatis verbis imputo . Mentitur tergiversator. Dico . damnatarum propos sionum , quarum una est 38. Baii, omnis amor creaturae rationalis aut vitissa est cupiditas, Nut laudabilis caritar, & M. Quesnelli , Non sunt nisi duo amores, unde volitiones, di actiones nostrae nascuntur, dic. ex quibus fluunt reliquae, quibus enuntiatur op ra , quae a caritate Praedominante non fiunt ,. procedere a cupiditate, a qua corrumpuntur,

adeo ut omnia infidelium, & impiorum opera , quoniam in illis non regnat caritas, sint peccata; damnatarum, inquam, propolitionum illarum falsitatem primo deprehendi , quod inter caritatem & cupiditatem medius sit amor naturalis beatitudinis se , ut de derium corrupta per peccatum natura nontosuit amistere. Hoc eso assero, verbaque mea sunt perspicua

107쪽

cua. Non dico, a Baio, & Quesnello denegatum fuisses

innatum beatitudinis suae amorem. Nequaquam . Puto &ego non eo deliramenti eos pervenisse; ted ex quo certum sit hujusmodi amorem singulorum animis inditum esse, deo

monstro omnem amorem creaturae rationalis non esse vitio

tam cupiditatem , aut laudabilem caritatem, quia in creatura rationali est naturalis amor beatitudinis, qui non est vitiosa cupiditas, neque caritas laudabilis. Haec prior meae responsionis pars. Est ne adeo Profunda, ut ad eam hauriendam opus sit natatoribus & urinatoribus istis Ut vero criticorum, censorumque hujus aevi, qui gloriantur se adversus Ian senistas pugnasse ampliori annorum intervallo, quam duce Augustino acies catholicae Ecclesiae dimicavit adversus haereticos Pelagianos, idest supra annos triginta, eruditionem maximam admireris; vide, quaeso , an responsio illa sit a me excogitata . Illam ante me tradidit Cardinalis Norisus . qui in vindiciis Augustinianis cap. g. s. q. ubi pertractat de virtutibus infidelium tom. I. Pag. 38 . Scio, inquit de adversariis Augustinianae doctrinae, opponere damnatam hanc Ba, propcstionem , Omnia opera infidelium sunt peccata. Sed hac censura S. Patris sententia neutiquam percellitur. Etenim hic palam conceditta infidelibus aliqua opera bona in prima fallem fui productione, ex gratia tamen donata. Praeterea etiam sine gratia homo appetitu innato ex Augustini sententia amat fummum bonum ; nullus enim es, qui non velit esse beatus . Similia P. Macedo in cortina, in sirinio, & in coctationibus, ubi- quoe repetens propositiones Baji ex hoc etiam capite fuisse jure proscriptas, quod ii ne gratia plura opera fiant indelitaberatia , di fine advertentia , quae neque ex cupiditate , neque ex caritate Proveniunt . Recitata a me fuere testimonia Macedi tom. I. Vindic. disieri. g. cap. I. s. 2. Diam. q.

pag. 823, O seq. -- Forte dixeris: Norisius item Baianismi suspicione non caruit. Ita est : sed purgavit quoque seipsum , ac tanto nominis sui incremento , ut quemadmodum olim Risbrochius, Bruno Neusser , & qui sub isto, vel alio corio. contra illum latrarunt , ita Philalethes Hispanus , ceterique , quorum occultat nomen pudor, & calumniae dede-

108쪽

cus. prudentum judicio sint ranae quagantes contra iolena, aut corvi nigerrimi perperam crocitantes.

Quid autem, si non solum Norilius & Macedo, sed

etiam praecipuus Baji i impugnator , ad quem me saepe provocabat auctor Baianismi Rediistit, eadem naturalis amoris beatitudinis mentione facta, trice timum octavum ejusdem Baii articulum refutavit' Est ille Ioannes Lentaeus , qui in sua Expositisne inserta secundae parti operum Baji pag. 168.

inquit: Omnino hoc a vero abhorrere censemus, omnem creaturae rationalis amorem aut vitiosam cupiditatem esse qua

mundus diligitur , quaeque et Divo Joanne prohibetur , aut laudabilem tuam, qua per Spiritum San tum in corde dii fusa Deus amatur, caritatem. Ese indubie medius, quem naturae auditor inseruit , quo non modo beatitudinem omnes impetimus , sed ci parentes, O amicos, liberos, ct conjuges , O quacumque alia ratione propinquos irreprehensibiliter, ipsaque natura impellente diligimus. vides, quod etiam Lentaeus docet articulum Baii 38. a

vero abhorrere, propterea quod inter vitiosam cupiditatem,ta laudabilem caritatem, sit medius amor, quem nobis naturae auctor inseruit , ct quo beatitudinem omnes expetimus Id ne vides 3 Si dicas, Lentaeum asserere, non modo amorem beatitudinis , sed & amores alios natura . impellente a nobis concipi medios inter caritatem , atque cupiditatem respondeo a me etiam istjusmodi amores admitti , cum trabro 2I. cap. o. tum secunda hujus responsionis parte, quam ab adversariis diximus praetermitti . In quolibet autem actu , etiam indeliberato, qualis est amor innatus beatitudinis, dari juxta Bajum , libertatem , quam putat lassicere ad meritum ac demeritum , solus Languetius ignorat; ideoque nil mirum, si scribat a me errorem istum eidem Bajo imputari. Illam, quam is ait esse is falsam imputationem meam, esse revera doctrinam Baji, demonstrat Gabriel VasqueZ I. h. disp. Iso. cap. 18. ubi ait:

Adde praedisium Michaelem ita putase hominem peccare in omnibus assectibus S motibus sub , qui non essent virtutis . ut etiam in his, quae sine liseertate fiunt, peccatum esse draceret . Nam propcsit. 61. dicit, Sola violentia repugnat libertati hominis naturali et es propos. 63. inquit: Homo Peccat etiam damnabiliter in eo, quod necessario facit: in

109쪽

quo nee Augustaur, nec eius discipuli peccatum agnoscunt .

Similia Suaren lib. I. de grat. cap. 2 . num. 22. ubi Observat in sententia Baii primos quoque motus e Oncupiscentiae

esse peccata . Et quidem manifestum id est ex propositionibus Baii 8. q. 21 Tr. 23. Quod ergo nos de Baio asi firmavimus , statui ab illo in quovis actu . etiam indelibe.rato, libertatem naturalem, quam putat lassicere ad meriis tum, vel demeritum, non est imputatio mear est doctrina, quae comprehenditur in damnatis articulis; quod ante me

demonstrarunt duo percelebres Societatis Jesu Theologi , Gabriel Vasque E, & Franciscus Suared. Ian senius, & Quesnellus doctrinam Baii de actibus quo-que indeliberiatis videntur rejicere, neque illos adnia merant inter peccata. Non tamen falsum iis imputatur . Nam Ianienius trop. g. dogmati Zat, ad merendum, uel demerendum sufficere libertatem a coalitione . Haec vero libertas in amore quoque innato beatitudinis, & in quolibet actu . etiam indeliberato , modo coactus non sit , invenitur . Qucs-nellus prop. s. affirmat, necessum esse,. ut ubi non regnat Caritas, actiones omnes corrumpantur a carnali cupiditate: si omnes; indeliberatae etiam, & quilibet motus animi. Baio itaque sententiam adscribo , quam ab eo tradi exploratissimum est. De Jan senio , & de Quesnello idem rati cinando ex illorum principiis existimo esse inferendum; &quamvis in hoc a veritate aberrarem, puto non talem fuisturam fore imposturam ac fraudem, qualem in criminatione mihi illata patefactam a me fuisse confido. Dispunctam , refutatam ac penitus elisam arbitror animadversionem Archiepiscopi Languet ii, qua ajebat detorqueri a me in exoticum sensum damnatos Baii articulos , pr pterea quod' inter cupiditatem carnalem & laudabilem caritatem medium dixerim innatum amorem beatitudinis. Sed queror, & omni aequitate queror, eumdem Archiepiscopum hanc solam responsionis meae partem, ut suaderet eludia me Apostolicae Sed is Censuras duabus aliis neglectis, exscripsisse .

Praeter naturalem beatitudinis amorem, & indeliberatos animi motus , inter cupiditatem & caritatem aifirmo medium esse amorem naturalem , non tantum , quo diliguntur parentes & propinqui, ut ait Lentaeus, verum etiam s.

110쪽

amorem deliberatum , quo diligitur Deus, ut Auctor naturae , (non tamen super omnia, ad hoc enim necessariam , esse Dei gratiam celeberrimi plurimique tradunt Theologi , & di eo hunc deliberatum amorem esse secundum subsantiam suam bonum, & consentaneum rationi. Secundo mea reis peto verba datur amor naturalis . etiam deliberatus , quantum ad objectum, eoque revera diligitur Deus. ut eli Auctor naturae, neque amor iste secundum substantiam malas es.sed bonus , di rectae rationi consentaneus. Quare cavillator

haec a me scripta dissimulat Est ne sensus iste exoticus.& aliunde adscitus Queror insuper . silentio praetermissum ab adversario tertium illum sensum , quo articulos Baji proscriptos affirmo, eo quod nempe admiserit solam gratiam inhabitantis Spiritus Sangit, id, quod de Bajo cuncti , quos laudabo

proximo numero, tradiderunt. & consequenter docuerit , omnia opera esse inquinamenta . sve noxiae cupiditatis effet Ius , si fiant absque gratia sanctiscante, vel sine caritate, quae per Spiritum Sanctum in cordibus nostris diffunditur . Tertio cita prosequor in eodem , qui mihi objicitur, loco I datur amor Dei Auctoris naturae, es bonus undequaque sine gratia Spiritus Sandii inhabitantis , quam duntaxat admisit Baius, ut constat ex articulo 61. in quo rejiciet tamquam commentitiam , odiosissimam dising Iionem duplicis iusitiae, alterius quae fit per Spiritum caritatis inhabitantem, & alterius quae fit per inspirationem Spiritus Sancti nondum cor inhabitantis, & in eo caritatem diffundentis: Ex qua prava doctrina sequeretur quaecumque fiunt ab homine nondum justificato vere esse peccata et quod O Baius asseruit art. 3 s. ut cap. t. dictum es . Qui demonstrandum susceperat detorqueri a me damnatos atticulos in sensum exoticum, nonne debebat hunc sensum a me traditum recensere 3 Peto itaque, quam ob caussam sensum hunc praetermist 3 Est ne verum a Bajo fuisse admissam solam gratiam sanctificantem e Est ne hujusmodi sensus exoticus e Spectatis itaque libratisque verbis a Senonensi Praesule adductis, iisque additis, quae adduci oportebat; vel alios versute decipit, vel ipse incaute decipitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION