In opusculum inscriptum reverendissimi Joannis Joseph Languet, archiepiscopi Senonensis, judicium de operibus theologicis f.f. Bellelli et Berti, aequissima huius expostulatio. ..

발행: 1756년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

nem, vides magnitudinem divinorum beneficiorum i vides

justitiam punientis, vides redimentis misericordiam maximam, & incomprehensibilem caritatem. Permultos esse Theologos orthodoxos, qui arbitrantur ex damnatione articulorum Baji consequi naturae, ut inquiunt, purae possibilitatem , nemo nostrum ignorat: sed omnes Catholicos idem sentire, falsum est penitus, nimiaque confidentia pronuntiat Archiepiscopus proscriptam in Bajo sententiam, quae in utramque partem, salva fide, conistrovertitur . Principio enim quod nos defendimus , non cohaerere damnatis articulis, docent, ut supra vidimus, Gonet, Est ius, & Macedo . Deinde Bajus statum naturae purae, non impossibilem esse, sed actu in homine integro existeneem asseruit; quoniam putavit eumdem hominem nullo dono supernaturali in consortium divinae naturae fuisse , exaltatum, & potuisse viribus solius naturae ad supernanaheatitudinem pervenire, quam & finem ipsius hominis integri naturalem , non supernaturalem esse autumabat. Quod di Vasque Z tradit 1. 2. dim, Is S. cap. g. Dum. o. qui det

Baji doctrina, a Francisco S. R. E. Cardinali Toleto plenissime fuit instructus , & confirmant alii Societatis Iesu

Theologi superius laudati . Consentire autem dogmatiganti hominem primum fuisse in puris naturalibus conditum, nostrates qui docent neqtie ita fuisse conditum , neque ita condi potuisse, quis sanae mentis asseverabit Praeterea Summus Pontifex Clemens XI., ille idem Pontifex , qui adversus propolitiones Quesnellii anno I II. edidit celeberrimam Constitutionem Unigenitus . in altera, quae incipit, Pactoralis, anno I I 8. declaravit non esse priori Constituistione proscriptas sententias illas, ac doctrinas, quas nonnulli cum erroribus damnatis confundunt, & quae palam& libere in Catholicis Scholis defenduntur: cujus generis esse sententiam nostram exploratissimum est universis; nam illam semper, & ubique tradiderunt Majores nostri, ii etiam qui de Aegidii nomine nuncupantur, ut constat ex V lumine . Scholae Aegidianae pag. 36 . Praeterea oblatis Alexandro VIII. thesibus quam plurimis, quae collectoribus videbantur configendae, in libello inscripto, Specimen d Ir nae ter Bestium manantis , decreto ejusdem Pontificis anno Isso. quae post maturum examen judicatae fuerunt er

Disiliroes by Cooste

132쪽

roneae . Apostoliea censura dispunctae sunt; nulla ea meninusta fuit censoria nota, vel anathemate haec propositio , Status purae naturae est imo bilis; quae tamen delata luit tamquam consona Baianis articulis , r. p. eiusdem Decimnnis cap. I. s. Insuper eadem propositio non reperitur inter Ian lanianas ab Ecclesia damnatas , quamvis Ian senius adversus statum purae naturae integrum librum conscrip rit: unde Macedo praecitata collat. 8. inquit: Haec eadem fementia fuit Ja enii, qui eam toto tertio libro confirmavit: nec , tametsi ejus doctrina serio, ac severe examinaretur, eae proscripta fuit cum aliis quinque propositionibus damnatis per Constitutionem Innocentii X. quod idoneum argumentum est eius indemnitatis . Adde; Romae in statera ap-Pensis , post accusationes quas innovat Praesul Senonensis,

meis, & Fulgentii Bellelli libris, Theologi in Urbe clarissimi, quique inter purpuratos Patres ob sapientiam plurimum commendantur, non solum accusationes illas declararunt injustas; sed etiam in mei defensionem, Pro qUa re gratias eis ago immortales, strinxerunt calamum , α - pologetica scripta Beatissimo Pontifici Benedie in XIV. obtulerunt. Ulterius sententiae , quae statum purae naturae impossibilem censet, defensores acerrimi sunt complures Theologi praestantissimi, quos commemoravi in Vindiciis dissert. E. cap. I. pag. Eo . & 23 . Denique traditur eadem sententia a Seraphico Doctore S. Bonaventura; cujus in Breviloq. g. P. cap. Io. haec sunt verba: Cum enim primum principium

ut sit optimum , es justissimum; quia optimum, non Gebuit

facere hominem , nis bonum . ac per hoc innocentem S re-ectum; quod vero iusti simum, non debuit infigere poenam ei, qui nullum omnino habebat peccatum, ac per hoc illi animae rationali tale corpus constituit . quod si esset ita obtemperans , ut nulla esset in eo pugna rebellionis, nulla pronitisy ID bidinis, nulla imminutio vigoris, nulla corruptio mortis. Quam

doctrinam Doctor Seraphicus didicit ab Augustino Ab 6 Op- impers contra Iulianum num. 3q ut vidimus paullo superius num. t. s. Eadem de immortalitate, o mP . AR- .

Dicitiam brum Cooste

133쪽

i. .

, a. ii

i ii

IV. Damnatam doctrinam instaurare non verentur ambo. Theologi . Ac primo immortalitatem. O immunitatem a poenis hujus vitae debitam Adamo innocenti docet aperte P. Belisiti e Numquam, inquit si , sub Deo iusto creatura rationalis misera esse potest, si non peccet, ct culpa sunmiseriam, tamquam poenam . mereatur. F. uerti thesim eamdem pro probabili dare tentat (i Supposta Divina proinvidentia, & superiore hominis parte, in qua divina relum cet imago, magna saltem probabilitate concIuditur, nota potuisse creaturam rationalem sine culpa subjici morti . ceterisque animi, corporisque miseriis uas probabilitat inesse possit propositioni adeo clare damnatae in s s. Bab . di impo uesne ii E. I. LAURENT ius, Atticuli huius initio seripsi nullum ex libris meis de

Theologicis disciplinis testimonium potuisse Languetium producere, quo evinceret propugnatam a me fuisse impo sibilitatem status purae naturae. Et reverae verbi S meis, quae tandem exscripsit, fatetur me tentare, ut hanc them sim, Numquam sub Deo justo creatura rationalis misera esset potest, si non peccet, ct culpa fua miseriam , tamquam poemnam mereatur, a me tamquam probabilem dari, ideoque posse iuxta opinionem meam inesse probabilitatem proPO-stioni adeo clare damnatae in 6q. Baji, o Quesne ij ii-Atqui nullam inter istas, ac praecedentem propolitionem intercedere assinitatem ostendi hoc eodem articulo num. 2.

Ermasset saltem Languetius me eodem in loco tradidisse , quod primus homo condi poterat absque caritate habitualis Fhe gratia fanfiscante, es sine superuaturalium virtutum habilibus: quod gratia actualis non fuit Adadi debita, neque hanc primus homo exigebat, ut in se absolute, es tu Senem re sipeciei suae praeditus esset naturali qualibet perfectione ;sed oportuisse nihilominus , ut supernaturali divinorum au-κiliorum fulcimento ornaretur, si consideretur ut es imag'

134쪽

Dei, debebatque ultiso fini inhaerere e quod adhibui eadem.

mee verba S. P. Augustini lib. . contra Iulianum cap. g. num. I s. & S. Thomae in A. dis. I. q. R. artic. r. necnon in . contra Gentiles cap. s. aliaque plura, quibus inter oppositas sententias medius incendens nihil protuli vel ab Augustino, vel ab Angelico Doctore. vel a Theologis oris thodoxis non traditum, non probatum. Magnopere autem mirandum est. Praesulem supra spe. culam positum , ut venientem gladium a longe Prolpiceret.

non vidisse illam ipsam propositionem . Sub Deo justo

creatura rationalis numquam misera esse potes, nis mereatur, esse S. P. Augustini, eaque impugnari Pelagianos negantes mortem, ceterasque miserias , quibus subjicimur, esse poenam originalis peccati. Ita est: S. Augustinus non solum contra Pelagianos pugnavit sacris litteris , dc Patrum auctoritate , verum etiam argumentationibus , inde petitis , quod sub justo Deo creatura rationalis, non praecedente Peccato, subjici non debuit morti, & lacertolae concupiscentiae ; quod Languetius affirmans fuisse proscriptum in Prop. 6s. Baji, ct in o. Quesnellii, pace sua dictum sit,

incredibili temeritate asserit, proscriptam esse S. Augustini doctrinam , ejusque adversus Pelagianos argumenta et se damnata dogmata Bajanistarum. In hunc scopulum impellit adversarios nostros Eelus immoderatus, imprudens censura , fluctuumque praejudiciorum suorum procella. Et quidermetii propositionem illam, quam in Bajo, ct in Quesnellio damnatam affirmat Senonum Praesul, conceptis verbis esse Augustini, itidemque Augustini esse argumenta, quibus status naturae purae a nostratibus impugnatur, demonstraverim in vindiciis di se . E., ostendam modo ex Ioanni Garnemrio, Iesu ita clarissimo, & de Pelagianorum Historia optime merito: cujus nunc, quoniam & supra hujus viri mentionem feci, exscribens verba fidem meam liberabo. Alterum invenit Augustinus cita Garnerius dissert. y.de ortu , & incremento haeresis Pelagianae cap. d. s. g. in

Appendice Augustiniana pag rq s. Alterum invenit Au- gustinus, quod opinor, Mercatorem, mpo n sen, & au- ctorem librorum de vocatione gentium docuit; quodquet s hausit ex capite o. Ecclesiastici dicentis impositum esse si jugum grave super filios Adam a die exitus de ventre ma- P E tris

135쪽

II 6,, tris eorum usque n diem sepulturae in matrem omnIam . in parvulis exponens: languescunt, ait epist. 28. aegri-,, rudinibus . torquentur doloribus , fame . O siti cruciam is tur , debilitantur membriae, privantur sensibus , infra tur a Daemonibus , oec. quomodo ista se uua sua mala rauses a juste patiunturἰ Et alio in loco oper. i inpers. lib. r. Si tibi p acet innocentia paroulorum, rem De ab eis, s p ,1 te', firatie iugum quod es super filius Adam a die exitu, is de ventre matris eorum, sed puto quod Scriptura, quae hocia dixit . melius te noverat quid esset innocentia creaturae , - θ quid jusula Creatoris: quis autem non videat . fi ha-,, bent parvuli qualem fraedicas innocentiam, in gravi iugo,, eorum Dei non esse jussitiam e Porro quia in iu(o gravi eo-,, rum divina jusitia est, non es in eis talis qualem prae-,, dicas, innocentia , ni si forte tibi in hac quoessione labis. anti Deus jusus quidem, sed infirmus, quodammodo submis venire poterit, qui suis imaginibus, ne innocentes gravi D-,, go miseriae premerentur , subvenire non potuit , ut eum

,. dicas voluisy quidem , quia jusuae es , sed non potui se .

quia omnipotens non m et atque ita de iis angustiis exearis,. ut fidei caput perdas , qua sis primitus in D mbolo conm,, temur credere nos in Deum Patrem Omnipotentem. Deus,, igitur tuus , in tot, ct tantis malis, quae parvuli patiun- tur, aut jusitiam, aut omnipotentiam, aut ipsam curam o,, rerum humanarum perditurus est; quodlibet autem istorum ,, dixeris, vide quid egerit. Tota vis argumenti in hoc uno principio vertitur , ,, quod injustum sit , parvulos ejusmodi miseriis conflictari,, sin minus aliquid est in ipsis, quod Deo displiceat , at-,, que vindicetur: aetas enim ista, cum per se sit innocens,, opus Dei, aliunde vitium habere non potest, quam undetis aliquid contrarium Deo existit, ex malae nimirum volun is,, talis Peccato, quod unum, cum a Deo non sit, contrata rium Deo est; id vero quia per aetatem in parvulis reis,, periri non potest, oportet a parente totius generis in parvin,, los tran sivisse . si Haec Garnerius demonstrans Augustinum Probare contra Iulianum, ceterosque Pelagianos transfundi in Adae posteros originale peccatum, quoniam Deus foret

injustus, si parvulos nullo peccato obstrictos premi sineret aegritudinibus , aliisoue hujus vitae miseriis. Qua ergo ar-

136쪽

rogantia id in Baio . & in Quesnellio damnatum, pronuntiare potuit Languetius 3 De miseriis autem adultorum , ita eadem pagina 2ss. Iesu ita Garnerius:

., Huic argumento ZEne est alterum, quod ex parte is majorum sumitur. Suas enim ipsi patiuntur iniserias, non D communes tantum cum infantibus, sed proprias longe M Plures, quas graphice Augustinus depingit libro xx. deis Civitate Dei. Omnium, inquit, cap. 22. ,. mortalium prom,, geniem fuisse damnatam, haec ipsa vita, s vita dicenda

est, tot, ct tantis malis plena testatu . Muia enim aliud ,, indicat prfunditat ignorantiae, ex qua omnis error exi-,, stit, qui omnes fi ioy Adam tenebroso quodam sinu fuscipit.,, ut homo ab illo liberari sine labore , dolore , timine non A p IS ' Luid amor ipse tot rerum mnarum , atque noxia is rum . θι. Paullo post : Eorum hiaec hominum funt malo. - rum , ab illa tamen erroris . cet pertiers amoris radice be-- nientia, cum qua omnis sum Adam nasi itur, dic. Tum is, capite consequente et Praetre haec mala hujus vitae , ho-- nis . malisque communia , habent in ea iusi etiam proprios si quosdam Iasores Dor , quibu/ adbersus vitia militant , ct H in talium praeliorum tentationibus , periculisque versantur. H Aliquando enim concitatius . aliquiando remissius , non ta-

men desint eam concupiscere aduersus spiritum, di spiritus

si adueertur carnem, dic. si Manifestum inde est miserias majorum proprias adis duo capita revocari: aliae siquidem animum, ut concu- piscentia, ignorantia recti, & dissicultas honi; aliae coori pus, Ut mortali ras morbi, laboriosa terrae cultio, dissi-- cilis parturitio feminarum , &c. spectant et Oportet vero , t August. lib g. contra Iulian. cap. I 6., & lib. r. Oper. - impe rf. c o ut horum malorum caussa sit aut iniquitas, is vel impotentia Dei. aut p ena primi, Deterisque peccati. o

,, Ex priore parte, malis scilicet animae, primus omniis una, quod sciam, Augustinus argumentum duxit; nam ex

M alistio Nota propositionem , quam Arelite piscopus Senonensis ait in Bi-- , di que ellio fuisse damnatam, esse Augustini . Disitigod by Coos e

137쪽

llii altera duxerant iam Inde a primis temporibus veteres fi-- dei defensores, quibus tacite respondens Rufinus: Dic - mus, inquit in libello fidei cap. 6. n. is . . Muod in bonum si Deus praestitit primo homini Adam sudoret pariter, ac la- borer, quoae de terra pateretur; quippe cum non aliter invitata sibiles inimicos . contra quor habemus continuam Iuctatio-- nem, veneranda stat superare possimus, nisi corporis labor H but fatigati, Sc. Id vero pluribus disputat, allatis utri-- usque testamenti locis, & eo quidem probabilius in spe-

ciem . quod antiqui Genesis Interpretes . ut Chrysosto-- mus, Ambrosus , &c. de laboribus proinde ac de mortetis, scripserint , collatis nempe hominibus a Deo beneficiis, Potius, quam supplicii loco. Augustinus hoc in loco magnum caussae suae praesi-- dium posuit, quasi vitiatam hominum Daturam aperte monstret id omne, quod contrarium felici primorum pa- rentum statui patimur: ita vero ratiocinatus videtur. In- formavit primum animo ideam perfectae cujusdam vitae , H quam ageret in iucundissima sede innocens homo, cujusta suprema pars animae Deo , inferior superiori , utrique corpus subesset, cui natura quaelibet rationis expers d is minanti, atque ipsa etiam tellus colenti , ad nutum pa- reret. Deinde hominem ita institui debuisse, confecit partim ex eo, quod opus infiniti Artificis deceat esse dignum auctori re, atque ita omni ex parte absolutum et Partim, quod ima-,, go Dei debeat exemplari suo respondere , idest , pulcherrima ,, creatura optimo Creatori, suique, di inferioris naturae,, domina omnium Domino. Cum tamen cerneret, longe H diversam esse nunc hominum, quam olim Adami condi-- tionem , pro felicitate miseriam . pro subjectione rebel- Iionem, pro vita perenni mortalitatem, pro perfectione vitium irrepsisse; conclusit aliquo totam hominum gentem M peccato teneri et certum enim credebat, in opus Dei vi-H tium irrepere non potuisse, nisi humanae voluntatis pec- cato aperiente viam, idest, spontanea hominis a Deo a-- versione. Nain qui, viebat, aliunde posset omnipotens,, cogi, opus suum deserere , ut alter potentior invidensque

M Doceret, aut quomodo, si Non cogeretur, vel bonus remia peteret collata beneficia, nisi ab indigno: vel justus pri- varet bonis jam concessis hominem , cquod profecto pu-

138쪽

II sis nire est nisi demeritum; vel amantissimus hominum im- poneret grave jugum super filios Adam a die exitus de

,, ventre matris eorum, usque ad diem sepulturae in matremis omnium, niti communis culpae reos Aliquam igitur o.

M portet esse culpam, eamquet communem omnium, quam ,, voluntate commiserit totius generis auctor , tunc curio,, omnes essent unus ille homo; quamque posteri contra-- hant, cum ex carne peccatrice, idest, propter peccatum H spoliata donis. procreantur; luantque in loco miseriae, is exclusii a loco innocentis felicitatis... Suum istud ratiocinium tanti fecit Augustinus, ue,, Pelagianos, cum ea quae patimur jactarent esse primorista dia naturae, minus refellat, quam rideat, velut absurditiis talis fatuitate maioris convictos ; atque Paradisum , ubiis creatus Adam est, pingendum a Pelagianis dicat, lib. I.,, op. impers. cap. 163 & Iss., Tamquam magnae beatitu-,, diniae locum, in quo habitatures ita heiata pace F ruerentur,

,, ut in seipsis intestino bello , ne in consensum illiciti . ne

H inhonelii concubituF laberentur, contra motus concupiscentiae,, dimicarent. - , etsi ipsa concupiscentia occustis motiburri corda cassa folicitans , nore pisset ulla exprimi arte piLI ,, ris: pingi tamem posseut gravidae feminae, cibos utiles fata stidio repellentes, foeda delasitatione n xior appetentes, nauis,, stanter , υo menter, pallenter, iis uaturor fiatur abortia aliis

is quando findenter , in ipsi etiam partu, poena , quam ma-- ter Eva nuncepit, miseriam Da v pr ii antes , etsi non si ,, nan C pietura , tamem facies tr iam, gementium , ploran-,, rium, sicut poterat, initante, o . Pergit vero: Hrnc pi-- cturam rescient quisquir at piceret, ct tit cum MLeret, caus,, fasque re vireret, haec ei videlicet, sed a vibis, egre(ia,, restio redderetur, qua diceretire Talis esset omnino etiam ,, ibi conditio generis humani, quia talis est hic, ubi sci-- licet a foetibus ho ni nun nulla trahitur origo peccati . ,, Si acquiesceret, fieret Pela tan .r: hi vero irrite huic in--sipientiae acquiecere nollet , argueretur a vobis ut Mani-- ιhaeus , m. H. ctenus Io. Garnerius asserens . ac demonstrans argumenta, quibus Augustinus evicit peccati transfusionem originalis ex animi corporisque miseriis, quas nunc

Patimur, inniti huic principio, quod eaedem miseriae sub Dco omnipotente ac justo , nequeant aliunde provenire,

quam

139쪽

quam a praevaricatione primi parentis. Ridendi sunt ergis potius, quam refellendi , qui aiunt potuisse fieri, ut in

creatura rationali condita ad imaginem Dei essent primordia naturae magisque his ad laborandum, ut ostendant haec non esse deliramenta Pelagianorum . quam nobis insudandum . ut S. Patris nostramque sententiam demonstretamus oppositam damnatis Baji , & Quesnellii propositionibus oAR III EPISCOPU .

V. Hic supersedere animus est, non quod deficiant alia. n utroque Theologo iusse ea enda, di improbanda , sed brevitati studere cogimur, cum ea, quae protulimur, abunde sufficiant , ut fanae Hectrinae amatores intelligant itiam sub ementito Delo pro Apostolitis consitutionibus saepius ab titroquc

Theologo pessunaari; falsas doctrinas Baii , Iansenii , ,

Luesnellii renovari ab iis ipsis, qui illas infectari ardenter se simulant; denique doctriniam, quam dicunt Catholicam, clo ius ita exponi, ut quilibet horum trium Novatorum discipulus iliam ultro ample ili pssit absque eo, quod error I in i lorum libris damnatos Curet, O deserat.

F. I. LAURENTIUS. Senonensis igitur Praesul, ubi existimavit nos damnatorum dogmatum evidenter ere convictos , ab aliis nostris assertionibus exagitandis abstinendum sibi esse, ac supersedendum putavit , ac manum C tabula amovit . Innuit tamen alia non deesse in libris nostris carpenda, & jure meritoque improbanda; sed necessum non esse , ut produm c is nulla ratione excusandis reliqua adjiciantur. Certum est autem nil prorsus vel ab ipso . vel ab Archiepiscopo Viennensi contra nos fuisse vulgarum , quod in MS. quom dam anonymo, cui titulus, Remarques fur la Theologie duPere Berthy de Nome imprime a Rome fius te Arnier Pontificat, ct in altero MS. ejusdem tituli adversus libros P. Bellelli non comprehendatur: quae utique MSS. antem quam accusationes Domini de Saleon suppresso auctoris nomine transmitterentur ad Urbem, oblata Benedicto XIV.

140쪽

Pontifici Maximo, eumdem impulerunt, ut opera a nos is c-dita rigidissimo rursus subjicerentur examini, commissa praetallis Censura D. Ioachimo Belatio tunc Abbati Monasteris S. Crucis in Ieruialem, & D. Fortunato Tamburini Abbati

Nonasterii S. Pauli extra muros; quos ob doctrinae praestantiam idem Summus Pontifex creavit S. R. E. Cardinates. Priusquam ergo istiusmodi criminationes renovarentur, praemissis laudatorum, aliorumque suffragiis, jam caussa finita erat, nobisque insciis, licet Romae commorantibus , vigilantissimus Pontifex scripta nostra in Sanctuarii trutina pensitaverat , ita ut supervenientium Carumdem accusationum

nullam noverit habendam esse rationem, & singulari , qua Pollet, prudentia, cum nostro , & adversantium honore silendum esse censuerit. Nimius tamen accusantium Zelus , obscurum meum

abiectumque nomen, humilis conditio, dc nullius unquam patrocinii captatio, vel ut probe sentio , voluntas Numinis, ut melius veritas inquireretur , & doctrina olim de Pelagianis triumphans, nunc a nonnullis, qui praeteritorum obliviscuntur discriminum, tamquam lanieniana contra Apostolicas inhibitiones traducta, ad pristinum revocaretur honorem; haec omnia fecerunt, ut iisdem Criminatoribus buccinas inosantibus, nil aliud mihi comparaverit diuturnus labor praeis ter calumnias; ii vero, qui mihi calumnias intulere, stuli praeter indolem ingeniumque meum concitati experti fuerint acumen, & acrimoniam. Sibi ergo, sibimet monitis sarientissimi Pontificis minime adquiescentibus adscribant Inis sectatores Augustinianae doctrinae telorum , quae ipsi jaculati sunt, reflexiones; me interim gratulante, quod solus, &imperterritus pro eadem doctrina pugnaverim per bonam famam, & per infamiam. Interea in eum, qui primitus meis moratas animadversiones ( remarques o consarcinavit, quid-qo id a me paullo asperius dictum videtur , intortum fuit . Docti enim Archiepiscopi illinc doctrinam meam hauserunt, scilicet, non ex fonte, sed ex rivulo coenoso & lutulento. Ipse turbulentus compilator eximios fefellit Antistites: ipsus hi adnotationes pervolutarunt, & maturo, id eis

nim testantur, ponderaverunt examine; neque observarunt

catholicum in libris nostris habere sensum, quae in pravum detorta notantur in conviciatoris indiculo. r

e At

SEARCH

MENU NAVIGATION