장음표시 사용
41쪽
23 Commentarius Theolog co Moraliae dum esurialium escarum grave incommodum, unicam resectionem. Illi adfirmabant et isti negabant. Disputationis materia non erat consilium, sed praeceptum graviter coarctans.
Ergo Iudex litem dirimens, ct pro parte adfirmante senistentiam rogans, non ius novum imponit, sed vetus declarat,
docetque quid agere dispensatores debeant, ne legum dissipatores efficiantur.
XXXII. Quae hactenus dixi penitus profligant ea, quae ex
PP. Tamburino , Sancheg, dc aliis obiecta sunt. Et cumprimis capitale illud principium, quod praeceptum , de quo Probabiliter in utramque partem Theologi controversantur, desinat esse praeceptum , falsum prorsus esse evincit Pratas antissimus Archiepiscopus Compostellanus , evincunt caeteri Episcopi universae Catholicae Ecclesiae, qui super controversiis gravioris momenti ad Sedem Apostolicam. omnium Ecclesiarum Magistram sententiam imploraturi accedunt. Sihi autumarent , praeceptum in disputationem a Theologis
vocatum, non esse praeceptum, profecto nullam super e
dem implorarent decisionem. verum illi in Scripturis Sametis instructi a praefata doctrina abhorrent. Perspectum quippe habent Domini mandatum cap. II. latum, quo omnes subditi consulere in rebus dubiis Superiorem iubentur. Et haec doctrina communis est penes omnes graviores Theologos, ut testatur doctissim tis Inclitae Soc. IESU Theologus Franciscus Suareet Ab 6. de get. cap. 8 n. Io. Dicendum es de easu dubio, in quo judicari non potes probabiliter, Mn. casu; comprendatur sub legis obligatione, nec ne. In quo semientia communis est, recurrendum esse ad Superiorem, si feri
ssit; vel si non possit, sertiandam esse legem. Ita D. ra
mas, Corradus planus m. sententia per se evidentes in casu patiente moram, ut consulatur Princept . Nam si in casu tantum formidoloso, es probabili hoe fieri debet ma to magis est in easu silio . Authoritas talius Suaren viri gravissimi, atque pii, ut ex eius operibus constat, Praevalet centum Terillis, aliisque oppositae sententiae Patronis.
XXXIII. Nulla ergo ad perfugium latebra superest . Regulae
42쪽
I, Reser pt. Pontis ad Arabi is Composte assulae iustae dispensationis non plus relaxandum legis rigorem
sinunt, quam necessitas postulat. Christianus firmae valetudianis indigens ob piscium sive nauseam , sive penuriam , carnium esu, non eget iterato pastu . Qui ergo utrumque concedit, non fidelis dispensator, sed iniquus praevaricator; non eustos, sed perditor legum est. Materia suapte natura gravis
est et verba legis comperta atque luculenta. omnia itaque conis eurrunt ad morti seri criminis gravitatem manifestandam. Er.go Responsum Pontificium id tantum faciendum decernit , quod & legis, & iustae dispensationis natura necessarip requi. rit. Siquidem tam lex , quam dispensatio bonum commune Reipublieae Christianae spectant. Numquid Sacrae abstinentiae tempore bis in diem mensas opipare instruere , iterare pastus, carnesque sero, & mane comedere, Ecclesiae Catholicae commune bonum promovet, splendorem disciplinae auget , pietatem ciet, fratresque ad serendum poenitentiae iugum provocalpVerum de hoc mox plura. s. Iv. Peccant mortaliter, qui dispensati in esu cainium simuI eum
earnibus pisces comedunt. Peccarent qu=que , qui utrasque has epulas licitas es illicitas permitterent. Idque Patrum testimoniis, es rationum momentis evincitur.
XXXIV. C Ecundam Postulati propositi partem examinano dam suscipio. Quaestiunculam excitarunt Calaisae Recentiores. Altum de eadem apud Patres, priscosque Theologos silentium. Non eo istorum tempore collapsa ieiunii disciplina erat, ut eiusmodi opus esset disputationibus. Quoniam vero hodierna Christianorum ieiunandi consuetindo adeo distat ab antiqua , ut vix verae maiorum nostr rum abstinentiae imago appareat ; heinc Iata aperta via est,
qua sanctiores ieiunii Regulae in sephistica discrimina re. vocantur , ct illegitimis dispensationibus in nihilum fere reudiguntur, ut amaris lacrymis deplorat ipse Regnans San
43쪽
Commentariis Theotilata Moralis
Elissimul Pontifex BENEDICTUS XIT in suo primo de
hoc argumento Diplomate . suam aliena , quam discors , quam absena sit hodierna ieiunantium consuetudo, quantum ab pse jejuniorum insitutione, di servata semper ubique , es ab omnibus Disciplina quam longissime diset vos Venerabile, Fra
tro ... pro singulari sapientia vestra prae caeterit clarius intelligitis. IXXXV. Clamant Recentiorum Theologorum plures, Patrum testimoniis haud posse praesentium temporum casus dirimi. Quod partim verum, partim falsum est, ut cap. r. iam admonui . verum est, quatenus nec antiquiorum Christianorum mores tam soluti erant , quo ea agerent , quae nunc communi fere usu obtinente nec Patres aut quaestiunculas movebant, ut Christianis ipsis aberrandi a vera disciplina authores forent : aut inflectere, & accomodare Chri ilianorum moribus evangelicam legem subtiliter contende, rent. Partim falsum est , quoniam sin minus expresse, &ut aiunt in terminis, resolvunt praesentes quaestiunculas, ea tamen principia ponunt, quae quid consentaneum , vel oppositum legi atque Disciplinae sit, palam faciunt. Quod ut
evincam, Doctrinam Patrum huc adferam, ex qua evidenter, nisi nimius me amor fallit, inferre volo, mortiferam esse eorruptelam illam permiscendi esuriales escas cum cata
XXXVI. Tempore SS. Augustini, Hieronymi , Ambrosii, Leonis, aliorumque Patrum a pristino deferbuerat a dore exterioris poenitentiae consuetudo . Deliciis , ct voluptatibus vel in ipsa Quadragesima fidelium plures indulgebant. At quas delicias , quas epulas damnabant Patres RAudi primum omnium magnum parentem Augustinum serm.etor. alias r. de Diversis in Quadragesima g. haec scribentem. CaTendum est, ne muter , non minuas voluptater . Vim eas enim quosdam pro usitato vino inusitatos liquorra exquirere, di aliorum expressione pomorum, quod ex ava sibi den gant, multo suavius compensare et cibor extra carnes multiplΠci variotare, ae-jucunditate conquirere e ct suavitates, quaratio
44쪽
A Reser pt. Pontis ad Archi m. Composeh alio tempore consectari pudet , buic tempori quasi opportune
colligere : ut videlicet observatio in agesimae , non si viet rum concupiscentiarum repressio, sed novarum deliciarum Oeea. f. me, Fratres, ne vobis persuasa sub vant, quanta pol fis Oigilantia, providete .Parsimonia jejuniis coniungatur. SDeut oentris casiganda faturitas, ita gulae irritamenta caven. da funt. XXXVII. Similia scribit serm. 21 o. de Divers alta cap 8. ubi quasi futurarum laxitatum 'augur, sic orditur . ,, Propter hominum errores, qui per vaniloquar seductionet, O,, pravas consuetudines nobiae molestam pro Nobis euram inferiso re non cessant, tacere non possum. Sunt quidam observari tores Quadragesimae deliciosi potius, quam Religiosi, ex-,, qui rentes novas suavitates magis, quam veteres concupiis
is scentias castigantes, qui copiosis , pretiostique apparatibus si fruetuum diversorum, quorumlibet obsoniorum varietates, is & sapores superare contendunt. I asa in quibus coctae sunt ,, carneae tanquam immundia formidant, & in sua carne ven-,, tris, ct gutturis luxuriam non formidant . Ieiunant, non si ut solitam temperando minuant edacitatem, sed ut immo. si deratam disserendo augeant aviditatem. Nam ubi tempus,, reficiendi advenerit, opimis mensis tanquam pecora praesen pibus irruunt : numerosioribus ferculis corda obruunt, veno,, tresque distendunt, artificiosis, & peregrinis condimento. - rum diversitatibus gulam, ne vel copia compescatur , ir-- ritant. Denique tantum capiunt manducando , quantum si digerere non susticiant ieiunando. Sunt etiam, qui vinum ,, i a non bibunt, ut aliorum expressione pomorum , alios Sis bi liquore , non salutis causa, sed iucunditatis exquirant :,, tanquam non sit quadragesima piae humilitatis observatio , ,, sed novae voluptatis occasio. hianto enim honestius si simis machi infirmitas aquam potare non tolerans , vino usitato, A dc modico sustentetur, quam quaerantur vina, quae vindem,, miam nesciunt, quae torcularia non noverunt, non ut Pin
D lius mundior eligatur , sed ut frugalior improbetur p - u autem absurdius, quam tempore, quo caro arctius casiganda es,
45쪽
Comme artut Theologico, Moralis tantas earni suasitates procurare , ut ipse fauc um eone Ais sentia nolit quadragesimam praeterire Quid inconvenientius, is quam in diebus humilitatis , quando pauperum victus omasi nibus imitandus. est, ita vivere , ut si toto tempore sieta vivatur, vix possit ditiuum patrimonia sustinere Cavete si ista dilectissimi , cogitate, quod scriptum est : Post eou.,, cupiscentias tuas non eas. Quod saluberrimum praeceptum, si si omni tempore observanduin est, quanto amplitiae his die
si bus, quando ita turpe est, s cupiditar nos, ad inusitatisaeis laxetur illecebra', ut merito culpetur, qui non restrinxeritis usitatas
XXXVIII. Item serm ro8. alias 2 a. de Diversis. Ideoque cavendum es, ne pretiosas escas, vel pro aliis aliar, tiel etiam
pretiosiores sine carnibus animalium requiratis. Cum enim cor .
pus castigatur, ci servituti fus, icitur , refringendae sunt deli.
ciae, non mutandae. Luid enim interest, in quali cibo concu. piscentia immoderata culpetur st Non utique A solis carnibu , sed etiam de quibusdam pomis , O de agriculturae alimentis Israelitarum concupiscentia dioina voce damnata es. Et Esau
non propter imum fui iam , sed propter lenticulam defricatam sua primogenita perdidit. XXXIX. Antequam aliorum Patrum testimonia refero, ex hae S. Aligustini doctrina hanc elicio adversus Recenistiorum laxam sententiam argumentationem Augustinus improbat vel ipsas esuriales epulas aut nimio studio conquisitas, aut exquisitiori condimentorum artificio praeparatas. Illorum detestatur superstitionem, qui a carnibus abstinentes vel ipsas, in quibus coquebantur, ollas formidabant . . Interea vero clari ales escas, de maioris pretii , & difficilioris praeparationis conquirebant. Quid, quod non selectiores pisces modo, sed etiam delicatiores terrae fructus improbat 3 Recpondeant nunc velim Recentiores Leander, Diana , Tamburinus, aliique multi. Si Augustinus vel licitas escas delicatiores damnat, probaret ne hodiernas catholicorum mensas carnium pisciumque dapibus extructas p Si liquores ex domesticis terrae fruisbus expresibs detestatur, permittere e
46쪽
I, Rescript. Pontis ad Archiepis Composiel. et ne peregrinum, seu indicum potum Verum camarinam hanc ne moveamus, ut id quod est in manibus fortius urgeant. Pau. eis ergo Augustini doctrinam .perstringo. Ieiunium nostrum eo pertinet, ut carnem comprimat, concupiscentiam cohibeat, poenasque Divinae iustitiae ob commissa crimina persolvat. Qui delicatioribus vescuntur epulis, tametsi esurialibus mutant, non minuunt voluptates : gulam non coercent, sed irritant: non spiritui concupiscentiam , sed concupiscentiae spiritum sinbigunt. Quid resert sive carnibus, sive terrae frugibus palmium demulceas, atque irrites 3 Iterum ergo ad respondendum Recentiores urgeo. Si esuriales Augustinus delicias damnat, approbabit ne esuriales simul & carnales 3 Numquid qui minora perhorrescit, graviora laudabit scelera r In promiscuum carnium, pisciumque esum non est S. Augustinus invectus, quod tam effrenis voluptatis libido suo tempore abstinentiae Christianae disciplinain non invaserat. Uerum quantum haec escarum di versarum coniunctio christianorum ieiunio repugnet, suis adversus exquisitiores esuriales epulas praefervidis invectiavis palam facit. Evidens ergo est, atque ineluctabilis argu mentatio nostra, videlicet Recentiorum opinationem de epiniis licitis cum illicitis permiscendis, Augustini doctrinae hosti
XL. Augustino concinunt caeteri Patres. Una est omnium hoc de argumento doctrina . Hieronymus epist. ad Nepotian.
Sint tibi rura , capia , simplicia, marata ct non supersitissa jejunia. prodest oleo non vesci, ct molesta; quasdam, difficultatesque ciborum quaerere, caricas , piper, nucessi , palmam rum Iruictus, smilam , mrI, pistacia 3 Tota hortorum cultura Deis atur , ut cibario non Descamur pane :-dum Aheia sectamur a Regno Caelorum retrabimur. Audio praeterea quosdam contra rorum, hominumque naturam , isquam non bibere, non visci pane,
sed ,rbitiunculas delicatas, di contrita olera, baccaerumque' cum , non calice sorbere, sed concha. Proh pudor i Non erubescimur istiusmodi ineptii , nec taedet superstition I. Insuper etiam famam absinentiae in deliciis quaerimus. Forti mum ieiunium es aqua . oe tanis. Fusius hoc argumentum versat lib. 2. --
47쪽
Commentarius Ialleologico.Morali versus Iovinianum Lutheranorum, & Calvinistarum praecura forem. Lege M. Basilium de jejun. bom. r. ct x. Ambrosium de jejunio, di Elia , Joannem Chrisostomum iam. 8. In Gen. Leonem Magnum ser. I. XLI. Audio Recentiores sui stas inclamantes, Patres comcionatoria eloquentia in noxas, vel leviores e suggestu declis inasse, secus e cathedra praecisas definitasque rogasse senten. tias. Abstinentiae perfectionem & seiunii severitatem sua,
runt illi, promoveruntque et haudquaquam vero definierunt quaenam epuIarum permixtio mortifera sit, quaenam innocensis Haec sunt consueta effugia, quibus eludere Patrum testina,
ni a non pauci adnituntur. Sed frustra. Non aliam Patres e suggestu, aliam e cathedris tradidere Theologiam, qua re
fidei articulos , & morum praecepta fideles condocefacerent. Porro nemo non videt, quam sit inepta, ut levissime dicam, haec illorum responsio, quam in publicum evulgare non umrentur. Nobis tamen sat est Receptiores fateri, Patres Samelos oratorio sermone permixtas dictarum epularum illec hras reprobare. Idque nec in dubium revocare queunt, cum apertissimi sint illorum textus. XLII. verum, ut ad incitas adversarios redigam rationum aculeis urgere eosdem iuvat. Quod ut fortius praestem, sophi. icis cavillationibus occurrere: in antecessum operae pretium existimo. De absoluta itaque utriusque generis epularum: Pe mixtione nobis sermo est. A materiae parvitate a casu aliquo fortuito praescindimus. Disputationis sensus est, utrum abis. Iute feriis esurialibus mensas extruere piscium, carniumque dapibus lethalis eulpa sit. Et de hoc controvertantur Recemetiores nostri. His positis, manus consero. Dispensatio voluntatis Dispensatoris confinia non transilit. Porro utriusque gineris epularum usum concedere Dispensator non intendit rmortiferus ergo est earumdem. usus o Fallax est, inquiunt, argumentatio. Dispensator carnium esum concedit : nec pisces
vetat : Porro pisces sunt natura sua licitae ieiunantium escae . Ita ne vero e valent ergo dispensati in eis carnium piscibus Fesci, quin incommodum patiantur. Immo hoc tantum in sen
48쪽
In Rescript. Pontis ad Archiepis Compo lsu P. Leander a Santissimo Sacramento cum siris Probabi- Iistis hanc opinionem defendit . Licite poterit, inquit, camnes, ct piscet simul comedere, si aliar ex comestione piscium
non proveniat comedenti aliquod damnum.. Tract. s. Disput. D.
q. as. Si res ita se habeat. Ergo, fraude summa extorta dispensatio est. Ideo enim dispensantur, quia nocumentum exesu piscium stomacho illatum pro dispensationis causa adis ducitur. Nullum nunc adesse stomachi damnum asserunt. Ergo dispensatio ex falsa causa concessa nulla est. Si nulla est dispensatio, carnium comestio mortifera est . Ergo requi concedunt, di qui utuntur facultate utrasque epulas peris termiscendi graviter delinquunt. XLIII. Falleris, reponit P. Leander c. e t. cum caeteris suis Recentioribus, quorum haec sunt verba ex ipso Leanis
dro transcripta. Si vero ei non nocent pisces, non peccat, nec
Ullam legem violat, quia utitur suo privilegio , di pririlegium Principit valet quando solum suae legi derogat, non juri disramo, aut naturali. Verba transcripsi, ne imposturae suspicio, ni locus sit ullus. Incredibile enim est talia obtrudi a Themlogis posse. Dispensatio haec , non gratiosum Principis privilegium, sed iuris communis, & quidem gravissimi, relaxatio est. Theologi omnes fatentur, Episcopos , Parochos, Praelatos, ct Superiores quosque Papa inferiores , peccare mortaliter, si absque legitima causa a lege gravissima iei nil dispensant. Quis Calaistarum vel in dubium hane re vocare doctrinam ausus fuerit 3 Quid ergo Principis Privilegium obtrudunt Quid nullam violari legem clamitant Fulla est omnino dispensatio, dum esuriales cibi nullum
damnum inserunt. Ergo peccant carnes cum piscibus com
dentes. Nulla hic ad effugium rima . Nam vel nulla est earnium concessio, aut si valida est carnium permissio, mo 'tifera est piscium comestio. XLI v. Sed oppositum P. Tamburini responsum in examen veniat. suod F saluti noceant piscet, fiet quidem contra
temperantiam, non vero contra legem Ecclesiasteam jejunii.
Hoc responsum prius dederant Aetorius Pasqualigus, Ac Fil-
49쪽
go Commeratarius Theolos co Moraliae liueius. Quid heinc p Licita ne erit epularum perditatio propterea quod peccatum est tantum contra temperantiam, secus contra ieiunii legem p Si dixerimus eiusmodi distinctium culis morum regulas eludi, di perverti, forte non ablud mus a vero . Sermo in praesentia est, peccent ne ii, qui sacro abstinentiae tempore epulis utriui ue generis mensas existruunt. Quod porro peccatum istud sit contra temperam tiam aliquo in casu, vel contra ieiunii legem , quid ama. bo refert, si scopus spectetur disputationis j Accedit explo. ratum esse etiam hoc in casu legem ieiunii violari . Nam dispensator si unum concedit, alterum negat, cum nequeat utrumque extremum simul impertiri. Si concedit carnes, pusces subtrahit e si pisces permittit, carnes negat, sic exigente iustae dispensationis natura. Quid, quod ita conceptis verbis decernit Summus Pontifex in Responso ad I v. quam situm. Respondemus, epulaI licitas pro iis , quibus pernitisumes carne; comedere, esse carnes ipse : epulaae interdictas esse fisce ; adeoque utrumque simul adbiberi non posse. Quamquam, ad hoc quod attinet, longiorem contentionis funem duce et nolim; illud nobis sat est, Adversarios fateri criminosam 'igraviter esse praefatam permixtionem. Nam, si pisces levi. ter nocent, dispensatio nulla est, utpote levi causa obtemta. Si grave incommodum pisces inferant, concessio carnium valida est, sed interdicti pisces remanent, quantum ad ped
XL v. Ultimum audiamus responsum . Esurialium cibo.rum continuus usus, inquiunt, & solus , stomachum inte rurbat. sanitatemque laedit, secus dum pisces una cum earniabus comeduntur. Haec sunt verba P. Leandri voce aliorum Probabilistarum loquentis tot cit. Ad haec addunt alii, quod pisceae vere moremi fi continuo comederentur , aut se fili, quae es iusis eas a ad dispensandum. Sed dum come untur simul
cum carne, pion nocent, quia caro supplet defectum nutrimenti, quod a piscibus haberi non potes . Sie Fi luctu , ct Pas
ALvL In votis erat hoc responsum ad Ipocratis, Gale nia
50쪽
ia . Plutaretii omniumque Medicorum Tribunal revocare. Omnes quippe , teste Paulo Zacchia celebri Medico Ro
inano, docent cibum eo esse salubriorem, quo simpliciorem. I ue manifesta experientia palam est . Verum S. Doctor Hieronymus responsim istud ad arrham ipsius Epicuri aduo. eat, ut illud refellat . Inquit ergo adversus Iovinia. num: sit idque mirandum sit, Epicurus voluptatis assertor omanes libros suos replevit holeribus, det pomis et di vilibus cibi, esse
vitendum, quia carnes, oe exquisitae epuis ingenti cura, aemiseria praeparentur, majoremque poenam habeant in inquiren do, quam voluptatem in abutendo et Corpora autem rosera cibo
tantum, O potu indigere. aqua di panit sit, ci eatera his similia : ibi naturae satisfactum . sui ui supra fuerit,
non ad vitae necessitatem spectare, sed ad vitium voluptatiae ... Dicaeareus in libris antiquitatum, oe descriptione Graeciae rea fert, sub Saturno, ides aureo faeculo, nullum comedisse carneae, sed universos vixisse frugibus, ct pomiae , quae sponte terra gignebat. Persarum Regiae Qta vitam Xenophon octo voluminibust explicat, 'lanta, di cardamo , di fale, ac pane cibario eoae mictitare. Lacaedemoniorum mensae frugalitatisque es suprasernstus Aenophon, es Theophrastui, di omncs penes scriptores Grine, testet sunt . Haec de argumentis Philosophorum , exem plisque disserui : nune ad exordium generis humani , idest ad nostra transienae docebo , primum Adam in Paradiso accepisse
praeceptum . . . . ut jejuniaret .... Et tamen ejectus non protiis
nur accepit licentiam carnium tiescendarum ; sed tantum poma arborum, O fruges segetum, herbarum olera ei traduntur
XLvII. Plura ibidem S. Hieronymus habet, quae brevitatis gratia praetereo . . Nullus enim dubito, quin laudatum Recentiorum responsum omnibus, quibus Ecclesiasticae diis sciplinae decus cordi est, si displiciturum . Ideone benigna Mater Ecclesia carnes in Quadragesima quibusdam concedit,
ut una cum piscibus eaedem ad maiorem corporum voluptatem manducenturἰ Pisces permittuntur ad exacuendum palatum, ut iuncti carnibus gulam suavius demulceant, ut Chri.