In rescriptum Benedicti 14. pont. max. ad postulata septem archiepiscopi Compostellae jejunii legem spectantia commentarius theologicus auctore F. Daniele Concina ..

발행: 1745년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

ph Commentarius neologico.Moralis Christiani Iautius & opipare epulum celebrent T Hue spectae, Sanistae Matris intentio F Iste dispensationis & indulgentiae mois p Helluonum, & Parasitorum loco habentur, qui vel ex tra Quadragesimam piscium carniumque epulis convivia parant. Et has blanditias, voluptares, comessationesque sacrae inediae diebus Recentiores nostri Christianis sua mirifiea re retro nectilis inaudita benignitate concedunt 3 Est ne in universum Patrum choro quidpiam, quod tantae faveat benignitati pXLVIII. Verum, ut tantae corruptelae contagium penitus profligetur. Iubet nonnulla alia ex Patribus aflerre documen ta . Sicut nec canis vicino lepori , nec ignis prox t mae stipulae, ita nee gula praesentibus estis parcit. Inexplebi lis enim est gilae aviditas, & dum carnibus vescitur piscium epulas, si adfuerint, hinc atque inde ligurire solet, occasione irritante.

Quam occasionem , atque scandalum , ut tollerent Patres, constituerunt, ut qui carnes comedunt, separatim a communi domestica mensa resectionem capiant. S. Caesarius Arelatensis sermone olim sub nomine Augustini 62. de temp. nunc in apis

pendicem reiecto i x haec scribit. Lari jejunare non praevalet,

secretiui sibi soli, aut si es alio infirmus cum ipse sibi in domo sua praeparet quod accipiat : oe illoi , qui Iuni sunt, di j mnare praevalent, ad prandium non invitet; quia F hoe fuerit, non solum Deus, sed etiam homines intelligere possunt, illum, non pro infirmitate non posse, sed pro gula jejunare non velle . , Cum solis infirmis tum in eiu carnium dispensabatur. Comcilium Tolosanum anno isso celebratum p cap. II. in carnem prohibitis diebus ex licentia comedent, soli, ne ulliscan. . alo sint , locoque separato comedent. Et tandem S. Carolus Borromaeus in Concilio Mediolanensi t. p. t. Deciet. Eo. hanc Regulam tradit . uisibus ob infirmam valetudinem , aut aliam jusam causam, permissum erit Luadragesimae diebur carne, ut aliis , eo tempore, vetitig cibis testi et eos Parochi pie illud admoneant, ne publice, neve etiam cum domesicis, sed separmum in remotiori aedium loco eius generis ellum capiant, ut ob eo cris imbecillitatem , aut morbum potius . quo laborant, quam.

52쪽

I, Rest l. Pretis ad Arcti C. Composel. IIob Ogluviem, facere cognoscantur . . Non ideo haec testimonia retuli , quasi essent eius , quod evincendum proposui, deis

cretoria argumenta et sed, ut omnibus compertum fieret , antiquos Christianos carnes ieiuniorum tempore comedere solitos fuisse, quemadmodum eisdem vesci aegroti solent : vi. deliret, non quo epularum diversitate ingluviem foverent , sed ut infirmo corpori succurrerent.

XLIX. Tandem ad communem fidelium sensum , ad se. eras Christianae prudentiae, pietatis, ct aequitatis leges, litem hanc, si opus foret, appellarem. Quid Z An non perhorrescit communis Christiatiorum sensus tantam in Quadragesima epularum diversitatem, tantumque in conviviis luxum pHaec ne aequitatis. lex , ut eiusdem sanitatis Christiani , illi ob extortum privilegium opipare conviventur et isti esuriant; quia piscibus vescuntur 3 Ubi prudentiae consilium , ubi catholicae Disciplinae decus, &amor 3 An non heinc Haeretici nostri contermini ansam Romanam calumniandi Ecclesiam aris ripiunt y Quin . An non tantus abusus iusti scandali causam praebet & Catholicis, de paganis p Quod his voluptatum ille. eebris operam dent solutioris vitae homines, non valde comam uni causae nocet , sed solos helluones propriae professionia violatores patefacit. At quod tantam corruptelam a Theolo.gis Catholicis adprobari haeretici audiant ; hoc est, quod i p. sorum effusis sibilis Romanam Ecclesiam deridendam expo. nit. Ne multa. Dispensationes quaeque,& misericordes Ecclesiae indulgentiae in fidelium aedificationem , non scandalum impertiuntur. Eo pertinent, ut succurrant indigentibus, non ut foveant voluptuosos. Novit fidelis dispensator, inquit Ber- nardus, ibi tantum usurpare dispensationem, usu bonam possitabere compensationem. Infidelis es , subdit S. Thomas, dispensator, si non habet intentionem ad bonum commune et impruilem autem, si rationem dispensanin ignorat. Tandem Ain gustinus. -d inconsententius, quam in diebus humilitatis , quando pauperum victuae omnibuI imitandus es , ita vivere , ut fi toto tempore sic vivatur, vix possit divitum et atrim nia susinere . Honestas ipsa sacrae abstinentiae tot epu- E la.

53쪽

s. v. Decretorum Onodatium Hispaniarum suffragio nostra sententia firmatur. Laxa, ct festiva quorumdam Casuisarum

Doctrina,

L. Q Tnodus Hispalensis ut de fer. di observat. Dium cap.

s. sub excommunicationis poena permisceri epulas eis suriales cum carnibus vetat, ut fatetur etiam P. Thomas San. cheg lib. s. consil. cap. I. sib. I . n. 6. Haec eadem permixtio sub anathemate vetatur in Dioecesibus Toletana , Ab lensi, di aliis, ut fatentur Ioannes Sancheg Ue c. Disp. s r.

n. EO. 2I. Leander a Santissimo Sacramento tract. s. Disp.

a. q. go. P. Antoninus Diana Core. . Tom. . ResoL p . Quantum ex his Synodalibus Decretis nostrae sententiae ponderis, ct o Damenti accedat, nemo non videt. Quin & ipse Archiepiscopus Compostellanus gaudio sibi vertet, quod Dioecesianos suos, qui quaestiones super hac re excitarunt, valeat inclytae suae nationis exemplis ci veluti domestieis documentis in ordinem redigere, di in ampla sua Dicecefi poenitentiae quadragesimalis cultum ferventius promovere.

LI. Sed utinam in omnibus Casuistis Hispanis idem sani ris ethices EeIus, ac in eiusdem nationis Synodis arderet . Abundat dubio procul sicut in omni scientiarum genere sit diverticuli loco dictum ita etiam in sacra morum facultate sapientissimis viris acutissima Hispana gens. Testes huius rei sunt Michael Eliralde, Tyrsus Gonraleet, Ignatius de Camargo, Thomas Muniesia omnes sapientissimi Jesultae . Polancus Minimus professione, sed sapientia, ct pietate maximus. Ioannes a S. Thoma Dominicanus vir sane praeclarissimus , di inter Seholasticos nemini seeundus , qui Christianam Doctrinam,pri ter ingentia volumina,edidit profunda, coelestique se Pientia refertam. Joannes Baptista de La Nara Dominicanus, Disitipod by Cooste

54쪽

In Rescript. Pontis ad Ar bivis Composet. Is qui disciplinam ieiunii Patrum doctrina exornavit. Bartholo. meus de Martyribus Archiepiscopus Bracharensis Ecclesiasti

eae Disciplinae instaurator. Ludovicus Gana tensis Evangelicam morum doctrinam ad portentum exposuit . Eminentissimus Cardinalis de Aguirre Benedictinus, doctissimus unaque piissimus, qui lamentari solitus erat se tardius agnovisse, Chri .stianam Theologiam e Patrum, Conciliorumque fontibus hau. riendam esse, aridis nulliusque rei speculationibus, quae semia Theologorum deliciae sunt, de medio sublatis . Praetereo innumeros aliorum ordinum praestaotissimos viros de morum scientia optime meritos. verum eadem sinceritate fatemur . praefatam Gentem suavioris ethices Casuistis redundare. In.telle stus acumen, quo revera Hispani mirum in modum exiscellunt, occasionem puto fuisse aliquibus plus iusto speculanudi in morum Regulis . Petrum Godoy ore. Praed. Episcopum doetissimum , atque Scholasticorum acutissimum, dixisse se. runt , noluisse quidquam in morum scientia scribere , quod

scholasticis certaminibus innutritus verebatur, ne omnia in

disputationem revocaret. Cuius regulae veritas penes relatia

res sit. Interim ego ab opportuna digressione in semitam re.

diens, quod proposui probare aggredior. LII. Hispani itaque Calaisiae super laudatis Synodorum

Decretis controversantur, sit ne peccatum mortale piscatum una cum carnibus manducare. Et primo aiunt, nil haberi criminis, si ad vellicandum palatum, ad exacueirdum appetitum quidpiam piscium manducetur, quia boc, inquiunt , naturae iure permissum est. Secundo aiunt, peccare qui in praefatis Dicecesibus, in quibus lata excommunicatio est in edentes piscatum,& carnes, manducant pisces minus salubres, minusque selectos di delicatos, seu sanitati incongruos . Quid si piscium eius leve afferret saluti incommodum p Levem tum culpam M'trari subdunt. Quod acriter .disputant est , peccene ne illi , qui ad satietatem edunt una cum carnibus pisces se emi , at que y Hoc in casu nullum iamitti grave crimen propugnant. Hui tantum impostum Reete & bene. Incredibile quippe est tam peregrinum commentum . Idcirco transcribo

55쪽

a 6 - C mentarius Theologico Moralis Testimonium P. Leandri a Santissimo Sacramento, sententiam

Joannis Sancheg referentis tract. S. Disp. a. q. go. his vehhis . Addit tamen Saneius non peccare mortaliter, nec incurrere di Iam excommuniciationem illum, qui dictis diebus ad excitan. dum appetitum, ad cibum parum piscati sumeret, quia id conis cessum jure naturae, contra quod praevalere nequit positidium . Papael Vellicare appetitum, exacuere palatum piscium esu , ut edacius sit ad convivandum, ius naturae est, cui praevalere ius positivum nequit. Mirum, quod nec Ethnicorum nemo ,

nec vel ipsi Epicurei hoc ius exposuerint Sed perseqtiamur Leandri textum . Nec illum qui pisce Datii vulgo Truehac italice Troia vesceretur, etiam sine necessitate erigendi appetitum ad cibum, di in magna quantitate, inra ex cu illius nec fahir , nee temperantia laeditur. Haec Sanci us. LIII. Audistin p Licitum est edere una cum carnibus pisces,

dummodo sint suaves, Truchia, Truta, quia tum nec salus lae, ditur, nec temperantia. P. Antoninus Diana hanc eamdem sententiam Sancheg exponit Tom. . tract. 6. Res. II. n. q. his verbis. Obiter inestro, An dispensatus ad edendar carne;

possit simul piscet comedere,si ab Episcopo fuerit Ade probibi.

tum hub poena excommunicationis p Et a malitie respondet Sanctus in se si disp. si . Si causa excitandi appetitum comedus pisces non peccabis et ela praeceptum postitium abrogare non

debet quod jure naturali debetur. Neque item, si comedas pisee, SUA ES, ETIAM ABS E CAUSA, Lel in ea quantitare, quae tuae falati non noceat . . are, inquit praedi ius Author, soc praeceptum violare tantum censeberis, quando piscet simul cum earnibus edet , quorum esus grave tuae saluti

nocument m inferat.

LIV. Peregregie. Si cuiusque culpae expers est eius Trutae quia suavis, actus virtutis, ct quidem poenitentiae erit esus Acipenseris quia sitavissimus. Dii meliora i Dum haec legebam in mentem venit festiva altera doctrina , quae vulgo circum se tur de potu indieo. Aiunt enim, . hunc suavissimum potum jejunium Ecclesiasti eum haud frangere, si exquisitae sit bonita, tis : tum autem illud graviter violare, si inferioris sit qualita, tis , Disiti Eoo drum Cooste

56쪽

I, Rescript. Pontis ad Archiepis Composel. ar

tis, quod corporis sanitati noceat. Tantum praeiudicatae opiniones possunt, ut per derisionem fere de ieiunio disputetur . Et sunt qui invidentiae , charitatisque laesioni vertunt , dum opiniones eiusmodi sibilandas propinari inaudiunt . Nec est quod sancte iures, non ob alium id praestari finem , quam quod via haec aptior si e ct ad consutationem, & ad fideles erroribus subtrahendos. Obstinantur illi in Casui starum de sensione, & quamvis benignissimi , nec tantillum comm ventur, dum vident sanctiores Christianae Disciplinae Reg las, & Conciliorum Decreta deridiculariis commentis conis temni, atque adeo populi Christiani salutem perie litari pLU. Si vel ipsa luculenta, & explorata Synodorum , i

Episcoporum Decreta, quae conceptis verbis excommunicationis mucrone iugulum petunt: & commessatores piscium &earnium ieiunii tempore a Christi fidelium coetu segregant: si haec inquam in creta , paucis distinctiunculis, vanisque commentis nauci faciunt, collige quaeso, quis sit illorum Mercurius. Quae lex, quod praeceptum vel apertissimum

ab istorum interpretamentis immune erit e . Decreta Synodalia tab excommunicatione epularum permiXtionem vetant .

Et acuti iuniores respondent, haec sacra Decreta tum habere locum , cum pisces viliores sint, minusque faucibus iucundi et secus si fuerint suaves, ut Trucha p Eo ergo A. postolica Episcoporum & Synodorum solicitudo pertinet, uecorporibus saginandis, faucibusque demulcendis congruas e scas praescribant sub anathemate 3 Prohibent Episcopi iv

Synodi esuriales escas viliores, minusque voluptarias, quT ve corpora affligant, appetitiones cohibeant , viresque , sanitatemque extenuent : minime vero suaves , delicatasque Trutas, Cyprinos, Rhombos, Acipenseres Eaccommunicationis fulmine ne opus erat, ut ad tam egregia Lacinora eri gerentur fideles 3 Nec solus Sanchea laudatam opinionem defendit. Ipse P. Leander, quamvis sub initium responsionis a Sancheg Tecedere videatur, continuo tamen subdit. MDum- si modo id faciat s ne necessitate et & ita in magna quantita. , , te , ut fatus , O temperantia graviter Odatur : alius m n

me .

57쪽

38 Commentariur Theo bico.Aluraliae si me. Ratio est. Quia ad incurrendam excommunicationem H maiorem, necessum est , ut quis prius incurrat peccatum si mortale et ergo, ut quis incurrat excommunicationem la ri tam contra comedentes carnes , & piscatum simul in prin assignatis diebus, necessum erit, ut ita abundatiter comedat, ut ., graviter periclitetur fatuae comedentis, di temperantia : O -,, deo graviter ex hoc capite peccet. Ergo si secur faciat , nec ri peccabit mortaliter, nec in urret consequenter latam excommis. nicaticnem. Dispendium operae facerem si tempus tererem in commentis tam peregrinis, di a Christianae poenitentiae reis

gulis tam absonis. Quis enim Catholicorum instructione eget, aut stimulis, ut talia detestetur paradoxacts. v I.

CONSECTARIUM PRIMUM

In Pontificio Rescripto bre ae merito sub gravi praecipitur secum

da non permiscendarum epularum conditio . Scrupusise obie.

munculae exstimantur. Nulla jam est adverse opinionis Pr

babilitar.

LvL VX iis , quae diista sunt hactenus , illud evidenter

Lae colligitur, ideo Summum Pontificem feliciter Regnantem BENEDICTUM XIV. servandas praescripsisse praefatas duas conditiones, & unieae comesturae, dc non per miscendarum epularum, quod & lex ieiunii, & iustae Di, spensationis regulae easdem exigunt. Primam conditionem sub mortali & praescribendam , & servandam esse supra ostensum est. Paucis nunc palam faciam, sub gravi quoque culpa hanc posteriorem exequendam esse. Duo, ut diximus, sunt principia, unde gravis obligatio legis eruitur. Materim magnitudo, voluntas Praecipientia: quae duo sese mutu x orantur, & alterum alterum infert. Ablalute tamen mensura maioris, aut minoris obligationis di materiae gravitas est, cui voluntas Legislatoris respondeat far est . Dula'

58쪽

I, Rescript Pontis ad Arabi . Composel. Is

rum permixtio iesunii tempore suapte natura gravitatem prodit. Nam omitum sententia carnium eius mortalis est , nisi . dispensatio accedat. Si escae esuriales sanitatem non Iae dunt, nec grave incommodum stomacho inferunt , Dispen. satio nulla est, quoniam ob falsam causam extorta . Nee leve incommodum, seu levis causa sat est, ut Iex gravisti. ma ieiunii relaxetur. Iusta enim Dispensatio boni commv. nis compensationem ferre secum debet, ut Bernardus , de Thomas docent. Contra si graviter corporis sanitatem pl.feium cibus Iaedit, grave peccatum patrare eum , qui prae.

fato cibo vescitur, convenit penes omnes. Ergo evidens est,

hanc quoque posteriorem conditionem sub gravi culpa a Medicis, Parochis, caeterisque Superioribus praescribendam, servandamque sub eadem culpa a Christianis esse. Heine est, quod hanc permixtionem laudatae Synodi , di Episeopi

Hispaniarum excommunicationis poenam tulerunt in eos , qui ieiunii tempore eiusmodi diversas epulas permiscerent . heredit scandalum tum Gatholicorum, tum haereticorum, quod similia convivia pariunt. LVII. Peccabit ne peccatum grave , inquies, qui dispensatus in esu carnium aliquid esurialium escarum come. det 3 Tantum ne facilitatis in multiplicandis mortiferis cuI.

pis p Quid si ciborum appetitio deperdita sit 3 Peccabit ne

mortaliter qui ad excitandam edendi cupiditatem aliquid quadragesimalis edulii sumpserit 3 Si adfirmes, scrupulorum

aculeis vel ipsos moratos Christianos torques. Si neges , non ergo mortifera est eduliorum permixtio.

LVIII. Lemures eiusmodi sinit , & nugae iam sub ipsius

disputationis initium exsuflatae . Morum Regulae , quae Pra xim dirigunt, plura complectuntur. In istarum executione , di observantia, aequitas, bona fides, ct prudentia requirun tur. Mensas absolute, & indiscriminatim extruere licitis, interdictisque epulis, sacrae abstinentiae diebus , crimen est . Hic enim splendidus mensarum apparatus , & tantus epula rum Iuxus, ipso sacro tempore , quo humilitatis, poenitentiae, in affligionis argumenta praebere Christiani debent , eh

59쪽

o CommentariuI Theologico Moralis picureae voluptatis, impotentis gulae, effrenis concupiscentie ligna sunt, atque impudentem sacrarum legum contemptio.nem manifesto praeseserunt. Caeterum , cuinam vel in men'tem venit , eum, qui ob stomachi invaletudinem , carnibus approbante utroque Medico vescitur, graviter delinquere, si, ut prostratam cibi cupiditatem recreet, quidquam esurialis eisseae manducaverit e Poterit iste unam & alteram haleculam,

conditas oleas, & quid edulii quadragesimalis simile absque

ullo scrupulo sumere. Hoc quippe in casu edulium esuriale medicina est reparandae ciborum cupiditati peridonea , si verum sit escarum cupiditatem prostratam esse . Si contra cibi appetitio vigeat, aut escas ieiunii leviter attingis et aut co. piose capessis aeque , ac carnes. Si primum, levem tantum

noxam contrahis ob materiae parvitatem. Si secundum, tum inquiro : aut ea cibaria permixta vehementer valetudini incommodant, aut parum . Si primum, mortaliter peccas ueminus adversus temperantiae praeceptunI, legemque valetudinis tuendae. Si parum obsunt, moti sere peccas adversus i iunii Ecelesiasti ei Iegem, a qua minime dispensatus es ob de se stum gravis causae, sine qua dispensatio nulla est . Quis eis nim Praelatorum carnium edendarum facultatem impertiret illis, quos sciret absque gravi incommodo nutriri ieiunii cibis possep Porro ea non intelliguntur in dispensatione concessa , quae expresse postulata denegarentur. Denique e Si Christiani, qui ob afflictam stomachi valetudinem vescuntur carnibus, iuxta Sanctorum Patrum Regulas separatim a communi mensa soli veluti infirmi comederent; nulla esset degustandi modo has, modo illas escas occaso. Si se peccatores agnoscerent,

ct Diuinae Iustitiae debitores , qui nisi in hoc mundo eam ,

quam valent, debitorum partem solvant et nisi poenitentia car nem configant, concupiscentiam reprimant, iugibusque precibus gratiam vitandorum criminum implorent, 'aeternas poenas dubio procul dabunt. Audiant tandem isti, qui maris, terraeque animantibus gulam saturare su lim curant, ipsius Senecae ancrepatimem . vos deinde transeo, qucrum profunda, O infatiabilis gula hine maria stratatur, hinc terras . Alia ba-

60쪽

mbi alia laqueis , alia retium variis generibus , eum magno Iabore persequitur. Nullir animalibur , nisi ex fissidio pax . Infelices etiam, quod intelligitis MI majorem habere famem,

quum ventrem. Dis. 66.

LIX. Planum nunc est, nullius omnino esse Probabilitatis adversam Recentiorum Calaistarum opinionem . Quoniam

nullo ea nititur rationis momento gravi, firmoque . Ratiun.culas , quae olim fucum imperitis facere poterant , penitus convulsae sunt. Nulla quoque authoritate fulcitur opinio illa, eum duobus Summi Pontificis feliciter Regnantis Diplomati-hus, & tandem huius Rescripti apertissimo responso penitus in nihilum redae a sit. Laurentius CoZEa Cardinalis in suo de ieiunio Tomo p g. b. I. postquam Recentiorum opinio. ni subscripsit, addit. Caeterum in PRAXI tutius agit illa, qui dispensetu; in esu carnium se a piscibus abstinet. Excitatis veris

his collige, Recentiorum Plures morum quaestiones versari ais cuminis ostentandi gratia, praxi neglecta. Prius enim abstracte disputant , quasi Morales Quaestiunculae natura sua non spe starent praxim : ci postquam semina laxitatis proiecerunt, tum advertunt praxim oppositam tutiorem esse. At peractum iam malum est. Non nego tamen praefatam diis sinctionem interdum locum habere et in praesentia autem minime, quia nunquam comestio abstracte peragitur. Scio reposituros fore, ut alicuius probabilitatis larvam etiamnum Propugnent, non esse illorum opinionem solemni ritu dam. natam. Uerum de hoc infra. Interim Summo Pontifici respondenti pareant. Respondemur: Coneedentes facultatem vescendi carnibus tempore vetito, sub gravi teneri easdem facultates non aliter dare quam geminis hisce adiectis conditionibur , Didelicet unicae in diem comesionis, ct non permiscendarum epularum: eos Dero, qui huiusmodi facultatibus utuntur, sub gravi sinas conditioneI implendas obligari.

LX. Ultimo loco addiderim, eos , qui carnibus vescun- tur ob solum esurialis edulii fastidium, non modo ad binas Praefatas conditiones implendas sub culpa gravi obligari , F quan

SEARCH

MENU NAVIGATION