Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. Ab orbe condito usque ad Jacobi obitum

발행: 1760년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

271쪽

ficae istae promissiones . Placetne tibi, ut haereo .dem instituam Damascum , filium Elieaeri, domuS meae Procuratoris, e sticiamque , ut ille .pondus promissionum tuarum sustineat e. Tunc Dominus e Nequaquam ita erit ; sed quem tu procreabis filium , ipsum habebis . haeredem . Educto autem mox illi ex tabernaculo, contemplantique stellas , non pauciores illis posteros habiturum promisit . Credidit Abrahamus ; quae quidem fides insigne justitiae viri

exhibuit arsumentum . Divinis namque oracu- llis assensiim praebuit , quamquam ob sui, uxo- l-risque aetatem contra omnem veri speciem viderentur , quae Deus promitteret. Ego, adjecit Deus , eduxi te de Ur Chaldaeorum , ut darem tibi terram istam . Rogavit func Deum Abia hamus , ut aliquo signo fidem suam confirmaret augeretque . Sacrifica , inquit Deus , vac- . cam , capram & arietem Irium annorum , quibus addes turturem & columbam . Divinis jus sionibus morem gerens Abrahamus , a capite adusque crura divisit vaccam , capram & arietem , abscisasque portiones alteram contra alteram , ad latera sibi, posuit super Altaria e r

gione erecta . Immolatas vero turturem , ct c

lumbam ii Iegras hinc atque hinc sirper alias vi ctimas, quihus Altaria erant Onusa posuit , mediusque deinde inier illas cubuit. Ita habere

272쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. 24

amrisuisse ; sed illis immolatis , minimeque dia

vasis , volucres Coeli ad vorandas sacrificii carnes de endisse , quas Abrahamus abigeret M . Dormiente Abrahamo ignis coelitus immissius transivit inter utrumqtre Altare , absumpsitque lacrificium . Huius ignis fulgore, praesentisque Numinis , quod ille indicabat, voce excitatus vir, non prius posteritatem suam Terram sibi promissam, totum scilicet regionis tractum inter Nilum & Euphratem , possessuram intelle'

xit , quam qoO. annorum , sl Vc quatuor generationum spatio in terra aliena duro servitutis

jugo premeretur . Mos iste dividendi hostiasMderis atque per medias illas divisas transeundi, versandique , quod & Abrahamus per se ipsum , & Deus specie ignis praestitit, designahat ex veterum institutione , eos, qui tadusanibant, fidem suam obstringere , servaturos se pacta conventa , vel, si minus , imprecari in

se earum victimarum fatum h). luumero au tem rotundo qCo. annorum servitutis, sive pe- regrinationis Hebiaeorum,ex aliis Scripturae textibus addendi sunt 3 o. anni c). David tandem ac Salomon Divinarum promissionum fidem to- - tam impletam intellexerunt ; nam ante illos Israelitarum imperium angustoribus , quam Nilo & Euphrate, ianibus continebatur .

ΙΙ. Cum filios non haberet Abrahamus, Anno Mun- pec habiturum speraret, ob sua, uxorisque se- di 2 a.

273쪽

Ante Chri-rilitatem , Sara consulente , Agarem ipsius an , uxorem ducere statuit, ut natis ex ea Marem d- liberis promissa a Deo sibi facta, & pluries con- it v sirem -firmata de prole suscipienda , cui Palaestina destinata erat, possent impleri . . Non ergo haec vir ille tentavit contemptu Sarae , aut volupta

tis pellectu . Qitin subscribimus sententiae docenti , nunquam permisitim fuisse hominibus . , . ut plures simul in thorum adsciscerent uxores, absque peculiari data a Deo facultate . Nec au. dimus , qui ad propulsandum ab Abrahamo caeterisque Patriarchis polygamiae crimen , ignorantiam illis appingunt. Rude equidem hominum genus plura & maxima ignorat impune, tunc potissimum , cum pium aliquid molientes, ex recta finis intentione , recta pariter omnes ad illud conducentes rationes arbitrantur. Sec tamen de viris sapientissimis philosophandum est, inter quos primas tenuisse Abrahamum , nemo ibit itificias. Allar eos ΙΙΙ. Agar , cum se concepisse videret, Sa. Dominam suam contempsit. Verum Saramaelem pa-conquesta apud Λbrahamum , quod ancillam petulantem non reprimerct, omnem super illam potestatem a viro obtinuit. Sara igitur Αncillam durius habente , haec fugam iniit: quam intercipiens Angelus Domini apud puteum , sive fontem adjacentem viae , quae ex Hebron , per desertum Sur ad extremam Maris Rubri oram , in AEgyptum deducit, ut ad heram silanipediret , illiusque potestati se se 1hbderet, im-

274쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. et s

peravit e, brevique filium enixuram praedixit , quem Ismaelem , Exauditionem nempe Dei, idcirco vocaret , quod Dominus ejus gemitus exaudierit. Lum praeterea natura serum 4 ac multiplici prole potentem , omnium in se impe ius provocaturum pariter & repulsurum , atque tentoriis e regione fratrum locatis , propinquas eis proVincias consecutururn, praenunciavit. Horoscopum Patris implent filii, nempe Arabes , qui semper & hodie usque , furtis ac praedationibus addictissimi, novandis rebus praesto sunt , erraticam agunt Vitam , pauperes, feri, inconstantes . Degunt in locis Iudeaeae &Idumaeae vicinis. Furtum rem esse crimine vacuam arbitrantur, eo ducti principio, fratres esse homines inter se universes , nullas inter homines divisisse rerum portiones naturam, sed omnia occupantibus permisisse ; in quam rem advertunt, Abrahamum, dum Agarem & Ismaelem dimitteret, nil haereditatis illis assignasse a . Agar hominem obvium se habere putaverat ab 'initio ; deinde vero , cum vidisset, illum quem alloquebatur , dum terga Verteret evanescere , Deum , vel Angelum rata , exclamavit: Felix

adeo fui , ut humeros viderem illius , qui in entos in me providentiae suae oculos habet lAlii vertunt: Adhucne videndi, seu vivendi facultate utor post visum Deum , vel Angelum' Aliti insidebat antiquis illa persuasio, eos , qui hiis per visum aliquid apparuistet insblitum . ins vitaeso Abraham Echessi Arab. c. I.

275쪽

' vitae discrimen venire a . Propter hoc Agar puteum illum appellavit, Tuteum visentis, que Hidentis me . Domum igitur Abrahami 1eversa Agar , & Sarae subjecta , post aliquod tempus filium pepetit, quem Ismaelem appellavit , Abrahamo tunc aetatem 86. annorum agente .

Anno Mun- IV. Tresdecim post annis, Dominus appa Abrahamo , intimavit illi: Ambula coram stum i893. me , ct esto perfectus foedusque , antea cum eiusque posterita initum confirmaturus , mina innoVatas promissiones, atque benedicti tur, nes , quibus illum olim cumulaverat, impera-Vit , ut nomen suum Abram , hoc est, Pater excelsias , in Abraham , seu potius in Ab-ram. hammon , id est, Pater excelsiis multitudinis , commutaret, quod multarum gentium Pateresset futurus & Regum ; Uxor quoque illius ,

quae antea Sarai, nempe Domina mea , appet labatur , ut deinceps Sara , videlicet Domina , vocaretur , pariter edixit. Pol erius hoc nomen abselutissimum quid , amplissimumque eX- primit . Quasi diceretur: Non amplius habebitur mulier illa tanquam singularis familiae hera , sed gentium plurium Regina . Porro hujus oraculi fidem stetisse , nullo negocio demonstratur . Israelitae , Idumaei , Arabes , & ipsi per se noti si int , & Reges habent celeberrimoS . Hujusinodi tamen promissiones respiciunt potissimum filios Abrahami spirituales , fidei & obe

276쪽

dientiae eximii ejus viri imitatores sa) .

V. Nedum autem nominum mutatione, sed evme s.

& indicta circumcisionis Lege, Foedus, cum η Abrahamo sancitum , Deus obsignavit ; oliturumque intra ann im ex Sara ipsius uxore filium , quem benedici ionibus cumulatum , plu-rtinorum Regum patrem destinaverat, aperte. promisit. His auditis, pronus in terram vir adoravit , ridensque ac exultans et Miraculum , inquit , ut centum annorum agenti aetatem filius nascatur , & Sara nonagenaria

pariat. b) satis habeo , Domine mi , quod Ismaelem mihi elargitus fueris: vivat ille , &nihil ultra quaero . At Deus iterum illum de filio ex Sara suscipiendo, quem Isaacum vocaret, certiorem fecit , adjccitque , Ismaelem quidem ita se aucturum , ut duodecim Principum sive Populorum Pater esset futurus ; sed pactum suum cum uno tantum Isaacό firmanis dum . Quibus dictis, Deus abscessit . Foederis initi pactiones plerumque tabulis marmoreis, sive aereis inscribemiatur 3 sepiusque monumenta publica erecta 1unt, quo memoria apud posteros perennaretur . illud etiam olim invaluit, ut Domini notis quibusdam servos silos compungerent, sive signarent . quibus a caeteris distinguerentur . Volens igitur Deus foederis a

se cum Abrahamo initi monumentum manere aeternum , Viro , quocum foedus sancitum est ,

in in ac

277쪽

ae toti deinceps eius posteritati , eorumque

mancipiis , circumcisionem indixit, quo etiam signo sive nota tum ipse Abrahamus, tum ejus familia tota Divino cultui addicta dignoscerea tur . Dei iussionibus parens Abrahamus, sta tim ac ille discessit, in se ipso , in Ismaele ,& in omnibus domsis suae masculis legem Ct cumcisionis implevit. Idem Circumcisionis praeceptum Deus innovavit, rogata per Mo*sem Lege , quando & jussit, eo Sacramento tantum' initiatos admittendos ad Victimae Paschalis participationem a). Varia VI. Iudaei , cum circumcidunt , pelliculamo: aisbia, masculorum amputant. Octava ab ortu

ιών. die iuxta Domini praeceptum caeremoniam il- Iam absolvunt. Nunquam praeveniunt, disserunt aliquando, cum scilicet pueri valetudo di lationem postulat. Cur autem octava die circumcisio statueretur , in causa facile fuit, quod impares erant pueri ante id temporis dosori vulneris serendo . Infantuli decedentes ante

diem octavam, sicut & puellae , quibus non lerat praescripta circumcisio , E plurium Doctorum sententia salute potiebantur merito & fide parentum , Vel Synagogae, aut aliquo Sacramento , nobis ignoto , quod ad delendum peccatum originale obtinuerit etiam ante datam circumcisionis legem; Sunt tamen qui post mortem arundine puerum circumcidam , si ante octavam diem obire contingat. VII.Erain

278쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI 24'

VII. Erant circumcidendi non tantum Filii, Omvυ , sed etiam Servi , & Mancipia . Disputaturtem, an servi & mancipia alienae ab Abrahami- siam necta,

tica stirpis cogi possent ad circumcisionem e Nos: Oexictimamus, Deum illud Foederis sui signum Az,

eis tantum imprimendum voluisse, quibus in Foedus illud consensio erat, sive ex origine , sive ex voluntate . Quare posteros Abrahami ex 'Agare circumcisionis lex adstringebat . Cum enim nullae essent illorum partes sive in Foedus, sue in promissiones , pariter ad illos non spectabant sive circumcisio , sive aliae quaeciinque Foederis conditiones . Quare circumcisionem si

illi admiserint, factum id vel consuetudine, vel

privata religione .

VIII. Qtii origine st Iudaeis aliena ad ill riim sacra transibant, Proselyti Advenae dicebantur . Horum autem dupleX erat genus,

videlicet Troselyti Domicilii, oe Proselyti Ius,

tiae . Illi iureiurando coram tribus testibus praesito, se se ad obsti vantiam Praeceptorum Noachidarum obligabant; quo & jus ad vitam aeterinnam obtinerent, & inter Israelitas domicilium possent habere.Proselyti vero Iustitiae toti Moy-ss legi & circumcisioni subdebantur , paria habituri cum populo Dei, & praesentis , & alterius vitae privilegia. Si quis circumcisione obsignatus inter Proselytos nomen dare postulasset, aperto iterum Vulnere, guttulae quaedam sanguinis educebantur. Tria ad Proselytum initiandum ex Rabbinis necessaria , Baptismus, , Cir.

279쪽

Circumciso, Sacrificium; subducenda pro sceminis Circumcisio.

ν sis ηοη fuerit , delebitur anima illius de populo suo : quia pactum ηisum irritum ferit; inquit Deus. Ea loquendi phrasi , Delebitur , exprimitur plerumque mortis violentae iupplicium a . Maimonides explicat de Animae anni hi lati . ne 3 quam sententiam penitus reprobamus. Alii intelligunt mortem immaturam ; alii, mortem civilem , veluti si quis nullos post se relinquat liberos , vel e coetu Israelitarum excommunicatione ejiciatur, sive denique praerogativis omni-hus & promisi1onibus, quae appendices sint Foederis Dei cum Abrahamo , privetur . At S.Au

gustinus de illum sequuti viri Doctrina &

Sanctitate illustres, Prosper , Fulgentius, Gregorius Magnus , Bernardus , Thomas , aliique Scholastici Interpretes sane multi , docti Iunt , circumcisione peccatum originale remitti; ut quicunque illa non initiaretur, aeterna mor te puniretur: Prosecto aetate S.Augustini legebant Exemplaria quaedam Latina , uti nunc pariter Samaritanus & Septuaginta e Masculus, cujus p patii caro circumcisa non fuerit die octavo, delebitar m. Haec additio , die octaNo , eo adducere a Exod. XXX. 33. e. 27. con. Telag. O Ce- 38. XXXI. Iq. Leνit. les. c. 3O. L. 2.de Nuptiis XVuq.9. - 18. Numet O concup. c. II. Lib. 2. LLI 3. M 3O. 3I. de Peccato Orig. c. 3oa

280쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI auer

ducere videbatur , Ut reputat etur , eXtrem .supplicio animadvertendum fuissse in pueros cir- climcisione carentes , nulla etiam eorum culpa ὲ quod cum minus aequum censeret S.Augustinus, textum de animae damnatione , quae pueros illos maneret post hanc vitam , interpretari maluit . Puniuntur , inquit, quod originalis culpae ab ortu sint rei. Exponit autem , quae sequuntur 3 Quia pactum meum irritum fecit ; de hominibus reis violati in Adamo primi illius seederis , Deum inter & Hominem sanciti. Do- cent Rabbini, hominem incircumcisum non sitis bire poenas, nisi post aetatem 13. annorum . Addunt quidam ex illis, si prior natus infans, tum secundus & tertius dolore Vulneris circi im-cisionis obii sient, nequaquam eos , qui deinde nascebantur , filios circumcidi ; quod praecepta

caeremonialia servare certae mortis periculo non teneamur . Tandem censuerunt nonnulli a , poenis illis non in pueros a circumcisione exclusos , sed in parentes, sive altores animadverti, quippe qui muneii sito defuissent. X. De Ministro & Ιnstrumento Circumcisionis nil in. lege cautum . Hinc liberum erat sentibus sive per se , sive per alium quemcumque , etiam sciminam, dummodo fidelem , eoncramento liberos initiare. Utuntur autem cultro sive novacula ; quorum desectum Sephora di Iosue lapide praeacuto , uti creditur , supple-

SEARCH

MENU NAVIGATION