장음표시 사용
321쪽
illud primo datum puteo, conditae deinde urbi
communicatum est. Saepe Scriptura Terrae San- fines his verbis notat: A' Dan usque Beersa :bee , ad septemtrionem enim terminum habet Dan , ad meridiem Beersabee . II. Esau ad annum 4o. pervenerat,
duasi ex Chanaanitide foeminas duxit, Iudith: h qchii nempe filiam Beeri Hethaei, & Basemath filiam mim 1 92. Helon ejusdem regionis ; quae Isaaci & Rebeccae animos ostenderunt, quod essent Idolis ad nisus uxoroadictae , ut tradunt Paraphrastae Ionathan & ducit. rosblymitanus , spernerentque monita salutaria Isaaci & Rebeccae . Nunquam tamen Isaacus animi propensionem, quam diu foverat, in Esau, exuerat,quare cum senuisset,oculisque vel aetatis, vel morbi vitio caligasset, accito Esau impera vit, ut sibi o venatione cibum , sicut velle se noverat , Pararet , extremam benedictionem deinde se illi largiturum pollicitus . Putabat enim se morti proximum, nolebatque decedere, antequam imprecaretur filio sito majori natu hona , panderetque illi rerum futurarum , quae ad ipsum spectarent, ' oracula . Paruit illico Esau ue sed Rebecca , quae omnia audierat, Ia cobum monuit, ut haedum e grege subducens ad se confestim deferret ; quo a se in cibum ad Patris gustum parato , illique oblato , eo indicio Esau crederetur paternamque benedictionem' surriperet. Cui Iacob , vereri se dixit, ne pater manus ipsius & collum attrectans , fraudem
deprehenderet ; quippe cum Esau pilosiis esset ,
322쪽
Anno Mun. di 226s. Ante Christum 17 s. Jacob bene
ipse vero aenis , & pro benedicillone maledictionem in se provocaret. Verum Rebecca maledia, ctionem illam in suum caput imprecata , qua toc'us haedos afferret, imperavit. Eo allato atque parato , mater vestibus Esau splendidissimis Iacobum induit , haedinisque . pellibus manibus& colli nudis protectis, illum ad Patrem. Teremisit. III. Isaaciis ingredientem audiens, ecquis esset, interrogavit. Cui Iacob , Esau se esse respondit. Deitide a patre requishus propius ac cessit, se seque palpandum obtulit. Cum Isaac pilosum sentiret, omni fraudis sitspicione deposita , quam ex vocis seno conceperat: ait: Vox quidem , Nox Iacob est 3 manus alitem , manus
sunt Esau . Cibum igitur degustavit 3 haustoque deinde vino , filium ad osculum accedere jussit . Iaccho Chtemperante , Isaac vestium Esau fragrantiam sentiens : Ecce odor , ait, firι mei, scut odor arri pleni, cui benedixit Deus . Det tibi Deus de rore Coeli , de pinguedine Terraeabandantiam frumenti Cr xini ; serviant sibi po-pkli , cr adorent te tribus 3 ,eso Domnus fratrum tuo rura , ct incumensar ante te filii maniν tuae r ' qui maledixerit tibi, si ille maledictus, qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatiar . Sub haec Esau regressus a venatione , cum promissam benedictionem a patre peteret, fraude sibi a Iacobo extortam agnoscens , indolUit, conquestusque est , se his . ab eo supplantatum fuisse , & cum aura primogeniti, cum bene A dicti
323쪽
dictionem surripuit. Deinde ad Isaacum con . vel sus expostulavit, ut se etiam benedictione non fraudaret. Permotus hisce pater, ait: in pinguedine Terra, ct in rore Cesi deisper erit heinnedictio tua . Vives in gladio , O fratri tuo servies tempusqtie veniet, cum excusias ct solvas iugum ejus ' de cervisibus tuis. Prior vaticinii pars nininullis cum Idumaea, quam Esau occupavit , minime quadrare videtur . regione maxime sterili arentique , quare Hebiaeum Ieddunt : rore Coesi, o a pingMedine Terra aberit habitatio tua . Alia Isaaci verba bellicam Idumaeorum indolem pingunt. Posteri Esau iugum subjerunt Regum Iudae a Davide adusque I ram , Iosaphati filium , a quo secessione laeta asseruerunt se in libertatem , Regemque sibi constituerunt. Suhaeti itei um fuerunt ab Hircano summo Sacerdote ; sed Herodes Antipatris Idumaei filius sibi suisque filiis dominium in illos adeptus est a . ' . IV. Sunt qui dicant , Rebeccam nihil de meis. Oraculo Divinor Major serviet minori ,
aperuisse , idque ignorantiae in causa fuisse , ut vir Sanctus Iacobum Esau subjicero meditaretur. Vix tamen in eorum sententiam concedimus . rati , Isaacum , cum bona filiis suis imprecare tur , animum habuisse paratum sequend1 ductum
324쪽
S. Spii itiis, ut nihil ore exprimeret, nisi quod lexprimendum Deus intus dictasiet. Quare Isaac. non minorem majori subjicere coiaabatur , sed ea tantum bona majori, scilicet Esis , precari, quae Deus voluisset. Hinc Isaaciis' etiam post c mpertam Iacobi artem , concessas illi benediaetiones non sbium non revocavit, sed potius confirmavit. Quin censet- Tornellius , intus in corde persitasem sitisse Isaaciim habere ante se obvium Jacobtim , cujus vocem norat, sed gravi Dei intus si iggerentis adactum persuasione , lut benedictionem imprecaretur in eum , qui per haudem se obtrudebat, veluti filium natu ma-.jori. Utcunque res habuerit se se , Isiacus sapido illo cibo usus est tanquam occasione impertiendi benedictionem , non vero illius pellectu inductos est ad rem tam sanctam peragendam ,
hoc enim tantum virum maxime dedeceret. An autem ex parte Rebeccae, & Iacobi peccatum saltem veniale intercesserit, non convenit intex' Dcctores . Chr3sbstomus & Cassianiis, apud quos mendacium in quibusdam rerum circum Dantiis licitum erat, dicunt, Iacobum menti
tum sitisse , sed non peccasse sa). Deo movcnte id fecisse Rebeccam & Iacobum , asserunt quidam Theologi , eaque de causa, utrumqUC
325쪽
peccato pronunciant immunes sa) . , Verendum tamen , ne ista sententia , ut a mendacio excuset homines, authorem illius faciat Deum . Neque mentitum , neque peccasse volunt D.Gregorius, Beda , Rupertus , D. Thomas , Canus , aliique , contendentes , Iacobum citra veritatis dispendium obtrudere se tanquam primorem nata
potuisse , cum jus illud sibi adscivisset, nulloque ambigente ex Dei promissione haberet asisertum . Divus quoque Augustinus virum eX-cusat alia ratione, vult scilicet, quod haec omnia referantur ad mysterium . Pelles , inquit, quibus Jac'bus nuda protexit, exhibent Christum, qui in se hominum peccata , induxit. Cum Jacob obtrusit se tanquam Esau natu maiorem , nonne expressit Gentium vocationem , amotiSJudaeis e Ut verum , tamen fatear , mysterium ,
quod in sensu historico latet, dolum non excludit nec malum , si quod in aetione aliqua commisitim est. Sampsenis cum Dalila fornicatio conjunctionem Chrisei cum Ecclesia explicat, nec a mFsterio vacat. Proptereane fornicatio illa crimen exclusit Et ipse S. Augustinus . vidit tandem sinistras , quas e suo illo principio pronum erat deducere consecutiones o . Tutio-aem viam ineunt, qui Reheccam & Iacobum tunc ignorantia laborasse arbitrantur . Alii tandem
326쪽
dem a non multum laborant in illis excusandis; fatentur enim Sanctorum vitam a peccato saltem veniali nunquam penitus eximi. Extenuando quidem crimini valet Rebeccae &Iacobi optima voluntas, oracula Divina, quae mentem agitabant, jus Primogeniti Iacobo assertum Mendacium , inquiunt , erat, sed nulla iniuria r conabatur enim lac us sibi vendicare quodsiium erat , nec aliter impetrare poterat. Taeobur tu VΙ. Αrtibus Jacobi exulceratus Esau odium iam eii. illum alta mente fovit , eamque fraudem caede ipsius ulturus , obitum patris praestolabatur Rebecca vero haec resciens , metuensque , ne filii manus adinvicem conserentes , ambo simul in certamine interirent , rem totam aperuit Iacobo , suasitque ut ad Labaniim avunculum suum in urbem Haran diverteret , donec Esau mitiora meditaretur . Dissimulato autem tim ris sui vero argumento , institit apud Isaacum , ut Iacobum in Melpotamiam mitteret , uxo-rom ex suis gentilitas inde petiturum , affirmans , sibi gravissimum fore, si Iacob , Esau
imitatus , Chananaeam uxorem duceret. 'Igitur
Isaac filium accivit , illique bona , Abrahamoeromissa , imprecatus , in Mesepotamiam mi- lit , imperans , ut unam ex Labani filiabus uxorem sibi adscisceret.
327쪽
Iacob Scalam videt. In Haran vemens septenni se it Iro ducenda Raciale , cui Iubstitui- tur Lia . Rachel Balam , Lia Nero Zel- , bam addunt Iacobo cujus .flii recensentum . De Mandragoris lis.
I. Um Iacobus , iter in Mesepotamiam pro-Anno Mun sequens , ad locum quemdam , Luza appellatum , sero pervenisset, quieti se dedit , num i s s. dormientique statim species Scalae , e Coelo ad terram usque protenta , per cujus gradus Angeli ascendebant & descendebant sa). Dominum autem Scalae innixum , promissa, olim Avo de Patri facta , renovantem audivit ἔa quo etiam certior factus est , opem illius sibi nunquam defuturam , donec in Chanaanitidem regrederetur . Hoc semnio expergefactus Jac hus , facile credidit , smprudentem se decu- isse in loco aliquo Numini consecrato ἔ qua re exclamavit: Vere Dominus es in loco isto , ct
ego neDiebam et Quam terribilis est locus iste lNon es hic astud nisi Domus Dei oe porta cocti.
Surgens autem mane lapidem illum , quem capiti suo supposuerat, in monumentum spectatae hic visionis erexit , oleoque unctum in Aram consecravit. Hinc mos ungendi Altaria& pa-
328쪽
rietes ac columnas Templi, solemni ritu conse . crandi. Loco illi vir pius Bethel , hoc est , Domus Dei, nomen imposilit, ubi postea Vrbs cognominis aedificata fuit. Baetyliorum satis celebre apud Veteres nomeniquae lapidex osse vivos & animatos putabant sa). E' Baetyliis hisce
derivata sitnt vetustissima omnium , quotquot occiirrunt, Numina . Antequam celandi ars perficeretur, ait S.Clemens Alexandrinus , Veteres coram erectis columnis prostcrnebantur , vehit coram monumentis & simulacris Deorum.
Gemina observat Pausanias b). Jacobus Deo pollicitus est , sdiuturum se . illi honorum omnium quae sbi obvenissent, decimas , siquidem Deus quae ad vitam sunt necessaria , atque itineris siti exitum praestaret selicem. Voti comis potem factum fuisse Iacobum , certo scimus , quomodo & quando hujus promissi fidem exolverit, Scriptura nullibi prodit . Interim Esau consilium demerendi sibi parentes agitans, aliam duxit uxorem , non ex Chananaeis ut olim, quae illis erant invisie, sed ex Ismaelitis , Mahelelli scilicet ipsius Ismaelis filiam, sororem Nabaioth , montesque ad Orientem Iordanis, in sil- perioribus Maria Mortui, occupavit, ubi &
329쪽
florentissimae prolis Pater , & potentissimi Imperii Rex effectus est ain. II. . E' Bethel digressiis Iacobus jin Mesepo- yaeob Ra-tamiam pervenit 3, ibique in quodam astro oeteum vidit, & circum Faltores . cum silis gregi res dueit.bus sectos expectantes , ut cum simul omnes convenissent, ab ore putei lapidem, quo claude-hatur, rem erent , gregesque una coactos adaquarent . Porro id moris servabant, quod rarae admodum essent aquae in eo Mesepotamiae tractii. Interrogati autem a Iacobo pastores , unde essent, de Haran responderunt , cumques de Labano quaesivisset, audivit, bene valere , futurumque , ut Rachel ejus filia jam jam ades. . set cum grege suo: M. Iacob venientem expectavit ; eaque visa statim lapidem removit, curando gregi manum admovit, ac tandem Pro- 'dito gonere suo puellam rasculo salutavit. Illa corifestim domum ad patrem evolavit, qui statim hospiti occurrens in domum suam deduxit a jPost mensem evoliatum Laban nolens gratis sibia nepote famulari, ipsum rogavit, ecquid mesecedis exposteret. Ille nihil cunetatus , septemnii famulatum pro nuptiis Rachelis filiae ipsius , natu minoris, pactus est . Servivit igitur Iacobus Labano septem annis; quod temporis spatium impense Rachelem amanti pauci dies videbantur . Dixit autem Iacobus ad Labanum et . Da mihi uxorem meam, qμia impletum es tempus,
330쪽
nt ingrediar ad illam . obvius literae sensus praeseri, nonnisi post. expletum septennium , Iacobum, ut sibi permitteretur uxor , postulasse . Calmetus tamen aliique apud ipsum malunt , statim post pacta nuptialia uxorem viro permissam . Verba enim illa : Tempus impletum est ; exponunt: ea iam sum aetate, ut de c*
stituenda familia sit mihi cogitandum . Agebat
quidem tunc Iacob aetatis annum 76. 3 Celebratis pro gentis illius more nuptiis , cum Sponsa noctu in thalamum introducenda esset, pro R. chele,Lia altera Lahani filia , natu major , quae lippis seu , ut habet Hebraeus , teneris, Vel deinlicatis erat oculis , supposita es . Iacob mane tantummodo fraudem deprehendens , cum LMhano conquestus est 3 sed ille factum excusavit , morem regionis causans, quo filias natu minores ante maiores nuptui tradi interdicebatur , quare si vellet & alteram ducere, septem adhuc annis serviret , interim, hebdomadam transigeret cum Lia : Iacob amore Rachelis injustae petioni acquievit, impletaque hebdomada optatis nuptiis potitus est . Putant aliqui post Iosephum, Iacobum altero septennio post prius illud expletum serviisse , antequam ei Rachel
traderetur . Verum alteram explicationem deinterminat nomen illud hebdomada , cujus obvia significatio septem dies, non autem annos, Praefert ; quo temporis spatio apud Hebraeos festa nuptialia abselvehantur 9 .