장음표시 사용
331쪽
III. Nec Lia , nec Laban ab enormi crimi- Labant One excusari possunt: Lia adulterii, Laban procurati. Si autem nefas fuisset juniores filias
ante natu majores nuptui tradere, quomodo Laban palam omnibus, ac nemine improbante , Ociem exhibere potuisset nuptiarum cum . Rachele e Porro Iacob a principio fraudem non agnovit, quod ductus fuerit in conclave , ubi jam Lia detinebatur sorte velata, vel amoto lumine . Si autem conjugium ratum fuit , Id totum petitur ex assensit, quem vir post compe tum errorem praestitit. Ex hac historia patet, olim obtinuisse, ut viri emerent sibi dotarentinque uxores qua consiletudine hodie usque Turcae & Tartari utuntur . In hac dyarum rorum vicissitudine Patres grande illud mIsterium reprobatae Synagogae, & Ecclesiae ex gentibus , assumptae recognostunt. Lia prima veniens ad connubium , verae sponsae gradum obtinuit , verum lacob, Iesu Christi typus , minus illam amans , duxit Rachelem , quam unice semper dilexit, habebatque veluti laborum
suorum omnium pretium , & finem . . :IV. Cum igitur lacoh in Rachelem potius , Lia ec π quam Liam inclinare videretur, Deus Liam ill sis. Recundam , Rachelem vero Rerilem effecit Dis ot Glpha Quare ex Lia quatuor filios Ruben , Simeon , Levi, & Iuda sus epit. Porro nomina . ista
enisicatione non carent, alluduntque εd-s Anno Munia quae mater, cum illos ederet, dixit is Pariens di 11 6. enim Ruben ait: Vidit Do Oritur R- minus'
332쪽
minus humilitatem meam, illi enim praeserebatur Rareel. Cum Simeon audiens eniteretur , dixit: Aviavit me Dominus haberi contem sitit. Aucta Levi foederatus , βινe ligatus pr tulit haec verba : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus . Tandem cum Iudam clans, sive confesto peperisset, altis Modo confitebor Do- .mino. Rachel filiis carens sororis foecunditatem aegris oculis aspiciebat , conveniensiue Iaco hum , filios ab eo postulavit , alioquin , ait, aegritudine conficiar . Respondenti .viro , non a se quidem , sed a Deo filios requirendos esse, proposuit illa cum Bala ancilla sua congressum ,
ut saltem alterius P Opera . mater Vocaretur. SMram , qu* Agarem Abrahamo simili de causa. substituit, facile imitata est Rachel . Ex Bala Jacob filium Racheli genuit, cui a matre nomen Dan civicans inditum est , illiud addente : Iudicavit mihi Dota 1 3 hoc est; de se sionem meam suscepit '. Alter deinde ex Bala natus filius , Nephtali comparatio , sive simili-ια a Rachele appellatus est 3 quae ait : comparavit me Deus cum Drore mea, inνalui a Forte insinuat Rachel, sororem suam callide
iupplantasse se , quae clam sui timque se se i troduxerat in Iacobi thalamum . arte Se tamen artem elusisse , Bala famula sua ad viri thoriam introducta . Sentiens autem Lia , se parere desiisse , Zelpham ancillam suam , Rachelem eminlata , marito tradidit. Zelpha vero votis Liae
non defuit ; cumque filiun peperisset , Lia Pu
333쪽
ro nomen Gad felix ) imposilit, illud interim Oriturtiad.
dicens: Feliciter . Gad apud Ethnicos bonae Bitunae erat Deus ha), & facile non alius a Sole , ita appellatus, quod benigno aspectu influere in genituras hominum censebatur. Potuit e go Lia stiperstitionibus Paganorum adhuc implicita , filium gignens invocare Solem & dicere ru Gad, vel : Gad venit, seu : Gad ntinc veniat. Malunt alii Gad esse turmam, vel manum militum, seu aciem in praelium instructam. quo insinuaretur , genuinum sententiae sensum hunc esse : Mihi ades turma fliorum , vel : En parvum exercitum . Alterum quoque filium peperit Zelpha , quem Lia appellavit Aser beat, ori urtu , dicens : Beatam me dicent mulieres . V. Balam & Zelpham , quamquam Rache- Filii Baiali & Liae, subditas , nequaquam tamen 1ure servisse , tradit Iosephus M . Porro con-a Baebeis, nubia , quae celebrabantur cum id generis sce-O Li' minis nec firmabantur syngrapha , nec dote nec ritu aliquo . His , qui nascebantur , filiis initium erat ius in haereditatem . Quare nonnisi annuentibus Rachele & Lia , filii ex ancillis e rum nati aequo Jure admissi sunt cum liliaris , o matribus familiae susceptis. VI. Accidit interea ut Ruben filio Liae in Mandreto-
agro vaganti tempore messis triticeae quidam Iarba
fructus occurrerent, quos collectos ad matrem
detulit. Eorum appetitu capta Rachel, ut sibi Tom. L V de a) Isaiae LX cadum do Antigia. I. c. I9.
334쪽
de illis concederet, a Lia postulavit. Cui illa, satis ei habendum respondit, quod virum sibi rapuisset,cui ante illam adhaeserat, quin ii ruditus, etiam filii sui manum injicere tentaret. Altera , fructuum cupiditate titillante , virum in sequenti nocte fruendum serori concessit ,
pacta eorumdem mercede . Revertenti ex agro
Iacobo Lia rem aperuit, qui ea nocte cum illa dormivit , cum alioquin Racheli se se praestare deberet . Iacob enim pro more regionis, ubi polygamia vigebat, aeque Se utrique uxori concedebat . Porro Lia concepit filium , quem cum ia- postea edidisset, Issachar pretium , sive mercenappellavit, addens : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam iuiro meo . Ad fructus illos quod spectat, in varias abitum est sententias . Vox dudaim , qua Moyses usus est , ignotum nostra aetate sensum habet. Septuaguinta , Vulgata , Chaldaeus reddunt Mandragoras. N tant tamen nonnulli , du im inventa esse tempore messis triticeae, quod in Palaestina , Mesepotamia,& AEgypto incidit in Aprilcm exeuntem & ineuntem Majum . Porro ea anni tempestate nec Mandragorae , nec poma vulgaria in iis regionibus maturescunt. Quare milito Pro-rius vero crederentur per id temporis inventa a Ruben & ad matrem delata mala citrina , vel aurea . Ita illi. Ex iis vero qui ad flores convertuntur , alii praeserunt violas , alii lilia , alii jasminos, alii tubera , alii alia . Post Issachar Lia alium filium procreavit , ctu nomen Zabulon
335쪽
lan dos, sive mansio cum inderet mater , di xit r Dotavit me Deus dote bona ; etiam hac vice mecum erit maritus meus , eo quod genuerim ei sex filios. Peperit tandem puellam , quam DP Oritur Di nam appellavit. Secundum haec, memor chelis Deus , silium illi concessit, cui inditum dia matre nomen Ioseph augmentum ), illud in-Ante Chri- 'terim usurpante: Addat mihi Domin s filium si 'ορ i. 1.
Iacob cum Labano convenit, O arte ditescit. Fugit, fugientemque Laban assequitur . Rachel Idola furatur. Foedus inter Iacsbum oe La-hanum . Esau occurrit Iacobo , qui post
luctam cum Angelo braFl Nscatur . Iacob emit agrum in Chanaa- .
nitida , ubi sedes firmat . 'C A P. VIII. I. TU Voluto promissae servitutis tempore , auis' erctaque familia , regressium ad propriab',2m pz- cogitans , dimissionem Iacob a Labano peti-mones .vit. a) Cui ille : Liceat, quaeso , mihi adhuc tua gratia & opera frui; sat enim exploratum mihi est, Dcum post adventum tuum res meas provenisse . Costitue igitur quid mercedis a me postules ; idque me daturum spondeo . Tum ter : 'Nihil postulo mercedis ; sed audi quae
Propono . Famulatum meum adhuc oppignoro ,
336쪽
dummodo mihi cedas, quidquid in gregibus ex
ovibus & capellis variatum & maculosum nascetur e ad haec , migras oves , & albas capras sumam mihi. Reliqua omnia tua erunt. Dari
sibi postulat Iacob id quod minus estimatur in
vellere ex ovibus & villis ex capris , tondebantur enim & capellae in ea regione . Porro maculosum vellus & villi varii coloris , ubi scilicet album nigris punctis inspergitur , & vicissim , ideo minoris habebatur, quod imbui colore aliquo non postent , quemadmodum nec nigra prorsus ovium vellera . Nigri tamen caprarum
villi pluris extimabantur , quod usui essent tentoriis conficiendis , nigris plerumque sa). Ne vero reputes, addidit Iacob, me tibi struere insidias , sive artificio aliquo moliri, & commixtis simul diversi coloris maribus & foemellis uberiorem mihi laeturam procurarc , tibi , tuisque filiis sume ducendam ejus gregis portionem , ex qua major mihi proventus sperari pos sit , tum demum quidquid ex haedis & agnis provenerit, ex pactis conventis inter nos mihi cedat. Proponendum mihi aliquid succurrit , quo tuis ipsis oculis convincaris, sincera esse omnia . Conditiones admisit statim Laban , chiravitque, ut greges ad praescriptam legem 1eparati, in locum , trium dierum spatio a Iacobo dissitum , a filiis suis pascendi, deduςerentur , rarus , nullos ex illis alio proventuros Detus, quam qui colore Parqntes imitarentur , n c
337쪽
nec sane aliter res successisset juxta leges na
II. Verum Deus exantiata a Iacobo mala eobι artis remuneraturus , dormienti artificium ostendit
quo multiplicandis gregibus , qui in suam por
vionem cederent, non frustra uteretur a . Virentes igitur virgas , detracto hinc inde cortice, varios colores exhibentes, in canalibus ponebat, quo greges ad potandum cogebantur: quam quidem colorum varietatem augebant umbrae virgarum in aquis expressae , Pori o hac colorum , varietate adeo oculi gregum , dum coitus tempus aderat, assiciebantur , ut scelus iusta ac cupiebat Jacob , conciperent. Alteram deinde ex altera. struens artem, loco virgarum, substituit oculis ovium & caprarum. in Venerem incalescentium , magno numero agnos & haedos varii coloris , qui subinde nascebantur . Tertium tandem adhibuit artificium , cum selectis optimis & validioribus ovibus & capellis , illas potissimum ad variatos scelus gignendos adegit. Nec tamen his artibus singulis indiscriminatim anni temporibus usus fuisse videtur ; sed
Verno tantum tempol e , Ut autumnales laetus, vernis longe meliores referret 3 autumnali autem tempore arbitrio naturae rem permittebat ,
nihil gravatus , si vernos foetus Laban haberet. Bochartus nec de vere, nec de autumno loqui Scripturam censet, reputans , Iacobum ita si gregasse greges, ut in censum Labani non reser
338쪽
rentur nisi agni & haedi senescentes , langitentesque et quae vero optima servasse sibi, elique virgas decorticatas exhibuisse . Septuaginta hahent , in tempore, quo concipiebant greges , Iacobum virgarum artificio usiim fuisse , cum vero peperissent, ab illo abstinuisse . Porro tex tus, ex quibus historia haec deducitur , , implexi sunt adeo & intricati, ut Interpretum hucusque sedulitatem vicerint. Quare illi omnino consulendi sunt. Nihil autem in gregum Iacobi multiplicatione variatoque colore occurrita naturae legibus alienum ; quippe selemne est ,
animantia quaecimque ad ea , quibus afficiuntur , obiecta, laetus reserre. Ideoque homines prae caeteris animantibus ejusdem generis omnibus discrepant inter se statura , figura , colore , ingenio , indole , moribus , quod anima parentum excipiendis majoribus rerum impressionihus , prae caeteris animantibus ad unum tantum genus determinatis , maxime sit idonea
a)o ..iod autem Iacob rem sibi ignotam a Deo didicerit , illud certe miraculum refert. An autem ea in re dispendio jullitiae commodis suis Iacob servierit, est alia quaestio , quae in illius
favorem resolvenda videtur.Nunquam enim alias futurum fuisset, ut Iaco γ aequa referret δLabano, qui invitum coegit ad nuptias cum Lia , quas emerat septem annorum servitute .
Ad haec , nunquam Deus artificium illud reve lassct ,
339쪽
tasset , si usum illius peccatum comitaretur Addunt nonnulli, rebus sals naturali artificio augendis intendere , industriam praeferre , non dolum i Labanum vicissim nil Iacob rependisse pro Liae & Rachelis haereditate , in quam pro aequa portione cum fratribus illae succedebant. Verum reputare possumus, id cogitasse Labanum , ut in partes Iacobi concederent quaecumque ad conventa pacta colorata sponte nascerentur.In contractibus autem , in quibus bona contrahentium fides potissimum spectathir, montem maxime paciscentium attendendum: esse .
Ad haereditatem quod attinet, nullum in illam jus habebat Jacob, nisi post obitum Labani, etiamsi demus, filias non minus ac filios in paternam haereditatem succedere , quod nullo certo argumento demonstraretur. III. Res Iacobi in dies adeo crescebant, ut Anno Mun. Laban ejusque filii videntes multitudinem gle Atii Chii-gum , ancillarum , serVOrum , camelorum , <um i73s . . asinorum ipsius, torvo illum oculo aspicerent , ς palamque dictitarent, sua esse bona, quibus ille augebatur. Pluries etiam conatuS fuerat Lainnuianitidem
han res Iacobi labefactare , si ve quod agnos, & haedos , qui contingerent Iacol ci, optimos spectaret, & in immensiim ciescentes, sibi illos poscereti, implendas conditiones stabilitas ad aliud tempus reservans sa) ; sive quod cum res dividendae essent, semper conventio
340쪽
nis pasta commutaret a ; Nequidquam tamen haec ille moliebatur , Deo in contrarium omnia disponente ; qui ctiam per somnium virum mΟ-nuit, ut in regionem suam regrederetur , opem illi suam pollicitus . Iacobus Divinas iussiones . exequuturus , consilium suum uxoribus exposuit, multumque cum illis de Labani iniquitate conquestus est 3 quae cum & ipse iniquum esse dixissent, ut pater dispendio filiarum ditesceret, ad se derivans. mancipii jure Proventus , quos Iacob laboribus suis sibi uxoribusque veluti dotis illarum portionem Procurarat, tandem se se ad eundum quo Deus vocabat, praesto exhibuere . Nec mora , Iacob impositis liberis ac coniugibus suis stiper camelos, coadiisque gregibus, & quidquid in Alesepotamia acquisierat, clam e domo Labani se subducens, iter Palaestinam versus, viginti post annos , ex quo ea regione deseruerat, suscepit. uiae rei N. Aberat tunc temporis Laban tondendis O ' ιρ occupatuS , quare eam occasionem nadia Rachel ra- Rachel, Tberaphim illius , quod a Vulgata & ap- ri ῖ Septuaginta redditur Idola, stirripuit. Confundunt nonnulli Theraphim cum Seraphim , de quibus saepe in Scriptura , addentes , Deum Serapidem Agyptiorum,cui serpentes semper erant
ad picti, & ipsum e Theraphim fuisse h) . Hossi audias, Theraphim figuras reserebant Hieroglyphicas , quibus nihil uniforme esset & con-