장음표시 사용
341쪽
sans, singulis pro libertatis & religionis suae arbitrio illas emngentibus ca) . Docent Rabbini, Theraphim non mera tantum Idola retulis. se , sed & oracula fudisse . Ita autem illa descri-hunt suo more , nempe fabulose . Mactabatur puer major natu, atque discissum ejus caput condiebatur aromatibus , tum lamina quaedam aurea , nomine alicujus falsi Numinis inscripta , si1b ejus lingua recondebatur . Ita Vero praeparatum caput illud atque certo quodam loco eXcaVato in pariete , non sine cereis & incensis expositum , oracula petentibus reddebat. Credimus cum plerisque Theraphim nomine designari Tali annos, nempe figuras quasdam o metallo fusti sub certi cuiusdam Planetae aspectu , quibus mira vis tribuitur , quae & naturae metalli, & influxui Planetae, & figurae in Talismaiano expressae responderet Familiare id maxime Fg mitis & Arabibus , jactantibus habere se inpotellate hisce figuris alligandi Daemones , animasque Deorum suorum sive Astrorum , cogenis dique , ut considentibus respondeant, Pareant
que jubentibus . Persae Telam appellant, nomine , quod cum Theraphim congruit maxime . Orientales plerique post datum nomen Religioni Mahometanicae , statuas interdicenti, substituerunt illis haec amuleta metallo fusa , vel lapidibus insculpta, aut etiam scripta in membranis , appensa ferentes ad brachia , sive pondentia e collo. Reipsa tamen semper obtinet eadem
342쪽
quitur. Fae dus inter u rumque.
eadem superstitio . Recens quidam Author is reputat, Thei aphim a Rachele sublatos non alios fuisse quam imagines με reparatoris generis humani, & Sem Principis familiae Labant ;primamque hinc repetit Deorum Penatum, Larium , Vialium iniit tutionem . Hujus equidem generis Dii ipsae erant Heroum e familiis animae inter Deos constcratae , & ad cultum pi opositae,
vix tamen crederetur, cultum Deorum Penatum
Labani aetate obtinuisse . Quid vero suit inca sa, ut Rachel Theraphim furaretur ρ Ut nimirum , quas illatas sibi a patre suo dicebat injurias , auri argentique , quibus constabant Theraphim , furto ulcisceretur, inquiunt nonnulli . Alii, stibduxisse malunt, ne illis consultis, quonam fugissent, Laban addisceret. Quidam , in ea fuisse persuasione Rachelem , censent, ut subreptis Theraphim , omnem simul felicitatem e domo patris in domtim mariti avertere autumaret . Aliis visiim est , subdincta Idola, ut Laban ab Idololatria revocaretur . Non dossint tandem qui vanae hujus 1 uperstitionis studiosas fuisse ambas serores Liam & Rachelem, ejusque gratia Idola secum in Chanaanitidem transferre
voluisse, autumaverint.' V. . Cum itinere trium dierum jam procesinisset Iacob , tunc primum Labanus , re intelle
343쪽
siis est , addidit deinde , se poenas ab ipso eX- petiturum fuisse , nisi Deus Abraham i , qui noete sibi apparuerat, 'ab omni injuria desistendum , praecepisset; ac tandem Theμaphim silveIdolorum suorum furtum illi exprobravit. Respondit alter, se idcirco clam fugam iniisse ,
quod timeret, ne uxores suae vi manere cogerentur : ad furtum autem quod spectat, licere1psi omnia scrutari, illumque ex suis interficere, apud quem Idola' invenirentur . Qtiae quidem rcsponsio , Rachelem inscio Iacobo Idola surripuisse , jusque olim Patri busfamilias in domesticos ad sanguinem usque fuisse, luculentissi indostendit ca . Lusii ante autem Labano tabernacula Iacobi, Liae , Balae,& Zelphae , Rachel sub
Iliamentis Camelorum occultatis Idolis , illis asiecit , cumque pater ad tentorium ipsius venisset, illa , ne assurgeret, consueta keminat umincommoda causata eli, omnem Labani diligentiam ea ratione irritam reddens . Iacob deinde vicissim cum Labano conquerens, praesentem sibi illatam injuriam, mercedem decies mutatam, animique pravitatem, qua nisi Deus sibi adfuisset, se ad patrem remisisset omnino vacuum inopemque , exprobravit. Cui Laban : Filias , nepotesque meos habes , cunctaque tua ad me quoque pertinere puto: quid gravius in illos moliar e Foedus jam ineamus , erectoque monumento aeternam amicitiam firmemus . Igitur mutuum foedus jurarum , testemque foederis im
344쪽
gentem lapidum acervum ei exere , quem Laban patrio , Chaldaico nempe sermone, degar-Schahaddutab , acervum testimonii, Iacob pariter patrio , Hebraeo scilicet, sive Phoenicio , Gabhaed, acervum testis , nuncuparunt. Hinc mon-
tes illi Galaad nomen sibi sumpserunt. Pono ex his os enditur, fuisse inter Chaldaicum &Hebraicum sermonem discrimen,quamvis ah initio unum esset idemque idioma, aut non multum discreparent cum Abraham e Chaldaea sive Mesopotamia egressus est. Adjecit autem Laban : Qtiando e mutuo conspectu utrique re cesset imus, Dominus testis & Iudex nostrum erit , si filias meas malo exceperis, aliasque uxores illis superstitibus duxeris : testis quoque
acervus iste in utrum ex nobis , qui prava men te in alterutrius regionem veniens , hunc transierit. Abrahami, Nachoris , eorumque Pa trum Deum judicem invoco. Asensit Iacob imvocato Deo , quem Isaac pater ipsius, timebat. Tunc victimis immolatis , ciboque ac potu Te secti,mutua amicitiae signa exhibuerunt. Primo autem mane alterius diei Laban supremum filiabus nepotibusque valere jussis, in Haran rediit . yaeobus VI. Iacob iter situm in Chanaanitidem pro- torrentem Iaboch pervenit , ibi. que duo Angelorum agmina obvia habuit , ex, quo deinde locus contigit appellari , - hoc est , duo castra . Duo agmina ista erant fa
cile Angeli tutelares Chanaanitidis , & Chab
345쪽
daeae . Priores illi veniebant ad excipiendum virum , utque loco essent Angelorum Chaldaeae , qui deducto Iacob ab Haran adusque torrentem Iaboch , recesserant. Eo temporis spatio , quo Iacob et domo patris aberat , Esau frater , ipsius Seir montem occupaverat. Hunc mon rem prospiciens Iacob , metuensque , ne fratris vulnus non adhuc es et Ohductum , obsequiis de muneribus illum promereri constituit . Missis igitur nuntiis suum adventum fratri significavit l, quo ille audito, 4oo. viris stipatus venienti obviam processit. Haec cum intellexisses Iacob , suspitatus est, venire illum cum eo apparatu ad inserendam sibi injuriam ; quare distributo agmine , alios pi aecedere jussit, alios subsequi ; ut si frater primam turmam aggrederetur , altera e periculo se Se proripere posset. Ad Deum deinde versus, qui prosperum in Chanaan itidem iter illi promiserat, ut se , silosique omnes adversus Esau conatus tutaretur,
enixe postulavit, gratias simul illi agens , quod
ipsius beneficio , omne situm meritum superante, duabus turmis auctus Iordanem esset transiturus , cum c patria fugiens , baculo dumtaxat armatus, illum transvadasset. Demulcendo autem fratri munerum loco praemisit capras, hir-
S , OVes , arieteS , camelos , Vaccas , tauros,
asinas , praecepitque deducentibus , ut suo nomine Esau omnia 'exhiberent , adderentqIle , rogare se , ut mittentem non dedignaretur, qui ipse eum salutatulus Veniebat. VII.I
346쪽
Iacobus pssy VII. Interim torrente Iaboch ab universa j2 Iacobi familia maturo trajecto , ipse solus inruet uppebadverSa ripa si ibsistens , obvium habuit Αng ἐφιμr . vir: specie , quocum usque mane. tu ctam exercuit . Cum Angelus praevalere non possie videretur, digito nervum femoris tetigit, quo statim exarescente Iacob coepit claudicare . I unc Angelus : Dimitte me , ait, aisora est 3 antequam scilicet Sol exoriatur . Cum vero alter se non dimissurum significasset. nisi benedictionem ab eo obtineret, Angelus nomen illius requisivit, atque exinde non Iacob , ut ille respoia lit , sed Israel appellandum praecepit, dicens : Si contra Deum fortis fuisti, quanto ma-
gos contra homines prae labis j Porro nomen
Israel Deo praevalentem , seu Dei Trincipem , vel juxta veteres plurimos Hominem Deum videntem sonat. Cum vicissim nomen Angeli Iacobus requireret : Quid quaeris , ait, nomen meum collataque illi benedictione , . evanuit. Iacob eum locum appellavit Phanuel, dicens : Vidi
Deum facie ad 1aciem , salva facta est anima
mea ; hoc est, vidi Deum , sive Angelum vices Dei gerentem, non per quietem seu per V, sum , sed sensibili quadam & corporea figura , quin tamen aspectus illius mihi mortem inferret sa). Plerique ex Patribus post Augustinum, in hac caeterisque Veteris Testamenti apparitionibus , Angelum agnoscunt. VetereS tamen,
virum hunc cum Iacobo luctantem , ipsiissimum Dei a) Calmet in Gen. XUL IS.
347쪽
Dei Filium esset dixerunt. Sunt qui putent piuisse Cacodaemonem, qui sub specie Euu contra Iacobum pugnarit. Sed qui Iacob benedietionem ab illo postulasset e Rabbinoitim nonnulli autumarunt, bonum Esau Angelum luctatum este cum Iacobo , ut jura Primogeniti ab ipse repeteret. Negat Origenes , Iacobum pugnasse cum Angelo tanquam cum advei sario,
sed potius illum adjutorem habuisse in lucta
contra Daemonem , a quo petebatur . Rupertus omnia interpretatur de vi precum Iacobi , quibus Angelum diutius retinere conabatur , Ut ab illo extorquet et benedictionem . Credimus& nos , luctam illam spiritali sensu designasse preces Iacobi, quarum vi Deum flexit ad mi-iericordiam, sibique ipsi veluti devinxit. Moyses tamen aliquid supra preces luculenter. Ostendit , cum narret, Iacobum post pugnam illam clatidicasse , luxato semore , eaque de causa Israelitas nervum femoris in cibum sumere , nefas putare : quae pariter invictissime probant , Iacobum re ipsa & non per somnium cum Angelo luctasse. An autem Iacobus in posterum claudus manserit semper , ignoramus . Ad abstinentiam a nervo quod pertinet, nulla ea de re apud Judaeos lex , sed religiosum tantummodo in Iacobum obsequium . Judaei nostri aevi aposteriori armo abstinent 3 quamquam nonnullis in locis , detracto nervo ad anum , reliquis in cibum utantur a . Porro carnes, quas ipsi
348쪽
non comedunt, non prius vendunt Christianis ;quam sua ipseriim urina laedatas , jactasque di ras in emptores ca) . Post transitum torrentis Iaboch vidit Iac hus fratrem situm ad se properantem cum 4Oo. Viris , statimque familiam sitam in duas turmas divisit , quarum priorem reddebant Bala & Zelpha cum filiis , posteri rem vero Lia & Rachel cum utriusque liberis ita tamen ut Rachel cum Josepho postremum ,
magisque tutum agminis locum teneret. Venientem septies per intervalla Iacobus , ante omnes progressias , demissisque ad terram , salutaVit.Currente autem in occursum illius Esau,
ambo fratres mutuis amplexibus Se Se acceperunt . Interroganti vero Esau . Quid tibi cum ista manu , quae tecum venit e Respondit alter
filios suos esse & uxores simulque illi omnes
Esau salutaverunt. Rogavit deinde Iacola, ut munera , per servos sitos illi oblata , acciperet. Rentientique , quod omnia illi abundarent ; Ne recuses adjecit, munera mea; quae si recipies , ego te videbo cum gaudio, tanquam si Deum ipsum viderem : complaceto mihi. Esau oranti vix acquievit; ipsum vero cum suis deinducere Omnino volebat; sed altero renuente, quod brevioribus itineribus procedere ob varia impedimentia cogeretur, in montes Seir regressus est , quo Iacobus venire promisit. M au- item successu temporis eo iverit, incertum; tunc
349쪽
certe non ivit. Jacob inde ad quemdam locum pervenit, quem ex fixis tentoriis Soexb , id- est, Tabernacula appellavit. E' Socoth digresesus, transmisseque Iordane venit Salem, Sichimitarum urbem . Ex Evangelista Ioanne si urbs Salem , sive Salim iacebat ad littus occidentale Iordanis . Sed de illa sermonem hic esse vix credimus , cum nimis a Sichimitis distaret Quare non rari vocem Salem usurpant pro inc lumi . Venit sanus incolumis in urbem Sichem; incolumis nempe , inquiunt Iudaei, recepta ferimoris valetudine non longe ab urbe Sichem . In viciniis hujus urbis emit partem cujusdam agri a filiis Hemor , patris Sichem , pretio Io .Κesita ; ibique tentoria fixit, domum aedificavit, erectoque Altari nomen imposuit,sive inscripsit: Fortiss1mus Deus Israel . Porro Κesita apud Vulgatam & 7o. Interpretes sunt Agni. Plerique tamen ex Rabbinis & Interpretibus monetae genus, ove sive agno signatae intelligunt. Suffragatur illis Pelleterius , qui putat, monetam fuisse Assyriam , hinc sagittari' inde ove
350쪽
Dina violatur . Sicl imita circumc ione initiatι interficiunthr . Jacob in Bethel Astare Deo erigit. Nato Benjamina , moritur Rachel . Obitus Isaaci . Genealogia Esau , C A P.
IV. Anno un-I. Ina Iacobi ex Lia filia , quindecim circia An ζ hriis annos nata , quibus essent moribus,stum nam. & qua cultus elegantia Chanaanitidis foeminae , D/η cupiens videre, in Sichem ad festi cujusdam s y Az,ilemnitatem venit a Puellam intuitus Sichem Sichimitae. filius Hemor Hevaei, Princeps civitatis statim deperiit, ac vi raptam violavit. Deinde post delinitam blanditiis puellam, injuria accepta tristem , illius nuptias, procurante patre Hemor petiit a Iacobo exhibita , pro more illius te oris , dote, donisque , quaecunque V luisset. Interim pascendis gregibus supervenerunt fratres Dinae, deque re certiores facti, ultionem meditantes, petentibus seroris nuptias annuerunt, ea tamen lege , ut Sichimitae circumcisioni subderentur , quod Abrahami genus a ducendis incircumcisis ac filiabus illis despondendis interdiceretur: quam quidem inanem causam obtendebant Iacobi filii, malum antemum suum dissimulantes . Placuit Hemor & Sichem proposita conditio, quare regressi ad suos in