Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 6

발행: 1834년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

171쪽

QUAEST. XI CAPUT. I. Iobligationem restituendi, quando scilicet scire possunt filium

non ludere pecunia propria. Advertat etiam confessarius excessum ludorum mensurandum juxta statum, et divitias fi lii ludentisi et ita quod respectu unius non erit excessus . erit respectu alterius. Cautus igitur, iterum dico . sit confessarius in excipiendis consessionibus istorum filiorumtamilias, et illorum, qui eum illis ludunt. De ludis filiorumfamilias videatur Laym. lib. I. tr. c.

III. Solent quandoque ludentes conviciis precibusque adeo importunis . ut vi aequiparentur . alium compellere adludendum valde e. g. exprobando illi suam avaritiam . si non ludat . vel illum irridendo, quasi nimis timeat parentes aegre ferentes ludum: vel quia velit nimis complacere uxori illum increpanti, si ludat etc. Ilis aliisve modis tarn

importune se gerunt. ut alter tandem , animo tamen reluctante . inducatur ad ludendum . In his casibus potest consessarius in praxi ita se gerere . Si ita inductus ad ludendum nondum solvit. potest illum eximere a solvendo; cum sententia valde probabilis sit non habere obligationem sol vendi . utpote quia veluti per vim coactus est ludere. Si vero solvit, non facile debet victorem obligare ad restitutionem . cum Pro eo Stet sententia probabilis excusans a restitutione, quamvis certo peccaverit utendo talibus mediis, ut alium induceret ad ludendum . IV. Si confessarius audiat in consessione aliquem qui illicitis fraudibus usus est in ludo. interroget statim . an dum usus fuit tali. fraude, cognoverit impedisse alterum a vincendo . Si ita evenit. non solum ipsum obliget ad restituendum . quod forte vicit, sed etiam ad solvendum . quod alter vicisset. si ipso non usus fuisset fraude et dolo. Si vero non cognoverit his modis alterum impedisse a vincendo tunc dumtaxat obliget ad restituendum quod ipse vicit. Semper autem prae oculis habeat confessarius non considerandum , an fraudator in sine ludi vicerit nec ne . sed quod evenit in singulis sortibus. ita ut etiamsi fraudator in fine Perdat e sua pecunia, ulterius debet solvere quidquid in decursu ludi amisisset, si non adhibuisset illieitas fraudes.

. Animadvertat demum . consessarius saepissime consu

gere obligationem restituendi ex inaequalitate peritiae in ludendo . Mos perditissimus est inter lusores . ut si adveniat aliquis iuvenis lusor dives, alii peritissimi lusores certatim pertrahant ad ludendum, et illum expolient magna Pecu -

172쪽

iri TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS

Diae summa: adhibita quandoque etiam hac iniqua arte .ut initio permittant illi quaedam lucrari. ex quo facilius indueatur ad perseverandum in ludo. deque confessarius ita facile aequiescat. dum victor respondet bene potuisse illum suam majorem peritiam agnoscere: nam isti iuvenes lusores , nescio qua vanitate . nolunt se Persuadere imperitos in ludendo, atque ita ex falsa credulitate sese aliis non esse impares in peritia ludendi, rem familiarem sundi ius evertulit.' Praeter supradieta illicitus potest fieri ludus ex multis aliis capitibus, rusticis praesertim et hominibus infimae plebis . tunc scilicet ratione temporis et solent enim dies festos impendere in ludis pietatis opera contemnendo . et multoties dies etiam feriatos, noctes in dies vertendo. et a laboribus abstinendo eum notabili familiae damno, et gravi et iusta uxorem dissicentia , tum ratione occasionis. quam eis frequenter ludus assert blasphemandi. pejerandi, rixandi collus res graviter convinciandi; tum ratione trandali, quod aliis filiis praecipue praebent. Istos igitur sic ludentes diligente di interrogare curet pius consessarius . et multis involutos eulpis ludorum causa inveniet. ob quas forte sine absolutione diis mittendos agnoscet. donec resipiscant. vid. Mol. d. sit. n. I. Bonac. disp. I. g. 3. P. t. LeSS. cv. 26. h. g. Lug. div. II. aut . n. E. Quomodo se gerere debeat confessarios cum iis qui voto aut iuramento non amplius ludendi obstri-rti sunt, videantur quae dicta Srint superius in re. 8. in x decal. Pr c. ubi de volo et iuramento . 'CAPUT H.

U. I. An victor in ludo lege humana prohibito possit retinere id, quod vicit: et an qui Perdidit teneatur solvere R. Suppono ludum jure naturali fuisse validum, adeoque quod nulla abfuerit ex illis conditionibus, quae tali jure necessariae sunt ad validitatem ludi. Hoc supposito cohaerenter ad ea, quae diximus in prima quaestione de contractibus, quibus jus resistit, mihi probabilius est leges lates contractus prohibentes, quando jure naturali sunt validi, solum auferre obligationem civilem . non vero naturalem , nisi Postquam judex illos contractus omnino voluit esse nullos. Rationes, quas ihi dedi, sunt. tum quia jura declarantia irritum contractum jure naturali validum , sunt stricte interpre-

173쪽

QUAEST. XI. CAPUT II. retStanda . ita ut intelligi debeant de remotione obligationis civilis, non vero naturalisi tum quia etiam infirmatio contractus ex se validi . est ex uisoque jure odiosai unde neque ista inducenda . ni plane constet jura infirmantia contractum, nullum velle et pro foro interno. et pro foro exterrio. Non nego tamen probabile esse amittentem in ludo vetito Posse velle non solvere. quia leges illum liberant a solveudo. ut patet eae l. Alectrum usus C. de rel. et Sti t. stire, ubi firmatur amittentem non esse condemnandum, hoc est. non esse eogendum ad solutionem . Ex hac lege non desunt

theologi excusantes a solvendo in utroque foro . quia dicunt quod poterat legislator velle nec in foro conscientiae esse obligationem solvendit immo expediebat ita velle in odium ludi.et ob publicum bonum: ' Less. lib. a. c. 26. sib. 2 c. Molin. E. Si S. Ros ignot. de rest. disq. g. g. g. rati. 1 f. et alii Plures relati a Bonac. p. a. nu. a. ' Ηac ratione sunt qui affirment. quod etsi qui amisit, iuraverit se soluturum, adhuc possit velle non solvere, cum judicent tale iuramentum irritum. et nullum . utpote factum contra legem latam in favorem boni publici. Communior nihilominus est ea sententia. quae dicit. stante juramento solvendi, non posse se liberarea solvendo, nisi obtenta relaxatione juramenti. Ratio est. quia leges absolventes eum, qui amisit in ludo vetito a s lutione, praecipue considerarunt favorem perdentis; unusquisque autem potest favori et iuri suo renunciare , et censetur de facto renunciasse, qui juravit se soluturum. Bon. d. a. q. a. p. a. O nia. s. ' Molin. d. disp. Si S. n. S. La m. lib. c. tr. I. cv. 8. n. I. Rosign. ubi supra, Anton. a Sp. S. n. 32ao.' i 1 Praeterea ex eadem lege Alearum usus etc. qui aliquid

amisit ludo vetito, repetere potest quod solvit, et post judicis sententiam victor deberet restituere quod viciti utpote

quia iudex sententiam diceret juxta leges, adeoque illi parendum esset. Advertendum etiam . quod si, qui amisit. intentet recuperare a victore lucrum . vel partem ipsius minitando accusationem. potest ex sententia valde probabili retinere quod recuperavit, etsi revera non habuisset animum accusandi: nam hic dolus ex una parte non est injuStus , cum revera minitans facultatem haberet accusandi et repetendi.

et ex alia parte recuperando amissum. cedit iuri quod hahebat accusandi, qua ratione victor restituit illi laum, vel

c IIaee opinio non solum est eommunior , prout asserit Auctor , sed etiam fortassis sola, quae vera sit, ob rationes a theologis passi m traditas.

174쪽

partem lucri. Dian. p. c. tr. c. resol. 3.. et P. I. tr. q. moL28. Pal. f. a. d. g. p. II. n. s. Less. l. a. cv. 26.-3. n. 2 .Q. II. An possit retinere lucrum , qui ludit ludo velito animo repetendi . si perdidisset. n. Quamvis multi theologi in hoc ludo considerent in aequalitatem inter ludentes. adeoque illum reputent injustum: nihilominus alii putant posse sustineri iustitiam talis ludi.Batio est, quia iustitia hujus contractus, ipsiusque aequalitas in eo potissimum videtur consideranda . quod uterque ludens habeat obligationem solvendi, si Perdat . quod revera verisicatur etiam in eo, qui non renunciavit beneficio legis . etsi habuerit animum repetendit re vera eniin, si amisisset, volebat solvere, quamvis postea habuisset animum re-Pelendi solutum. I ac ratione non desunt theologi, qui liberent a restitutione illum, qui lucratus est, quamvis, si amis SSet, non habuisset animum solvendi. Dicunt etenim bene cum animo non solvendi stare obligationem solvendi, qua Stante videtur posse lucrum retineri. Et quidem aliae etiam obligationes remanent validae , quamvis deficiat animus exequendi: et ita validum est votum, si sola desit voluntas adimplendi. Lugo d. 3 r. n. 53. Sancti . consil. t. a. I. g. c. 8- d. S. Anton. a Sp. S. tr. Io. d. ac. n. XII S. ' contra Less Cv. 26. n. Zi. Mol. ap. La Croix lib. a. p. a. n. IOM. 'Mihi nihilominus semper apparet inaequalitas in his ludis.

Considero igitur in uno ex ludentibus animum determinatum Solvendi, praeclusa illi omni via recuperandi solutum: huic autem certe aequiparari non potest ille . qui licet velit solvere. nihilominus vult repetere . vel non vult Solvere, quamvis contrahat obligationem solvendi. Et quidem . si quis haberet opinionem repetendi suum creditum. vel ab uno qui

certe vult solvere. Nec Potest repetere . vel Potius ab alio volente solvere. sed simul repetere . seu nolente satisfacere obligationi solvendi, certe reputaret absque ulla comparati ne eligendum primum pro obtinendo credito . Re vera ergo inter praefatos non datur aequalitas, et aperte apparet injustitia. Less. lib. a. ciap. 26. n. 3 i. Regiu. I. Io. cv. 2S. n. 388.

Regulae in praxi cillendensis Pro praxi hic notandum est. confessarium posse absolvere ludentes udo vetito a solvendo, vel a restituendo quod vicerunt. Si igitur qui amisit nondum solvit, potest illum deo-bligare a solvendo ex sententia vere probabili, quod non teneatur solvere; et aliunde illi lavet possessio. E contra

175쪽

QUAEST. XI. CAPUT III. t et

qui vicit, ante sententiam judicis non tenetur restituere: quia habet sententiam sibi laventem, quod qui amisit, tenebatur solvere, et quod solum vi legum liberetur a civili obligatio. De . Aliunde etiam huic favet possessio.

CAPUT III. De Sponsione et Sortibus

Q. I. Quid sit sponsio: et quid requiratur ad justitiam

huius contractus.

n. I. Contractus sponsionis communiter ita desinitur : Contractus, in quo duo. Mel plures contendenteri de eoentia , Nel Meritiale rei alicujus, od inoicem sibi Gliquid spondent, ut ait illius, qui Nerilatem suerit assequutus. Lugo d. II. gecf. 6. R. II. Ut sponsio iusta sit, necessaria est aequalitas inter spondentes, quod nempe uterque expositus sit periculo lucrandi. et perdendi, quod veri sicatur, quando Pro utroque eventus rei est incertus. Et quidem nullus titulus daretur pro lucro relinendo, si quis sponderet . quando cerius esset de rei eventui cum lucrum juste acquiri possit in hoc contractu ratione periculi amittendi , cui quis se exposuit. Praeterea dum aliquis certus esset de eventu rei, error daret causam contractui . nemo enim Praesumi Potest Spondere velle cum eo, qui certus est de rei eventu . Quod si quis putaret se esse certum de rei eventu, et adhuc tamen sponderet, quia multoties expertus est se suisse deceptum in iis , quae illi videbantur certa . Potest lucrum relinere, si vincat: nam ex tali reflexione concipit incertitudine in etiam in ea re, quae certa antea sibi videbatur. et ita re vera se exponit periculo . Lugo div. 3 i. n. ys. Idem dicendum de eo, qui spopondit . credens habere cedititudinem rei affirmatae, si adhuc re vera res erat incerta . Ille igitur peccavit spondendo ratione conscientiae erroneae at cum propter rei incertitudinem se exposuerit periculo a millendi, potest lucrum retinere. Si vincat. AZor. P. a. l. II. c. I. Navar in mon. c. 2 o. n. I S. Molin. d. SOS. Gara. contr. I. p. a. cv. II. Ant. a Spir. S. mp. 2 . N. I 23 a. 'Ulterius advertendum ad inducendam inaequalitatem inter Spondentes non esse necessariam omnimodam certitudi-Dem rei assirmalae, vel negatae in unci ex spondentibus, sed satis est si habeat pro se rationes. et conjecturas valde no-

labiliter validiores, quam alter. Ratio est, quia tunc Peri- T. VI. ia

176쪽

r 8 TRACT. XIV. DE CONTRACTIlli s

enium amittendi in eo esset valde tenue, et in altero spondente multo gravius: unde saltem non Posset retinere totum lucrum, eum istud correspondere debeat periculo amittendi. Non per hoc tamen asserere intelligo mathematice mensurandam esse aequalitatem periculi inter spondentes: suffieit enim utrumque expositum esse valde probabili periculo amittendi, quamvis sortasse in uno non Sit tam grave. Sicut in aliis.

Quod si quis adhuc velit spondere cum eo, qui dicit habere certitudinem, vel maximam probabilitatem de re. quam affirmat. vel negat. dicunt communiter istum posse retinere quod vicit: quia censetur amittens cedere juri suo, et condonare quod alter ex ipsius pertinacia luc ratus est: ' ita Navam l. c. Lop. et alii a P. Sanch. O Sc. lib. I. cv. 8.

b. II. n. II. ' Verum, eg Semper Pularem, cohaerenter

ad ea quae supra dixi de ludo, hanc doctrinam habere in

cum . quando ex Parva re, quae amittitur, et ex liberalitate amittentis, praesumi Potest velle condonare victori quod lueratus fuit. Si igitur res non sit exigua respectu amittentis, non facile liberarem victorem a restitutione: etenim non posset illam retinere ratione PraesumPtae donationis, haec enim ordinarie in re gravi non Praesumitur: neque ratione sponsionis. quia cum nullum Subiisset Periculum, neque etiam haberet titulum requisitum in hoc contraetu pro lucro retinendo. Nec eliam sufficit dicere alterum libere consen sisse in amissione; nam re vera, ordinarie loquendo, ita spondentes consentiunt in amiSSione ex errore dante causam sponsioni, quia Scilicet credunt alterum Spondentem non ha here eam certi ludinem quam iaciat. alias certo non sponderent. Lug. disp. 3 i. Secl. 6. n. 81. et Seg. et late 3Iol m. d. disp. Sog. et hic advertendum male a Bonac. de restit. disp. a. q. I. h. X. N. 18. Pro Seu lentia affirmativa citari

Lessium e. a G. sib. I. qui nihil tale dicit . et Molinam, qui

potius illam sententiam reiiciunt, et hanc secundam docent '. Q. II. An servetur aequalitas, Si ita quis spondeat eum pluribus, ut certus Sit lucrandi; spondendo v. g. cum qualuoreoncurrentibus ad beneficium a nemine ipsorum obtinendum, in quo easu certus est rum tribus lucrum tacturum, et eum

uno tantum sponsionem amissurum.

R. Dici potest herae posse lucrum relinere. quia contractus respeetii singulorum aequaliter supPonitur expositus lucro et damno, Unde non est cur reSPectu cuiuscumque non dici debeat justus. Fecisse autem aliquem ita sponsionem cum pluribus , ut certus sit se lucraturum, Potius tribuendum est

177쪽

QUAEST. XI. CAPUT III. I 'sipsius ingenio et industriae. Lugo n. 8T. Sancheg. in cons.

v. III. An sponsiones in quacumque materia sint licitae . R. I. Omnes sponsiones, quae adjunctam habeant conditionem peccaminosam . vel valde provocantem ad peccandum. patet nedum iure positivo, sed etiam naturali esse illicitas. ut si duo spondeant quis altero plus potaverit: si aliquis item cum altero spondeat non peccaturum . et hic affirmet. Nam talis sponsio hunc magis confirmat in proposito peccandi. ipsumque gravissimo exponit periculo. Licita e contra esset sponsio. qua ego dicerem alicui ipsum peccaturum; quia lucrum speratum . si vincat sponsionem. ipsum retrahit a peccato. Advertere tamen hic oportet, quod in prae satis illicitis sponsionibus, quamvis victor peccasset spondendo, nihilominus posset lucrum retineret quia re vera sponsionem vicisset, et aliunde ex nulla lege obligatur ad restitutionem. Agor. P. I.

I. XX. c. g. q. 6. Fil. i. a. tr. II. c. a. nia. II. ' ADton. a

Sp. S. num. X233. et 3eq. Lugo num. I S. 'R. II. Si sponsiones non ita proxime inducant periculum peccandi erunt licitae. ut si quis sponderet Petrum intra annum moriturum; nam licet ex hoc posset ita spondens sumere occasionem optandi mortem Petro . non tamen iudicatur ex vi talis sponsionis induci periculum grave optandae mortis illius. Ita licitus est census vitalilius, quamvis illum

solvens posset ex eo occasionem sumere optandi mortem censualistae. Lugo disput. XX. num. I. . Ilic tamen advertas extare constitutionem Gregorii XI .ine. Cogit nos etc. huli. Rom. tom. a. Rog. Io I. qua Probi hentur sponsiones lam super electione, quam super vita et morte s. Pontificis, et id non solum in urbe, vel loco electionis . sed in omni loco et tempore, etiam ante sedem vacantem , sub Poenam excommunicationis latae sententiae ipsi

Papae reservatae . Eaedem sponsiones ibidem prohibentur in ordine ad electiones cardinalium , et annullantur in utroque foro . adeout quisque teneatur ad restitutionem lucri . quod in his sponsionibus adeptus esset, etiam ante sententiam judicis declaratoriam. Ita Gregorius ampliavit prohibitionem talium sponsionum . quam antea secerat Pius IV. const. Si incip. In eligendis etc. hull. lom. a. POg. M. ' Lugo ae divvt. 33. Sera. 6. num. so. 'Superesset modo agere de contractu sortium . quae divisoriae appellantur, at non vacat hic repetere quae dicta sunt

in re. de g. Decalogi praecepto, dum egi de divinatione per

178쪽

rgo TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS

sortes. Ad hunc contractum reducitur ille . qui vulgo latra appellatur, qui utique licitus est, semper cum in extrahendis

schedulis ex urna. nulla committatur fraus et dolus, et praemia non taxentur ultra Pretium Supremum.

Regulae in proxi Observondiae. Multoties in contractu sponsionis unus ex spondentibus S let simulare ignorantiam eventus alicujus rei de qua spondet. et credit tuto retinere posse lucrum, quia non habet omnimodam certitudinem. In hoc debet esse consessarius valde cautus: nam ad inducendam inaequalitatem in sponsionibus non est necessaria omnimoda certitudo in uno ex spondentibus, sed satis est si illius conjecturae et rationes valde excedant contrariasi et in hoc casu victor saltem teneretur ad partem lucri restituendam.

QUAESTIO XII.

DE CONTRACTU SOCIETATI S .

CAPUT I.

Ovid, et quotuplex Sit Sociems: et qui possint

contrahere Societiatem .

Q. I. Uuid sit societas. et quot uplex . R. I. Societas ita potest definiri: Conventio duorum, ve

Plurium conserentium pecunicim, industricim, aeti luorem os commune lucrum cum dehisci proportione distribuendum. Iaee definitio habetur eae leg. g. et aeq. r. pro socio. Dicitur comoentio duorum, Nel plurium, cum etenim nullus dicatur facere societatem cum Seipso, iste contractus duos saltem requirit. Nec requiritur ad hunc contractum Scriptura, vel aliqua determinata sorma verborum , sed salis est, si saltem duo conveniant. vel consentiant. Ut autem ulterius intelligatur contracta Societas, oportet omnes socios aliquid conferre ad commune negotium, vel pecuniam scilicet. vel laborem. vel instrumenta, ut Daves ad asportandas merces iideo enim dicuntur socii. quia omnes aliquid conserunt ad commune negotium . Denique in hoc contractu, Servata tamen debita proportione, lucrum est commune. quia omnes

aliquid conserunt. ut lucri sint participes: at quia qui seniit eommodum. et incommodum Sentire Par est. Sicut lucrum proportionabiliter est commune, ita et commune. d bet esse damnum inter socios.

179쪽

QUAEST. XII. CAPUT I. igin. II. Societas multiplex esse potest . Aliquando igitur

omnes socii conserunt pecuniam et industriam personalem :aliquando unus confert pecuniam et alter industriam, quae quandoque magis aestimatur quam pecuniar I. I. c. pro Ocio Ieg. Societas Is pro socio, in8f. de 3Ociet. S. Deinde .

et haec societas quaestuosa et lucrosa appellatur, quae intervenire solet inter mercatores. Datur etiam societas artis. quando unus exercet artem , et alter facit expensas necessarias: sicut societas animalium, uno haec suppeditante. al- tero ipsa custodiente, gubernante etc. Datur societas ossiciorum , dum quis aliquo fungitur officio, et adhibet alios sineios cum participatione fructuum ex eo Provenientium . Datur societas vectigalium . dum plures emunt communia vectigalia, et in communi faciunt expensas, dividendo postea lucrum . vel iacturam . Initur aliquando societas ad tempus. aliquando ad totam vitam. Aliquando in hoc contractu conficiendo interveniunt verba. seu literae expressae , aliquando contrahitur sine verbis et literis per solos actus sociales: 'DIolin. disput. per ML Less. cop. I S. sib. E. Rosignol. Praenos. g. nia. S. qui alias species et divisiones societatis fuse explicat . Q. II. Quae conditiones requirantur ad contractum societatis . R. Prima conditio est, ut societas sundetur in negociati ne iusta et licita. non ad exercendas usuras etc. si quidem malorum nulla est societas: I. Ovod cutem eae surto st. pro socio. Secundo cum non possit esse socius, nec Participare in lucro, qui nil confert ad societatem, necesse est quem eumque socium ad eam aliquid conferre, vel pecuniam scilicet, vel operam, seu industriam etc. Tertio lucrum, damnum , et expensae debent esse communes inter socios, servata tamen debita proportione, ut magis explicabitur infra. Quarto cum pecunia exposita in societate semper remaneat sub dominio exponentis . hinc est . ut si pereat, eidem Perire debeat, ut docet etiam D. Th. I. a. q. J8. Or. a. OdS. Quia tamen usus ipsius, et commodum pertinet ad societatem, qui pecuniam exposuit, non potest eam a societate amovere durante societate, et divertere ad proprios usus iet id faciendo non solum non pol est lucrum reportare. Sed etiam tenetur ad damna. quae ex hoc passa fuisset societas . Giribald . de contriaci. cv. go. nu. s. Sabeli. Siam. g. Societas n. Reiff. theol. momi. tr. 8. dist. c. q. go. n. XII.

Requiritur adhuc, ut alia pacta iusta inita inter socios seris

180쪽

ventur: nam sides data servanda utique est . quando Potest servari. et si nulla intercesserint, altendi debent eonsuetudines locorum. Molin. disp. cIS. Giribald. l. c. n. go. Syl

P. III. Quot modis finiatur societas. R. Primo finitur societas elapso tempore constituto ad sIeietatem : Ieg. Actione g. Item qui societiatem st. Pro socio , et si socii prosequantur societatem sicut antea, facto ipso

censetur renovata societas: Ieg. cit. et Ieg. Verum g. vv. q. eod. Secundo finitur mutuo consensu: sicut enim mutuo cora- sensu initur, ita et per eum dissolvi potest, juxta regulam quod res Per quas causas nascitur, per easdem dissolvitur: Censetur autem adesse consensus tacitus sufficiens ad dissolutionem sorte talis . quoties unusquisque inciperet separatim negotiari pro se: Ieg. Iliaque cum S iamtim st. Pro socio. Quod si unus tantum ex sociis ante tempus Sine iusta causa societali renuntiaverit, reliquis contradicentibus, iunc utique iste non participabit de lucro, si societati adveniat: nam ex parte sua ussit societati, at participare potest de damno: nisi enim ex iusta causa renuntiaverit. possunt socii illum cogere ad damna societatis et Ieg. Actione g. Naec ito st. Amaocio Bon. d. I. q. S. P. MIt. n. a. pluribus citatis. Renuncialio autem potest etiam fieri per procuratorem . ut eadem lege decernitur. ' Molin. disp. cic. Agor. lib. I. cci'. S. Rebeli. p. a. de Oblig. ivst. lib. 25. q. 8. n. S. Gibat. delisur. lib. S. crap. t. iam .. n. s. 'Tertio finitur societas, si unus ex sociis moriatur. quamvis adhuc plures socii supersint: Ieg. Actione g. Morte unius. Ieg. Verum g. Societas solvitvr st. pro socio. Ratio est, quia in societate intelligitur electa industria personae. unde obligatio personalis defuncti non transit ad haeredem, ni caulum fuerit ut aliquo decedente. adhuc societas persevereti vel ni haeres, forte continuando in societate , intelligatur saltem tacite novum consensum praestare et Ieg. Nemo potest et Ieg. Plane si hi F eod. Rosign. contri J. disquisit. I. g. 6. I. I. Advertere tamen est . quod haeres tenetur stare negotiis inceptis ante mortem desuncti . vel antequam sociis in noluerit, neque enim aequum est, ut finita intelligatur societas. antequam innotescat causa dissolutionis: et aliunde negotia in societate incepta debent iuxta regulas talis contractus absΩlvi: Ieg. Actione cit. D. Morte r. Pro socio, Palaus tr. 32. disp. 8. p. xll. n. g. Gibal. I. c. n. a. Anton. a Sp. S. d. et S. n. la 63. Quae autem dicta sunt. valent etiam si sequatur

SEARCH

MENU NAVIGATION