Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 6

발행: 1834년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

31쪽

3a TRACT. XIT. DE CONTRACTIBUS

certa poena imponi solvenda a mutua ario. si praescripto

tempore mutuum non restituat. natio est, quia si mutuatarius tempore praescripto culpabiliter non solverit. peccat contra iustitiam . quapropter iuste Punitur. Don quidem Poena legali, quam solus superior imponere Potest . sed conventionali . quae in contractibus a contrahentibus addi potest ad negligentes stimulandos: I. si Poctet coae in practis . . Trajectiliue m de iaci. ei Oollacti. Addatur, quod si mutuans potest obligare mutuatarium, ut praescripto tempore solvat, potest etiam uti mediis licitis et efficacibus, ut ille suae obligationi satisfaciat. constat autem nihil esse effic eius ad cogendum mutuatarium, ut stet Promissis. quam poena ab illa in casu transgressionis subeunda:' ita cum Glos communiter recepta in cra'. congiaratus de poenia in G. docent Nauar. Sylvester Molin. Less. Palaus apud Leur. l. c. q. 2.6. n. g. et Reiff. I. c. n. IS. M seq. 'Ad hoc autem, ut ista poena a debitore solvenda libere.

tur ab usuris . aliqua observanda Sunt. Primum ne apponatur in fraudem usurarum, ut contingeret in casu, quo mutuans illam imponeret. cognoscens mutuatarium fore impotentem ad solvendum tempore Praescripto. tunc enim convinceretur in ea Poena imponenda intendere lucrum, non vere Poenam . si quidem poena non injungitur, ubi culpa non est. Aihilominus tamen in isto casu. transacto tempore praescripto, et debitore existente in mora culpabili. exigi et retineri potest illa poena . mutata prava voluntate retinendi illam. non ut lucrum proveniens ex mutuo. sed ut veram poenam in mutuo impositam i ut diximus supra agenies de usura men lati . Secunda conditio est, ne cogatur poenam solvere debitor non existens in mora culpabili: nemo enim sine culpa Puniendus est: l. sincimus de Poenis, et cap. Signi ante dapignor. Unde non tenetur solvere poenam,ille . qui est conjectus in vincula, detentus infirmitate etc. E eontra vero tenetur, qui sua culpa effectus est impotens, e . g. bona sua dilapidando etc. praevidens se futurum impotentem ad solis vendum mutuum tempore debito. Tertio poena debet esse moderata, seu culpae Proportionata. Ilinc non licet imponere pro poena, ut si debitor non solvat. sors duplicetur . vel pignus cedat mutuanti: cv. Stagnis de Pignor.

Demum requiritur. moram coneessam ad solvendum es.se notabilem pro negocii et temporis qualitate iuxta regio-

32쪽

QUAEST. III. CAPUT Iv. 3Inis consuetudinem. Item minuenda est poena pro rata debili soluti: quare si pars debiti extincla sit. pars etiam Poenae remittenda . Lugo div. 2S. secl. 6. n. oo. Trulli lio. I. cv. X div. II. n. s.' videri Possum A A. superius eitati.'Disputant aliqui, num ista poena etiam ante iudieis se n. tentiam debeatur, et licet non desint DD. qui negent deberi. ea freti ratione, quod poenae non sint debitae ante sententiam, alii tamen probabilius affirmant, eo quod poena conventionalis . cum sit voluntaria, jure naturae servanda est, unde solum poenae iudiciales iudicis sententiam requirunt. LeSs. I. I. c. ao. d. I S. n. X35. Si tamen creditor illam 3 on exigat vel tacite, vel expresse, tunc nullo modo obligatur debitor ad ejus solutionem: qui enim non Pelit poenam, cum possit. censetur condonare. ' Leur. I. c. AEor. p. I. lib. S. de usur. cost. S. et plures alii quos Sequitur Bonac. q. 3. p.

p. n. 3. Rosignol. Priadnot. Ea . n. I S. Leolard. de mur. q. 38. n. c. et piari. a. seci. o. n. ao. Gibah de usum lib. a. cv. I. Gri. g. n. c. et Ort. a. 2. qui suae hac de re.

Q. V. An licitum sit in mutuo Paetum legis commissoriae. n. Pactum legis commissoriae datur. quando mutuans pro securitate accipit pignus a mutuatario. cum pacto. ut si ille tempore praescripto mutuum non restituat. totum cedat ei. dem mutuanti. Iloc autem pactum, ordinarie loquendo, illi. citum est, et usurarium. unde reprobatur a iure: ciap. Signis de pign. I. g. et ult. coae de Piactis pignor. Et ratio est.

quia cum pignus . ordinarie loquendo. excedat valorem de-hiti, si illud cederet mutuanti, iam reciperet plusquam dedisset.' Reiae in I. decret. tu a x. f. t. n. SI. Agor. P. a. lib. I. c. is. Abb. in cOP. Signi Gnte T. de Pignor. n. T. cum communi. Quod extenditur etiam ad casum . quo debitor iuri renunciaret, quod tale Paetum improbat: quia nemo potest iuri renuntiare bono communi. et publicae uti, litati favorabili. nempe ut occasio tollatur fraudibus, usurae, et injustitiae: ata. I. Tamen XI. p. iad. S. C. Miaceae cv. Diligenti de Dr. comp. et ad alios casus, qui videri possunt

ap. Leur. in decret. fit. 2 i. q. .s . n. a. 'Non prohibetur tamen pacium. ut si mutuum non reddatur

statuto tempore i pignus justo Pretio vendatur, et de pretio debitum solvatur, restituto eo, quod superest domino pignoris : I. Si suntas 36. g. vli. F de pignor. ' Abb. in ecp. digni ante, Reiff. I. c. n. Ss. Covarr. lib. I. cv. s. nia. 8.Agor. I. c. g. At Nero licitum, Molin. disp. 33 . n. a. a P.

Leur. I. c. n. c. '

33쪽

3 TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS

Dixi, ordinarie loquendo, hujusmodi pactum non lieere, quia datur aliquis casus . in quo haec regula fallit . ut in

causa dolis, in qua si socer Promittat genero dotem, et interim illi tradat landum loco pignoris, cum pacto, ut si statuto tempore eam non solvat, fundum sibi retineat loco dotis. hoc pacium validum est et licitum: quia socer libere. et scienter id faciens, censetur illum pro dote assignare.' Agor. I. c. g. Ovare postremo Sylvest. N. Piactum. qtictes. g. . P. NI. An creditor possit retinere fructus rei sibi traditae in pignus.

. R. I. Pactum quo creditor possit uii pignore. ejusque fructibus frui. usque dum debitum fuerit persolutum, dicitur

antichriseos. et in mutuis ordinariis non licet, ut clare eon- Stat ex I. t. cod. de iaci. Pign. et ex cop. Cum contria dapignor. ' ila Laym. lib. 3. tr. c. c. II. n. I S. cum theologis

et canonistis communiter . et Palei ex crap. g. ef a. de ustir.

et concordat cv. Cum contra de pignor . ' Et quidem dominium pignoris non est penes mutuantem, Sed Penes mutuatarium, unde ei debet hueliscare. Ex quo deducitur eidem etiam dandos fructus a creditore peree Plos, quos dominus

non pereepisseti ut si quis tradat alteri in pignus agrum flerilem, et ille sua diligentia fructiferum reddat, fructus

isti dandi sunt domino agri, deductis tamen expensis, et aestimatione laboris in eo colendo. Imo debentur mutuatario etiam fructus, quos ille ex re oppignorata percepisset, et mutuans ex culpa sua non percipit: l. a. C. de iaci. pignorat. natio est, quia fructus una cuin fundo fructifero censentur oppignorati, unde sicut restitui debet fundus, ita etiam fructus. Tenetur autem mutuans ad hanc restitutionem ex culpa lata et levi. non levissima: ea est enim obligatio consurgens ex contractibus saetis in gratiam utriusque contrahentis, qualis est contractus iste, de quo loquimur. ut ex communi DD. suo loco dictum est.' Molin. disp. S3S. Agor. p. g. lib. I. cOP. 8. q. 2. Laym. I. c. cv. Zo. n. 8. Prih. in I. decret.

sit. 22. n. I s. et Communis aliorum contra Ilos iensem.'R. II. Quando gener, vel alter loco ipsius. Pro assecuranda dote non adhuc soluta, recipit a socero sun dum fructiferum, ipse sibi retinere potest fructus pereeptos. Ita decisum est in copii. Sialubriter de usur. Quo titulo autem illos retinere possit, non conveniunt DD. Alii dicunt titulo luericessantis, cum Sylvest. N. Usur. I. g. a. alii titulo praesum

dem videtur esse mens Lessii duo. I S. n. i. i. alii tandem

34쪽

tommunius et probabilius, ut onera matrimonii sustinere valeat. nempe ut uxorem et familiam alat: sicut propter eamdem rationem illi debentur lauetus dotis, licet dominium illius sit penes uxorem. Isti autem fructus cum dentur marito in subsidium, ut honestius uxor alatur, ideo illi deben.tur, etsi non sint absolute necessarii ad onera matrimonii. Quin etiam dissoluto matrimonio per mortem unius ex conjugibus, si filii remanserint, potest alter coniux superstes fructus eiusdem pignoris Percipere; siquidem sustinere debet onera matrimonii. eosdem filios alendo. Quod si uxor superstes fuerit sine filiis, Potest illa recipere fructus ejusdem pignoris titulo alimentorum, quia donee illi dos soluta fuerit.

ali debet ex vi paeli dotalis ab haeredibus deiuncti, unde

illi sustinent onera matrimonii loco , et nomine ipsius defuncti; ac proinde possunt ex hoc titulo retinere fructus pignoris, et tradere uxori viduae litulo alimentorum .' viis deantur Mol. Laum. Rebell. Less. Castrop. ap. Leur. m 3.

decret. tit. a X. q. cya. n. a. BoSs. de dote cop. 2 o. I. . . et seqq. ubi fuse tractat hanc materiam. Videantur quoque decis. Luc. Gn. IIS X. pro mens. Febr. cias. 2. Leotard. AMSur. q. 28. n. I S. Card. de Luca, de dote disc. illa. n. c.

Ex his insertur maritum non posse reripere fructus Pignoris, si non sustineat onera matrimonii, puta quia uxor

mansit in domo paterna, nec ab illo alitur. Regulae in praxi Obseroondiae I. Ex titulo damni emergentis non ita facile interesse exigi Potest, maxime in divitibus, qui etiamsi mutuo aliquid dederint, tantum tamen domi retinent. quantum sufficit ad reparandum damnum . si occurrat. Addatur non omne periculum damni emergentis sussicere ad salvandam usuram . sed requiritur damnum , quod probabiliter eventurum timeatur. et sit in causa proxima, non vero remota. Ηinc si quis haheret domum, quae nullam ruinam minitaretur. Don Posset

aliquid exigere ratione damni, quod sibi proveniret, si domus

ista corrueret: nam hoc periculum est remotum, et non in causa proxima.

II. Ad exigendum interesse ratione lucri cessantis non suli scit in praxi, ut detur occasio exponendi suam pecuniam negociationi lucrosae, quod lucrum deperditur. si eadem p Cunia mutuo detur: sed requiritur, ut mutuans antea habuerit animum vere exponendi illam negociationi: si enim istum animum dicat se habuisse, quando requisitus fuit a mutua.

35쪽

IS TRA .l XIV. DE CONTRACTIBUS

iario de tradenda sibi pecunia, videtur suh hoc tittalo us

ram palliare . c. III. Interesse ratione lucri eessantis non potest esse tantum . quantum sperahalus futurum lucrum, sed quantum

valet spes illa. quam habet mutuans de lucro in futura negociatione percipiendo: spes autem lucri eo minor est ipso lucro, quo magis illud expositum est periculo. laborinus et incertitudini. llinc si quis habeat spem Iucrandi goo. in negociatione, non Potest exigere Xoo. ratione lucri eessantis. sed quanti valet in communi aestimatione spes hujus lucri. Iinc vides quod si occasio expones di pecuniam negociationi est imminens . aliquanto plus exigi Potest. Si vero non sit imminens, sed adsutura speretur, minus exigi potest: immo etiam nihil, si nulla sit probabilis spes, uti de facto nulla est in civitatibus . quae mercanti ira non sunt, nec adest sa-eile occasio pecuniam in emptione agri, vel alicujus rei fructiferae collocandi.

IV. Quamvis dixerimus posse aliquid exigi ratione Perieuli sortis amittendae, in praxi tamen iste litulus raro excusat contrahentes ab usura palliata. Siquidem hoc periculum , ordinarie loquendo. vel nullum est, vel leve i nemo enim sanae mentis credit*r daturus Suam pecuniam alicuicuin periculo probabili, ut ille postea non sit solvendo.

N. Notet consessarius non semper eamdem summam exigi posse a mutuante ratione praefatorum titulorum, sed quandoque majorem , quandoque minorem, juxta spem majoris . vel minoris lucri, ut dixi . seu iuxta majus vel minus periculum. Item notet . quod si intercedant diversi tituli.

test ratione utriusque aliquid ultra sortem accipere. Iline si mutuans non solum se privet spe lucri acquirendi, sed ulterius suam pecuniam vero Periculo exponat . potest ratione utriusque tituli supra Sortem accipere, quanti aestimatur spes. qua se Privat mutuans , et Poriculam , cui exponit suam pecuniaem.

I. Animadvertere praeterea debet. quod licet mutuans cogere non possit mutuatarium , ut potius paciscatur aliquid supra sortem dandi Pro damno, si eveniet. vel pro lucro . si cessabit . quam pro periculo vere probabili talis damni, vel pro carentia spei lucri acquirendi . nihilominus . ordinarie loquendo, potest accipere aliquid supra sortem, etsi dam.

Dum non eveniat. vel lucrum non cesset. Ratio est, quia

in his mutuis non solet pacisci de accipiendo aliquid supra sortem, nisi pro periculo quod timetur vel damni emergen-

36쪽

is, vel tueri cessaturi. Non soleti inquam. pacisci nisi ra none talis periculi. et ita videmus mutuantem, quamvis S ret e. g. lucrari deeem pro singulis centenariis, solummodo de tribus, vel quatuor aureis obtinendis pacisci Caelerum si pactum esset de solvendo lucrum, si cessabit, vel damnum . si emergati non cessante lucro , vel damno non interveniente, nil posset mutuans obtinere. ut de se patet . NIL Nolet confessarius , quod quamvis non possit mutuans aliquid exigere supra sortem pro obligatione non re petendi mutuum nisi post longum tempus. nihilominus si prudenter timeat intra hoc tempus damnum emersurum. vel lucrum xessaturum. ut de facto facile intra longum tempus

haec possunt evenire . poterit ex his titulis aliquid supra

sortem accipere . Debet tamen de hoc monere mutuatarium,

et illum relinquere in libertate vel compensandi damnum , si emerserit , et lucrum , si cessaverit. vel potius dandi ali

quid mutuanti pro tali periculo i hic etenim aliud jus non

habet . nisi ut servetur indemnis . III. Caveat consessarius ab illa quorundam erassa ignorantia . qua dicunt mutuantem nil posse obtinere, semperrum pignus obtinet a mutuatario. Utique nihil posset tunc obtinere ratione periculi sortis amittendae; at bene posset

aliquid percipere ratione lucri cessantis, vel damni emeris gentis, si vere hujusmodi tituli interveniant. IX. Diligens e contra sit consessarius in huiusmodi tituistis examinandis. Dantur e. g. casus, in quibus mutuantes pecuniam ex timore illius amittendae nolebant nec negociationi exponere, nec dare mercatoribus ad societatem etc. nec rusticis ad bestias emendas . Si interim accedat aliquis mutuo pecuniam petens. mutuans paciscitur de luero cessante. dicendo quod poterat eam dare mercatoribus etc. At vere

istud lucrum non cessat ratione mutui: cum mutuans vere

nollet pecuniam dare mercatoribus, nec exponere alicui negociationi, X. Denique semper animadvertat consessarius. quod ubi cessant iusti tituli aliquid supra sortem exigendi. raro prae sumendum est aliquid dari a mutuatario ex liberali donatione h et maxime si praesumptiones sint pro ea excludenda . Tunc praecipue dantur tales praesumptiones, quando mutuatarius . vel est pauper . vel non solet esse liberalisi quando aliquid daretur mutuanti, quia notum est non solere mutuare sine interesset si detur aliquid mutuanti . quando,nstat tempus solutionis, quia praesumitur dari ad tale tempus

37쪽

IS TI ACT. XIV. DE CONTRACTIBUS

Prorogandum: quando datur Postquam mutuans conquestus est de ingratitudine mitiuatarii , vel dedit aliqua signa, qui-biis insinuavit se aliquid a mutuatario desiderare: quando mutuatarius . qui aliquid tribuit mutuanti . magnam habebat necessitatem ab eo mutuum obtinendi: nam tunc praesumi potest dare non ex liberalitate. Sed ut urgenti provideat ne-eessitati. Caeterum si e contra Praesumptiones Pro adstruenda liberali donatione sint fortiores , tunc praesumi Potest do

' Antequam statuat . virum posse licite fructus pignotis pro dote traditi percipere . animadvertat confessarius. an pignus traditum mere sit pro securitate solutionis dotis statuto tempore faciendae. an vero ad sustinenda onera matriamonii ex ejus fructibus interim, donec dos solvatur: si priomum non potest licite eos percipere, nec facit suos: quia videtur iuri suo cessisse. et absolute consensisse in soluit nem non faciendam nisi tali determinato tempore . Si verra traditum sit ad onera matrimonii sustinenda, tunc ex mu tua connexione dolis et onerum matrimonii inseret consessa-

rius. posse virum recipere et retinere fructus pignoris. loco dotis promissae traditi. donec ea solvatur; non solum si socer sit, qui eam promiserit , qui tenebatur mulierem alere . sed etiam si extraneus sit. nec aliunde ad alimenta ei praestanda obligatus: cum eadem milii et ratio tam in genero respectu soceri dolatoris et promissoris dotis. quam in quovis marito respectu extranei: et dictum ecp. Glabriter loquitur de genero tantum , vel quia est casus frequentior, vel quia sic casus contigit, et propositus fuit Ponti fiet. qui propterea alias personas non exclusit . et de quocumque alio marito dixisset, si requisitus suisset. Ita Navrr. Leo tard. Mol. Rebel l. et alii quamplurimi tam theologi, quam iurisperiti citati a Boss. ubi av. n. cI. et cS. et a Barbos. in Q cv. Salubriter . '' Inseret adhuc, quod si fructus pignoris traditi marito,

donec ei dos solvatur, excederent onera matrimonii. illorumve aestimationem et expensas tactas pro illorum substentatione iuxta congruum ac decentem coniugatorum statum et qualitalem. hunc excessum computandum esse in sortem: quia cum permittantur marito in compensationem onerum. si eadem onera excedant. non amplius reciperet eorum ratione , sed ob dilatam solutionem dotis, quae labes esset usuraria. Ita sentit ex iurisperitis Covare. victr. lib. I. cv. g. n. a. Surd. in aliment. tit. c. n. id. et alii recentiores re

38쪽

lati a Leotard. quoest. et 8. n. 63. et ex theologis Agor. p. I. cv. s. Bonaccina . et alii a Bossio relati n. cet. Quae intelligenda tamen sunt, si iste excessus sit valde notabilis . vel summus . et id evidenter constet.'' Soluto autem per mortem foeminae matrimonio, relictis, vel non relictis filiis . non posse virum percipere fructus pignoris pro dote traditi , docuere quamplures apud

Leotardum de usur. q. So. n. r. et Seq. quem etiam sequuN-tur decis. Luc. pro mense Febr. ii S g. COS. I. eo innixi funis damento , quod tota ratio eorum exigendorum sunt onera matrimonii a viro substinenda, quae cessare omnino autumant morte uxoris, cum in istorum doctorum opinione principaliter in alenda uxore consistant. quod etiam confirmant ex eo, quia si mulier sumptu patris alatur, non potest vir illos percipere. multo minus poterit de iuncta uxore. His tamen non obstantibus. si supersint filii post mortem uxoris , Posse virum eosdem fructus percipere. tenent multi non contemnendae auctoritatis apud eumdem Leotard. d. quoest. 3o. n. is. quibus assentiri videtur ipse Leotardus. et d et Card. Lug. disp. I S. nu. iis. Et hujus sententiae ratio Praecipua est, quia soluto matrimonio per mortem uxoris non cessant omnino onera, si supersint filii, quos pater alere cogitur, et qui sunt reliquiae, et pars onerum

matrimonii; et posito etiam quod primario dos detur pro

alenda uxore, et secundario pro alendis liberis . hoc tamen in hoc genere parum referti sive enim dos primario , vel secundario alendis liberis inserviat. semper justa causa exigendi fructus subesse videtur nempe alendi filios, et hoc vel nomine proprio, si est haeres, vel legatarius uxoris quoad illos fructus, vel nomine filiorum, qui haeredes matris sunt. Lug. lac. cit. '' Res vero aliter se habet, cum dos vel tota vel in aliqua parte restituenda sit. Tota siquidem restituenda venit ex iure communi, uxore mortua sine liberis: nam vel est profectitia, hoc est a re patris prosiciscens, et ad patrem re

motr. I. Si ob hostibus xl. V eod. et docet Barbos. in I. Dos G pcitra .. C. solus. motrim. vel adventitia . idest a quovis alio data, et qui dedit, sibi consuluit aliquo pacto . cui

standum est: l. vnic. g. Accedit C. de rei uxor. iaci. et tunc ad haeredes uxoris pertinet. Gonet. in lib. c. decret. fit. Io. c. t. n. g3. In parte vero ex iure nostro municipali lib. a.

stat. Lucens. cv. is. ubi decernitur, quod si mulier intra

39쪽

annum a die quo Cum viro habitare ceperit. decesserit sine liberis . vir lucretur dimidiam partem dolis et corredorum ipsius foeminae . si post annum vir lucretur duas e tribus partibus. Quod ergo pertinet ad dotem . vel dotis partem

restituendam. vir non potest eam petere. multo igitur minus eius usuras: cum enim nulla est Petitio sortis, usurae non possunt exigi. Leotata. Ioc. cit. n. S. decis. Lucens. cc. '

Ad quid tangatur mutviatorius in ordine cid soloendum muttivm et Gn possit perare muttivm M lagianiario.

q. I. An in restituendo mutuo attendendum sit incremenis

tum . et decremeratum rei mutuatae .

n. I. ordinarie loquendo in restituendo mutuo non pe-euniario nulla ratio habenda est incrementi, vel decrementi quoad valorem rei mutuatae . Ilinc si quis mutuo dedit roo. libras olei, totidem restituendae sunt, nil curando. n oleum stet pluris . vel minoris, quae omnia patent ex definitione mutui tradita supra cap. g. et elarius infra et ' et cum Sol. Less. Laym. tenet Palaus de iust disp. c. p. X. n. S. et tradit etiam Leotata. de usur. q. lli. G n. g. 'R. II. In restituendo mutuo pecuniario. ordinarie loquendo, ratio habenda est incrementi. vel decrementit unde si

mutuans tradidit goo. nummos aureos in aliqua specie monetae , et postea valor ejusdem monetae minuatur, non sufficit totidem monetas restituere, sed restituendum est mutuum iuxta valorem . quem habebant monetae tempore dati mutui. Ratio est, quia alias non servaretur aequalitas inter datum et acceptum. Siquidem cum in pecunia potissimum. et ordinarie loquendo attendatur valor . servanda est haec aequalitas in valore: Laym. lib. I. triaci. c. cv. IS. Num. t.. Bonac. d. a. qiactest. 3. P. 3. n. 2 o. Ilinc credo. quod etsi bona fide quis mutuaret Eoo nummos aureos. Dil cumrando de incremento . vel decremento suturo in restitutione. attendendus sit praecipue valor . plus restituendo si illorum valor decreverit, et minus si creverit: nam pecuniae essentia penes ipsius valorem attenditur. Tolet. lib. S. e . ac. num. c. Pal. d. c. p. g. ia n. 6. Molin. d. III. Rebeli.

Eadem ratione qui accepit mutuo mille scuta in auro.satisfacit reddendo in aere. quia scilicet valor est aequalis.

40쪽

caeterum mutuans, si mutuavit in auro, potest obligare mutvalarium ad solvendum in auro, quia utrobique est aequalitas. Si vero mutuavit in pecunia aerea. obligare non potest ad solvendum in auro, quia esset onus Pret ira aestimabile. Bonac. nia. a c. 26.' Mol. disp. 3Ia. Palaus inis v. S. n. i. ' i . Dixi supra . ordinarie loquendo, quia si mutuans et miro tuatarius pacti fuerint in se, ut totidem misnetae restituanis tur, nulla habita ratione de augmento et decremento, huic pacto standum est, dummodo aeque probabile sit, ut valor

ejusdem monetae Crescat, vel decreseat hi aequa est enim in eo casu inter contrahentes conditio. Immo si probabile sit. ut valor ejusdem monetae crescat, neque ullum periculum immineat de eius diminutione, potest mutuaus cogere mutuatarium ad restituendas easdem monetas in specie . casu quo idem mutuans eas conservaturus esset usque ad tempus eiusdem augmenti . alias pateretur damnum ex mutuo. Verum tunc non posset cogi mutuatarius ad non restituendum ante tempus. quo moneta augebitur, alias imponeretur illi Onus Supra mutuum. Bonac. d. g. q. a. P. a. n. llo. lia

eum Molin. Rebell. Less. docet Palaus ubi Sup. n. 3. 'Q. II. An in casu. quo mutuans credit certo augendas monetas alicujus speciei. quas tradit mutuatario, possit mutuatarius cogi ad illas in specie restituendas . supposito quod

ipse mutuans non esset eas conservaturus usque ad illud tempus on. Certum est mutuatarium non teneri solvere, seu reis stiluere mutuum praecise eo tempore , quo monetae restiis

tuendae pluris stabunt. et si ad hoc obligaretur ex vi pacti . illud esset usurarium, adeoque nullam obligationem induceret. Si vero solum ex vi paeti obligetur ad restituendas easdem, et tot monetas in specie, relinquendo in ejus libertate . si ante tempus augmenti monetarum solvere velit. tunc nihilominus dico hoc pactum esse usurarium adeoque non teneri mutuatarium restituere easdem , et tot monetas in specie, sed satis esse tantum restituere. quanti stabat Pecunia mutuata. Ratio est . quia de facto restituendo tot monetas, quot recepit quo tempore valor earundem monetarum crevit. plus restitueret . quam recepisset. Illud autem augmentum . quod restitueret. non esset debilum titulo lucri cessantisi quia mutuans non erat conservaturus easdem monetas usque ad tempus. quo valor augendus erat. Decdamni emergentis . ut de se patet . adeoque iniuste omnino

SEARCH

MENU NAVIGATION