De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

Hiena sentiebant s& quae ipsie coram tua Matellate Synodice gesserat , disi A

luere ac annullare & irrita reddere, propterea triginta diebus carcere tuit detentus: id sibi gloriae potius tribuens quam contumeliae 1 pro Vmtaζe

y Ex his omnibus constat quam inepte Graeci, qui fidem catholicam se

tenere profitebantur, hanc de qua loquimur OSuam generalem Syn dum improbatam fuisse,affirment. Quod autem Constantinopolitana E elesia singulis annis edicat. Quaecunque in sanctos Patriarchas Ignatium& Photium scripta vel dicta sint,anathema esto. J Dico Constantinopolitanae Ecclesiae multum expedire, iuxta Saluatoris nostri sanctionem, Omnem suam fidem ec Ecclesiasticas regulas & caeremonias Romanae cath drae sancti Petri examinandas committem: sic enim omni careret errore: N B vera unitas fidei catholicae & Ecclesiarum adesset. non enim video quomodo Photius omni iniquitate & Hude plenus, & tot facinorum ac faliseratum architectus, Sanctus Patriarcha dici queat: cumque eius doctrin prophana Metit, quomodo contradicentibus iuste anathema proclamari bossit nisi hoc Graeci fecerint, & iuste fieri putauerant, ex eo tantum capIte, ouia Romanae cathedrae fuit hostis acerrimus,&ineam plures immisit contumelias. & quia octauam generalem Synodum in Do Conciliabulo Nationali irritam decernere voluit: Vel quia ibi ab uniuersia Ecclesiae Symbolum cum particula, ex filioque , iterum propolitum, acceptum fuit.

Ipsi Graeci videant,an ad propriam ipsemm perditionςm haec Omnia pa- h Inobiectione ex sessione tertia, Ephesus Latinos accuset, schismatis causam, additionem particulae Lex Filioque J in Symbolo fuisse, quod in

Apostolicae cathedrae cadit iniustam . . . Respondeo causam schismatis praecipuam este & fuisse illos Constanti nopolitanos Episcopos cum sivis sequacibus, qui ad tantum fastigium ascendere voluerunt, ut Cathedrae S.Petri ineptissime seipses aequare tentaverint, adeo quod Constantinopolitanam Ecclesiam ab obedientia, veneratione,& subiectione, quam Christi Dei nostri vicano omnis Christianus Ortiis debet, subtrahere voluerunt. haec causa schisimatis,& iniquItas maxima extitit. idcirco S. Cyprianus, cuius laus in tertia generali Sy do habetur. ad Qt temporis schisinaticos .in Africa degentes, aiebat. lib. I. Cpilt 3. Non enim aliunde ortae fiunt haereses aut nata fiunt schismata quam incle, Unuod Sacerdoti Dei non obtemperamr, nec unus ad tempus Sacerdos, &1udex vice Christi cogitatur: cui sit secundum magisteria diuina obtemporaret staternitas uniuersia, nemo aduersius Sacerdotum collegium quicquam moueret. J Quod autem maxima sit iniquitas, patet Deut. II. ubi ad in

bedientes summo Sacerdoti uniuersi populi fidelium, sic dicitur. lini autem superbierit, nolens obedire Sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Deo tuo,& decreto Iudicis, morietur homo ille, & auferes ma- Nec perpendentes quam debebant obedientiam Cathedrae Sancti petri, et obedientiam & venerationem exhibere indignum esse sensim aestimare caeperunt. & Petri piscatoris sedem, quam omni tempore Christiani Prim

102쪽

A thematigare,& haeresibus laedatam esse, proclamare non dubitauerint . quod caeteris Orientis Patriarchis perniciosum extitit standalum , nam & eundem errorem amplexi sunt, ut omnes etiamnunc experientia instruit. Nhaec omnia quae testamur, in huius operis serie palam fient, & luculenter

aperientur.

Dices , cum Romana cathedra particulam sex filioque J in Symbolo

apposivit, cur Graecos non adunavit 3 dc quo tempore hoc factum fuit 3 Respondeo hoc factum fuisse eo tempore quo Agatho Pontifex Syn dum Romae coegit centum viginti quinque Episcoporum anno Domini

68o. antequam sexta generalis Synodus, quae est Constantinopolitana tertia, celebraretur . nam cum apud Agathonem Imperator instaret de se

B in generali Synodo celebranda, ipse Agatho annuit, & hac occasione, Synodum Occidentalem primum coegit in qua fidem catholicam contra haereticos Monothelitas declarauit, eamque generali Synodo sextae, postea tenendam proposuit. & in hac eadem Romana Synodo Agatho particulam ex filioque Symbolo apposuit. & Symbolum cum hac particula legem dum in sexta Synodo per Legatos misit,&lectum fuit. Ochucusque irvi hac sexta Synodo sic Symbolum legitur. Graeci autem affirmant se in sexta Synodo Symbolum, eum hac particula ab Agathone& Occidentali Synoedo explicata, non habere . sed cur hoc non habeant, ipsi videant. Romana cathedra libros adulterare nunquam consueuit. experientia reos accusat M aperit.

C Occasionem autem Romana Sunodus maximam, hanc in Symbolo apponendi particulam , habuit: cum in Occidentis Ecclesi, haec tunc valde agitaretur quaestio, ad quam sedandam haec Synodus cum Petri cathedra simul sic sancitat. At instabat Bessanon in Florentina Synodo sic. Agatho ut particulans doctor suam poterat proferre fidem: sed aliud est uniuersae Ecclesiae Symbolum tribuere, in quo fideles debent baptigari. Sed pace tanti viri, Bessarionem his verbis multum errare probabo. Etenim Agatho cum Synodo occidentali doctrinam fidei sextae generali Synodo proponens, non est particularis, sed uniuersalissimae Ecclesiae doctor:& uniuersam Ecclesiam docere ius proprium est Romanae Cath drae Sancti Petri. Ac Bessarion perpendere debuit, magnum esse distrimen D inter Synodum Nationalem, ubi non praeest summus Pontifex, & inter eam ubi ipse consulto praeest ue prior errare potest in fide,nec Ecclesiam uniuersalem docet & instruit: secunda autem ubi stilicet praeest summus Pontifex, nec errare potest in fide, & uniuersalem Ecclesiam docet ecligat, cum praecipue fidei controuersias dirimit: oc in hoc genere a generalis Synodi iure non differt. Enimuero si Papa cum Occidentali Synodo fidei

controuersias declarat, proculdubio ut diximus, uniuersam tunc docet

Ecclesiam, quae tali doctrinae opponi nequit, nisi a Catholica fide deficere velit. haec enim erriorum, quos Graeci habent cause potissima existit: quia ius Romanae Cathedrae parvipendunt: & quale sit, di cuius firmitatis, an, maduertere negligunt. qui autem huic dochrinae aduec satur, a fide Catholica omnino deficit.

Nec sexta generalis Synodus huic Agathonis doctrinae de Spiritus Sancti H a proces

103쪽

processione repugnauit quia hac de Spiritus Sancti processione docti ae Amanifeste habetur in tertia Synodo generali: nam Cyrillus qui nomine Caelestini ripae tertiae generali Synodo praesidebat, Theodoritum , qui partes Ioannis Antiochem&Nestoris meiatur, & talsam de processione Spiritus Sancti doctrinam Protulit, aperte rcfellit ac retundit, docuitque Spiritum Sanctum etiam a filio procedere. quamobrem in disputatione de re huiusmodi intra exaranda , sic opinantes , Theodoritanos & Photianistas

nuncupandos esse, ostendam.

Et hanc doctrinam Agathonis, in uniuerta Ecclesia tunc manifestam esse, probo, quia in septima generali Synodo Actione tertia Tharasius Constantinopolitanus Patriarcha , fidei Catholicae seriem exponens, &fidei Symbolum proponens, sic ait. f Et in Spiritum Sanctum Dominum Buiuificantem: qui ex patre per filium processit &c. J & illud per filium , ex

filio significare, dia filio, suo loco cum omnibus Doctoribus demonstrabitur. Doctrina itaque de processione Spiritus Sancti ex filio, aperta erat.& in octaua Synodo hoc eodem modo Symbolum lectum N propositum& acceptum fuit . licet Photius, ut Romanam Ecclesiam calumniari val ret , post annos oppositum proclamare tentaverit. li ergo in Concilijs gen talibus umbolum cum particula filioque propositum & acceptum est , cur graeci quaeruntur id sine Conciliis generalibus declaratum hiisse Patet itaq Romanam Cathedram omnibus Nationibus annunciasse, se symbolo particulam ex filioque apposuisse: cum Symbolum cum hac particula, generali Synodo sextae per suos Legatos transimiserit. CDices insuper, poterat Agatho pontit ex Graecis praecipere ut Symbolum cum hac particula filioque addita solemniter reci Perent. Respondeo, utique id potuisse, & suas partes iam exequutioni mandaGse, cum Symbolum cum ea particula uniuersae generaliSynodo promulgauit. caeterae Nationes partes suas etiam exequantur, in doctrina scilicet Petri cathedrae recipienda, & cum veneratione seruanda,& omnia bene se habebunt. qui autem in hoc munere deficit, varias tricas ingreditur, Jc

plenus haesitationibus & ambiguitatibus, totum Christianum Orbem sa- perfluis quaestionibus miscet & catholicam fidem dimittit . ut experientia in

praesenti causa quosque monet. Cum autem Patres Graeci saepe, ut in huius Synodi Actis legitur. orati ne iterabant, se veteres Patres vereri,qui nullam posse Symbolo declaratio- Dnem S additionem fieri decreuerunt sui ipsis praefatae tertiae Synodi canonem interpraetari placuit, si ita res est: Cur ergo & alios veteres eorum , Patres, qui in octaua Synodo simul cum Romana Caesaedra & Occidentali Ecclesia, Symbolum cum particula filioque recitauerunt, non verentur cur dic caeteros eorum veteres patres, qui in Concilio Lugdunensi generali, ter graece, terque latine Symbolum cum particula ex filioque cecinerunt,& cantandum temper in Ecclesia decreuerunt, non Verentur 3 utrique sunt Patres r& Ecclesia catholica semper eadem est, eandemque habet auctoritatem. vnde quaeis huiusmodi reluctatio 3 numquid quia sedi piscatoris obolire S subesse pudetὶ quid si ob hanc repugnantiam nunc Maumethico flagello eos obedire contingit Nec Graecos quosdam mihi obijcere puduit: ideo Concilium Florentia 4 ninn Cooste

104쪽

Α num conclusionem aliquam obtinuisse: quia summus Pontiis. Archie uscopis, Rutheno,& Bessarioni Nicaeno . Cardinatatus dignitatem spopo, derat, ut de tacto eos ad Cardinatatus munus assumpsit. Sed inquam, omnia peruersae possunt peruertere mentes, ut Doctor Seraphicus Bon, uentura in opusculo ad Nouitios docet. Post Florentinum Concilium, abiblutum , perpendens summus Pontifex pijssimus Pater modum quo Graecorum Nationem cum Romana Petri Cathedra perpetuo connectere valeret , praelatos duos morum grauitate,&doctrinae excellentia inter eos praestantiores , ad eam dignitatem assumpsit, ut omnem teneret viam ad propriam Paternam dilectionem,quam erga Graecos seruabat,aperiendam: ne Natio illa, in qua olim fides catholica, sanctitas morum,&doetrina B valde viguit, a catholica Ecclesia amplius excideret. nihil tamen Romana Petri Cathedra p ofecit . quamobrem ultor tot facinorum Deus, ea fecit,

quae uniueris Orbi sunt manifesta. Et quod mirabile est, huius dissidii cauiam Romanam cathedram esio dixerunt. sed huic obie ctioni apte Episcopus Colossentis sess. 3 . satisfecit,

dicens. Nam si, ut asseritis, verum esset nos a vestra pace discessisse, quando eam a nobis repetistis 3 quando Legatos ad renouandam ipsem ad nos misistis 3 siquidem amicitiam nostram quam modo velle videmini, antea quoque voluissetis, eam proculdubio ut nunc facile habuissetis Nonne Gregorius Summus Pontilex ad celebrandum Lugdunense Concilium nuncios ad Constantinum Imperatorem, atque aci alios Orientales C Principes miserat, quando etiam rem ipsam concordi pace composuit non igitur Romanam Ecclesiam pacis recusandae incusare vestro iure potestis : cum ab ipsa pax semper Qitima religone sit culta, quae in posterum , etiam eius pro disnitate seruabitur. sed de nis hactenus. Ad id quod seisione vigesima quinta obiectum suisse legitur, nempe.s Tunc Ephesius prolixam habuit orationem, S in peroratione protulit

Latinos haereticos nedum schismaticos esse, idque Orientalem Ecclesiam tolerat quod genus ip mm maius ac fortius elset proptereaque Graecos tot annos ab eis disiunctos esse quod haeretici sunt &c. JRespondeo hanc haeresis notam ex resolutione controuersae de processione Spiritus Sancti pendere. quamobrem si Spiritus Sanctus non procedit a filio. Ephesius Latinos esse haereticos iure assirmauit. at si ex Filio sicut ex D Patre procedit, ut res se habet, S infra demonstrabitur, ipse Ephesius cunia sequacibus suis haereticus erit. Et ex his verbis Ephesij, sic eos Petri Romanam Cathedram in eorum

sententia in profundum proiecisse animaduertimus, ut nos haec narram non Qtum erubescamus, verumetiam taedeat. nam opinabantur licuisseta

Episcopo Bizanti j, qui sub Heracleensi parecialiterat, illam anathematizatam & haereticam esse , sancire S decernere. 5 inauditam peruerstatem &Luciferianam perfidiam, Christianis vocibus prorsus indignam Cur Ephesius & qui cum ipso sunt non perpendunt, omnes generales Synodos in rebus fidei sancitis, ad hoc ut vere cancitae sint, a Petri Cathedra confirmationem suppliciter petiisse λ cur sensim ad tam infimam huius sanctissimae sedis aestimationem tandem descenderunt, ut haereticam eam euasissest potuisse decernere dicant 3 Cuius ergo est ex diuina sanctione haerest.

105쪽

posternere & refellere, tandem ipsa haeresibus succubuit 3 Deus misereatur Avestri super huiusmodi insanias. Si Petri Cathedra S. uniuersia Occidentalis Ecclesia haeresibus succubuit ;ergo Beatus Pater Seraphicus Franciscus , & Beatus Pater Dominicus sanctissimus, qui prodigium fuere sanctitatis, dum tempore quo schisna apus

Graecos feruentius vigebat, floruerunt, Romanae Cathedrae Sancti Petri

obsequentissimi filii , haeretici dicendi erunt 3 Igitur & Beatus Ignatius qui

postremo in Orbe claruit ,& Romanam Ecclesiam sua sacra Societat quae omnibus virtutibus emicat , illustrauit, haereticus erit, quia Romanae daedrae tenuit fidem 3 Itaque & omnes praefatorum Sacrorum ordinum beatos Patres, & innumeros Sanctos Martyres, Doctores, Vligines MConfessores, quibus a Deo praefati ordines decorati fuerunt haereticos num BCupare licebit At quia omnes sere huius temporis Graeci. ut me experientia docuit, hoc eructare non verentur: super illorum perditione , misericordia mot Mesto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi. dicens. Conditor Coeli & terrae , Rex regum, & Dominus dominantium, terribilis , omnipotens, iustus S rectus, qui nos de nihilo fecisti ad imaginem .& similitudinem tuam 3 N Unigeniti filij tui sanguine redemisti ue quem ego

reccator non sum dignus nec ore inuocares Te siuppliciter depraecor , Mumiliter exoro, ut gemitus nostros Clementer eraugias : non enim iniustificationibus nostris praeces nostras prosternimus, sed in multitudinc miserationum marum . Respice Graecorum Nationcm , Sc templa tua infide- Qtium manibus prophanata,&Christiani nominis assiictionem : reminiscere

haereditatis mae, vineamque plantatam dextera tua visita, quam externimnauit ferus aper de flua. Tu inquam qui verus fons luminis & Sapientie dic fis atque supereminens principiuν infundere dignare seper intellectu eorum Otho icae fidei mirabile & supercaeleste lumen: no ergo despicias eo sed L cundum multitudinem mist sationum tuarum miserere eis, & propitius esto illis. die illis, salus tua ego sium qui dixisti, Nolo mortem peccatoris, sed uxmagis conuertatur & Vivat. Conuerte te Domine ad eos, & conuertentur

ad te. In tua enim ditione cuncta sunt posita , nec est qui possit restitem voluntati tuae. Omnia ergo quae induxisti stipereos mala -& uniuersa quae sedisti eis in vero iudicio fucisti. & tradidisti eos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum , di nunc confusio & opprobium facti sunt: sed ne Dauseras misericordiam tuam ab eis, neque confundas amplius eos , sed lao cum illis iuxta mansuetudinem tuam, & secundum multitudinem miseria cordiae tuae, dc erue eos in mirabilibus tuis & da gloriam nomini tuo D mine . & confundantur omnes qui ostendunt illis mala, confundantur in omni potentia tua , & robur eorum conteratur, & sciant quia tu es D

minus Deus, itus S gloriosus super Orbem terrarum. Obsecro itaque. Domine Deus custodiens pactum S misericordiam diligentibus te &custodientibus mandata tua: non obediuit Natio ista Petro Vicario tuo let successoribus sitis, qui locuti sunt ei in nomine tuo , ut ambularent in lege tua, quam posuisti nobis ter Samitos Apostolos tuos: propter hoc populux iste opprobrium est omnibus Gentibus per circuitum. Nunc ergo exaudi Deus noster orationem strui tui S praeces meas, di ostende laciem tuare

106쪽

AD ROMA M.f. PETRI CATHEDRAM.

A propter temetipsum, inclina autam tuam S audi, aperi oculos tuos & vide desolationem corum. resipice de Sanctuario tuo, &de excelso caelorum habitaculo,& visita Nationem istam, vetus propositum eorum innova, mores corrige, & omnes actu eorum in tua voluntate dispone. intellectus illorum per te nouo lumine illustretuti affectus inflammetur, sipes roboretur vita in melius emendetur, & tandem exitus bonus conferatur. Amen.

Sancta Florentina Synodus quae a Latinis & Graecis Patribus concordi animo celebrata luit, de processione Spiritus Samsti praecipue disseruit, ut cunctis eam legentibus patet. Qua in disputatione plura quae in stiperiore quaestione recensuimus ac reiecimus, Graeci Praesules, Latinis Patribus, in . ter disputandum, obiecerunt. Verum quia ea quae in eadem Synodo obi B ista fuerunt, examinare proposuimus, ut hoc ipsum exacta exequutioni mandemus, duae praecipuae disputationes adhuc mihi videntur instituendae. Prior est, An Spiritus Sanctus sicut a Patre, sic a Filio procedat. Posterior. An Synodus particulatis, praesente oc iudicante Papa fidei controuersias, uniuersam tunc obliget Ecclesiam . quia dixerat Bessarion Agathonem Romanum Pontificem in Concilio Romano centum viginti quinque Epi- Ω oru Occidentalium, dum Sumbolum cum particula Filioque sanciuit, dc sextae Generali Synodo per Legatos tradidit, non potuiste uniuersam Ecclesiam ad id credendum obligare. Quibus resblutis ad Appellationes in specie deueniemuS.

An Spiritus Sanctus sum a Patre ,sic is Filio

Ε origine Spiritus Sancti disputaturus , non aduersiis Arrium Eunomium, & Macedonium disceptabo, qui Filium& Spiritum Sanctum creaturas esse opinabantur , & Filium a Patre, & Spiritum Sanctum a Filio productos dicebant scum extra praesens sit institutum: sed contra Graecos re tianos seu Photianistas: qui & si Filii & Spiritus Sancti cum Patre consiubstantialitatem firmiter ac veraciter teneant: attamen Spiritum D Sanctum a Blo Patre procedere opinati fuerunt Nec quisquam conturbetur, si dixerim haeresim hanc a Photio, qui aboetam generali Synodo damnatus fiuit, nomen accipere: eoquod huiusmindi error originem habuerit anno Domini circiter 398. a Theodoro Minpsuestiae Episcopo, de quo fit sermo in quinta generali Synodo, a qua anathematigatus, est nam Collatione quarta cum impium eius Symb lum lectum fuit, hic inter caeteros errores ibi inuentus est. f Spiritum Sanctum neque Filium putantes, neque per Filium essentiam accipientem. α deinceps a Theodorito Cyri Episcopo, qui illius fuerat auditor, contra Uyrillum Alexandrinum in tertio generali Concilio, seu tempore eiusdem Concilij, disputante, hic idem error prolatus sit. oc postea a Constantino

GOpronymo Graecorum Imperatore iterum commemoratra ac promulga tus tuerit anno Domini 766. cum contra cultum sacrarum imaginum insa'

107쪽

A - A p p E L L A T I N I B v g niuit: tunc enim huic errori addidit & alterum, docens nempe Spiritu Sancrum non a Filio, sed a Qlo Patre procedere. quia multae siunt haereses, quae a potiore promulgatore sumpserunt denominationem , etsi alij prius eas adinvenerint . ut constat de haeresibus Manicheorum, quae a Gnoiticis habuerunt initium, tamen Manichei dicuntur, quia illarum iniquior aciprocacior extitit promulgator. & de haeresii Arrii quae Ebionis fuit, licet

Arrii dicatur , quia magis haeresim illam diuulgauit:& de haeresibus nostri temporis Lutheri stilicet & Caluini , quarum non fuerunt inuentores, sed

tantum collectores , & nouatores, cum antiquitus Originem 5c pariter

damnationem habuerint: quia tamen illorum nemo sic illas dilatauit, ut praefati fatanae ministri fecerunt, Lutheri & Caluini denunciantur. Itaque licet Theodorus Mosphestenus hunc de processione Spiritus Sancti a solo Patre, primum pronunciauerit errorem, tamen sic per Photium creuit, & tale accepit augmentum, ut Graecorum Nationem, quo

sanctitate, litteris , armis semper laudabilis fuit, ita deiecerit atque prostrauerit, ut quae haeresum expugnatrix extiterat,haeresibus miserrinae occubuerit , & quae Ecclesiae Catholicae magna erat portio , ab eadem penitus inonnullis exceptis qui fidem secum seruauerunt per Photium scissa & diuulsa per plura saecula protius existat. Hic autem Photius qualis fuerit, superioribus disputationibus manifestas apparuit . ad perfectam autem illius descriptionem ac delineationem. sume optime Lector haec sequuntur ex Binio tomo 3. Conc. paS. 9 II. yir. & 8 9 . fideliter accepta. iPhotius , qui quidem insuperabilem petram.

Fraudibus malignis conturbauit insipienter, Pellitur nunc , Vt atrocissima fera. Athalamo casto, & venerabilibus templis. Satanae pessimo miserrimisque tenebris.

Bene praemissus, S passas digne .

A iudicibus reci e sentientibus atque sanctis, Doctissimo videlicet Nicolao. Adrianoque secundo Papa Romano. Et Ignatio martyrium passo. Et tribus reliquis sedibus Orientis. Orthodoxis desapientissimis valde. . Duodecim hi versus iambici in Octaua Synodo Ach. g. a Graecis adue sus Photium prolati fuerunt, qui ab Anastasio Romano Bibliothecario latine redditi sunt. & pag. 9ra. Ingenium velox, audacia perdita , sermo. Promptus, & Isaeo torrentior, ede quid illum. Esse putes

Grammaticus, Rhetor, Geometres, pictor, alastor, Augur , adulator, medicus, magus, omnia nouit.

Et Actione septima octauae Synodi generalis haec quae sequuntur 1 contra

motium pronunciata leguntur. photio curiali & inuasisti , anathema. photio faeculati & forensi , anathema. Photio

108쪽

. . AD ROMANAM A PETRI cATHEDRAM. MA 'Photio nectiam & tyranno, anathema. estPhotio stlasmatico& damnato, anathema. Photio architesto mendaciorum , anathema a Pliotio mecho & parricidae, anathema.

. Nouo Dioscoro, anathema. Novo Iudae, anathema.

i Omnibus sectatoribus oc propugnatoribus eius, & 2 Gregorio Siracusano quondam Archiepiscopo,& lampadio exauctorato , oc anathemate resecto , anathema.

Cur ergo Ephesium no puduit in Florentina Synodo,ut disput.praecedem te dictum fuit , photium commendare redintegratum nimirum, quia B ipse haereticus photianus erat in dogmate de Spiritus Sancti processione, ut experientia in fine eiusdem Concilii Latinos Graecosque Patres docuit. Itaque haeresis haec de origine Spiritus Sancti ex Qto patre, a Photio dc re nomen potius accipere, quam a praefato Τheodoro ses fallor) ine- cum Amice Letior assirmabis. At Priusquam ad probandum Spiritum Sanetum ex patre Filioque procedere descendamus, de iure paniculam, ex Filioque Symbolo addendi,& de temeore quo haec additio seu explicatio facta fuit, differendum est. Nam Graeci Patres non tantum de Spiritus Sancti processione ex Filio, in Florentina Synodo dubitauerunt: sed appositionis in Symbolo huius a ticuli grauiter Romanam dc occidentalem Ecclesam accusauerunr.Verum C quia Latini Patres a sexta & septima generali Synodo hoc ostenderunt

sancitum, semperque ab uniuersa Ecclesia creditum fuisse probarunt , omnes Latinos codices dubios ac de veritate suspectos reddiderunt. Vt autem in re huiusmodi veritatem aperiamus, haec praemittemus quae immediatosequuntur, ic deinceps ad huius dogmatis probationem deueniemus .

Praecesserat ergo error Theodori Mosphestent de origine Spiritus Sancti ex selo Patre, a quinta generali Synodo damnatus, oc similior Theodoriti Cyrensis episcopi, qui expresie super hoc dogma certauit cum Cytillo Patriarcha Alexandrino sedis Apostolicae Legato, tempore tertiae generalis Synodi, nempe Ephesinae, cuius doctrina contra Theodotitium ab Ecclesia Catholica approbata filii . sicut oc eiusdem Theodoriti doctrina reprobata. Praecesserat pariter Symbolum cum particula ex Filioque ab Agathone Papa D in Romana Synodo Ia ue. Episcoporum explicatu,&Κxis generali Synodo

per solemnes Legatos traditum. Praecesserat haeresis C ronymi Imper, toris & contra cultum secrarum Imaginum lc contra processionem Spiritus Sancti ex Filio, immediate antequam septima generalis Synodus celebrae tur . quis ergo sanae mentis negabit quod tunc Latini Patres dixerunt , nempe septimam Synodum, cum fidei Symbolum ante decretum de sacrammmaginum legitimo cultu expositit , apposuisse etiam, de processione Spiri tus Sancti sermocinando, particulam ex Filioque , ut factum fuisse in latinis codicibus Iegitur praecesserat enim error, ergo & damnatio illius adfuit : at damnatius non fuisset nisi in Symbolo particilla ex Filioque fuisset a posita, quia aliud particulare decretum extra Symbolum non fuit

sancitum.

si notiani dixerint, de hoc dogmate in septima Synodo non suisseis. N disp.

109쪽

sa na Ap PAELLA IONI avsdiputatum scut& de sanctarum Imaginum cultu laetum fuit. Resiponde- Λnuis, non fuisse distussum, quia ab omnibus creditum erat , nam siciebant doctrinam Cyrilli contra Dic initum in praesenti materia a tertia generali Synodo approbatam filisse. nouerant Sy mbolum Theodori Mospnest, ni damnatum esse a quinta generali Synodo . legerant doctrinam de processione Spiritus sancti ex Filio ab Agathone rapa sextae Synodo traditam , probatam esse: Vt quid ergo nouam de hoc dogmate texere disputationem

Sed dices pro Graecis Photianis. in Symbolo ab Agathone Papa sextae generali Synodo transinista, in Graecorum codicibus particula ex Filioque

non legitur. Respondeo, libros corrumpendi Romanam Petri Cathedram nunquam habuisse nec necessitatem nec conBetudinem, ut docuit experientia, quae Betiam qui falsarit extiterint , ostendit: ergo reipsa fidei Symbolum Romana Synodus cum illa particula exposuit , dc transmisit. Et quod ita sit, duplici ratione ostendo. Prima est , quia iam praecessetant Concilia Nationalia in Hispania di Gallia, ut Toletanum primum anno D. oo. Hioanicum in caua Pristillianistarum a Leone Papa primo

indictum, anno D. 447. Toletanum tertium anno D. 189. Toletanum quartum anno D. 6 3 3. Toletanum 6. anno D. 6 6. Toletanum octauum anno D. 633. Conc. Emeritense anno D. 6ss. Toletanum 9. anno D.

6 3. Bracarense tertium anno D. 67s. quae expresse & Qlemniter Symbo. Ium prostabantur ac recitabant cum particula ex Filioque: ergo Synodus Romana ab Agati.one sequenti tempore coacta, cum pariter fidei Symbo- Clum explizauit ac tradidit, paniculam ex filioque etiam apposuit: eo maxime quia aderant Episcopi in ea Synodo ex omnibus iei e partibus O bdentis , ubi Symbolum eo modo sole niniter recitabamr. Praeterea praefatae Synodi particulam illam ex filioque contra haereticos disputantes statuerant cumque hoc notum esset Apostolicae sedi, debuisset ea Concilia emendare, si errassent ue oc ipsa contradicente illud statuisscnt. at non emendauit, ergo

annuit: eaque verum docuisse cognouit. consequens ergo est, utcunia

noua acceuerit occasio Synodum congregandi, ex fidei seriem aperiendi , pomanam Petri cathedram illud idem pariter se credere, & a caeteris credendum docuisse . res est manifestissima. Secunda ratio est, quia sancti Ecclcsiae Patres, delatini praecipue, quos omnes Episcopi semper pro huiusmodi resbluendis controuersi, prae mani- Dbus habent sic in eorum volumibus ut infra demonstrabimus longis sermonibus ac disputationibus luculenter docent, ut erroneum apud eos sit oppositum opinari. Ecclesia ergo quae in fidei dogmatibus declarandis Patrum doetiina utitur, iuxta eoum eruditionem , Spiritum Sanctum a Patre&Filio procedere, non declarare minime potuit. Cur eigo Grςci codices hoc idem a Romana Synodo statutum, dc Actione quarta sextae Sunodi promulganum non retineant, ipsi videant. nos falsendi libros consiuetudinem no i abemus neque Ecclesia Dei. J Numquid accedente sthismate apud Grin frauctore Photio, caeterisque qui occasiones quaerebant distendendi ab

Amico, hoc patraueruntyannuo. quia peiora ediderunt facinora, ut octauam

Synodum percurrenti patebit. Graecis catholicis semper exceptis, quia omnem hanc Nationem errasse , mihi dicendum non videtur.)si au

110쪽

AD ROMANAM I. PETRI; ATHEDRAM.A Si autem quaeratur an licuerit Ecclesiis Hispaniarum & Galliarum particulam ex Filioque sancire & fidei Symboloapponere extra generale Conci Iiam , cum hoc Lib a nauiematis paena a tertia generata Synodo prohibitum

Respondeo, nunquam prohibitum suisse a tertia generali Synodo, ut Photiani opinantur. Ecclesiasticis Synodis etsi particularibus, disceptare deerocessione Spiritus sancti & de caeteris fidei articulis, ta veritatem aduerrinis noster insurgentes lineticos declarare . corrumpentes fidem anath matizauit tertia generalis Synodus cic nihil amplius , ut disputatione praece idente probatum fuit. Praeterea Concilium Toletanum primum anno D 4oo. celebratum est, ubi Spiritum sanctum a Patre filioque procedere salacu B tum suit. Concilium autem generale tertium a quo iuxta Graecos facta fuit praefata prohibitio de nil amplius addendo , habitum est postea anno Domini 43 I. lex autem non fertur in praeteritum . Praeterquamquod Leo I. Papa damnans haereticos Priscillianistas in Hispania , qui myst rium Trinitatis diuinarum PerQnarum negabant , scribit Turibio Ast vicensi Episcopo , estque epistola Leonis 93. ut totius Hispaniae congreget Concilium ad hanc promulgandam veritatem , nempe treS e ν. Diuinas Persenas, Patrem , & Filium , & visitum sanctum. Patrem a se Filium a Patre, & Spiritum sanctum ab utroque procedere. cuius verba senthaec . f Primo itaque capitulo demonstratur quam impie sentiant de Tῶ nitate diuina,qui & Patris & Filq&Spiritus sancti unam atque eandem asi , C runt esse Pe nam, tanquam idem Deus nunc pater, nunc filius, nunc Spiritus sanctus nominetur: nec alius sit , qui genuit i alius sui genitus est: alius qui de utroque processit.& tandem: Dedimus itaque litteras ad fratres ει coepistopos nostros , Tarraconenses, Cartaginenses, Lusitanos, autque Gallecianos , eisque concilium Synodi generalis indiximus. Ad tuae dii ctionis Bllicitudinem pertinebit, ut nostrae ordinationis authoritaS, ad pr dictarum Ρrouinciarum Episcopos deseratur . si autem aliquid, quod absit obstiteri, quo minui s possit ceIebrari Generale Concilium Galleciae, saltem

in unum conueniant sacerdotes, quibus congregatis fratres nostri Hydatius ει Ceponius imminebunt, coniuncta cum eis instantia tua, quo citius vel prouinciali conuentu remedium tantis vulneribus afferatur. Data S ci I

anno D. 447. Vanum ergo est Hispanos hac in re accusare, quidquid enim D de dogmate hoc statueruntietia post tertiam generalem Synodum, auctoriatate Apostolicae sedis operati sunt, ut ex praemissa Leonis papae epistola comstat. nec Graeci Photiani audiendistini,cuin re huiusnodi plures excogitatas instantias obi jciunt,cu sint adinventς ad excusandas excusationes in peccatis. in Idem additamentum ab Hispanis auctoritate S. Leonis ripae exhibitum, i a Francis acceptum & tenacius retentum fuisse, patet ex Symbolo fideii sub Catao Magno in Arelatensi Concilio recitato. Sub huiusinodi enim fidei consessione, Gothi, Vvisgothi, aliaeque Nationes, quae Hispanias

cuparunt, catholicam fidem, Arianismum abijcientes, siusceperunt. &Franci, qui sibi Gallias vendicabantsub eiusdem Symboli consessione fidem

3 Christianam professi sunt. Graecorum Natio quae Petri Cathedrae directio . ni reluctari voluit, quid a Deo receperint, ipsi,qui nomen Graecum sitias perdiderunt, dicant, atque denuncient.

N a Cum

SEARCH

MENU NAVIGATION