De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

diuinitate assumpta est nostri natura, non culpa, illa prosecto quae ante peC- Heaxum creata est, non quae risi praeuaricationem vitiata, &c. Non est it, que assumpta a Saluatore Vitiata natura, quae repugnaret legi mentis eius, sed venit quaerere di saluare quod perierat, idest vitiatam humani generis naturam . nam lex alia i Nembris, aut voluntas diuersa non ibit vel contraria Saluatori, quia super legem natus est humanae condit onis. Et sicut scriptum est , non veni iacere Voluntatem meam,sed cius qui misit me Patris,

Ei; non quod ego volo, sed quod tu vis patet: alia huiusmodi, non sunt haec diuersae voluntatis , sed dispensationis humanitatis assumptae. Ista enim propter nos dicta sunt, quibus dedit exemplum, ut assequamur vestigia eius pius magister discipulos imbuens, ut non suam unusquisque nostrum, sed potius Domini in omnibus praeierat voluntatem, dic. non Oportet ad doD Amata haec Ecelesiastica retorquere , quae neque Synodales apices super hoCexaminantes, nequeauthoritates can anicae nisae sunt e lanasse, ut unam veIduas energias aliquis praesumat Christi Dei praedicare, quas neos euangelicae vel Apoliolicae literae neque Synodalis examinatio super hos habita, visae sunt terminasse, nisi fortassis, sicut praelati sumus quidam aliqua balbutiendo docuerunt, condescendentes ad inlormandas mentes atque intelligentias paruulomin, quae ad Ecclesiastica dogmata trahi non debent, quae unusquisquci insensu 1lio abundans, videtur secundum propriam sententiam explicare: Nam quia Dominus Iesus Christus, filius ac verbum Dei, per quem iacta sunt omnia, ipse sit unus operator diuinitatis atque humanitatis, plenae sunt sacrae literae luculentius demonstrantes. Vtrum autem propter opera diuinitatis cic humanitatis, geminae orerationes debent derivatae dici vel intelligi, ad nos ista peruenire non debent, relinquentes ea grammaticis, qui solent paruulis exquisita derivando nomina vendicare. Nos enim no vnam operationem vel duas Dominum Iesum Christum eiusque sanctum Spiritum, sacris literis percepimus, sed multiformiter cognouimus operatum , cicc Et nos quidem secundum sanctiones diuinorum cloquiorum oportet sape re, vel sperare, illa videlicet retulantes, quae quidem nouae voces noscumtur sanctis Dei Ecclesijs candala generare, ne aut duarum operationum v cabulo ostensi, sectantes Nestorianos, nos vesana sapere arbitrentur, aut certὸ si rursus Unam operationem Domini nostri Iesu Christi latendam esse censuerimus , stultam Euthychianistarum attonitis auribus dementiam fateri putemur, praecauentes ne quorum inania arma combusta sunt, eorum ncineres re rediuiuos ignes flammiuomamn denuo renouent quaestionem, simpliciter atque veraciter confitentes Dominum Iesium Christum ununia operatore in diuinae atque humanae naturae, electi arbitrantes, ut vani naturam ponderatores, ociose negotiantes , oc turgidi aduersius nos insonent

vocibus ranarum philosophi, quam ut simplices & humiles spiritu populi

Christiani possint remanere ieiuni, cicc. Haec nobistum fraternitas vestra praedicet, sicut & nos ea vobistum unanimiter praedicamus, hortantes vos ut unius vel geminae nouae vocis inductum operationis Vocabulum ausu-gientes, unum nobiscum Dominum Iesum Christum filium Dei vivi, Deum verissimum in duabus naturis operatum diuinitus atque humanitus fide ortodoxa dc unitatecatholica praedicetis. Et superstriptio . Deus te ii

columem custodiat dilectistime atque sanctissime stater. J

72쪽

A Similiter prolata est a Gregorio Deo amabili diacono ic inartophilace epiliola authentica latina Honorii quondam Papae Rom. ad Sergium quondam Patriarcham Constantinopoleos, um cum eius interpretatione: Scolblata est eadem latina epistola per Ioannem reueredissimum Episcopum ciuitatis Portuensiis, qui unus extitit de Concilio antiquae Romae. Et constitit. JActio decimatertia sextae generalis Synodi In nomine Domini & dominatoris , &c. Et paululum egressus Gregorius Deo amabilis diaconus &chartophilax, di post modicum regrediens , chartasque diuersas differens dixit: secundum quod placuit vestro sancto Concilio , omnea libellos, professoresque oc caeteras chartas, quae iactae sunt , ad presentem dogmaticam notionem pertinentes, quaeque inuentae sunt in chariol,lii lacio venerabilis 3 patriarchij, protuli: in quibus & alteram latinam epistolam Honorij, qui fuit Papa Romanus, praeter illam epistolam eius quae iam prolata est, cum eius interpretatione ,&c. Et prolata est huiusmodi Honorii latina epistola cum interpretatione sua, habens in stiperscriptione ita. Dilectissimo fratri Sergio Honorius . cuius initium suit. Scripta dilectissimi filii nostri Syrici j diaconi , c. Habet autem eadem epistola post pauca haec: Nec non &Cyio fratri nostro Alexandriae ciuitatis praesuli, quatenus nouae ad inuem tionis unius vel duarum operationum vocabulo resutato, claro Dei Ecclesiarum praeconio nebulosamm concertationum caligines etandi non debeant vel adspergi, ut proia cto unius vel geminae operationis vocabulum nouiter introcluctum, a praedicatione fidei eximatur. Nam qui hxc dicunt, C quid aliud nisi iuxta unius vel geminae naturae Christi Dei vocabulum, ita ει operationem unam vel geminam susucantur 3 super quod clara sunt diuina testimonia. Unius autem operati , nis vel duarum esse vel filisse me diatorem Dei oc hominum dominum Iesum Christum, sentire , S promere satis ineptum est. Js Habet autem & circa finem eadem epistola sic: Et haec quidem quantum ad instruendam notitiam ambigentium, sanctissimae fraternitati veristrae per eam insinuandum praevidimus. Caeterum quantum ad dogma Eoclesiasticum pertinet, quae tenere vel praedicare debemus propter simplicitatem hominum, di amputandas inextricabiles quaestionum ambages, sicut sifferius diximus, non unam vel duas operationes in mediatore Dei & hominum definire, sed utrasque naturas in uno Christo unitate naturali copu- D latas, cum alterius communione operantes atque operatrices confiteri debemus: & diuinam quidem, quae Dei sunt operantem: & humanam quae carnis sunt exequentem, non diuise, neque confuse aut inconuertibiliter Dei naturam in hominem , & nec humanam in Deum conuersam edocem tes, sed naturarum disterentias integras confitentes, unus atque idem, humilis di siublimis, aequalis Patri, & minor Patre, ipse ante tempora, nutus in tempore est : per quem facta sent saecula, factus in saeculo est: &qui legem dedit, factus sub lege est, ut eos qui sici lege erant redimeret: ipse crucifixus, ipse chirographum, quod erat contra nos, euacuans in cruce, de potestatibus & principatibus triumphauit. Auferentes ergo, sicut diximus scandalum nouelle adinventioniS, non nos oportet VDami vel duas operationes definientes praedicare, sed pro una, quam quidar dicunt operatione omitet nos unum os eratorem Christum Dominum

73쪽

ε, D E A p P ALLATIONI flvs in utriusque naturis veridice confiterit & pro duabus operationibus, a, Ala tO geminae operationis vocabulo, ipsas potius duas naturas idest diuinutatis, & carnis assumptae in una persisna unigeniti Dei patris, inconfuse, im diuise, atque inconuertibiliter nobisciam praedicare propria operantes. Et hoc quidem beatissi mae fraternitati vestrae insinuandum praeuivimus , quatenus unius consessionis propositum, unanimitati vestrae sanctitatis monstraremus, ut prosecto in uno spiritu anhelantes, pari fidei documento inspiremus. Scribentes etiam communibus fiambus Cyro oc Sophronio antistitibus, ne nouae vocis, idest unius vel geminae operationis vocabulo insistere vel immorari videantur : sed abrasa huiusmodi nouae vocis appellatione svnum Christum Dominum nobiscum in utrisque naturis diuina vel humana praedicent operantem: quamquam hos, quos ad nos praedictus inter& Bpiscopus noster Sophronius misit,instruximus, ne duarum operationum vincabulum deinceps praedicare innitantur, quod instantissime promiserunt praedicium virum esse facturum, si etiam Cyrus ister & coepiscopus noster ab unius operationis vocabulo distesserit. JfSimiliter prolati &lecti sunt libelli qui superius memorantur, & caeterae chartae. Sanctium Concilium dixit: Cognitionem accipiens prolatorum nobis a Gregorio Deo amabili diacono & chartophilace huius sinctie magnae Dei Ecclesiae libellorum atque chartarum siue aliorum opusculorum,

comperimus in unam eandemque impietatem concurrere. Et praevidimus haectamquam prophana & animae perniciose, continuo ob perfectum exterminium igne concremati. dc combusta sunt. Gloriosissimi Iudices, & C

sanctum Concilium dixerunt: satis habet & quae hodierna die peracta sunt. JHas Honorii epistolas, sicut in ipsi Synodo habentur, volui amice lector hic extendere , ut cognoscas illas legendo, & examinando, quam ta- sum sit & a veritate dissonum, Honorium errorem Monothelitarum habuisse & docuisse. Quod si reuera reperissem,iateor me paratum esse illorum opinionem tueri, qui per Petri cathedram, quae errare docendo non valet, Romanum Pontificem cum uniuersi Ecclesia in Concilijs generalibus coimgregatam selum intelligunt :& hoc audacter rationibus confirmare niterer,

uia praecipue in huiusinodi rebus illud exequendum est, quod a probis viris

icitur. Amiciss Plato, amicus sortes, sed magis amica Neritas. Pro fide enim

pugnamus, & hanc propugnamus. Verum quia tantum abest quod Uω Dnorius Monothelitarum errorem defenderit S docuerit, ut Elum Graecorum erroribus, aemulatione,& calumnia id ineptissime proclamatum fuerit, ut insta ostendam: superest itaque ut haec omnia perpendamus, &vnde huiusimodi error Orms fuerit, aperiamus. Enimuero affirmates Honorium ex Cathedra errorem Monothelitarum docuisse,in Petri Cathedram iniquam immittut insemiam. Ergo cum dixit.

Vnde ety vnamioluntatem fatemur Domini nostri I su Chri Πι. de urtica Saluatorishumana voluntate intellexit, ut is qui hanc scripsit epistolam exposuit scilicet secretarius Honorij, in illa celebri disputatione inter Maximum, &Pyrrum habita, qui sic ait. Cum Serrius scripsissetρraedicare quosdam esse duas

ChriΠι voluntates contrar as, nos rescripsimas , chrictam duas voltintates contra

rias, Tnam sepiritus , aberam carnia, non haberer sed unam tantum Noluntatem

spiritus

74쪽

AD ROMANAM s. PETRI CATHEDRA M. MΑ θ risor, quia eara in cbraso uitii centra rationem pomat. quam eTpositionem ipsa Honorii verba sequentia confirmant, dum ait. 4 uiana cto a Diuini- sale alsa ta es noctra natura, non culpa. quae ratio nulla est, si adseratur adprobandum in Christo Deo, & homine unam tantum esse voluntatem: est autem efficacissima, s inde probetur non filiae in Christo homine duas

Contrarias voluntates , carnis di spiritus.

Praeterea ipse Sergio stribit, squem aestimauit Catholicum , quia Hono 'rij censurae sitam supponebat opinionem & simul epistolam stylo simulato

exaratam) de una aut duabus operationibus tacendum esse,& ad Personam operantem omnia esse reserenda , quae una & Verbi diuini est, ad euitandum standalum,quod imminere Sergius monuerat, oc contentionis mat B riam auserendam, metuebat enim ne ista contentio in graue aliquod schisma excresceret, simulque videret sine his vocibus fidem saluam esse posse, utramque voluit conciliare opinionem,& scandali materiam auserre. scrubens ergo ad Sergium, abstinendum esse a vocabulo unius Oeerationis suadet, ne cum Euthichete unam in Christo ponere naturam videamur: N a duarum operationum vocabulo abstinendum esse iubet,' ne cum Nestorio duas ponere Personas in Christo dicamur. Quis enim non videt Honorium Monothelitarum opinionem non approbare Monothelitae enim unam in Christo voluntatem & operationem Ponebant, qui error Euthichetis fuerat. ipse Euthichetis opinionem improbat, eigo, ec Monothelitarum errorem reprobauit. Cum autem & dua- . rum operationum silentium imponit, hanc de duplici operatione sentenaciam non damnauit, sed monuit, ne sic sentientes in Nestorij damnatas haereses inciderent. innuens, sic de hac veritate loquendum ac praedicandum, ut unitas Personae Christi semper spectaretur, qui nunc secundum diu,

nam, nunc secundum humanam operabatur naturam. igitur nec unam

docuit Christum habere voluntatem, nec tenentes Christum duas habere voluntates damnauit. Patet hoc perspicuo exemplo. Petrus verbi gratia duos habet oculos, si quis Petrum aliquod facinus videntem , dubitare vel Iet an oculo dextro vel sinistro id sipectauerit, di quispiam dicat silentium super huiusmodi dubitationem esse imponendum , sed dicendum esse, P trum & non oculum dextrum vel snistrum id vidisse, non negabit autem tunc Petrum duos habere vel habuisse oculos . sic in re hac dicendum est. D Sergius, & qui cum eo erant , unam esse Christi Operationem opinabatur. ex opposito Sophronius duas operationes praedicabat. Honorius autem sic

ait. Non oportet unam Tel duas operationes definientea praedieare,sd pro πna quam quidam dicunt operatione, oportet nos vis operatorem chractum Domιnum in viris

que nat ris veridice confiteri . non est ergo asserendum, Honorium Christum Dominum duas habere operationes negasse.

Idem sensit cum Honorio Sophronius Hierosolymitanus Epistopus, ut constat ex epistola Ser j ad Honorium: sicut itaque Sophronius Monoth

litarum haeresis accusari non debet, cum consenserit de hac controuersia tacendum esse ad seditiones euitandas, sic nec Honorius errorem Mon thelitarum habuisse , affirmandum est, eo quod de noua controuersia, necdum ab Ecclesia definita, ad tollendum scandalum , silentium imposuerit. Enimuero sic sillogizare, nempe. Honorius praecipit ne controuersiadg

75쪽

de una vel duplici Christi operatione examinetur, sied una vel duplex ope- Aratione taceatur & Christus Dominus in utrisque naturis agens dicatur, ergo Hononus unam Eine Christi operationem docuit . quid ineptius 3 neque scholares qui scientiarunt initia apprehendere quaerunt, sic inepte differunt. Pudeat ergo eos, qui Honorium naeresis accusarunt, vel accusant. Insuper, Martinus primus Romanus Pontisex qui deinceps Christi madityr obiit, coacto Romae Concilio centum & quinque Epistoporum, Parulum tunc temporis Constantinop. patriircham,& Constantium Imperat rem & omnes Monoehelitas damnauit. numerans omnes qui olim eam ha resim fuerant patrocinati,Honori j cum sitis epistolis, qui iam praecesserat,non meminit. quia stilicet sensium Epistolarum Honori j optime nouerat: &Honorium talem non habuisse errorem bene scietat, & hoc idem fecit BAgatho Pontifex, qui hanc sextam Synodum indixit, ut in eius epistolis in actis Synodi insertis, patet. imo ad hanc calumniam ab haereticis Mono-thelitis Honorio impositam, Romanam Cathedram nunquam a fide dinulasse monet , ut infra dicemus. sequitur ergo a primo ad ultimum, Hon rium opinionis Monothelitarum non fuisse. Dices cur Honorius dogma hoc tunc exponere noluit, sed silentium ,

utrique parti indixit Respondeo, Honorium sic praecepisie, quia a Semio, & Cyro deceptus

fuit. Hi duo erant haeretici quorum prior Constantinopolis, posterior Alexandriae episeopi erant, & ut suas haereses sensim superseminare valerent, Romano Pontifici suaserunt non esse hoc dogma examinandum, licet S Cphronius eis contradiceret, ne pax Ecclesiarum tolleretur, eo quod Cyrus uniuersas Aegypti Prouincias iam haeresi laberactatas ad fidem Catholicam reuocasiset, easque pacifice tunc regeret: ut ex epistola Sergij, quam supra conseito,& dedita opera hic inserere voIui, aperte colligitur. Honorius sellicitus Ecclesiae Pastor, cum periculum animarum, ex hac noua conccr tatione instans percepiget sillico silentium seper re huiusmodi indixit, e rores Sergij, & Cyri minime approbans, nec veritatem, quam Sophroni praedicabat damnans. & hoc in Sergio & Cyro commendauit, nempe circa animarum salutem diligentiam adhibitam, licet falso expositam 3 & praeterea nihil. quamobrem leuitatis, & carnalis aemulationis notam inueruqui Honotium damnare voluerunt, minime valent. Nec assirmare poterit quisquam, nisi petulanti irreuerentia erga Pe- Diri Cathedram plenius , non licuisse Honorio super huiusinodi nouiter exortam controuersiam silentium imponere. nam Petro,&Ωccessoribus eius Christiani gregis commissa est cura, Ioann. cap. vltimo,& ipse optimus Sophronius Hierosolymitanus antistes hanc redarguit obiectionem: nam ut Honorius in calce Epistolae suae testatur, id exequi paratus erat Sophronius dummodo Cyrus unam operationem non praedicaret,

ω pati modo Cathedrae Petri in qua Honorius sedebat obedientiam

praeberet.

Dicet quispiam, expediebat Honorium ad id declarandum generale Concilium indixisse. Respondeo, Honorium hoc non secisie, quia Sergius plures hoc modo tumultus futuros Pontifici praenunclauiis qui tollerentur si silentium super huius

76쪽

A huiusmodi disputationem imponeret s ut ex epistola Sergii ad Honorium

superius posita conitat. Secundo reseondeo, Romanos Pontifices generalia Concilia non libem ter tunc temporis indixisse, propter Graecorum immoderatum desiderium,

Episcopum Constantinopolitanum exaltandi. quod probo per Epistolam Leonis Papae primi ad Flauianum Episcopum Constantinopolitanum, quae est decima sexta , haec habentem. f Flauiano charissimo fratri, Leo Epistopus Romae. Literas tuae dilecti nis accepi, cum gestis, quae apud vos super fidei quaestione confecta sunt. Et quia Clementissimus Imperator pio Ecclesiae pace selicitus, Synodum

voluit congregari, quamuis euidenter appareat, rem de qua agitur, nequa-B quam Synodali indigere tractatu: tamen frater charissime , subsequutos esse significo , quos in hac re placuit destinare. &c. JQuod autem Leo Papa hac de causa Synodum fieri noluisset, probo per instructionem quam suis Legatis pro Synodo Chalcedonensi celebram da tradidit . quam instructionem in lite iam super huiusmodi rem orta, Legati palam legi praeceperunt: quae huius tenoris extitit. Achione 16. Conc. Chalced. f Aetius Archidiaconus sanctissimae Constantinopolitanae Ecclesiae , dixit. si de hoc capitulo aliquod mandatum a

Ceperunt proferant. Bonifacius presbyter Sedis Apostolicae vicarius , dixit. Beatissimus N Apostolicus vir Papa inter caetera hoc nobis mandauit, & ex Chartula recitauit. Sanctorum quoque Patrum constitutionem prolatam,C nulla patiamini temeritate violari , seruantes omnimodis personae nostrae

in vobis quos vice nostra transmisimus dignitatem: Ac si qui sorte ciuitatum suarum splendore confisi, aliquid sibi tentaverint usurpare, hoc qua dignum est constantia retundatis. JSed quid opus est huiusimo ui rem reddere dubiam, cum ipsa experientia id verum esse testetur nam Graecorum Episcopi, Legatis Papae absumtibus, sessionem habuerunt, in qua, ut ibidem legitur, sic accreverunt.

Dissinitiones Sanctorum patrum sequentes ubique ic regulam , & quae nunc relecta sunt centum quinquaginta Deo amantissimorum Episcopo rum, qui congrcgati fiunt sub piae memoriae Imperatore maiore Theod so, in regia ciuitate ConstantinoPoli noua Roma , cognoscentes & nos, eadem definiuimus de priuilegiis eiusdem sanetissimae Constantinopolitanae D Ecclesiae inouae Romae . Etenim sedi senioris Romae, propter imperium ciuitatis illius. Patres consequenter priuilegia reddiderunt . Et eadem intemtione permoti centum quinquaginta Deo amantissimi Episcopi aequa sanctissimae Sedi nouae Romae priuilegia tribuerunt, rationabiliter iudicantes, imperio, & Senatu Vitam ornatam, aequis senioris regiae Romae priuilegiis frui: & in Ecclesiasticis sicut illa maiestatem habere negotijs oc secundam post illam existere &c. Jf Lucentius reuerendisi. Episcopus sedis Apostolicae Vicarius dixit &c. Si ergo his temporibus hoc beneficio usi sunt, quid nunc requirunt si numquam usi sunt, quare requirimi &c. JPerspicuum ergo est Graecomm extollentiam tunc Romano Pontifici manifestam esse, quamobrem iure, nisi necessitas cogeret, Concilia gene ratia celebrari non libenter decernebant . praesertim quia Honorij tempore

77쪽

M DE APPE LATIONI susTurres Romanorum a Barbaris deiectae tuerant, & dignitas Romana: VD Abis, sicut olim effulserat , amplius non radiabat: & e contra Turres Comstantinopoleos altiores erant ,& Imperiali sedeta senatu praefata Vrbs fulgebat : facile hac occasione Constantinopolitanam Sedem, quae prius Pa- recta literat Heracleensis Metropolitae, ut Gelasius Papa primus epist. i 3 . ad Episcopos Dardaniae monet. super Romanam Cathedram sancti Petri exaltat sent. Ratio in promptu est. dixerant enim,ut supra dietiam fuit, ideo Romanam Cathedram stiper cunctas Christi Ecclesias habuisse primatum , , quia Roma fuerat regina Vrbium, at eo tempore, Constantinopolis erat huiusmodi , ergo eo tempore Constantinopolitana sedes siuper cunctas

Christi Ecclesias debuerat obtinere primatum. itaque qui primum dictus est Episcopus Archiepiseopo Heracleensis ciuitatis subordinatus, supra Sedenta 3 Petti poterat sensim obtinuisse locum , eo quod Turres Bizantii altiores

erant , & valde creverant,& Ciuitas maiorem adepta esset situm. O' Graecorum Natio olim doctrina & sanctitate celebris, cur haec ascenderunt in corde tuo 3 igitur dogma de Militantis Ecclesiae capite ad Turres altas, &altiores reducendum erit 3 S illac transserendum erit, ubi laicorum Imperium obtinet sedem: cum & ipsi Imperatores sedem Piscatoris venerari, &illius doctrinam S praecepta seruare debeant ,&seruauerunt 8 Audiant sabiem nunc temporis Graeci quod olim Gelasius Papa in hac eadem cauia dicebat. Risimus autem, quod praerogatiuam volunt Acatio comparari, uia Episcopus fuerat regiae ciuitatis . nunquid apud Rauennam, apud Me-iolanum, Sirmium apud Treviros multis temporibus non constitit Impe- crator- nunqid nam narum Vrbium Sacerdotes ultra mensuram sibimet

antiquitus deputatam, quippiam suis dignitatibus usurparunt 3 JNec quod Leo uniuersae Christi Ecclesiae, loco Petri , pastor & Rectoreos in hac causa corrigenso docuit, exequi voluerunt . dixerat enim in Epistola ad Martianum Augustum & ad Sanctam generalem Synodum , f Alia

est ratio rerum saecularimn , & alia diuinarum: nec praeter illam petram qua ominus in fundamento positit stabilis erit ulla constructio. Propria

perdit, qui indebita concupiscit &c. JImmoderatum ergo desiderium Constantinopolitanum Episcopum evtollendi ultra propriam spheram, causa extitit, ut Graecorum Natio in hos errores prorumperet, nempe Romanum Pontificem a Patribus accepisse

supremam quam habet potestatem, S Ecclesiam in Synodis congregatam Psiiper illius potestatem leges sancire posse, eumque anathematigare, quae omnia apud bene sentientes catholicos monstra sunt, quae pias aures ostem dunt & scandalo assiciunt. hinc ergo, anathematigatio sextae Synodi contra Honorium Sanctissimum Pontificem originem habuit. dummodo ita resse habuerit , quia librorum falsarii apud Graecos non desuerunt, ut acta Syn dorum luculenter testantur) cur Patres Graeci sextae Synodi eorum non me minerunt quae in quarta Generali Synodo facta sunt: scilicet Dioscorum Alexandrinum Patriarcham hac praecipua causia , propria excidisse dignitate, ex sententia Leonis ripae S uniuersae Synodi, quia excommunicare ausus fuerat Leonem praefatum, super Romanam Cathedram sancti Petri sedentem , dc uniuersae Ecclesiae principem & Pastorem . non ne Honorius eiusdem erat potestatis & ordinis sicut Leo 3

78쪽

x Dixerant patres in Synodali Epistola ad Leonem. s Et post haec omnia,

irisiuster, & contra ipsium, cui vineae custodia a Saluatore commissa est , e tendit insaniam, idest , contra tuam quoque Apostolicam Sanctitatem , dccxcommunicationem meditatus est contra te, qui corpus Ecclesiae unis

festinas, &c, JHaec autem quae Diostoro obiecta sent, & iis qui Honorium, cui par,

modo Vineae custodia a Saluatore commissa fuit, anathematigare ausi sent, ij cere possumus, & debemus. Dicent fortasse, qui Graecorum partes tuentur , Honorium in suis epist lis desecisse. quibus dicimus, nunquam hoc verum esse, ut superius demonstrauimus. carnalis aemulatio quam Graecorum Natio aduersus Romanam

B Cathedram habuit, causa extitit, ut Honorii Epistolae recto & ponderato

examini non subiacerent i nec Patres iuris ordinem seruarent in Summo Pontifice damnando. etenim ob damnationem Theodori Mopsi stent, aliommque minoris auctoritatis di dignitatis Episcoporuin, totum terrarum orbem commouerunt, Synodumque generalem congregare oportuit, &S dem Apostolicam, quae communi antiquissimorum patrum sentenriit, omnes iuclicat, & a nemine iudicatur, sic praecipiti iudicio condemnare licet quis sanae mentis non videt grauem esse iniustitiam sine iusta causa damnare innocentem, cum citra legitimam debitamque processus

formamaetiam nocentem, bc criminis reum condemnare non liceat .

Dices insuper, Generale Concilium legitime congregatum errare non C potest, sexta bynodus legitima extitit, ut patet, ergo non potuit errare cum Epistolas Honorij combussit, & eundem Honorium anathematizauit. Huic instantiae respondit Card. Baronius, Acta huius Synodi corrupta fuisse a Theodoro Constantinopolitano Epistopo. Nam cum Leo Secundus Ponti sex. post Agathonis obitum electu arbitrio Imperatori electione Papae tyrannice confirmatis,pontificatum administrandum siustepisset permisit tunc Imperaror Sedis Apostolicae Legatos Romam redire,quos hac' niis stiadente Iheodoro Constantinopolitano Episcopo Constantinopoli diutius detinuerar, ut Acta Sunodalia Graece conscripta interim corrumpere posset, quod ut secit, ea Legatis tradidiis quae tamen Vera, & incorrupta exemplaria esse Leo, di Legati cogitauerunt. hinc Honorium anathematizatum fuisse Graecorum imposturam esse, Card. Barcinius affirmat. D verum quia Graeci Honorium a Sexta Synodo reipsa fuisse damnatum opinantur, ad huiusimodi homines fortius conuincendos, gratis hoc factum fuisse etiam admisi,nil tamen pro se in causa hac obtinere, patefaciam. Dico igitur, esto daremus hanc sextam Synodum damnasse Honorium, cum omen id fecerit absilue consensu, oc auctoritate Agathonis, qui illud tantum discutiendum suis Legatis commiserat, quod in Concilio Romano aduersus Monothelitas statutum fuerat de Honorio autem nec verbum quidem . nec insuper ab alio Romano pontifice hanc sextam Synodum approbatam scimus, ut praemisimus: igitur quidquid contra Honorium gestut fuit,nullius roboris est, & errori obnoxium. Nec eidem Synodo suifragatur , quia haec eadem sententia damnationis Honorij lata fuerit tum in septima, tum in octaua synodis, quae extra comtrouersiam a Sede Apostolica confirmatae fuerunt: hoc, inquam, nil iuuat I a Grae-

79쪽

Graecos: quia falsissimum est Honorium ab his duabus Synodis damnanum Afuisse , dolo enim haereticorum his Synodis damnatio Honorii addita tuit. quare si demus damnatum Honorium in sexta Synodo , dabimus quoque se ista oc absque ulla sedis Apostolicae auctoritate id fecisse, ac proinde

errasse. .

Sed dices Concilium Senerale legitime congregatum errare non potest , haec sexta Synodus est huiusmodi, ergo non potuit errare. Ex communi Catholicorum doctrina respondeo, Concilium in doctrina fidei di morum tradenda errare non posse, at in rebus facti, quae ab hominum attestatione pendent, errare posse. hac utitur doctrina Card. de .

Turrecremata in summa de Ecclesia, cum inquit hanc sextam Synodum in causa Honorij errasse. BSed contra Card. de Turrecremata & omnes qui huius sunt sententiae sic argumentor . Causa Honorij ad rem fidei catholicae spectat, ergo inanis est responso . probo antecedens: praecipuum Catholicae fidei dogma est , P trum esse Apostolorum principem S uniuersae Ecclesiae pastorem , di Romanum Pontificem esse legitimum Petri successorem , S in fidei & morum

appellationibus res bluendis errare non posse , ut patet , & ab initio operis hucusque probauimus: at Honorius tanquam ex Cathedra Appellationem Orientalium Patriarcharum resoluit, in rebus catholicae fidei maxime concernentibus ue ergo cum Concilium damnauit Honorium, docuit Honorium docentem ex cathedra errasse, quod absque haeresis nota dici non potest . vel ergo Honorius, vel Synodus qui eum damnauit, errauerunt: at C secundum veritatem & secundum Caes. de Turrecremata Honorim non errauit ergo in causa hac errauit Synodusin vere errauit in hac causa quia extra mandatum Papae Synodum c entis, Honorii Papae assumpsit examen, motivum autem erroris fuisse videtur: quia Graeci ut exaltationem Sedis Constantinop. iure promouere Ostenderent, paulatim a digna Petri cathedrae Romanae aestimatione deficiebant, opinantes Papam Ecclesiastico iure caput esse militantis Ecclesiae,ut ex ritima Actione Conta Chalced. Hrtim habita, constat. Respondeo itaque, verisiimum esse Concilium generale legitime congregatum errare non posse, si extra Papae mandatum te constitutum nouis operetur, & cum a Cathedra Petri suam Aetorum obtinet confirmati nem : tunc enim Concilium non errasi firmiter credendum est: sic docuit DGelasius Papa primus, epistola decima tertia ad Episcopos Dardaniae. Adde quod haec Sexta Synodus non fuit a Petri Cathedra tunc confirmata nam Agatho qui hanc Synodum coegerat, antequam Sunodus absblueretur ex hac vita migrauerat . idcirco Synodus Agathoni epistolam misit, qua Aet rum , more praecedentium Synodorum, confirmationem petebat, at illam non obtinuit, cum Agatho obiisset. Leo secundus, qui Agathoni si1ccessit. iis litetis Synodo non respondit, nec talis inuenitur Epistola, v t in Tomis Conciliorum apparet. Praeterea ut dictum est, Legati Agadionis limita tum acceperant mandatum , Ut in epistola, quam eis dedit, patet quis uuid igitur praeter Papae mandatum factum fuit, irritum est, & nullius valoris, oc erroneum esse tenendum est . . ν , . HHabentur tamen Epistolae ImperatosS ad Leonem, & Leonis Udmpo.

80쪽

AD ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM.

o ratorem in hao caula, di Leo acta Synodi di damnationem Honoriieon

firmare videtur. Sed Baronius anno Donum 68 3. utrasque vilicias iure mittat & damnat, tanquam spurias. & Card. Bellar. lib. de Romano Pont. cap. il. epistolam Leonis corruptam esse iure scribit.: Rationes autem quas adfert Baronius quibus praemissas epistolas spurias esse probat, ut notat Binius Tomo 3. Concit. pag. II s. hae sunt. Prima , quod circa finem, mense Maio indictione decima rescripta ad epistolam Imperatoris ponatus, quam se mense Iulio eiusdem Indictionis accepisse latetur, quae nisi mendosa probentur, manifestissime sibi contradicunt. Secunda , quod nullo menso Iulio Pontifex esse potuerit, qui mense Augusto

creatus , decem tantum mensibus Pontificatum administrauit. Tertia

Bl quod profiteatur se tunc Epistolam sciit lilse Indictione decima, qtia nondum Pontifex creatus erat, Quarta, quod Honorium in Monothelitarum haeresi defunctum , adeoque auita anathematis sententia condemnatum

essὰ scribat, quem pubi ico timere inter sanctos Pontifices in Ecclesia fractis Petri Romanus Clerus sepeliuit . Similiter , epistolam Imperatoris Constantini, Leoni Papae missam, ut Acta sextae Synodi confiimaret, & rata haberet, niendosam esse affirmat

Baronius anno 683. num. 6.& 8. primum, quod Leonem ripam menta,

Augusto creatum non prius certiorem reddiderit de rebus in Synodo gestis , quam I olt menses quatuor, in Decembri nimirum , cui statim statum fidei indicasse oportebat. secundo quod initio Epistolae seribatur ipsam ImC dictione decima ad Leonem esse datam, suo tempore Leo non dum pomtifex erat: nam primus annus Leonis incidit in finem Indictionis undecimae S principium Indictionis duodecimae. Tertio , quod in ipsa Epistolata dicatur de Sunodo cogenda scriptas esse literas Imperatoris ad Agathonem , cum certum sit, non ad Agathonem , sed ad Donum Papam hac de causa literas scripsisse. Quod cum ita sit, firma manet mea sententia quam superius protuli , hanc Synodum in hac Honorii causa errasia ue & absque euoris nota id

quemlibet Herere posse , cum ipsa Synodus a Petri cathedra confirmati nem in causa HCnorij nunquam habuerit :& Blum vera remanere , quae in causa fidei anciuit , Neminem autem silentium huius sextae synodi Legatorum conturbet in causa Honorit, quia scilicet Graecis Honorium ana- D tnematizantibus legati non restite mi., nam iurisdictioni & potestati quam gerebant, scientia S rerum intelligentia non consonabat: nec Romana Ecclesia tunc temporis Viros doctrina praestantes obtinebat. Hoc ipse Ag

tho in epistola quam impcitatori misit & Actione quarta lecta tuit, testatus est his verbist His itaque mansuetissimi rerum Domini diualibus picibus animatus, permnas quales secundum temporis huius deiectum ae seruilis Prouinciae qualitatem poterant inueniri pro obedientiae satisdictione inquisiui evc.& infra. Ideoque Christianissimi Domini filii pro obedienti M.

quam debuimus, non pro confidentia eorum scientiae quos dirigimus, praesentes contamulos nostros, Abundantium 6 Ioannem dic. nam apud ho mines in medio gentium positos, S de labore corporis quotidianum vi ctum cum sumnia exercitatione conquirentes . quomodo ad pleniarn poterit inueniti talpturaruin silentia, ni 1i quae regulatites a cancti atque Apo-

SEARCH

MENU NAVIGATION