De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

Cum autem in septima generali Synodo Actione x. Tliarasit E seopi AConstantinopolitani epistola ad omnes Orientis Episcopos, initantibus Concilii Patribus lecta est in qua latebatur L Spiritum banctuin ex 'Patre per Filium processisse, J ut nunc temporis in vestris codicibus legitis. Quid opinamini b Graeci Photiani, Tharalium ea particula per Filium Agathonita Romanae Synodo, qui Spiritum Sanctum etiam a Filio productum docuerunt, contradicere Voluillet haud quaquam . quia Epistola Romanae Synodi a texta generali Synodo probatae, non poterat a Tharasio improbarit igitur codem modo se credere de Spiritus saneti processione profestus est, sicut Romana Synodus Romulgauerat: ergo particula illa per Filium, a Filio, di ex Filio si ificat. Sed dices, cur dixit per Filium , & non protulit eodem modo ex Filio B& a Filio Respondeo, posuisie Tharasium in illis particulis diuersitatem, Brto ut

significaret Filium a Patre accipere ut spiret Spiritum sanctum, non autem ut ostenderet Filium non esse cum Patre unum Spiritus sancti principium.

Secundo respondeo illud per, idem s3nificare quod ex vel a. Probo, quia eadem septima Synodus Act. . in difinitione fidei, Symbolum exhi, Dens, particulam ex Filioque ei addidit: nec Tharasit epistolam ob id emendandam sanciuit, eo quia Spiritum per Filium procedere dixerat: ergo intellexit septima Synodus illud, per, eundem sensum habere. Dices pro Graecis Photianis; in codice septimae Synodi apud Graecos Symbolum cum particula ex Filioque non haberi. CRespondeo esse fugam miserorum . si autem quaeratur causa cur nor habeatur. Respondeo Photium occasiones inuestigasse Romanam damnandi Ecclesiam, eique Vale dicendi. quamobrem fieri potest , ut plures codices septimae Synodi transcribi , ac per uniuersam Graeciam diuulgari curauerit, quia apud eos magnae erat potestatis, ut sic apte quod exoptabat,

obtineret.

Sed instabis, si ita res est, cur in Concilio Florentino tota controuersia huc non accessit , nempe ad septimae Synodi decretum nam si de faetoparticula ex Filioque a septima Synodo Symbolo fuisse appositam constitisset, omnis controuersia terminum suscepisset. Respondeo hoc factum fuisse: nam Latini vetustissimum codicem septimae Synodi protulerunt, qui ante sthismatis initium striptus fuerat, & Dob vetustatem omnis erat expers sus icionis circa veritatem,& ostenderunt Symbolum cum particula ex Filioque exaratum, adeo quod huic demonstrationi nemo Graecorum ausius fuerit reluctari. nihilominus ad eos fortius conuincendos, quia in propijs codicibus particulam illam Graeci minime legebant, aliam Latini assumpserunt viam ad processionem Spiritus Sancti ex filio demonstrandam. Septimam autem Synodum Symbolum cum particula ex Filioque credendum ac recitandum dedisse, duabus probo rationibus. Prima est. quia Anastasius Bibliotecarius qui octauae Synodo adfuit, septimam Syn dum tum Graece tum Latine cum transcripsit,Symbolum cum particula ex Filioque posuit, Vt nuncusque patet . quod utique non fecisset, nisi reuera etiam apud Graecos in Symbolo ea particula extitisset. nullam quippe Oct

112쪽

A casionem id confingendi habebat. Secunda ratio est. Quia Carolus M Mui Rex Francorum per Angilbertum Abbatem oc minittrum Regi tappella ad Adrianum Papam, qui ipsam septimam Synodum, de qua loquimur, coegerat plura cubia proposuerat circa eiusdem septimae Synodi

istatem integritatem , quae sacrarum imaginum cultum contra lamininachos tinxerat . Adrianus autem responsalem dedit Epistolam, catholicai I iani doctrina, ad cundem Regem Carolum, qua septimae Sunodi vortatem demonstrauit , omnia quae idem Rex proposuerat dubia diissoluens . N lyitatur 3. tomo Conta ex Binio pag. 263. & priorem dubitationem Adriano propositam, quae de procelsione Spiritus seneti fuit, primo res icit. Dubitatio autem ivit haec , quae loco citato sic descripta est.

β i In primo quidem capitulo ferebatur, in eo quod dicit. & in Spiritum ,

Sanctum Dominum ac vivificatorem, ex Phre per Filum procedentem. J

Repraehensio.. s Quod Tharasius non recte sentiat , qui Spiritum tinctum non ex Patre& hilio , secundum Nicaeni Sumboli fidem , sed ex Pacie per Filium procindentem in suae credulitatis lectione profiteatur. JRes nyis Adriam Papae. Hoc dogma Tharasius non per se explanavit, sed per doctimam semctorum Patrum conlatas est quonam capitula pro vestro nimio amore, quod erga vestram praeerectissimam a Deo protectam Regalem excellem IIam gerimus, breuiter exaramus &e. JEt deinceps anctorum riuum Latinorum lc Graecorum testimonium

profert, qui Spiritum sanctum a Patre & a Filio procedere, di quandoque a patre per filium asieuerant, itaut mani testum sit apud Patres idem esse Spiritum ianctum procedere a Patre &a filio , S a Patre per filium. Hinc sequitur, eo tempore in uniuersili Ecclesia certisiimum ac indoebitatum fuiste Spiritum sanctum ex Patre filioque procedere. &smiliter sequitur septimam Synodum in fidei Sumbolum illam particulam ex fili que apposuisse . quia Galli qui tunc septimam Synodum dubiam redde-D bant, & actu Symbolum cum particula ex filioque recitabant, ipsam septimam Synodum cum Tharasio simul redargessient, niti SImbolum cratianticusa ex filioque tradidisset . at redarguit selum Tharasium,qui partic inpetitantum posuerat: ergo manifestissime sequitur septimam Synodum Symbolum cum particula ex filioque edidisse, ut aputi nos creditum &pariter lectim semper fuit. Graeci autem Photiani qui sequenti tempore schisma ad suam ipsorum perditionem introduxerunt, illam abstulerunt particulam, ad excusendam excusetionem in peccatis, nempe Bumatis Ndiuisionis ab Apostolica sede & ab Ecclesia Catholica, quae a Petri sola ca, thedra unitatem accipit, ut Catholicis patet. Verum qina Graeci photiani non tantum de veritate processionis Spiritur sancti ex filio nos accusant , sed etiam de additione illius particulae in Symbolo , te publicai Symboli cum eadem panicula in Ecclesial bone s idcirco

113쪽

os . -τIO Ni s us idcirco muestigandum est quo tempore & qua auctoritate lataceum naent. RPro cuius reselutione mcensere satis est quae simus in Notis luper Conciolium Constant. primum tomo l . pag. , t V reteri ex Bernone Abbate Au.

ensi, qui haec de rebus ad Missam spectantibus asterit. Γ Cum Romano. n praestateri ab Henrico Imperatore interrogarentur, cur non post Euam stellum ut in alijs Ecclesiis fiebat) Symbolum canerent 3 me, ample assistente audiui, eosciusimodi responsum 1eddere: quod Romana Ecclesia non Bisset aliquando ulla haerestos taece intecta: sed secundum doctrinam sancti Petti in Bliditate catholicae fidei permaneret inconcussa: oc ideo magis his necessarium esse illud Symbolum saepius cantando frequentaree, qui aliquando ulla haeresi potuerunt maculari. At Imperator domno Benedicto persuasit, ut ad publicam Missam decantarem dic. J Ergo dicendureta Best particulam ex filioque Systbolo a semima generali Synodo appolitam

fuisse,&anno Domini 97 s. a Benedicto Papa sieptimo, instante Henrico Impetatore sancitum este ut solemniter in Ecclesia inter Missarum solemnia recitaretur. dimittant igitur calumnias ac blasphemias quas aductius Apostolicam sedem Photiani evomunt. nam ut supra probatum iuit, ibspaniarum & Galliarum Ecclesiae, Apostolicae sedis auctoritate hoc ider fecerant: nullibi emo in re huiusmodi adest error, nisi apud Graecos, qui voluntarie excaecari voluerunt , ut sibi propriam causarent spiritualem ac temporalem ruinam . Deus qui diues est in misericordia , utramque quam Minent oppressionem auferre diῆnetur.

Sed dices pro Graecis Photianis, quis dedit Hispanis N Gallis potestatem CSymbolum cum particula Filiooue Blemniter in Ecclesa recitandi, cui a tertia generali synodo hoc prohibitum fuerit. Respondeo, sedem Apostolicam eos docuisse,n stipradictum est, Spiria

tum sanctum a Patre filioque procedere 3sua in eorum Synodis recepta doctrina, Symbolum cum ea panicula in Ecclesia recitauerunt.inuestigare an hoc eis licuerit, mihi videtur esse quaestio de lana caprina , itumquid non licet in Ecclesia veram fidem recitare imo maxime decet, yt finis patet. eant ergo photiani cum suis vanis superbi schismatis excusationibus. His

ego praemissis. .

Dicimus Spitimm sanctum ex patre, Filioque procedere. Conclusio manet quasi ex his quae praemisimus probata. ostensum enim est uniuersam Ecclesiam omni tempore hoc credissse,5 Hisipaniarum Ecclesiam auctori- Diate S. Leonis Papae hoc synodalibus legibus statuisse. quid ergo Photiani mussitant ad temerarium excusandum schisma Probate hanc Conclusionem primum sacrae Scripturae auctoritatibus, secundo sanctorum Patrum sententiis, Tertio rationibus theologicis par tus erami sed quia haec perspicua reddita fuerunt ab eadem Florentina SP nodo, & praecipue a Cardinali Bessarione, ut in eiusdem Concilii volumine legitur, & tandem egregie a F. Mattheo Ferchio Veglensi nostri Ord. Min. Con. S Francisci insigni Doctore,nunc temporis publico sacrae Theslogiae in uniuessitate Patauina Lectore: hoc idem exequi stuperfluum existumavi ac inutile, Qui ergo haec stire desideradpraefatorum Doctorum li

bros percurrat.

Hoc unum tamen subnectam, ad praestntem hanc disputationem perti-

114쪽

A nens,& ad nostri Tractatus integritatem requisitum, nempe id quod Bessinon sua Orationi pro Uiono in Florentina Synodo habitae addidit

: Praeterea sciendum est, quod in tertio oecumenico Concilio , sanctus Cyrillus contra Nestorium &eius haeresim inter alia multa quae sapientissime scripsit, duodecim etiam capitula edidit contra haereticos Nestorij articaris , quae anatheniatisimos appellauit, eoquod in eis errores illius anathematizat , quorum in nono contra Nestorij errorem, qui blasphemat Filium

Dei purum hominem esio, Spiritus laneti gratia per participationem sancti Dcatum, idem sanctus Cyrillus Seiritum sanetum, spiritum Filijὐκ proprium filii esse dicit. Dithaec quidam Theodoritus Cyri Episcopus, vird quidem literatissimus, humanae tamen fragilitati subiectus. Liperaeniens

in Synodum sero cum patriarcha Antiocheno Ioanne, cum repetissent iam Nel rium condemnatum,& pro dementis suis sede Patitarchali Con. stantinopolitana priuatum, indignati, quod eis non expectatis conclusum fuerit, defensionem Nestorii Luceperunt. Theodoritus igitur, tanquam vir doctissimus, contra duodecim anathematismos Cyrilli, alia duodecim capitula edidit , quorum in nono, ubi canetus Cyrillus Spiritum sanctui

Filii& proprium Filij dicit esse, his verbis ait. Quod si Cytillus Spiritum

sanetum proprium Fili j dicit, tanquam consubstantialem ei, hoc verum acceptamus: quod si tanquam ex Filio, vel per Filium esse, & existentiam habentem , lioc ut blasphemiam eijcimus. Ad haec totum Oecumenicumia Concilium tertium tacuit, nec increpavit Theodori tum tanquam maledicentem. rillus tamen ad ea respondit, omniaque sua capitula, alijs duodecim nouis capitulis ita denuo exponit, ut sententia eius etsi non , nimis apertis verbis, clare tamen pro nobis esse appareat. Hoc mataime Graecos oblectat, in hoc potissimum confidunt, pro hoc maximo & insta tali argumento putant, quod Theodotito negante spiritum ex Filio, vel per filium habere esse & subsilientianas concilium totum tacuerit, nec eum mendacij bc erroris redarguerit. Curillus quoq ae non ita aperte svi putant) res onderit, cum tamen sciant Theodotitum propterea condemnatum, fic ab Ecclesia multis annis eiectum fuisse occ. haec B es arion. Respondeo huic Graecorum instantiae quae nullius est roboris, ut infra patebit. eninuero Vir sensatus, quidquid Graeci obiiciunt, non sapientum irationes, sed excogitatas excusationes esse, optime discernit. Vt ergo res huiuscemodi, quae nunc obhcitur, aperiatur: sciendum est Nestorium Constantinopolitanum Episcopatum assunipsisse anno Domini 28. &anno immediate sequente suas haereses promulgare caepisses quamobrei per litteras Monachos in Aegypto commorantes peruertere & corrumpere

tentabat. Quod cum Cyrillus Episcopus Alexandrinus cognouisset, illico Coelestinum Romanum Pontificem super hoc negotio certum reddidit sZi ut haec vera esse animaduertit, eidem Cyrillo mandauit ut Pontificiam, nomine assumeret potestatem,& Nestorium primo moneret, poste in vindex existeret. Verum antequam haec Cyrillus exequutioni mandaret, Concilium multorum Episcoporum in Alexandrina urbe coegit, anno D. 3O- in quo quatuor legati decernuntur; nempe, Theopentus di Daniel

Episcopi: Potamon atque Macatius Ecclesiae Alexandrinae ministri . hisa

115쪽

ro DE A p p E L L A T N I A v scum literis Romam Pontificis ad Nestorium ablegauit , praestΠpturos ei Adecem dierum spatium ad haeresim suam abiurarulam. addidit quasdam , Sisodales epistolas, quarum una cum duodecim anathematismis, ad Ne storium delata est. reliquae ad Clerum Constantinopolitanum , & Patres Monasteriorum stripta merunt. Legati Conltantinopolim profecti , die Dominica, dum Synaxis in basilica haberetur, acceptas literas & anath mathmos Nestorio obtulerunt: quibus ille cum se in crastinum respons tum pollicitus esset , toto biduo delusit: tandem nec respondere quidquam .dignatus est: in peruersis dogmatibus docendis perseverans , pro more hae reticorum, ad declinandum iudicium Ecclesiasticum & ad eludendam sententiam in se prolatam , Theodosum Imperatorem aduersius Cyrillum velut dirum persequutorem commouet, anathematismos Cyrili ad Ioan. Bnem Antiochenum , aliosique sibi amicitia coniunctos Epitapos Syriae missos cauillatur,& de Apollinaristarnm haeresi suspectos in crimen adducit : eo sane consilio, ut sententiae contra se latae executionem effugeret , re Romani Pontificis decretum eluderet . arbitrabatur enim nequaquam fieri debere ut sententia contra haereticum prolata illi exequenda committer tur , qui ipse de haeresi accusatus esset. Quamobrem cum magna orta Esset

confusio, Coelestinus Papa & Imperator pro generali Concilio celebranda leges S. citationes ediderunt. Haec ex Concilio Alexandrino tomo primo

Conc. pag. 6 7.

His ergo stantibus, notum factum est unde & a quo hi duodecim anathematismi de quibus est sermo originem & valorem liabuerint. non enim Cediti fuerunta generali Ephesina Synodo, sed a Prouinciali Concilio Alexandrino: nec a tholicis dubii redditi fuerunt, sed ab haereticis: non quia haereses ibi includebantur, sed ut oriretur occasio Romani Pontificis

punitivam sententiam eludendi.

Igitur quia a Theodorito Episcopo Cyri tunc haeretico Nestoriano,&cum Ioanne Antiocheno Episcopo partes Nestorij defendente, non veritas inquirebatur , sed cauillationis materia excitabatur, dubitatum filii contra

nonum Cyrilli anathematismum de erocessione Spiritus sancti ex Filio. Cyrillus stiens quia sapientibus & insipientibus debitores sumus, ut monet Apostolus, anathematismos clariores reddidit & Spiritum sanctum a Patre Filioque procedere luculenter docuit, & manifestius aperuit. Sin principio

tractatus hanc hereticorum malitiam explicans ait. D

EXΡLANATIO DUODECIM CAPITUM ET ANATHEMATIS.

MORVM Per Cyrillum Archiepiscopum Alexandrinum. Obvia, ut scriptum est, intelligentibus , & scientiam adeptis plana sunt omnia: etenim a qui sacra Diuinae scripturae verba acuto puroque oculo introspiciunt, hi, quod utile in ijs occurrit, veluti diuinum quendam thesaurum in animos

suos recondunt. Qui vero mentem obtinent mendacio addictam, nonnullorumque dicaculorum nugacitati mancipatam, ac vanae nihilominus

scientiae oppido auidam, illorum socii merito censebunmr, de quibus B. Paulus scriptum reliquit In quibus Deus iaculi excaecauit mentes infidelium , ut non fulgeat illis illuminatio Euangelii gloriae Christi. sentenim caeci & duces coemium.J Quare & in perditionis quoque foueam Corruunt: nam ut seruator ipse alicubi monet. Si cacus caeco ducatum praestet

116쪽

A siet, ambo in ineam cadunt. sunt i tus nonnulli, qui contra vetitat dogmata garriunt , Diabolicaque prauitate mentem imbutam habenaes, velitatis mysterium acri studio adulterare contendunt: neque vulgari iniuia 'ria incarnati Verbi Oeconomiam afficiunt 'non intelligentes, nequequae loquuntur, neque de quibus affirmant , ut literis proditum est. Huiusmodi autem impietatis inuentores extiterunt iam olim & multi quidem alij inunc vero Nestorius, oc qui ab illo stant , illorum impietate nullam in partem cedentes, ad veterum Pharistorum exemplum aduersus, Chiistum se erigunt, impudenterque : f Cur non, cum homo sis, facis reipsum Deum 3 vociferantur . Erat itaque necessarium, ut aduersus insanos illorum sermones nos accingeremus: impuraquae ac prophana illorum dogmata, B anathematigaremus 3 memores Dei per vocem Prophetae dicentis: Audite ει contestamini domui Iacob, dicit Dominus Deus exercituum. & itemmf Ingredimini qer portas meas ,& lapides de via tollite. Oportet enim , nos qui pro veritatis dΟFmate certamus, offendicula e medio submouere,

ne qua ratione populi au illa impingant: sed planam semitam ad sacra illa diuinaque stabula progredientes, istud quotidie ingeminent: Haec in porta

Domini, iusti intrabunt meam &c.

Anathematismus nonu .

SI quis unum Dominum nostrum Iesum Christum per Spiritum fan

ctum, tanquam per virtutem a siua alienam , glorificatum 1 aut vim &energiam ab eodem accepisse, qua immundos Spiritus profligaret, aliaque inter homines miracula patraret, dixerit : neque illum ipsim Spiritum , per quem Diuina signa edebat, illius proprium extitisse professus fuerit, anathema sit.

Declaratio . . . .

ETSI Unigenitum Dei Verbum homo famam est : mansit tamen Deus,

, omnia praeter Elam paternitatem, cum Patre aequalia & communia habens. Vnde Spiritum sanctum, qui ex ipso est, ipsique essentialiter inest, tanquam seoprium peculium possidens, Divinae potentiae signa D operabatur. Quare etiam posteaquam homo factum est, Deus manebat r& per consequens proprij Spiritus virtute miracula patrabat. Qui vero dicunt illum, tanquam unum ex reliquis sanctis nobis similibus Spiritus sancti virtute glorificatum, eaque non ut Diuina & propria, sed tanquam aliena usus, nec non eiusdeni Spiritus sancti gratia ad coelos esse assumptum illi metito anathematismi huius iaculo latiuntur. i i , L L. Haec itaque causa circa Cyrilli anathematisimos, eommque explicatim nes , extra Concilium generale tertium distina fuit . quod etiam patet, quia nec Nestorius, nec Ioannes episcopus Antiochenus , nec Theodoti tus, neque caeteri Nestorianos errores patrocinantes, cum Patribus tertiae Synodi disserere, imo nec loqui, voluerunt, &si pluries solemniter citati fuerint, ut eiusdem Synodi Acta testantur . nunquam ergo habita fuit

cum Theodorito in Emesina Vrbe huiusmodi, disceptatio. d

117쪽

: Errauit igitur Binita di caeteri Conciliorum collectores , cum stripserunt Almo inscripserunt hos anathematismos cum suis explicationibus sic. f explanatio duodecim capitum N anathematismorum per Cynllum AD chiepiscopum Alexandrinum Ephesi edita , sacra Synodo clariorem illorum declarationem exigente. J nunquam enim sacra Synodus id petijt, sed proculdubio anathematismum probauit, ut in Actis apparet. imo ipses, Cyrillus quod nunc dicimus confirmat: nam in principio praedictarum explicationum sic ait. J Cum itaque Nestorius dogmata quaedam per glina di impia, & ad ciendas turbas idonea libris suis instruisset , non potu,

mus falutis eorum , qui illa isne lecturi erant, curam habentes, quosdam . anathematisimos non componere dcc. Aegre sertasse serunt nonnulli ,

quae in illum stripsimus: vel quod eorum quae scripta sunt indolem vere Bnon capiant οῦ vel certe quod impurae haereseos propugnatores existant , impieque sententiae Nestorii taueant. At nulli interim ex hiis, qui recte sapere consueuerunt , veritas operta est. Quia vero credibile fit, non defuturos quosdaai, qui non satis assequantur, quomodo , quave ratione anathema tismi illi nugis eorum aduersentur, aliquod operae pretium me facturum . putaui, si singulos breuiter exponerem , illorumque vim quanta fieti posset perspicitate ostenderem: opinor enim, conatum hunc non paruum

lectori usum & fructum adserre posie. Quis ergo non videt Cyrillum has addidisse explicationes, Patribus Synodi minime patentibus, non enim inquit, instante Synodo id addimus sed . t Quia vero credibile fit, non destituros quosdam qui non satis asse- C

quantur &c. J Binius autem errauit, sic hos anathematismos inseribendo. quasi instante tertia Synodo eorum declaratio facta fuerit: cum Synodus, Cytilli literas, quas cum huiusmodi anathematismo ad Nestorium per Legatos dederat, absque ulla praeuia dubitatione pro catholicis habuerit atque statuerit. error autem Binij in re hac ortus est ex eo quod hanc tertiam Synodum a versone Theodori Peliani accepit,qui ex quodam Graeco codice ipsam siumpsit: ut idem Pelianus in operis praefatione testatur sic dicens. f Annum in hinc plus minus quintum decimum, Amice Lector, volumen quoddam Graecum, ad Albertum strenissimum Bauariae Principem , Catholicae pietatis amantissimum, nestio quis apportauit: corrosum illud sane quidem, ac vetustatis vitio literis pene iugientibus &c. Animaduerti capita in codice Graeco absque ullo sere ordine, in aceruum quem Ddam coniecta, quae confimo non mediocrem obscuritatem pariebat. Proinde totum opus in sex Tomos distribui, ea serie & moco &c. J Ergo

praelatus instriptionis error, vel a Graeco striptore , vela Peliano patratus fuit , qui hanc Sunodum in varias partes distribuit ac ordinauit. Sed ad rem nostram deueniamus, Theodori tus tunc Nestorianus , negabat Spiritum ex Filio procedere: Cyrillus ex aduersis hoc affirmauerat ab initio. & in suorum aictorum declaratione luculentius, idem promulgavit: Tertia Synodus Theodoritum & Nestorium cum damnasset,Cyrilli literas in quibus hi erant anadiematitat ut sacra dogmata accepit: cur ergo Graeci Photiani ad tantam caecitatem vel malitiam postea descendere viniserint, Vt Theodori tum Nestorianum Theodori Mopsuestetit pessimi haeretici, a quinta Synodo damnati, discripulum amplectantur, & Cyrilli doctri-

118쪽

A doctrinam dubiam reddant : aliam non video causim, nisi quia potius haeretici, quam Petri cathedrae sebiecti , esse desiderant. o Graecomm -- citatem , malitiam, atque miseriam i Dei Dominus misericordiam, siciit iuste tutulit exterminium & duram seruitutem. Praeterea si in ipse tertia Synodo haec fuit controuersia inter Cyrillum &Theodori tum, si Theodorito Synodus lauisiet, & Cutilio repugnasset svel cum Theodorito sancire Spiritus a solo patre processionem: S c 'yci, Ium emendare debuerati vel saltem si eam controuersiam tunc Synodus iudicare nolui siet quod operari non licet orta controuersia )propositio nem illam Cyrilli do processione Spiritus etiam ex Filio , saltem ut aute retur , praecipere debebat . at illam probauit, ergo oppositam damnauit. 3 Sequela est firmissima, nisi Graeci Photiani simul cum fide etiam artem Syllogigandi dimittere voluerint. Adde quod Theodoriti scripta a quinta &sexta Synodo damnata sunt, nempe in his quae Catholicis aduersantur, & e contra semper Cyrilli doctrina , & praecipue praesems anathematismus cum suis declarationibus commendatus atque probatus est .at in cauia de processione Spiritus ex Filio Theodoritus Cyrillo opponebatur, ergo in hac cause, Theodotiti opinio damnata fuit. pudeat ergo Graecos photianos, Nestorii sequaces sequi oc patrocinari. non enim Graeci nominis gloriam merentur, cum G cae Nationi pessimam, sic sentientes, inferant intusam.

An Concilium particulare, praesente, iudicante Papa fidei controuersias, uniuersam obliget Melesiam. E semini Pontificis potestate extra generale Concilium,

seu non coacto generali Concilio, sitis Tomo primo lib. 3. disp. I. & 6. aduerses contraria sentientes disseruismus. Verum quia Bessat ion sess. 9. Florentinae Sunodi illam nimis conculcat, ut in calce disputationis tertiae ostendimus visum est mihi super rem huiust odi nouam instituere D disputationem, & Catholicam hanc quam proponemus veritatem, ulteri ribus adhuc probare rationibus. Lectorem autem monemus, aliud esse hanc texere disputationem aduersius haereticos Lutheianos&Caluinistra, qui Ecclesasticam potest tem prorsus abi)ciunt:& aliud aduersus Graecos, qui Ecclesiae Pastorum ,

aactoritatem venerantur, sed illam in Romano pontifice diminutam,& in Generali Concilio plenissimam denunciant . in praesenti hac di putatione Lutheri & Caluini phanaticos errores no reiiciemus ,cum tomo primo hoc fecerimus: sed Graecorum opinionem inculcabimus, at non iuxta omnem sensiam quo oppugnari potest, cum hoc idem loco sit pra citato,&lib. a. disp. . peractum sit: nam Concilium generale subiacere thmmo Ρontifici luc lanterprobauimus :sed Papam uniuersim obligare Ecclesiam dum simul cum particulari Synodo fidei controuersias dirimit , demonstrabimus., o a Mima'

119쪽

Animaduertendum est etiam quatruplex esse Concilium, Generale sicilicet, A Nationale, Prouinciale, & Dioeceianum. Concilium generale est comgregatio maiorum Praelatorum Ecclesiae , auctoritate Romani Pontificis specialiter conuocata, ad aliquid communi intentione solemniter tractam

dum in Religione Christiana. Concilium Nationale, est congregatio omnium vel plurium Archiepiscoporum di Episcoporum unius Regni vel Nationis ad eundem finem , quibus aliquis Patriarcha vel Primas praeest. Concilium Prouinciale est congregatio omnium vel plurium Epistop tum unius Prouinciae, quibus praeest Archiepiseopus seu Metropolitanus . Concilium vero Dioecesanum quod improerie dicitur Concilium , quia unus tantum ibi adest, stilicet Episcopus, qui ius decisuum in controuersijs fidei & morum tenet s est congregatio minorum sacerdotum, quibus prae- Bsidet Episcopus. In praesenti disputatione de Nationali Concilio loquimur, dum summus Ponti sex et praesiidet, ic fidei controuersias dirimit snam tale erat Concilium quod Agatho Papa , Romae Ia s. Episcoporum , coegerat, in quo Symbolum cum particula ex Filioque tradidit, S de quo sermocinabatur Bessarion loco citato. his ergo praenotatis. Dicimus, Concilium Nationale, praesente & iudicante ripa fidei controuersias, uniuersam Ecclesiam obligare. Probo: s Concilium Nationale, a Papa probatum, uniuersam non obligaret Ecclesiam , sequeretur quod Quinta Synodus , Constantinopolitana secunda ab uniuersali Ecclesia venerari non deberet: consequens est erroneum, ergo S antecedens. Probo

sequelam maioris. In quinta Synodo tantum Orientales Epistopi ad me- Crunt, Occidentalium nullus: nec eorumdem consensus adluit : imo illae

absoluta, plurimi eam Synodum abijciebant, ut historiam illius Synodi

Iegenti patebit: auctoritate autem Romanorum Pontificum, nempe Vigilis , cuius auctoritate celebrata fuit, Pelagij ,& Gregorij magni, rata ab uniuersa Ecclesia habita est, & inter generalia Concilia connumerata, ergo si Papa hanc non habet potestatem, ut Bessarion dixit , quinta Syn dus, quae generalis dicitur, uniuersam non obligat Ecclesiam, S a gener lium Synodorum strie erit abijcienda. hoc autem Graeci non concederent: concedant ergo & caeteras Nationales Synodos a Papa probatas,ab uniuersali Ecclesia esse venerandas . veneratur autem si quae statuit ab omniabus seruentur, & quae damnauit, ab omnibus respuantur . nunc subsumo .

Sed Agatho Ponti sex in illa Nationali Synodosquam Romae coegit. iudica- Duit Spiritum sanctum ex Patre, Filioque procedere, ergo veritas haec Ob omni Ecclesia credenda est: etsi eam Synodum Generalem esse non decreuerit, sicut Vigilius Papa generalem dicendam esse quintam Synodum sanciuit . errauit igitur tunc Bessarion, cum affirmauit veritatem hanc de processione Spiritus sancti ex Filio, &si a Synodo sub Agathone declarata fuisset, uniuersalem Ecclesiam non potuit te ad id credendum obligare . Probo secundo propositam Conclusionem sic . Si Nationale Concilium a Papa probatum, in fidei declarationibus uniuersam non obligaret Ecclesiam , hoc esset quia in re huiusmodi errare potuisset, nam fides catholica ab omnibus fidelibus aeque tenenda est sed hoc est erroneum, erg Scantecedens. minorem propositionem probo. Blasphemum est affirmare hominum congregationem, cui Christus Dominus praeest, eamque di-

120쪽

AD ROMANAM s. PETRI CATHEDRAM. rev

A figit, errare posse docendo, cum ad docendum congregatur sads Concilium a Papa probatum errare posset docendo, hoc sequeretur: ergo hoc assirmare, blasphemum est. Maior propositio pateti nam impium est asiserere Christum Deum esse auctorem di causam falsitatis. Minorem probo, quia Christus assistit Synodo a Papa congregatae , ergo ipse Christus erraret, si falsum Synodus doceret. Antecedens probo per locum Matth. I S.I Amen dico vobis quaecunque alligaueritis super terram, erunt liSata & in Coelos & quaecunque solueritis super terram, erunt solata & in coelo. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a patre meo , qui in Coelis est. Vbi enim stini duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio B eorum. JScrutemur autem quid sit congregari in nomine Christi, & propositum Obtinebimus. Quid enim hic significat nomen , nisi auctoritatem 3 noris enim simplicem cic depraecatoria n Christi inuocationem praesesert : quia omnes Synodi nomen Chrilli primum inuocant, attamen earum multae istunt falsae oc damnatae, nec ibi in medio eorum Christus adfuiti igitur nomen nunc auctoritatem significat. exempli gratia: si protex dixerit; nomine Regis hoc edictum promulgo. illud auctoritate Regis mand tum , oc ex parte Regis, liuelligere opponet Vel si Cardinalium aliquis nomine Papae aliquid praecipiat, ex parte Papae,& auctoritate illius pronunciaturn intelligendum est. Congregari igitur in nomine Christi, est ad C nari ex commissione 5c mandato Christi. Sed quia nunc Christus non manet in terris visibiliter, dc naturali praesentia non gubernat Ecclesiam ircongregari lik in terris in nomine Christi est adunari ex commissione,

mandato, voluntate illius, qui in Ecclesia tenet locum Christi ,& est Vbearius Christi: qualis est Romanus Pontifex iuccessor Petri, cui dictum est, s Pasce agnos ἐκ oues meas. Et tibi dabo claues Regni Coelorum. J idest uniueuae Ecclesiae principatum. Tunc autem Concilium in Christi nomine congresatur, cum indicente & praecipiente Christi Vicario adunatur. Et Episcopi tunc congregati simi in nomine Christi, cum Papa illos voca. uit & adunavit. dc illucusque Concilium manet in Christi nomine com gregatum . usque dum Papa illud non dissoluit. & illa decreta iactassint in nomine Christi, di vera existunt, quae a Christi Vicario confirmantur: &D cuiust qua generis Concilia tunc errauerunt, vel errare postunt, cum nomine Papae non fiunt ab illlo non confirmannir. Concilium igitur a Papa confirmatum errasse non potest: & consequenter omne Concilium qualecunque si, cum congregatur a Papa, in nomine Christi congregatur, neC errare potest. huiusmodi fuit Romana Synodus ta s. EDiscoporum ab Agallione Papa coacta, quae Spiritum a Patre, Filioque procedere aperuit.

hoc itaque verum dogma fidei ab uniuerse Ecclesia venerari de ρ, quae unitate fidei gaudet. quia Romae & in caeteris occidentis ProuinQis sic

credere, & in Oriente aliter credere, di opinati non licet) omnem autem hanc , quam nunc edidimus sermocinationem, ut intem huius temporis

Graeci perpenderent, & addiscerent, pso eiusdem Nationis salute, Clim

sto Iesu vehementer exopto . . t

Tertio probo sic. Dogma sidei est , oinai tempore ab uniuersa Ecclesia

SEARCH

MENU NAVIGATION