De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

DE APPELLATIONIBVs'

creditum ,& in Concilijs generalibus luculenter expressum , & a Generali, Ahus Synodis, Lateranensi sub Innocentio tertio , & Florentina ipsis com sentientibus Graecis, praecipuo decreto iancitum , Romanum pontificem Pastorem uniuersialis Ecclesiae , & Christi Dei nostri Vicarium esse: ergo asserere ipsum docentem Ecclesiam, fidei controuersias dirimendo, lepraecipue adhibita Nationali Sunodo , errare posse, est manifesta infinia, ouae Christum Saluatorem ninmm, qui eum instituit & vice sim in Terris delegauit, turpi assicit iniuria . Nam Saluator Cathedram pro uniue . Eccl esia instituisset , quae sessicientem non haberet Doctorem: vel Docto. rem Ecclesiae dedisset ad docendum inhabilem . Quae omnia Diuinae sapientiae ac prouidentiae nimis derogare, sinis patet. Quarto probo nostram Conclusionem. Si Romana Petri cathedra, B

praecipue cum particularem Synodum adhibet, errare docendo posset. sequeretur ipsam non posse nec debere Concilia Seneralia confirmare vel reprobare: consequens est erroneum, cum ab initio Ecclesiae & semper, ipsis petentibus Graecis , hoc fuerit exequuta , ut Concilia legentibus patet rergo & antecedens. prima sequela est manifesta, etenim si errare posset, quis credet, cum aliquam Synodum reprobat vel confirmat , tunc non errare nam qui errare potest iudicando, nunquam caeteros de vera ac infallibili sententia certos reddere poterit. Id autem quam confusionem in Christi Ecclesiam inferat, mentis compos edica ergo a primo ad ultimum sequitur craecorum hanc opinionem erroneam & ineptissimam esse. Contra Conclusionem Prima obiectio. In Ecclesia Catholica pro haeresbus refellendis , di fidei controuersiis decidendis , semper generalia Concilia celebrata fuerunt: imo Apostoli hoc exequendum, opere docuemni : nam Α R. I s. orta controuersa de Circumcisione & lege , Concilium, celebrauerunt: ergo significatum est Ecclesiae, fidei dogmata aperire , ad sela generalia Concilia pertinere, non autem ad solam Petri cathedram, etsi Nationalem Synodum secum habentem . Confirmatur ratio. quia Consuetudo est vera legum interpres . at Ecclesia in rebus huiusmodi hanc semper semauit consiuetudinem: ergo extra Concilia generalia hoc exequendum non videtur.

Respondeo falsum esse Antecedens. nam haereses Pelagii, Ioviniani , Vigilantii, & similium, Romani Pontifices non adunato Generali Conci- Diio solemniter damnarunt. & priusquam Constantinus Romanus Imperator Christianam professus esset fidem, non coactis generalibus Conciliis. sedes Apostolica Plures damnauit haereses, ut tomum primum Conciliorum legenti patebit. antecedens ergo falsissimum est. Ad illud de Apostolis , qui pro soluenda controuersia de circumcisione & le , generale celebrauerunt Concilium Dico id congruum fuisse, at

non simpliciter necessarium . nam alteram controuersiam, an scilicet,&quando esset Gentibus euangeligandum,sbius Petrus Act. II. resoluit. Sic electionem Matthiae in Apostolum loco Iudae proditoris, Blus Petrus ex qui poterat, ut docet Chrysostomus hom. 3. in Acta Apostolommca'. r.

122쪽

x D ROMANAM L PETRI CATHEDRAM. III

A Ach. i. Concilium coegit. Consuetudo itaque, quae est legum interpres, utroque modo fidei veritatem apertam fuisse demonstrat , nempe medjis generat.bas Concilijs, ct aliquando solius sedis Apostolicae decretis. Sed contra hanc responsone instare poterunt Aduertarit sic.& erit secumda obiectio. Si sola sedes Apostolica absque Generalibus conciliis hoc prinstare poterit, nempe haereses damnare. & fidei controuersias decide re, s queretur QPerflua esse generalia concilia at oppositum constat, cum semieriti rebus huiuscemodi ea congregare fuerit consuetudo: ergo Blam Apostolicam sedem cum particularibus concilijs in his rebus non videtur esio sufficiem. Respondeo Generalia concilia esse superflua non sequi , disi sela Apostin B lica sedea , vel cum Nationali tantum Synodo fidei controuersias iure pro uniuersa Ecclesia resoluere valeat. ratio est, quia aliquid potest esse in E

Classia controuersami pro cuius exacta cognitione, di prudenti resolutione, traditiones, S consuetudines omnium Ecclesiarum, particularim examinandae essent. secundo 1 quia haeresis aliqua propagata facilius euellitur per Concilium generale , quam per solam Apostolicam sedem,etiam secum Nationalem Synodum habentem: nam Generali Concilio adsunt Christiani Principes, saltem per oratores suos, qui labores, disputationes habitas, fidei mysteria aperta perpendentes , haere sextinguere, haereticosque punire maiori studio aggrediuntur: & Ecclesiae Pastores, populis sibi commissis omnem adhibitam diligentiam pro Christiana Religione, eorumque sal;

C te patefacientes, non difficulter ad veritatis semitam eos reuocant. Tertio, quia aliquando res tam seria in Ecclesia disceptari contiget, ut pro maiori rei solemn itate generale Concilium celebrare ex ediati exemplum habemus de Regibus ac coeteris Christianis Principibus, qui licet omnem ciuilem controuersiam sola ac propria auctoritate definire valeant: ait, men si aliquid contigat, quod ad sedulem totius Regni maxime conferat , omnes Regnorum suorum Barones pro serenda solemniori modo sententia congrebabit. Sic in casu&C. Quarto , ut summus Ecclesiae Pontifex modo magis suavi ac comodato uniuersam doceat di gubem et Eccle. sam: modus autem magis acceptus re accomodatus est, si aliquando uniuersos particularium Ecclesiarum Pastores conuocet, Ut iure & munere

Pastorali cum simul viantur,& propriam diligentiam adhibeant. no D sequitur emo ex nostra Conclusione generalia concilia esse superfl u .nquitur auelm Bessarionem salsam tunc protulisse sententiam .sicut postea optimum sui eVerimentum exhibuiis nam erudite Graecorum damnauit errores, & saniori consilio sedem Apostolicam, di catholicam doctrinam amplexus atque professus est.

124쪽

LIBER SECUNDUS

DE APPELLATIONIBUS IN SPECIE

DISPUTATIO PRIMA.

De Appellationibus Ecclesia Alexandrina.

Lexandria AEgypti,magna & illustris ciuitasante salut rem IESU CHRISTI aduentum annis 3 ao. ab Alexam dro Macedone, Iust ino teste, condita oc cognominata fuit,dcc terarum huius nominis ciuitatum maxima CX-titit oc opulentissima.Quam Augustus sar post deui- . . ctum Antonium triplici de causa se coseruasse affirmauit nempe ob A lexandri memoriam ob Vrbis pulchritudine dc prointer Arrium philosophum,qui in Alexandrina uniuersitate professo magno apud Augustum in honore fuit. In hac eade Urbe Ptolemetus Philadelphus AEgypti Rex,sacram Bibliam annis, ante Christum natu quin,

quaginta supra ducentos , ex haebreo in Graecum sermonem per septuaginta interpraetes transtulit: quos ab Eleazaro summo Iudaeorum Pomcince obtinuerat. Ammianus. lib. 22. Alexandriam verticem omnium ciuitatum appellat. 5c Herodianus lib. r. post Romam, primum locum ei tribuit: nam ab Augusto praefecti1ra Alexandrina, a quo Augustalis denominabatur, magnificenissime prae caeteris nobilitata fuit: ec post illam Praefectura Syriae, cuius Metropolis erat Antiochia, secundum tenebat locum: ideoque euenit, ut Petrus Apostolorum cicvniuersae Ecclesiae Princeps statuerit, Alexandrinam post Romanam primum , ic Antiochenam secundum obtinere locum . Hinc etiam factum est , ut

Petrus dilectissimum discipulum Marcum Euagelistam ad praedicandii Christi Euangelium Alexandriam miserit, ubi velut in quodam Orbis theatro,ex Asia, Africa, oc Europa tot gentes simul collectae erant,ut ab illo tam praestabilis ciuitas fidei religionisq3 Christianae prima elementa accipere Vt factum est . Quamobrem Leo primus Dioscoro Alexandri

no Episcopo scribens, sic ait. Cum enim beatissimus Petrus Apostolica a Domino ac-U reperit principatu,O Romana Ecclesia in eius permaneat instituti ,nefas en credere,quod anctus discipulus eius Marcus, qui Alexandrina primus Ecclesiam gubernauit, alijs regulis traditionum Darum decretaformauerit, eum fine dubio de eodemfonte gratia unus iritus fuerit, O disciapuli O metviri, nee aliud ordinatus tradere potuerit, quam quod ab ordinatore suscepit Oc.

Petrus ergo Eccles ijs Alexandrinae ic Antiochenae dignitate Patriar- Chalem tribuit, cum cas quas obtinent Prouincias illis subordinauerit,ic subditas este praeceperit . Hinc Lector discernere poterit,quod sicut maior est Petrus A postolus Marco Euangelista , oc Marcus Euangelista Euodio quem Ecclesiae Antiochenae Petrus praefecit,qui Euodius neque Apostolus neque Euagelista fuit, ita quoque Romana Ecclesia Alexandrinam, dc Alexandrina Antiochenam authoritate dc dignitate superat.

125쪽

Quod autem a petro,& non ab alicuius Concilii patribus sedes Ale- Axandrina& Antiochena hanc dignitatem acceperint, ex sexto canone

primi concilij generalis, quod eit Nicaenum, manifestum est. nam sic habet, ut a Legatis Apostolicae Sedis Actione i6. Concilij generalis

Chalced. citarus fuit, & ut etiam in eiusdem Concilij textu cernitur.

Ecclesia Romanasemper habuitprimatum.Teneat autem O Aegyptuι,ut Episcopus Alexandriae, omnia habeat potetatem,quonia O Roma-Dscopo hac en eo eludo.Similiter aute O qui in Antiochia eoHIitutus es,ctis cateris Prouiuetjs primatus habeant Ecessa ciuitatum ampliorum. Patres aute Graeei sic hunc canone exhibuerunt.Aν qua consetudineo teneant in Muttinet t

alexandrinis Episcopus Omniis habeat potestate quonia ct Romano oscopo hac est cometudo Si iure autem O Antiochoo, ct in alis; Prouincise primatus habeantEcclesia mitatum. cte.

Non miretur Lector, si Graeci Patres sic truncum hunc exhibuerunt canonem, quia Constantinopolitanum Episcopum Romano Pontifici in Beadem quarta Synodo aequare exoptabant f hinc est, quod originem &fontem omnis Ecclesiasticae iurisdietionis absconderς omni aptiori

modo curabant.

Sed ad rem nostram redeamus t Nicena Synodus Alexandrinae &Antiochenae Sedibus nihil de nouo tribuit,ut patet sed quae tenebant, rata habuit: quia a Petro Apostolorum principe,haec lex ab initio sancita fuerat non enim Patres Nicaeni dixerunt damus Romano Episcopo primatum , Alexandrino AEgyptum Lybiam Sc Pent polirn: S. Antiocheno Syriam & Arabiam : Sed antiquas consuetudines teneant : Ogo ab antiquo seu ab initio sic staturum fuerat. Sed a quo , nisi ab A pG olorum Principe , qui Alexandrinae Ecclesiae Marcum situm discipulum , C praefecit,& Antiochenae alterum discipulum Euodium praeposuit non enim aliud generale Concilium prius celebratum fuerat . quCd haec sancire potuerit: cum illud fuerit primum, manifestum igitur est originalem causam omnis Ecclesiasticaeiurisdietionis,Petrum esse cum succes soribus suis. Verum quia in Patriarchalibus Ecclesjs recensendis, S in particula, rium Ecclesiarum Appellationibus enarrandis, primum Alexandrinam Sedem proposuimus,qui'sproculdubio causam inuestigabit,curEcclesiam Constantinopolitanam,quae de facto praenarratis prior existit,prius etiam non sit in hoc opere appositaὶ Quibus respondeo,duplici ex causa me hoc fecisse: primum quia A lexandrina Ecclesia antiquior est, & Dpost Romanam Ecclesiam, super ceteras Orbis sedes usque ad annum Domini trecentesimum octuagesimum primum, in quo secunda generalis Synodus Constantinopolitana prima celebrata suir, primatum o,

tinuit: quo tempore Episcopus Bizaniij sub par cia Archiepiscopi Heracleensis fuerat. secundo, quia si origo Ecclesiarum Patriarchalium spectetur, Constantinopolitanus Patriarcha, vel ultimum vel penultiamum meretur locum . idcirco ob suam quam accepit praestantiam, R manae Petri cathedrae multum debet: α nos Alexandrinam Ecclesiam primo proponere decretamus.

Hinc

126쪽

Α Hinc Nicolaus Primus Romanae Petri cathedrae haeres, in Responsi

nibus ad Bulgaros cap. 9 a. sic ait. Desideratis nosse quot flut veraciter Patriarcha queraciter illi habendi fur Patriarchae, qui Seris Apostilicas perAccessiones Pontificum obtinem id i qui illis prout Ecclesiis, quas Apostoli in litui e probantur, R omanam videt cet, e . Alexandrinam, cu- Antiochenam. Romanam, etiam Sanctorum Priscipes Apo Iolorum Petrusae Paulus O praedicatione bis in ii tu ruus, O pro Chriati amoresin proprio snguine acrauertit. Alexandrinam, quam Evangeli Ia Marcus disipulus O de baptisemate Petri Alius is P ijo missi inini tuis, o Domino ChriLio cruore dicavit. Antiochenam, in qua conuentu magno snnorum Dcto, primum flisses dictisnt Chri Iliani, O quam beatus Petrus privsiquam Romam veniret. per annos aliquot gubernavit. Con tantinopolitanus autem Hier fimitanus Ant lites, hiat dicantur Patriarchae, non tantae tamen auctoritatis, quant periores exi iunt. Nam Consantinopolitanam Ecclesiam nec Apostolorum quisquam insiliuit, nec Nicaena SVodus, quae cunctis Synodis celebrior O venerabilior est, eius mentionem aliquam fecit: se Vlum quia Constantinopolis noua Roma dicta es,suore Principum potius. quism ratione, Patriarcha eius, Pontifex apia B pellatur H . Hierosolimitantia autem Praesit, lictio ipse Patriarcha dicatur, o secundum anti. quam consuetudinem, ac Nicaenam Synodum honorandus st: flua tamen . tetropoli propria diagnitate: sed O in eademsancta ct magna SModo nequaquam Hierosolymitanus, sed Heliae Episcopus dicitur. Nam vera Hierustem tantum in Caelis eni, quae e mater vafra: illa vero Hier Diem terrefris, secundum quod Dominus praedixit,adeo funditus ab H eho Hadriano Imperatore Romano destructa est, vi in ea nec lapis Dper lapidem sit derelictus, ct ab eodem Helio Hadriano in alio es loco constructa: is aut locus Dominica crucis extra portam, nunc intra ceruatur, O a praedicto Helio Hadriano urbs illa Helia vocitetur. Et capit. 93. Porro quis Patriarcharum secundussit a Romano, conmitis sed iuxta quod Sancta Romana tenet Ecclesia, ct Nicani canones innuunt,c sancti Praesules Romanorum dese dunt. O ipse ratio docet, Alexandrinus Patriarcharum a Romano Papa secundus es.

Enimuero si primatum Constantinopolitani Episcopi, Iuris lance perpendere voluerimus, firmius non obtinet fundamentum quam C 6-cilium Lateranense sub Innocentio Tertio celebratum, in cuius capite

C quinto sic legitur . Antiqua Patriarchalis dium priuilegia renouantes,secra uniuers-li buodo approbante,sancimus,utpos Romanam Dilesiam, quae issonente Domino re omnes alias ordinaria potinatis obtinet principatum, ut pote mater uniuerserum ChriIusHlitim ct magi a. consantinopolitana primum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Hierosiimitana quartuia locum obtineat, seruata cuilibet propria dignitate Oc. Nam sistathi tu se

cundi Concilij generalis spectare voluerimus in quo dicitur, cin Iantinopolitanum Episcopum primum locum post R omanum Episcopum obtinere debere, eo quod hac multas H noua Roma, infirma res esse videtur. Nam hic canon a Romana catlaedi a

confirmatus non fuit, quia aliam Synodum Damasus tunc Ponti tex, Rcmae coegit ad haeresim Macedonij refellendam, & fidei decreto in huiusmodi a Concilio Constantinop. edito consensum praebuit, de praefato tamen primatu nulla saeta fuit mentio. & mirum est cur Alexan-D drinus Episcopus super hanc nouitatem,&propriae sedis iniuriam , Romanam Petri sedem non appellauerit. sed forte quisque silentio consensit, ne Imperatorem, qui illius Vrbis praestantiam diligebat contristareo quidquid sit, praefatus Canon firmum non videtur habere lundame-tum potior ratio, quae me ad hoc asserendum cogit,est: quia ConciliuDamaso Papae sit per gesta N acta ut mos cit, literas dedit: de hoc autem canone prorsus siluit. Hoc tantum pro Constantinopolitana Ecclesia , asseuerare valemus, quod in Concilijs generalibus deinceps, quarta scilicet generali sy nodo celebrata, Episcopus Constantinopolitanus sit praAlexandrinum in quinta synodo locum obtinuit: quod potius fuisse vi-

Λ a detur

127쪽

4 DE APPELLATIONI Bus

detur, quia Imperatorum potentia freti, ob dignitatem Regiae Vrbis id Asibi usurpare voluerint, quam aliquo legitimo iure, a Romana Cathedra firmato id vere habuerint. etenim secris legibus Concilii Nicaeni in re huiusmodi aduersari, nulla stante Romanae Petri Cathedrae lege, sed solum illius tacito consensu,& praecipue stante Alexandrinae Ecclesiae

iniuria, res ardua aliquo modo videtur. Indubitatum enim esse debet

apud sanae fidei homines, ea quae reluctante Romana Cathedra in quarta generali synodo gesserunt, pro Episcopo Constantinopolitano exaIrtando, nullius esse roboris & firmitatis: consequens ergo est, ut cum res

huiusmodi in nullo alio Concilio generali sancita fuerit, quam in Lateranensi sub Innocentio Tertio, nullum aliud habeat tam legitimum fundamentum, quam haec praefata de qua loquimur, synodus. 3Sed hoc mecum digneris perpendere Amice Lector. Grqcorum NMtio de additione particulς exfllisque symbolo appositς, conqueritur :&Romanam Cathedram id operari non debuisse sine generali Concilio, seu Grςcis absentibus, audacter proclamat: quod absque cathedrς Petri iniuria affirmare non licet: quq in his rebus utitur iure suo, a Saluatore Petro & successoribus commisso: cui Iuri omnis Natio si fanam voluerit tenere fidem,magna cum veneratione obedientiam exhibere debet:

attamen ipsi Grςci Patres, quibus nullum ius generalibus Concilijs repugnandi inest, nec leges uniuersalis Ecclesiet soluendi potestatem habent, leges tamen sanctissimi Concili j Nic ni, de loco S dignitate sedium Patriarchalium, dissoluere voluerunt in synodo Constantinopo- clitana, ubi Ecclesia Occidentalis non aderat, nec Legati Apostolic Sedis prisidebant. Cum ergo ipsi affirmant non licuisse Romanae Cathedrae absque Grqcis particulam ex Filioque Symbolo apponere, θc nos ipsis obijcere possumus, cur vobis licet absque Occidentalibus, & Petri cathedra, leges Concili j Niceni soluere, quod fecistis in secunda Synodo & cur vobis in quarta synodo licuit, reluctantibus Legatis Papae, &deinceps Papa, & uniuersa occidentali Ecclesia repugnantibus, contra Concilium Nicaenum, ad illicitum fastigium, Episcopum Constantinopolitanum extollere ergo vobis omnia immutare , & Romanae petri Cathedrae nihil licere declarare affirmandum est & cur contra Lacros Canones saepe ex Laico ordine vestros Patriarchas assumpsistis, cumis V contra Conciliorum generalium Canones nullum ius habeatis: S Romanae Callicdrae hoc operari non licet, cum iure dispensare liceat Cur vobis licet sacros Canones soluere, nobis autem particulam ex Filioque symbolo apponem contra statutum tertiae synodi, nequaquam: cunia tamen non adsit tale statutum, ut supra dictum est, in disputatione de Spiritu sancto3 Praeterea, si Romana cathedra hoc ius sacros Canonesso luendi non habet, cur ut solueret, toties pelijstis, ut dictiam est 3 numquid quando vultis hoc ius habet, & cum non vultis, hoc iure caretὶ P tres oc in Christo IESU fratres, charitatem sectemur, dilectionem tam

128쪽

ECCLEs ALEXANDRINAE. 3ctam amplectamur, aemulationes carnis dimittamus, di omnia erunt aperta, quae sola aemulatio operit. his praemissis.

Dicimus, Patriarcham Alexandrinum Romana Cathedrae Sancti Petri,sicut ovis Pamri

suo. subis tum se . Priusquam ad huius veritatis probationem descendamus inuestigabimus cur Saluator, cum actu Petrum, Ioan . cap.vit. Vniuersae Ecclesiae Pastorem praefecit, prius ei dixerit, Pasce agnos meos,& tande Pasce oves meas, cur bis dixit agnos, dc tertio oues 3 enimuero absqu mysterio huiusmodi sermo non adest, ut verba haec perpendentibus liquido constat. Sensus autem, & intellectus horum verborum Ilic est, vi optime hoc Saluatoris dictum exposuerunt Ambrosus in Commet. super Lucam cap. a 3. tom. 3. S in proem. lib. s. de fide to. 4. Et Eucherius Lugdunensis in vigilia Sancti Petri. Cum enim, inquiunt, Saluator Petro dixit, Pasce agnos,omnes Laicos & simplices Clericos ei subdidit. Cum autem ait, Pasce oves, omnes suae Ecclesiae Pastores & Praelatos ei subordinauit atque subiecit. verba autem Eucherij haec sunt . Dicit ei Pasce

oves meas: prius agnos, deinde oves commst ei, quia Mnsolum Pastorem,sed Pariorem Pasorum eum constituit pascit igitur Petrus agnos , pascito' oues, pascit filios pascit O matreι , regit tersubditos, regit Praelatos omnium igitur Pastor vi, quia praeter agnos ct oves in Eccles nihil s.

Itaque diuina sanctione Petrus uniuersalis Ecclesi Christi factus est Pastor & Princeps. Patriarcha autem Alexandrinus, cum alijs eiusdem ordinis, non est neque Laicus, neque simplex Clericus, ergo Petro & suo cessoribus eius non subest ut agnus, sed ut ouis Christi. Nunc probatur Conclusio quoad principale institutum, sic. Cuiciique ab alijs, superueniente occasione, fieri debent appellationes, ad ultimam controuersiarum Obtinendam decisionem, eidem pariter tan

quam supremo iudici & Principi appellans subiectus est & subditus: sed

Patriarchalis Ecclesia Alexandrina de facto ab initio usque ad annum , Domini octingentesimum, Romanam Petri Cathedram, ad controuersiarum obtinendam ultimam decisionem, appellaui uergo de facto Ec- cIesia Alexandrina, Romanae Cathedrae Sancti Petri, ut ouis Pastori suo est subiecta. Maior huius syllogismi patet . Minor probatur per ea quae facta sunt & euenerunt, seu per Appellationes iam actu ab Ecclesia Alexandrina Romanae Petri Cathedrae exhibitas.

PRIMA ECCLESIAE ALEXANDRINAE APPELLATIO.

Anuo Damisi II a. Euamstus Romanae Petri Cathedrae Episcopus Aeg ptiis appellantibus hanc dedit Epimium decimam: qua habetur tom. I. Concrc pag Io8. EuariRus Hrbis Roma sopus, omnibus per Aes1ptum Domino conglutinatis fratribus in Domino salutem. VNum nos, Fratres, sentire oportet O agere, visicut legimus in nobis istum cor ct una an ma es probesur, c audiuimur enim quosdam a vobis infumatos ct dilaceratos Epi por, ae e ciuitatibus proprijs pulsos , quia alibi .sopi conHitui non possunt, ns in ciuitatibus non minimiι: ct alios in eis, ipsis viventibus, coinituros. Ideo haec vobis limus. ut Hatis hoc seri non licere.ρd proprios reuocari, O integrerime remitii debere. Illos vero qui adulterina foeditate ponsissuas, quas ct uxores eorum praefixo tenore esse intelligimus, tenent, risci, ut adulteros, atque infames fieri, eosque ab Ecclesias cis honoribus arceri iubemur. Si autem a restis

129쪽

aliquam quaretam habMeritis, hu peractis, inquirendum erit , authoritate huiussanna Se Adis terminandum, dic. Non es itaque isplebe aut vularibuι hominibus arguendus vel decusau sis Discopus, lictistit inordinatus: quia pro meritis subditorum di ponitur a Deo vita R ectorum,oc. Si enim Dominus omnium, Sodomorum mala, quorum clam ad ratum usque preMenetarat, omnia sciens,prius nec credere nec iudicare voluis, quam i e ea cum fidet btis tutibus ilia genter inuestigans, qua audierat, opere veraciter cognosceret: multis magis πο ν humani o peccatores homines, quibus incognita sunt occulta iudicia Dei, hae praecauere , ct nullam ante veram iuiumque probationem iudicare aut damnare debemus, cte.

Haec Epistola ut legenti patet, supponit Episcoporum AEgypti appellationes ad Romanam Cathedram Petri exhibitas: nam fideles monet eisque praecipit, ne Episcopi a proprijs Ciuitatibus e ij ciantur, absque Sedis Apostolicae sententia & iudicio: ergo prius Episcopi AEgiptij, de hac

prae accepta iniuria, apud Euaristum Papam conquaesti erant.

SECUNDA APPELLATIO.

Anno Domini iρι Hi Τον Romanus Pontifex Theophilo Alexandria Episcopo, ct omnibus fidelibus in Asexandria degentibus hanc misit Epimiam Licet Eugebitis lib. s. histor. cap. a a. hinc Theophilum Caesareae Palestina Episcopum o non Alexandriasisse teste ur. Attamev quidquid sit, adhane quam intendimusprobare veritatem, confert interes . Victor Romana ac uniuersalis Ecclesia Archiepiscopus, Theophilo rasopo ct cunctis fratribus in Alexandria Domino famulantibus. in Domino salutem.

MVIta mihi gratulatio es dilectismisatres, Celebritate Sancti Pasichae die Dominica agi debere. N praedecessores nostri iam statuerunt, renos illud vobis eadem die celebrari solemniter mandamus, quia non decet, Ut membra a capite discrepent, nec contraria gerant, Sc. Simit, ter ea vos iudicare, ad Apostolicam delatum est sedem, quae praeter ninstram vobis definire non licet auctoritatem, id est Episcoporum causas. CVnde ita constitutum liquet a tempore Apostolorum, & deinceps placuit, ut accusatus vel iudicatus a coprouincialibus in aliqua causa Episcopus, licenter appellet & adeat Apostolicae Sed is Ponti hcem, qui aut per se, aut per vicarios suos, cius retractari negotium procuret. Et dum iterato iudicio Pontifex causam stiam agit, nullus alius in eius loco ponatur aut ordinetur Episcopas, &c.

Ex hac Epistola Appellatio de tempore paschatis celebradi a Theo

philo exhibita colligitur, ut ex textu constat.

TERTIA APPELLATIO.

Anno Domini ao 3. Zephirinus Romanus Pontifex ad Aegipti Prouinciae Episcopos appellantes. hanc tradidit epistolam decretalem. I charissimis fratribus per Argiptum Domino militantibus, Zephirinus Romanae Hrbis Archiepiscopus.

TAntam a Domino, huius Sanctet Sed is oc Apostolicς Ecclesie funda

tore,& B. Petro Principe Apostolorum accepimus fiduciam, ut pro uniuersali, Christis anguine redempta, Ecclesia, impigro laboremus a fectu,& omnibus Domino famulantibus sit c curramus,& cunctis pie viventibus Apostolica auctoritate opcm feramus, dic. Nunciatum est enim Sedi Apostolicae per Apocrisiarios vestros,quosdam fratrum nostro

rum, Episcoporum videlicet, ab Ecclesijs&sedibus proprijs pelli, suaque eis auferri supellectilia, & sic nudos S expoliatos adiudicia vocari:

quod

130쪽

Ε C C L E S I AE ALEXANDRINAE.

A quod omni ratione caret: cum constituta Apostolorum eorumque su cessorum & praecepta Imperatorum ac constitutiones legum id ipsum prohibeant,& Apostolicae Sedis authoritas idipsum fieri vetet, Sc. Iusto Iudicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua Sanctos ipsius persequantur, ut qui spiritu Dei iuuantur & aguntur, fiant per laborum, exercitia clariores, &c. Ordinationes vero Presbyterorum & Levitaru, tempore congruo & multis coram adstantibus solenniter agite, oc probabiles oc doctos viros ad hoc opus prouehite, ut de eorum societate ocadiumento plurimum gaudeatis, occ.

LV ARTA APPELLATIO.

A o Domini 3 o9. Eusebius Romanus Pontifκ sic ad A Dptios appellantes scripsit. Eusebius B Eomana ct Apsolica Ecclesia Disiopus dilectissimis in daritate Christi unanimis, charita-

risglutino connexis fratribus, per Alexandriam ct Aegyptum Domino militantibus, rectamsdem tenentibus, in Domino salutem. Benedictus Deus o Patre Dominino ri Iesu Christi. e.

IN scripturis vestris reperimus quosdam Episcopos vestris in partibus,

a proprijs ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicatione, dc albquos ex certa ratione: 5c idcirco quosda esse rebus suis expoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos. Quos sciatis nec ad synodum comprinuincialem nec ad generalem posse vocari, nec in aliquo iudicari, ant quam cuncta quae eis sublata sunt legibus potestati eorum redintegrentur. Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, dc Ecclesas, quq eis sublatae sunt, cum omni priuilegio sibi restitui, oc postmodum, non sub angusti temporis spatio, sed latum temporis spatium eius indulgea- C tur, quantum expoliati vel cxpulsi esse videntur, antequam ad synoduconuocentur,cic ab omnibus quibusque suae Prouinciae Episcopis audiatur . Nam nec couocari ad causam, nec dijudicari potest expoliatus vel expulis: quia non est priuilegiu, quo expoliari possit iam nudatus,&c.

Q V I N T A APPELLATIO.

ANno Domini 33 s. habitum est Conciliabulum Tyrium contra

Athanasium patriarcham Alexandrinum : nam cum Athanasius Alexandro Episcopo Alexandrinae Ecclesiae, anno Domini 3 a 6. defuncto, totius cleri ac popoli consensu, iuxta vaticinium praedecessoris sui in Episcopatum Alexandrinu electus esset Meletiani cum Arrianis coniuncti, cum, quem in ipso Nicaeno Concilio suae haereseos acerrimuma D hostem & aduersarium experti fuerant, sede Episcopali turbatum vehementer optabant : ideoque eius electionem, quasi illegitime factaeci fui siet, calumniabantur: his & alijs accedentibus causis, nciliabulum Tyrium ad illum deponendum coactu fuerat. dccum deinceps Athanasius etiam a Cocilio Antiocheno primo depositus esset, & Gregorius

Cappadox loco eius substitutus fuisset Iulius Romanus Pontifex has pro Allianasio literas scripsit. Verum quia Iulius Pontifex in Epistola sua asserit Athanasii a Concilio Tyrio non fuisse damnatum: intellige hoc duplici de causa dictit esse: primo quia sollini Eusebiani cum damnauerunt: Catholici enim

SEARCH

MENU NAVIGATION