De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

sime hoc nomen uniuersalis Patriarchae s hi attribuit, quasi decretu Pe- Alagij nihilifaciens. Gregorius cum hanc Ioannis Epistolam perlegisset,

per suam quam rescripsit acriter illum redarguit; & Alexandrinu & Amtiochenum Patriarchas alios literis monuit,hunc Ioannis titulum no tantum Romano Pontifici. sed Sillis etiam iniuriosum esse, ut in epistolis praemissis constat. & Romanos pontifices hoc non uti titulo, ne & caeteris iniuriam inferre viderentur, subiunxit. ει hac ratione aduersus illii eos prouocauit. Itaque Gregorius coactus fuit ad Antiochenum S AI xandrinum Patriarchas prouocandos, asserere, vocem illam Patriarchae Oecumenici etiam ipsis noxiam & incommodam existere : ideoque Romanos Pontifices illa non uti. Non tamen rem & significatum ipse ut Romanus Pontifex,& ut Petri successor abi j ciebat. igitur ad Constan- Btinopolitanos Antistites coercendos, neminem uti tali voce debere, a firmauit; non negauit autem Romanum Pontificem esse uniuersalis Ecclesiae pastorem; cum saepissime in scriptis suis Petrum uniuersae Ecclesiae pastorem a Saluatore constitutum fuisse, docuerit, Vt Tom. I. lib. 2. diximus. concludendum ergo est Gregorium ad Episcopum Constantinopolitanum fortius arguendum, nomen Uniuersalis patriarchae abi cisse, at rena retinuisita. Sed, ut verum fatear, ineptias Constantinopolitanorum Antistitum illius temporis non possum non mirari, qui talia patrare audebant 3 ubi est Graecae Nationis krtitudo & sapientia, dicente Apostolo, Gracisapientiat queriint numquid incent esse essesapientissuli actis tι ut inquit Apostolus Cad Rom. i. quomodo Petro Apostolorum Principi, qui a Saluatore audivit: Tibi dabo claνes Regri Calorum . O Pasce agnos O oues meas, Episcopus BiZan

tinus qui sub parecta Haeracleensi fuerat,aequari poterat)S quis Saluat ii, qui hoc statuerat, poterat comparari 3 nunquid Imperator, vel Episi copi habent similem cum Unigenito Dei in re hac potestatem sed Gregorius Papa tamquam illius Vicarius de quo legitur , Magnai de Gelomenis meditas, hanc Constatinopolitanorum Episcoporum infirmitatem perite aperire & curare voluit, quamobrem Ioanni Episcopo Constat,nopolitano hanc medicinalem dedit epistolam: & habetur tom.a. Co

Gregoriuι, Ioanni Episcopo connantinopolisano. D

EO tempore quo fraternitas vestra in Sacerdotalem honorem prouocta est, quantam Ecclesiarum pacem atque cocordiam inueneriti recolit. Sed quo ausu, quoue tumore nescio, nouum sibi conata est n men arripere, unde omnium fratrum corda potuissent ad scandalu perguenire. Qua in re vehementer admiror, quia ne ad Episcopatum ventro potuisses, iugisse velle te memini. Quem tamen adeptum ita exercere

desideras,ac si ad est ambitiose desideriocu currisses. Qui enim indionute esse falc baris, ut Episcopus dici debuisses, adhoc quandoque perductus es ut despectis fratribus, Episcopus appetas stlus vocari. Et quidem

152쪽

Λ hac de re sanctae memoriae decessoris mei Pelagij grauia ad sanctitatem

vestram scripta transmissa sunt. in quibus Synodi quae apud vos de fratris quonda S consacerdotis nostri Gregorii causa congregata est, propter nefandum elationis vocabulum, aeta dissoluit: & archidiaconum quem iuxta morem ad vestigia dominorum transmiserat,missarum vobiscu m solemnia celebrare prohibuit. Post eius vero obitum, cum indignus ego ad Ecclesiae regimen adductus sum,& ante per alios responsales meos,& nunc per communem filium meum Sabinianum diaconualloqui fraternitatem vestram, ut a tali se praesumptione compesceret, non equidem scripto sed nudo sermone curaui. Et si emendari nollet, eum missarum solemnia cum fraternitate vestra celebrare prohibui, ut B sanctitatem vestram prius sub quadam verecundiae reuerentia pulsarer quatenus si emendari nefandus ac profanus tumor vcrecunde non posset, tunc ad ea debuisset, quae sunt districta atque canonica peruenim. Et quia resecanda vulnera prius leui manu palpanda sunt, rogo, depraecor, & quanta possum dulcedine exposco, ut fraternitas vel ira cunctis sibi adulantibus, atque erroris nomen deferentibus cOtradicat, nec si ulto ac superbo vocabulo appellari consentiat, &c. Pcrpende, rogo, quia in hac praesumptione temeraria pax totius turbatur Ecclesiae, di gratiae contradicitur, communiter omnibus effuse,&C. QuisChristo uniuersi,

Iis Sanctς Ecclesie capiti, in extremi iudicij es dicturus examine, qui cu-cta eius membra tibimet conaris uniuersalis appellatione supponero C Quis rogo in hoc tam peruerso vocabulo,nisi ille ad imitandum propo. nitur, qui despectis Angelorum legionibus secum socialiter constitutis, ad culmen co latuq est singularitatis erumpere, ut dc nihil subesse, & liis omnibus praeesse videretur 3 Qui etiam dixit, In caelum constendam 1uper astra caeli exaltabo λlium meum. sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam Qper altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Quid enim fratres tui omnes uniuersalis Eccles Episcopi,nis astra caeli sunt quorum vita simul & lingua inter peccata erroresque

hominum quasi inter noctis tenebras lucent. quibus dum cupis teme ipsum vocabulo elationis pr ponere, eorumque nomen tui coparatior, ne calcare: quid aliud dicis, nisi in cςlum conscendam, super astra caeli V exaltabo solium meum 3 An non uniuersi Episcopi nubes sunt, qui &verbis praedicationis pluunt, & bonorum operum luce & miraculis corruscans quos dum vest ra fraternitas despiciens, sub se premere conatur:

quid aliud dicit nisi hoc, quod ab antiquo hoste dicitur. Ascendam super altitudinem nubium 3 Quae cuncta ego cum flens conspicio,& Ο - culta Dei iudicia pertimesco, augentur lachrymae, gemitus se in meo corde non capiunt, quod ille vir sanctissimus Domnus Ioannes tantae

abstinentiae atque humilitatis, iorum familiarium seductione linguarum ad tantam superbiam erupit, ut in appetitu peruers nominis, illi esse conetur similis, qui dum superbe esse similis Deo voluit, etiam dona-

153쪽

tae similitudinem gratiam amisi i , & veram beatitudinis perdidit. quia Αν-- L salsam gloriam quaesiuit. Certe Petrus A postolus primum membrum sanetae cic uniuersalis Ecclesiae est. Paulus, Andreas,Ioannes, quid aliud quam singularium sunt plebitam capita 3 5c tamen sub uno capite O nes membra sunt Ecclesiae. Atque ut cuncta breui cingulo locutionis

astringam, sancti ante legem: Oncti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini, in membris sunt Ecclesiae constituti. &nemo se unquam uniuersalem vocare voluit. vestra autem sanctitas

gnoscat quantum apud se tumeat, quae illo nomine Vocari appetit, quo vocari nullus praesumpsit, qui sanctus fuit, dcc. Ad hanc epistolam Constantino Antistites illius opinionis remitto: quam cum perlegerint, dicam Prosit vobis. BSecunda obiectio. Gregorius Romanus Pontifex annuit non decere etiam Romanum pontificem nomen uniuersalis Patriarchae assumere.& tamen aliquando quidam Romani Pontifices, ut Leo & alij hoc usi sunt nomine. ergo in sentetia Gregorij erraueriit, cu temeritatis nota sit. Respondeo quosdam Romanos Pontifices iure hoc nomen uniuersalis Episcopi a mpsisse.quia reipsa Ecclesiae uniuersae Pastores,vi P tri veri successores, existunt. Verissimum autem est quod Gregorius affirmat, ad Saluatoris humilitatem sectandam,s milia nomina non semper assumenda esse . nam Saluator Petrum Apostolorum Principem d signauerat, fictamen Apostolis super hoc quaerentibus: dixit Lucae a 3.

Reges Gentium dominantur eorum quipotenatem habens per eos benefici vocantur, vos au- Ctem nonfle, sed qui maior es is vobis 4t Aut minor, O qui praecessor en cut minifratre . nam quis maior s qui recumbit, an qui ministrati nonne qui recumbit Ego autem in medio viabum

Acur qui misi irat, Monet humilitatem assumendam esses & ut Maior in Ecclesia, caeteris humilitatis exemplum praebeat. quod documentum semper Romani Pontifices prae manibus habuerunt: nam licet maiores sint omnibus, tamen nomen Episcopi passim oc seruorum Dei acceperunt, ut in eorum epistolis constat. cum autem opus fuit, se uniuersae Ecclesiae Pastores esse proclamare, omnemque Christianum, di cuiuscumque ordinis Principes illis subiectos esse aperire,oc hoc munus non omiserunt. sc Stephanus Papa scribens August0,dixit sibi ut ovem subiectu esse, oc altioris ordinis es Pontificiam potestatem Imperiali iure, sicut Dcaelestia terrestribus perfectiora dc digniora manent. sed Imperator qui Pontificiam potestatem in Christi Saluatoris nostri iniuriam deprimere intendebat, causa extitit. Sic Leo sanctissimus Legatis suis in Chalcedo nensi Concilio commiserat,vt Pontificiam dignitatem a superbis hominibus vindicarent. sed a Graecis Constantinopolitanis, qui illius urbis Ε- piscopum Romano Pontifici aequare contendebant, quod Christi E clesiae ordinem confundit id ortum est. nam Leo in suis epistolis, lius Episcopalis nominis titulo utebatur . oc sic de caeteris qui pastoris uniuersalis nomen assumpserunt. pro quibus dicimus, quod sicut hoc uti ib

154쪽

A tulo ostentationis causa, Christiana professione res est indigna, se valde indecens est Romanis Pontificibus, si nomen uniuersalis Pastoris omittant, cum eorum ius violatur,& potestas contemnitur. enim umo rem

to a Christiano ouili supremo visibili Pastore, Ecclesia propter haereses& schismata rueret, ut alibi demonstrauimus. oc quemadmodum exedicitus sine Duce, turba est: sic Ecclesia sine supremo pastore, multitudo esset confusissima, velut mrris Babeis ut patet de nostri temporis haeretia Cis, qui tot varias phanaticas opiniones habentiquot sunt homines. di cudogma hoc de primam Petri & Romani pontificis impugnarur, valdo necessarium est,ut Pastoris uniuersalis nomen & rem omni conatu omnique studio perseueranter assumant. B Gregorius Romanus Pontifex, hunc titulum abij ciendum esse asse uit, ut Const2tinopolitanus Episcopus illum, quem inepte assumpserat, dimitteret: at de re huius primatus qui illi ut Petri successori obtingebat. alibi egregie disseruit,& tali iure saepissime usus fuit, & in eadem Epist la, qua supra commemorauimus, illud testatur oc aperit, ut legenti patebit. Itaque Gregorius fastum huius nominis a Romanis Pontificibus fugiendum, sed rem di munus non abiiciendam esse docuit: imo eo cuopus eli utendum, affirmauit: quemadmodam ipse fecit, dum censuras praecipue eidem Ioanni Constantinopolitano Patriarchae comminab tur: quod exequi minime potuisset, si reuera patriarcharum Patriarchaeis& uniuersalis Ecclesiae Pastor non extitisset. res patet.

DISPUTATIO SECUNDA .

Da appellationibus Eetis Antiocheua .

ANtiochia Syriae metropolis, magna ab initio nascentis Ecclesiae a

Deo accepit beneficia: nam ut sacra Achorum narrat historiata, multitudo Antiochenorum ciuium illico fidei obediuit : quamobrem

Apostoli ad hanc urbem Barnabam miserunt,qui eum peruenisset, Oviaeservatia Dei.

gauisiu ef : b hortabatur omnes is proposito eo dis permanere is maius. Sic enim in Actis cap. I I. legimus. Profectus es aurem Barnabas Tarsam inquare et Saulum. quem cum inuerisset, perduxit Antiochiam. O annum totum conuernatisunt ibi in Ecclesia: O docuerunt turbam - multam, Daut cograminarentur primum Antiochia disipuli rimani. Ac cap. I 3. Erantaurem V in Eeclesia qua erat Antiochi propheta O doctores, in quibus Barnabas ct Simon qui vocaba νuν Nigerio Luetur c re s ct Manahen, qui erat Harodis tetra cha columnas, O Malus. Et Apostoli omnes in Concilio quod in urbe Hierosolyma coegerant, synodalem Epistolam ad Antiochenos direxerunt: nam cap. I s. dicitur: Tunc placuit fossolis o senioribus eum omni Ecclesia, eligere viros ex eis dimittere Antiochiam. tum Paulo ct Barnaba, Iudam qui cognominabam Barsiabas, ct Silam, viros primos infratribur,fribotes per manum eorum. Apostoli uiores tres bis qui suat Antiochia, ct Bria, O Cilicia tribus ex Gentibu aliat & postea: Illi ergo dimissi defenderunt Antiochiam, O congregata multitudine tradiderunt epi solam, Oe. Paulus autem Barnabas demorabantur Antiochia docentes O Manelirantes csa*r pluribus verbum Domini.

Idcirco Petrus Apostolorum princeps ad hanc a Deo dilectam Vrbe accessit,ibiqun summi Pastoris munus septem annis exequytus est. hine

155쪽

Gregorius in epistola ad Eulogium Episcopum Alexadrinum, qhae ha- Αbetur tona. a. Concit. pag 8 3 o. inquit: Antiochenam Sedem Petrui firmauit, in qua septereatinis, quamuis disi ruistit, Et Nicolaus pristius ad Bulgaros c. 9 a. ait.

Antiocbenam Ecclesiam beatus Petrusp usquam Romam veniret,per annos aliquot gubernauit

Verum quia Petrus Romam, non sine Domini nutu ad Euangelizadu inaccessit, Antiochenae Ecclesiae Euodium discipulum suum, Episcopum

praefecit: eique non tantum AntiochenamVrbem regendam commisit,

sed & caeteras vicinas prouincias: ideoque Antiochenae urbis Episcopus ab eodem Petro, omnis Ecclesiasticae iurisdictionis origine, Patriarcha institutus fuit, cum ea tamen subordinatione ad Petri cathedra,quae Omni discipulo erga Magistrum suum obtingit & competit. Consueuerunt enim Apostoli ut in Ecclesiasticis historijs versatis noe Blum est, in pagis & villis simplices presbyteros, in magnis ciuitatibus Episcopos instituere, illisque eos praeficeres in maioribus autem Archi piscopos, quibus plures Episcopos subordinabant. Quod etiam Gentiliuialsi & inanes Pontifices fecerant: nam Flamines in magnis ciuitatibus, di in maioribus ciuitatibus Archi stamines constituerat. id autem a nasurae luminae dictabatur: etenim omnibus in rebus ordo di dispositio a natura praemonstratur. Quod ergo ab Apostolis in re huiusmodi statutum fuit, non ad imitationem Gentilium exequebatur, sed ad Ecclesiasticas Praelationes ordinate stabiliendas, factiun est. Nam ut ait Gregorius Papa homil. ry in Euagelia iii per illud H , bacuc, Elmaius est Sol, ct Luna Betit in

ordine suo: Poit Saluatoris in caelu aseesionem, Eeclesia miro ordine,& super caelesti elegatia Cpropagabatur, dc ubiq; venuste disponebattur sttiis enim, inquit, Solis nomine niWDominu . o qua Lu a nomine. Osi Ecclesia designaturi quo 1tio in Dominus asscendit ad caelos,sancta eius Ecclesia aduersa mundi omnimodo formidavit: as postq/ιam eius asensione roborata est,Ver upradicauit, quod occμlia credidit. Meuatus es ergo Sol, O Luna Hetit in ordine suo: quia cum Dominus ealum petiyt. Saηm eius Ecclesia in auctor tate praedicationis excrauit, oc.

Quia ergo Romani Caesarus Antiochenam vibem nobili Praefectura super plures prouincias decorauerat: Petrus Ecclesiae Princeps eadem spirituali Prqfectura, Patriarchali nempe dignitate ornare decreuit: idcirco

huius urbis Episcopo, Archiepiscopos multarum prouinciarum subdidit ac subordinauit. & quemadmodum haec Petrus statuens & decernus pro Alexadrino & Antiocheno Episcopis, nodestitit esse Petrus,scilicet, Christi Domini vicatius, dc uniuersae Ecclesiae Princeps & Pastor: sic& DAlexandrinus S Antiochenus Patriarchς' obsequio. veneratione, cicsub ordinatione erga Petri cathedram desistere nec possunt, nec debent: sicut ab initio id praestare di exequutioni madare praefatarum urbisi Patriarchae non Omiserunt. quapropter Heliae seu Hierusalem Antistes Imuenalis, Ioanem Antiochenum patriarcham, quia ad tertia generalem Synodum accedere non propcrabat, iure coram Synodi Patribus redarguit, sic dicens: ut Actione quarta eiusdem Synodi legitur.

Ioannes Episcopus Autiochiae debebat Harim venire ad Sinodumsque purgare propter Apostolicam Sedem magna Roma ibi considentem, ct obedientiam ae/onorem deferre, apud quam mos

156쪽

cathedrae Romanae S. Petri subditas ac subordinatas fuisse.his pretmissis. Dicimus Patriarcham Antiochenum Romanae cathedri sancti Petri, scut ovis Pastori suo,subiectum esse. Probatur. Cuicunqi ab alijsaupe ueniente occasione,fieri debent Appellationes ad ultimam controue starum obtinendam decisionem, eidem pariter tanquam supremo Iud ci & Principi in illo ordine Appellans subiectus est & subdirus: sed P, triarchalis Ecclesia Antiochena de facto ab initio usque ad annum Domini nongentesimum,Romanam Petri Cathedram appellauit,ergo do facto Patriarchalis Ecclesia Antiochena, Romanae cati edrae sensti Petri B subiecta est, oc subdita,sicut scilicet ouis Pastori suo. Maior est euidens: minor probatur per ea quae facta sunt & euenerunt, seu per Appellationes iam actu exhibitas.

Anno Domini go4. Marcellus Romanus Pontifex eligitur, qui ad Antiochenam Ecclesiam hanc dedit Epistolam, in qua de Romanae Ecclesiae primatu & auctoritate disserit, di hanetur tomo primo ConciI pag. 223. Dilectissmis fratribus valuess Episcopis per antiochenam Provinciam comtutis, Marcellas.

Solicitudinem omnium Ecclesiarum iuxta Apostolum circumferentes, diuinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae nil sericordiam,ob hoc adfastigium sacerdotale prouexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, in quadam sacerdotum eius specula como stituti, prohibeamus illicita,&sequenda doceamus. Vnde directis per

Bonifacium diaconum nostrum literis, admonemus, ut quae male pullulant abscindantur, & malefacta corrigantur, atque bona sectentur, &Patrum nostrorum exempla & statuta imitetur. Rogamus ergo vos fratres , ut non aliud doceatis neque sentiatis, quam quod a beato Petro Apostolo,& a reliquis Apostolis & Patribus accepistis. Ab illo enim prime, in structi estis: ideo no oportet vos propriu derelinquere Patrem, & alios sequi. Ipse enim caput est totius Ecclesiae,cui ait Dominus. Tu es Petrus& super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, &c. Eius enim sedes primitus apud vos fuit, quae postea iubente Domino, Romam translata est, cui adminiculante gratia diuina, hodierna praesidemus die. Nec ab D eius dispositione vos deviare oportet, ad quam cuncta maiora Ecclesi stica negotia, diuina disponente gratia, iussa sunt referri, ut ab ea regula riter disponantur, a qua sumpsere principia. Si vestra vero Antiochena, quae olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est, quae eius non subi cha sit ditioni, ad quam omnes, quasi ad caput, iuxta Apostolorum einrumque successorum sanctiones, Episcopi, qui voluerint,vel quibus necesse fuerit, suffugere, eamque appellare debent, ut inde accipiat tuiti nem & liberationem,unde acceperunt informationem atque consecrationem. Quod omnibus minime conuenit denegare Episcopis, sed a sque ulla custola, aut excommunicatione, vel damnatione, Vel eXpin

157쪽

DE AP LATIONI BusIiatione, libere ire concedatur. Simulque ijdem, inspirante Domino,c5- Λstituerunt, ut nulla Synodus fieret praeter eiusdem Sedis auctoritatem . nec ullus Episcopus, nisi in legitima Synodo suo tempore Apostolicita auctoritate conuocata, super quibuslibet criminibus pulsatus audiatur vel iudicetur: quia ut paulo superius praelibatum est,Episcoporum iudicia, di lammarum causarum negotia, huius sanctae uniuersalis & Ap stolicae Ecclesiae sunt retractanda iudicio, si huius Ecclesiae Potifex princeperit. Nec cui liceat sine praeiudicio Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reuerentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in evdem prouincia Dei Ecclesias nutu diuino gubernant, ad alias conuol re prouincias, vel aliarum prouinciarum Episcoporum iudicium experiri vel pati, sed omnibus eiusdem Prouinciae Episcopis congregatis, im Bdicium auctoritate huius sedis terminetur, quod tamen,ut pNfatum est, per eius vicarios, si libuerit, erit tractadum i & quidquid iniustἡ actumessireirmandum. Pastoralis ergo cura ossicij nos admonet,& destitutis

succurrere,& cuncta neglecta Vel male acta resormare,ut ignis ille,que Dominus veniens misit in terram, motu crebro emedationis vel crebrae meditationis agitatas, sic calescat, ut ferueat: lc sic inflammetur, ut i

ceat,&c. Data Kalendis Aprilis, Maxentio&Maximo viris clarissimis Constulibus.

APPELLATIO SECUNDA .

Epistola prima Damasi Papae primi ad Paulinum Antiochenum Episcopum. Ex tom.1. Concit. Pag. 9γ- CDructissimo atri Paulino, Damasius.

Baino, T Er filium meum vitalem ad te rescripta direxeram, tuq voluntati NI tuo iudicio omnia derelinquens, & per Petronium presbyterum ' breuiter indicauera,me in articulo iam profectionis eius aliqua ex parte commotum ,&c. Quicunque huic epistolae subscribere voluerit, ita ta-: ι - men, ut in Ecclesialticos canones,quos optime nocti, di in Nicaenam .dem ante subscripserit, hunc habebis absque aliqua ambiguitate susci- pere. Non quod haec ipsa, quae nos scribimus, non potueris conuertemtium susceptioni proponere, sed quo tibi consensus noster liberum in suscipiendo tribuat exemplum.

Epistola seeunda Damasi Papae ad Episeopos orientis appellantes: quae ibidem.habetur.

QVod vestra charitas debitam Sedi Apostolicae reuerentiam tribuit. filij honoratissimi, vobis ipsis quoque maximo sane honori est. Na tametsi S. Ecclesia, in qua sanctus Apostolus sedens nos docuit,quo pacto illius gubernacula quq suscepimus tractada sint, nobis primet par

tes deferuntur: tamen confitemur, nos illo dignitatis gradu longe inseriores esse. Uerum ob hanc causam omnibus modis laboramus, uti ad gloriam beatitudinis eius si qua ratione possimus, tandem aliquado pe ueniamus. Sciatis,Velima ratres,nos Timotheum illum profanum ApoIL

158쪽

AlinatIs haeretici discipulum cum impio suo dogmate iampridem a Lcatse: & ob eam causam credimus reliquias eius nihil in posterum m menti habituras, dic. Iam enim semel formula edidimus, ut qui se Christianuni profiteatur, illud teneat quod ab Apostolis traditum est &c. Itaque quid est cur abdicationem Timothei a me rursus requiratis, qui etiam hic iudicio Sedis Apostoli , Petro quoque Alexandriq Episcopo praesente, abdicatus est cu m magistro suo Apollinare, qui item in die tu. dicij debitas paenas & supplicia persoluet &c.

Epistola Innoceatij primi ad Alexandrum Antiochenum Episcopum appellantem. Et habetur tota. I. Concit. Pag. ς 8. 3 Iaaocentius Alexandro Episopo.

Gam grata mihi, quam pia, quam necessaria legatio a tua sanctita ,--- te, frater charissime, ad nos directa fuit , gestorum ipsorum replicatione cognosces . Voluit enim compresbyter noster Cassianus, hanc amicitiarum nostrarum paginula per compresbyterum nostrum Paulum, Nicolaum diaconum, & Petrum subdiaconum filios nostros, quasi primitias pacis nostrae conscribi. Saluto itaque & tua mihi in Christo germanitatem,& omnem illam quae tecum tam bene sentit Ecclesiam. Nosque ut facitis,& alloquamini, peto, crebrius literis, & frequentius de vestra falute laetificetis. Dabit enim ut confido Dominus,totius nos prq- teriti temporis dispendia amatissimo literarum colloquio recopensare.

Epistola eiusdem Innocentij Papae ad Alexandrum Antiochenum Episcopum appellatem.

APostolici fauoris gratia magno pacis usque ad nos decore resplenduit: tantumque lucis gaudiorumque infulsit fidelibus, ut dicem tes Deo maximas laudes, maiores debere nos fateamur,&c. Libeter prς-terea de Episcopis Helpidio atque rippo cognoui, quod sine quaesti ne sitas Ecclesias recuperauerint,&multum in gestis, ut subscripta testantur,sblicitus inquisiui, utrum omnibus esset conditionibus satisfactum, in causa beati & vere Deo digni sacerdotis Ioannis. Et quum per singula assertio legatorum ex voto compIota esse fateretur, gratias ages Domino, communionem Ecclesiae vestrae ita recepi, ut prae me seram , D Apostolicet Sedis condiscipulos primos dedisse cetieris viam pacis,in qua firmatos vos,nosque Domini Christi ita benignitas amplexabitur atque communiet, ut nullo de caetero titillamento, vel leui cuiusquam comtentionis pudore pulsetur. Scripta autem Attici Episcopi quoniam cum vestris sunt porrecta, suscepimus, ne per vestram iniuriam ille,qui olim a nobis suspensus fuerat, repudiaretur. & tamen satis abunde, quae in Actis statuimus, sicut dignanter relegere procurabis, quid in eius persona debeat custodiri, ut si per omnia vestris consilijs, actibusque tam sanctis

de rogauerit esse communem, praestetur sanofauore vestro nostroque iudicio communionis atque literarum a nobis gratia prorogata .

159쪽

subscripserunt Episcopi viginti Italiae. ΛAdsensum huius epistolae habendum, sciendum est, quod Alexadet post Porphyrium illum scelettum Flauiani in Antiochena sede successorem, anno Domini os . defunctum) communi omnium consensu Dpiscopus Antiochenus eligitur . qui Innocentio Romano Pontifici suos legatos direxit,qui ei se catholicam tenere fidem ostenderent, ut Petri cathedrae coniciaretur; quam postulatam Romanae Ecclesiae comm nionem impetrauit sub duabus conditionibus, quarum altera est, si Amtiochenam Ecclesiam a tempore Iuliani Apostatae hucusque per 46. amnos schismate diuisam, uno vinculo communicationis in unum coni

geret, eosque qui ab Euagrio Paulini successore ordinati erant, cum o dinibus & honoribus reciperet. Altera est, si nomen Ioannis Chri sto- Bmi Episcopi Constantinopolit. a Porphyrio Flauiani successore e Sacris tabulis expunctum, cum honore, ut par erat, restitueret. Cum itaq; hoc tempore Alexader Antiochenus Episcopus prςdictas conditiones adimplesset, idque per literas Innocentio pontifici significasset, Innocentius hanc ob rem plurimum gauisus, has literas gratulatorias eide rescripsit.

APPELLATIO SEXTA.

Epistola Innocentij Papae primi ad eundem Alexandrum Episcop. Antiocli. appellantem. Innocentius Alexandro Epipopo.

' Τ onus oc honor nobis a tua fraternitate impositusaaecessarij tractaris tus causas induxin, quo literis vel commonitorio vestro,ut dat lancti Spiritus gratia ,respondere possimus, dic. Itaque arbitramur, frater Cchari sine, ut sicut Metropolitanos autholitate ordinas singulari, sic &caeteros, non sine permissu conscientiaque tua,sinas Episcopos procreari. In quibus hunc modum recte seruabis, ut longe positos literis datis,

ordinari censeas ab his, qui nunc eos suo tantum ordinant arbitratii: vicinos autem, si aestimas, ad manus impositionem tuae gratiae statuas peruenire. Quorum enim te maxima expectat cura, pricipue tuum debent

mereri iudicium. Nam quod sciscitaris, utrum diuisis imperiali iudici prouincijs, ut duae Metropoles fiat, sic ddo Metropolitani Episcopi d

beat nominari: non vere vinini est, ad mobiIitatem necessitatum mundanarum Dei Ecclesiam commutari, hono esque aut diuisiones perpeti, quas pro suis hausis faciendas duxerit Imperator. ergo. secundum pri- IIstinum prouinciarum morem Metropsitanos Episcopos conuenit nominar. Sc. Arrianos praeterea, caeterasque huiusmodi pestes, quia eora laicos conuersios ad Dominum sub imaginae poenitentη ac sancti Spiritus sanctificatione per manus impositione fascipimus, non videtur,Cl

ricos eorum cu sacerdotij aut ministeri, cuiuspia suscipi debere dignit, te Sc. APPELLATIO SEPTIMA.

CI Ecclesiast ici corporii gloriam,si eiu integritate dilectio tua consi-odulatu dignetur, profecto laesitae nostrae non quaeret interprete.&α

160쪽

A Haec sanistitatem tuam volumus praedicare quae scribis: expertus es n gotis praesenti4 euentu, quid sit sentire nobiscum. Beatus pereus A posto h lus in siccessoribus sius, quod accepit, hoc tradidit. Quis ab eius se velit ire ' λeparare doctrina, quem inter ipsos Apostolos primum Magister edo Luit: non hunc auditus per alterum, non sermo lectus instruxit, doctus est cum aliis ore doctoris: non scripturae non scriptorum passus est quaestionem: absolutam & simplicem fidem & quae controuersiam non haheret accepit, qua utique meditari semper, di in qua manere debemus, ut sensu puro sequentes Apostolos, inter Apostolicos esse mereamur. no Parum nobis oneris, non laboris incumbit, ut Ecclesiae Domini macula

APPELLATIO OCTAVA.

Epistola Leonis Papae primi ad Maximum Antiochiae Epistopum appellantem.

OV ntum diIectioni tuq placeat communis fidei sacratissima unitasta pacis Ecclesiasticae tranquilla concordia,literarum tuarum t '' actus ostendit, quas ad nos filij nostri Marinianus presbyter & Olympius diaconus detulere, eo nobis gratiores, quod per ipsas alloquia alternaomisi mus e magis magisque innotescitgratia Dei, qua fit v t per totum mundum de nianifesto catholi veritatis lumine gaudeatur,&C. Name et ς, ortum Euricheto discipali detestetur, & Eutichen anathemat et Nestorii sectatores, catholicoriam iudicio pars viTaque damnatur,cianae simul haereses a corpore Ecclesiae resecantur, quia neutra falsitas nobiscum potest habere concordiam ,&c. Et ideo frater charissime, oportet dilectionem tuam toto corde perspicere, cuius Ecclesiae Nube naculis te Dominus voluerit praesidere, & eius meminisse doctiinae quapricipuus Apostolorum omnium beatissimus Petrus per totum uri daquidem uniformi praedicatione, sed speciali magisterio in Antiochena α Romana urbe fundauit c. Summa itaque vigilantia cautum te esse conuenit, ne quid 1ibi haeretica prauitas audeat vendicare, quum te deceat, his facerdotali auctoritate resistere, nosque saepius de proiectu Ec-B tui relationibus, quid agatur instruere. Dignum est enim to- δε mitolicae Sed inhac sollicitudine consortem, & ad augendam fiduinam priuilegia tertiae Sedis agnoscere . ut in nullo cuiusquam ambitio nc minuantur: quia tanta apud me est Nicaenorum canonum reuerentia, ut ea quae sun sinetis patribus constituta, nec permiserim, nec pariar aliqua novitate viciari. Etsi enim nonnunquam diuersa sunt meritarae sutum, tamen tu permanent sedium &c. Nunc autem ad omn generaliter prinunciare sinciat quod si quid a quoquam contra Nicenorum canonum statuta in quacunque Synodo vel tentatum est, vel ad

rem Pua videtur exortum, nihil praeiudicij potest inuiolabilibus inferro ecretas &c. Sicut etiam in Ephesina synodo, quae impium Nestorium

SEARCH

MENU NAVIGATION