De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

cente quippe Scriptura sancta, Post concupiscentias tuas non eas, &c. Post illa itaque ordinationis tuae inculpata principia . post consecrationem Episcopi Antiocheni, quam tibimet contra canonicam regulania vendicasti, doleo etiam in hoc dilectionem tuam esse prolapsam, ut fa- cratissimas Nicaenorum canonum constitutiones conareris infringere, tanquam opportune se tibi hoc tempus obtulerit quo secundi honoris priuilegium sedes Alexandrina perdiderit,& Antiochena Ecclesia prinprietatem tertiae dignitatis amiserit, ut his locis iuri tuo subditis, omnes

Metropolitani Episcopi proprio honore Priventur. Quibus inauditi Nnunquam ante tentatis, ita praeueniris excessibus, ut sanctam Synodum.

ad extinguendam solum haeresim & confirmationem fidei catholicae studio Christianissimi Principis congregatam , in occasionem ambitus trahas, &c. Nimis ergo haec improba , nimis sunt praua, quae faciati mmis canonibus inueniuntur esse contraria . In totius Ecclesiae perturbationem superba haec tendit elatio, quae ita abuti voluit concilio Syn dati,ut fratres in fidei tantummodo negocium conuocatos, re definiti ne eius causae quae erat curanda per unctos, ac consentiendum sibi, aut deprauando traduceret, aut terrendo compelleret.Inde enim fratres ninstri ab Apostolica sede directi, qui vice mea Synodo praesidebant, probabiliter atque constanter illicitis ausib obstiterunt, aperte reclaman tes,ne contra statuta Nicaenae Synodi, praesumptio reprobae nouitatis asisurgcret . nec potest de eorum contradictione dubitari, de quibus etiam in epistola tua ipse conquereris, quod conatibus tuis voluerint obviare. in quo eos quidem multum mihi haec scribendo,commendas: sed temetipsum quod eis parere nolueris, dum illicita moliris, accusas su perflue

non concedenda appetens .& in salubriter contraria concupiscenS, quq sis nullum unquam potuerunt nostrum obtinere consensium . Abiit enima conscientia mea, ut tam praua cupiditas meis studiis adiuuetur, ac nopotius S meo & omnium qui non alta sapiunt sed humilibus consentiunt, opero subruat,&c. Non conuellantur prouincialium iura prim tuum , nec priuilegijs antiquitus institutis Metropolitani antistites fiam dentur . Nihil Alexandrinae sedi eius, quam per sanctum Marcum Eua- gelistam beati Petri discipulum meruit pereat dignitatis: nec Dioscoro impietatis suae pertinacia corruente , splendor tantae Ecclesiae tenebris obscuretur alienis. Antiochena quoque Ecclesia , inqua primum praedicante beato Apostolo Petro, Christianum nomen exortum est, in paternae constitutionis ordine perseueret,& in gradu tertio collocata, nunquam se fiat inferior. Aliud enim sunt sedes, aliud Praesidentcs, & magnus unicuique honor est integritas sua, &c. Haec tibi scribens frater in Domino, hortor ac moneo . ut deposito ambitionis desiderio , spiritu potius ferueas charitatis, eiusque virtutibus secundam doctrinam Apostolicam proficienter orneris . est enim patiens & benigna,& non aemu latur, non agit perperam, non instatur, non est ambitiosa , non quaerit

H a quae

182쪽

a sensiones augeri. Priuilegia enim Ecclesiarum, sanctorum Patrum canonibus instituta, di venerabilis Nicaenae synodi fixa decreti nulla possunt in probitata conuelli, nulla nouitate mutari: In quo opere, auxiliante Christo, fideliter exequendo, necesse est me persevcrantem exhibere famulatum, quoniam dispensatio mihi credita est , & ad meum tendit reatum si paternarum regulae sanctionum , quae in synodo Nicaena ad totius Ecclesiae regimen, Spiritu Dei instruente sunt conditae, me quod abiit, connivente Violentur , & maior sit apud me unius tratris vo- Iunias , quam uniuersae domus Domini communis utilitas, &c. Vnde quia conuenit fidei vestrae vel gloriae ut sicut haeresis Deo per vos agente , destructa cit, ita etia omnis ambitus retundatur: agite quod & Chri-B stianae est probitatis®iae , ut praedictus si piscopus pareat Patribus, consulat paci, neque sibi aestimet licuisse , quod Antiochenae Ecclesiae

sine ullo exemplo , contra statuta canonum Episcopum ordinare prae

sumpsit, quod nos amore reparandae fidei & pacis studio retractare ce Osauimus. Abstineat ergo ab Ecclesiasticarum iniuria regularum, & illicitos declinet excessus, ne se ab uniuersali Ecclesia , dum inimica paci tentatμbscindat. Quem opto magis irrepraehensibiliter agentem dilige re,quam in hac praesumptione, quae illum ab omnibus separare poterit, perdurare. Frater autem &coepiscopus meus Lucianus , qui cum filio meo Basilio diacono , clementiae vestrae ad me scripta portauit, omni deuotione partes sesceptae legationis impleuit, qui non est aestimandus si negocio defuisse, quem potius causa deseruit. Data I I. Kalendas Iunii Herculano viro clarissimo Consule . t

Altera Leonis i Papae Epistola ad Martianum August. qua obsecrat ut Anatolium arguat. Leo Episcopus Martiano a. o.

OVam excellenti pietate & quam glorioso clementiae vestrae studio

in integrum nuper fides Christiana reuocata sit, totus mundus γgnoscit, ic saluti suae 1ingulare praesidium per vos a Domino ei Ie reparatum , dic. Anatolij Episcopi ordinationem sicut scientia Dei testis est . suspectam squod fatendum est j mihi fecerant consecrationis eius authores, nec dissimilem ab eligentibus arbitrabar electum : secvatumque est ut dum a communione Apostolicae sedis existeret alienus , diu dandis ad eum epistolis pacis meae abstinerem. Sed cum illi pietatis vestrae testimonium suffragaretur, quum de fide atque unanimitate eius opta-da quaeque & placitura promitteret, professionem eius ita credidi esse

sinceram, ut tamen qua obieruantia te agere deberet , non desinerem

commonere, scdulo ipsi ac diligenter inculcans , ut de persecutoribus beatae memoriae Flauiani neminem auderet in suo habere consortio, ct Eulichianae haerescos defensorem a.se indicare esse deiectum . Sequutumque est ut de his que pro catholica fide in synodali concilio fuerant definita, tali ad me scripserit, qualia catholicum Sacerdotem scribere cOgruebat. Cum ergo ad commendanda ipsius primordia ista prς-

183쪽

sa DE APPELLA TI NI Bus

cesserint . miror quid causae aut occasionis emersierit, ut virum catholi. Acq fidei & Nestorianis atque Eutijchianis haereticis constanter etiam ad-πα uersum, Archidiaconum sub honoris specie degradare te dispensati Σιφ'. nem totius caulae &curae Ecclesiasti in Andream Eutichianistam ron 'r' ponte transferret,adeo nimia commotione turbatas,ut consecrationem

quam pro iniuria dabat sexta Sabbati,traditiones Apostolicς aut neicius' f aut oblitus inferret: quasi non ad Episcopum magis quam ad prςsbitera ordinationis illius vitium pertineret, qui non inueniens quod argueret in fide. quod improbaret in moribus , deiectionem innocentis per speciem prouectionis impleuit, addens sententiae illud iniuriae, ut eum caerimeterio deputando,codemnaret exilio. Quem tamen pietati vestraeci mendare praesumo,ne ullis ulterius noxijs ingrauari possit insidijs,quem BDominus, ut comperi, sub vestra defensione constituit. Adijcio autem etiam hanc obsecrationem, ut praedictum Episcopum a professione siua dissonum, & nimium testimoni j vestri ac fauoris oblitum,necessarie imcrepare dignemini. Cesset catholicos insectari,cesset eos qui sanctae m moriae Flauiano placuere, conterere , & eorum societate quos improbauit eligere. Fraternam enim illi charitatem non aliter poterimus -- pendere , quam ut se inimicos catholicae fidei approbet execrari , eiusma se consortium, quem merito abiecit, abscindat, qui etiam si magna fuisset satisfactione purgatus, post dubium tamen reuersus errorem, ca tholicis diaconibus postponi debuit non praeponi. Illud quoque clemen tiae vestrae beneuolentiam peto,ut veneratorem vestrum statrem meum C Iulianum Episcopum, in vestro, sicut facere dignamini, habeatis atiectu , cuius obsequijs praesentiae meae vobis imago reddatur. Nam S de fidei eius synceritate confidens, vice ipsi meam, contra temporis nostri haereticos delegaui: atque propter Ecclesiarum pacisque custodiam, vea comitatu vestro non abesset exegi: cuius suggestiones, pro concordia catholicae unitatis, tanquam meas audire dignemini, placentes Deo,qui vobis piater regiam coronam, etiam sacerdotalemconferat palmam.

Data 6. idus Martis. Opilione viro clarissimo Consule. Ad praesentium autem Epistolarum intelligentiam sciendu est quod Leo Pontifex Anatolium Constantinopolitanum Episcopum , Patri adichalis sedis dignitatem & praerogatii iam ambientem, opistola quadam, P quam supra recensuimus, merito redarguerat:approbatisque in quae de fide in Chalcedonensi concilio definita erant, decretum de primatu sedis Constantinopolitanae Nicaenis canonibus contrarium . itritum esse declarauerat. Quas cum Anatolius accepisset,aduersus Pontificem calcancum suum mouit, maioreque fastu ta arrogantia in eum insilijt.N occultatis literis Papae,primum susurros, inde rumores in vulgus spargore coepit, Pontificem Romanum Chalcedonense concilium reprobas α& quod graue est, ab eodem defensores fidei orthodoxae occultari, suspectosque de fide exaltari. His omnibus per fideles nuncios ad Marti,

184쪽

ECCLEsIAE CONSTANTINOPOLITANAE MA num Imperatorem delatis, coniuges Augusti Romanum Pontificem per literas, ut ex epistola Leonis,quae est sexagesima ad Pulcheria scripta, colligere licet,admonuerunt, & simul obnixe rogarunt ut calumnia de non recepto Concit io Chalcedonensi sibi illatam datis literis circulatibus & Enci clicis aboleret . Praestitit id pontifex hac epistola quam nunc proponemus,qua declarat se iam ante ad Anatolium alio acri sisse ea quae de Concilii Chalcedonensis decretis&costitutionibus sentiret nimirum se omnia ea quae ibidem de fide contra Eutychen aliosq;

haereticos definita sunt, approbasse, atque etiamnum approbare, tueri,ae defendere. Ea vero quae Legatis sedis Apostolicae absentibus, per sumam fraudem & ambitionem Anatolij de primatu sedis Constantino-B politanae surreptitie ibidem contra Canones Nicaeni concilii & Apost licas traditiones constituta fuerunt,improbasse N respuisse,atque etiamnum publicis hisce literis Encyclicis improbare atque detestari. Quam improbationem ratam habuit Imperator, & gauisus est quod Leo Pontifex Nicaenos canones seruandos praeciperet,ut patet ex epistola eiusde Leonis ad Martianum Imperatorem , quae est Leonis quinquagesim nona. Epistolae autem Leonis , quae subsequitur, inscriptio posita est, tanquam si eodem temporedata esset, cum concilium Chalcedonense absolutum fuit,adhoc ut ad omnes Episcopos qui concilio interfuerant

mitteretur,cum tamen post annum alterum scripta fuerit.

Leo Episcopus sanctae Srnodo apud Chalcedonem habitae.

C Mnem quidem fraternitatem vestram nosse non ambigo, defini- ,. - tiones sanctae Synodi quae ob confirmationem fidei in Chalced nensi ciuitate celebrata est toto corde me suisse complexum: quia nulla sinebat ratio, ut qui unitatem catholicae fidei dolebam ab haereticis fuisse turbatam, non exultanter in integrum rediisse gauderem. Hoc autenon solum ex ipso beatissimae consensionis affectu, sed etiam ex epist lis meis , quas post reditum meorum ad Constantinopolitanae urbis antistitem dedi, potuissetis agnoscere s si vobis responsionem sedis Apostolicae manifestare voluisset. Ne ergo per malignos inrerpretesdubitabile videatur, utrum quae in Synodo Chalcedonensi per unanimitatem. vestram de fide statuta sunt approbem haec ad omnes fratres occoepis P copos nostro4, qui praωicto Concilio interfuerunt scripta direxi , quae gloriosissimus&clementissimus Princeps,sicut poposci,in notitiam vestram mittere pro catholicae fidei amore dignabitur , ut & fraterna uniuersitas& omnium fidelium corda cognoscant, me non solum per fratres , qui vicem meam exequuti su nt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium, propriam vobiscum in ijsse sententiam, in sola videlicet fidei causa, quod saepe dicendum est , propter quam generale Concilium,& ex praecepto Christianorum principum,oc ex consensu Apostolicae sedis placuit congregari.&c. De custodiendis quoque sancto. rum patrum statutis quae in Synodo Nicaena inuiolabilibus sunt fixa de

re is

185쪽

s rctis, obseruantiam vestrae Sanctitatis admoneo, ut iura Ecclesiarum si, Acut ab il lis 3 i g. Patribus diuinitus inspiratis sunt ordinata,permaneant. Nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius imminutionem suum aliquis quaerat augmentum. Quam tu libet enim extortis assentationibus sese instruat vanitatis elatio, ἐκ appetitus suos conciliorum aestimet nomine roborandos, infirmum atque irritum erit qui quid a praedictorum Patrum canonibus discreparit. Quorum regulis , postolica sedes quam reuerenter utatur, scriptorum meorum , quibus Constantinopolitani Antistitis conatus repuli, porerit sanctitas vestra lectionet cognoscere, ec me auxilianto Domino nostro,& catholicae fidei , di paternarum traditionum esse custodem.

Epistola Theodoreti Cyri Episeopi ad Leonem Papam . qua praerogatiuam Apostolicae sedis confitetur. & cum a Conciliabulo EpIiesino depositus et set. Leonem Papam appellat: a quo redintegratus suit.

CI Paulus praeco veritatis tuba sanctissimi spiritus ad magnum Petrum . ,1.. ' O cucurrit, ut ijs qui Antiochi institutis legalibus contendebant, ab ipso adferret solutionem: multo magis nos qui abiecti sumus S pusilli

ad Apostol. vestra sede currimus,ut Ecclesiara ulceribus medicina a vinibis accipiamus. Vobis enim per omnia primos esse cOuenit,multis enim, quibus superiores estis ornatur vestra sedes. Alias enim urbes ornat Vel

magnitudo vel pulchritudo vel multitudo eoru qui inhabitanti nonnullas aute ijspriuatas, dona quaeda illustrant spiritualia. Vestrae aute reduri- C lante bonoru copia dedat is qui est bonora largitor. Ea est enim oninium axima & praeclarissima, & quq praeest orbi terrarum , & eorum qui inhabitant abundant multitudine. Accedit his quod hoc quoque quod rerum potitur peperit imperiumav propria sua appellatione eos quibus imperat, impertist. Praecipue aute dc insigniter eam exornat fide o ignus testis diuinus Apostolus qui clamat: fides vestra an nunciatur in uniuerso mundo, &c. habet autem communium quoque Patrum & veritatis doctorum Petri Ac Pauli sepulchra,quq fidelium animas illuminant,6 c. Satis sunt etiam quς nunc a vobis scripta sunt ad fgnifica dum vestrum charactere Apostolicum. incidimus enim in ea quς scripta a vestra sani-

εἰ..iau G ctitate de suscepta a Deo oc seruatore nostro humanitate . ut quς accu- Drate ac perfecta scripta essent, admirati semus , utraque enim simul declarabant, oc ternam Vnigeniti ex e terno Patre diuinitate, & que erat ex semine Abrahς & Dauid humanitate, 6cc. Nos autem spiritalem admirati sapientiam tuam, que per vos locuta est , sancitissmi Spiritus gratiam laudauimus: Hortamurque rogamus,obsecramus & supp. sancti tue, ut tu tempestate agitantur, Dei Ecclesiis opem foras. Nam cum per ea, quae a vestra sanctitate Ephesum scripta sunt sperassemus fore, ut sedarentur fluctus, ingi auiorem procellam incidimus Iustistimo enim Alex indrinorum presuli non sun ecit iniqua atque adeo i ta tu sitissima depositio

186쪽

A sanctissimi ic religiosissimi Constantinopolitani Episcopi domini Fla-u ani,nec eius expleuit animu similis cedes aliorum Episcoportim: quinctiam me quoque absente calamo similiter iugulauit, cum me nec in ius vocasset,nec quid de suscepta a Deo S Saluatore nostro trumanitate s tirem, interrogasset. dcc. Ego autem Ecclesiae quidem defleo tempesta

tem, quietem autem amplector.nam cum vigintifex annis mihi ab vnbuersorum Deo creditam Ecclesiam per vestras preces rexerim , non tepore beatissimi Theodoti Orientis Praesulis, non tempore illorum , qui ei in sede Antiochena successore, quantumuis leuem subij reprehensi nem: sed mihi diuina opem ferente gratia , plusquam mille animas liberaui a morbo Marcionis: multos autem alios a secta Arrii de Eunomij B adduxi Christo Domino , 6c ut in octingentis EcclesijsPastor essem,mihi sortito obtigit, tot enim parectas habet Cyrus : in quibus per vestras

praeces ne Vnum quidem remansit gigantum , sed ab omni errore haeretico liberatus fuit grex noster . nouit qui omnia intuetur, quot a nefandis haereticis lapides in me immissos sustinuerim, quam multa in multis Orientis ciuitatibus certamina susceperim aduersius gentes,aduersus Iudaeos,aduersus omnem haereticum errorem. oc post tot sudores it labores , ne in ius quidem vocatus, sum condemnatus. Ego autem vestrae Α-postolicae sedis expecto sententiam: dc supplico Δc Obsecro vestram fanctitatem, ut mihi opem ferat iustum vestrum lc rectum appellanti iudicium, &iubeat ad vos accurrere, dc ostendere meam doctrinam vesti. G gia Apostolica sequentem occ. Sed supplicationem meam quae si ne re-1puatis, nec miseram meam caniciem despiciatis , quae post tot labores affecta est contumelijs. Ante omnia autem rogo,ut sciam a vobis an in iniusta hac depositione me oporteat acquiescereian non.Vestram enim

expecto sementiam, oc si iudicatis me stare iusseritis stabo nec ulli dein ceps hominum molestiam exhibebo: sed quod flecti non potest, Dei Zc Saluatoris nostri expectabo iudicium. Mihi autem, ut Dfis Deus nosteresst testis nec honor curς est nec gloria, sed tantum scandalum quod factum est, quod multi ex simplicioribus , oc maxime qui ex diuersis haeresibus a nobis capti sunt, sedem eorum qui nos condemnarunt atten- dentes, existimabunt nos fortasse haeretico ut qui quod sit rectum per-V fectumque dogma videre nequeant.Quod autem cum tot annis fuerim Episcopus, non domam possederim, non agrum, non obolum,non si pulchrum: sed sponte electam amplexus sum paupertatem, & quae no 'bis a parentibus obuenerant, post illorum mortem statim distribuerim, norunt omnes qui in Oriente habitant. Ante omnia autem supplico vestro sacro dc Deo amico capiti,ut praecum mihi praebeat auxilium. Haec per religiosissimos fic Dei amantissimos praesbiteros Hypatium oc Abra-mium cnorepiscopos , dc Alypium praesidem eorum qui sunt apud nos

Monachorum vestram docui sanctitatem , qnando quidem ne ad vos Venirem, me Imperatoris literarum vincula retinuere. Sicut ergo alios,

187쪽

DE APPELLA TIONI Bus

rogo etiam sanctitatem vestram, ut eos paterne adspiciat,& inflexas au- Ares beneuoles eis praebeat, S quae calumniis appetitur di temere oppugnatur senectutem meam vestra dignetur cura ac prouidentia, S ante omnia fidei, cui insidiae tenduntur, omnibus viribus curam gerat,& E clesiis paternam suam conseruet integram haereditatem, ut pro his quinque renumerationes accipiat factitas vestra a liberali & munifico Deo. Sciat Amicus Lector epistolana hanc scriptam fuisse ann. DOm. 449.

a Theodoreto illo , qui a parentibus Deo dicatus , ex monacho Ep, scopus Cyri in Syria est ordinatus Antiochiae: qui mira dicendi facultate praeditus , Marcionitarum plusquam decem millia ad Ecclesiam catholicam conuertit. Hic idem aliquandiu Theodorum Mopsuest enumta Nestorium haeresiarchas pestilentissimos aduersum Cyrillu Alexan. Bdrinum const antissime defendit, eoque facto omnem priorem gloriam obumbrauit& penitus obscurauit. Diuina autem gratia sancti Spiritus aflatus, factus est desertor impietatis,scriptisque contra Nestorium eiusq;

dogmata plurimis epist. ad Ecclesia redi jt,atqs in communicatione catholicae Eccles & amicitia S. Leonis diem extremum clausiit,ut constat exsequente epistola Leonis quam anno Domini s 3. ad Τheodoreta scripsit.ut notat Binius tom. I. Concit. pag. 9 I. Exitus autem praemissae

Theodoreti appellationis optimus fuit: nam iussit S. Leo ut in pristinam restitueretur dignitatem, ut actione prima Cocliij Chalcedonensis legi

mus t sic enim Senatus Imperialis qui ibi aderat dixit. Ingrediatur Epimma

Theodoretus ustparticeps S odi, quia ei restituis Episcopatu in λιι Archiepiscopus Leo, COsecratissimus Imperator sanxit eum adessesnctae S nodo : tune omnes Dissopi clamauerunt, hunc foras mittite quia hareticui es: qui respondit se melis iudicari: quapropter sedit in concit.

Concilium autem dixit Theodoretum esse haereticum quia ut diximus, partes Nestor ij deinde susceperat: cum autem Leonem appellauit&ab eo restitutus fuit, catholicus erat, ut eius testatur epistola: postea i rL. haereses prorupit,& tandem iterum catholicam fidem amplexus est.

Epistola Leonis Papae ad Theodoretum Episcopum Cyri. Dilerassim raui Theodoreto Episopo, Leo Disiopui.

κα--i o Emeantibus ad nos fratribus re consacerdotibus nostris, quos ad sanctum Concilium sedes beati Petri direxit , agnouimus dilectionem tuam superno adiutorio nobiscum tam Nestorianς impietatis, quam Eutychianae vesaniae extitisse victricem. Vnde gloriamur in D Dmino cum Propheta canentes: Adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum , S terram, qui nullum nos in noliris iratribus detrimentum sustinere permisit: sed quae nostro prius ministerio definierat, uniuersae fraterni talis irretractabili firmauit assensit,ut vere a se prodisse ostenderet, quod prius a prima omnium sede formatam , totius Christiani orbis iudicium recepisset, ut in hoc quoque capiti membra concordent, in quo nobis amplius accrescit gaudendi mateIia, dum tanto magi se pertialit inimicus, quanto contra Christi ministros fae uius insurrexit Sc. Et minus bonum videri solet pax continuata per

o ium

188쪽

A ocium, quam reddita post laborem, &c. Exulta igitur charissime frater.& in unico Dei filio victor exulta,&c.Sed benedictus Deus noster cuius inuineibilis veritas ab omni haereseos macula mundum te , secundum sedis Apostolicae iudicia demonstrauit. Cui dignam retribues pro tot laboribus gratiam, si talem te, qualem probauimus ac probamus, pro uniuersalis Ecclesie defensione seruaueris. &c.

Epistola Leonis Papae ad Anastasium Episcopum Thessalonicensem. Leo Episcopus urbis Roma , Anactasto sopo Thessalonicensi.

QVanta fraternitati tuae a beatissimi Apostoli Petri sede commissa,& qualia etiam nostro tibi fauore credita , si vera ratione perspi-B Ceres, & iusto examine ponderares, multam possemus de iniunctae tibi solicitudinis deuotione gaudere.Quonia sicut Fqcessores mei praecessoribus tuis, ita etiam ego dilectioni tuae, priorum sequutus exemplum,VL 22 T. ces mei moderaminis delegaui,ut curam quam uniuersis Ecclesijs prim et et cipaliter ex diuina institutione debemus, imitator nostrae mansuetud, nis effectus adiuuares, & longinquis ab Apostolica sede prouinci, praesentiam quodammodo nostrae visitationis impenderes : quia de continenti opportunoquo prospectu promptum tibi esset agnoscere, quid in quibusque rebus vel tuo studio coponeres, vel nostro iudicio reservares. Nam cum maiora negotia & dissiciliores causarum exitus liberum tibi esset sub nostrae sententiae expectatione suspendere , nec ratio tibi, nec necessitas fuit in id, quod mensiaram tuam excederet, deviandi. Abundant enim apud te monitorum scripta nostrorum,quibus te de omnium actionum temperantia fiequeoter instruximus , ut commendatas tibi Christi Ecclesiast, per exhortationem charitatis, ad salubritatem obedientiae prouocares. Quia & si plerunque existant inter negligentes vel desides fratres, quae oporteat maiore authoritate curari, sic tamen est adhibenda correptio, ut semper sit salua dilectio. Vnde & beatus Apostolus Paulus, ad Ecclesiasticum regimen Timotheum imbuens,diciti

Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut Patrem, iuuenes Vt fratres, anus ut matres, iuuenculas ut Drores in omni castitate. Quae moderatiosi quibuscuque inferioribus membris ex Apostolica institutione debetur, P quanto magis fratribus & coepiscopis nostris sine offensione reddenda est ut licet numqua accidant quae in secedotalibus sint repraehendenda

personis, plus tamen erga corrigendas agat beneuolentia , quam seu ritas, plus cohortatio quam commonitio, plus charitas quam potestas.

Sed ab his quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi, facile ab hac lege disceditur :& du dominari magis quam consulere subditis quaerunt, placet honor inflat superbia, & quod prouisum est ad concordiam ten. dit ad noxam. Quod ut necesse habeamus ita dicere, non de paruo animi dolore procedit. Meipsum enim quodammodo in culpa trahi sentio, quum te a traditis tibi regulis immodice deviasse cognosco. Qui si

189쪽

B B APPELLATIONI Bustuae existimationis parum diligens eras eς salte m famς parcere debui- Asti, ne quae tuo tantum facta sunt animo , nostro viderentur gesta iudicio, dic. Venit namque ad nos cum Episcopis prouinciae suae stater noster Atticus veteris Epiri Metropolitanus Nicopolitanus Antistes , &de indignissima adstrictione quam pertulit, lachrymabili actione conquestus est, coram adstantibus diaconis tuis, qui quaeretis flebilibus nihil contra referendo,eaquae nobis ingerebantur,fide non carere monstrabant, &c. Multum stupeo fiater charissime,sed & plurimum doleo, quod in eum , de quo nihil amplius indicaueras quam quod euocatus

adesse differret, di excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrociter& tam vehementer potueris comoueri, praesertim cum&si tale aliquid mereretur, expectandum tibi fuerit quid ad tua consulta rescriberem. BSed ut video bene de moribus meis existimasti,tc quam ciuilia pro conseruanda sacerdotali concordia responsurus essem, verissime praevidisti:& ideo motus tuos exequi sine dilatione properasti, ne cum moderati

nis nostrae aliud disponentia scripta sumpsisses, faciendi id quod factum emicentia no haberes, occ. Sed etia si quid graue intolerandumquegessisset,nostra erat expectanda cessira,vi nihil prius ipse decerneres,qua quid nobis placeret agnosceres. vices enim nostras ita tuae credidimus charitati,ut in parte sis vocatus solicitudinis,non inplenitudine potestatis,&c.

APPELLATIO SEXTA.

Epistola Felicis Papae ad Acaelum k piseoptim Constantinopolitanum. Scripta cum consensu concilj j Romani secundi , continens anathematis & depositionis sententiam, quae post causae diligentem inquisitionem, omnium decreto lata est in Acacium Constantinopolitanum: quae'; ad eundem Constantinopolim transmissa, de ab illo recusata, monachi cuiusdam opera suspensa est ad pallium Acacii,dum ad sacra peragenda pergeret. Quo facto eo inraniae prorupit, ut Dioscorum Alexandrinum imitatus,n men Felicis Papae e sacris Dypticis tolleret , atque eatholicos Episcopos . surrogatis haereticis re infamibus, sedibus suis exterminaret. ex Binio tomo a. concit. Pag. aa I. Felix Epimpus, facta Eecusia Catholica wbu Roma, Acacio.

M Vltarum transgressionum reperiris obnoxius, &in venerabilis

concilij Nicaeni contumelia saepe versatus, alienarum tibi Pro- --m uinciarumlura temerarie vindicasti. Haereticos peruas es , atque ab haereticis ordinatos & quos ipse damnaueras atque ab Apost lica institisti sede damnari, ncm modo comunioni tuae recipiendos putasti, verum etiam alijs Ecclesjs , quod nec de Catholicis fieri poterat, Σ praesidere fecisti: aut etiam honoribus quos non merebantur auxisti. Τestatur hoc Ioannes, quem a catholicis Apamaee non receptum, pulsivmque de Antiochia, Tyrijs praefecisti: & Humerius tunc de diaconio deiectus, atque Christiani nominis appellatione priuatus, a te etiam in praesbyterii prouemis officium. Et quasi haec minora tibi viderentur, in ipsam doctrinae Apostolicae veritate ausu superbiae tuae tetendisti, ut Ρ trus, quem damnatum a sancta memoriae decetare meo ipse retuleras, sicut testantur annexa, beati Euangelistae Marci sedem, te connivente rursus inuaderet, & fugatis orthodoxis Episcopis& clericis, sui procul

dubio

190쪽

A dubio similes ordinaret, pulseque eo, qui illic fuerat regulariter constitutus, captiuam teneret Ecclesiam . Cuius tibi adeo grata persona est, di ministri eius accepti, ut Episcopos 5c clericos plurimos orthodoxos, nunc Constantinopolim venientes detegaris amigere , & apocrifarios eius confovere , atque anathematiZantem eundem Petrum Chalcedonensis decreta concilij, & violantem sanctae memoriae Timothei sepulturam, sicut ad nos certiores nunc quoque Nuncij detuleruut, per Me- senum&Vitalem credideris excusandum : nec eum laudare desieris &multis efferre praeconijs,itaui damnationem ipsius,quam ante retuleras, Veram non fuisse iactaris. Tantum autem perseueras in hominis defensione peruersi, ut quondam Episcopos, nunc vero honore&commu-B nione priuatos , Vitalem atque Mesenum , quos ad eius expulsionem specialiter miseramus, sublatis chartis, custodiae passus fueris mancipari :& ad processionem, quae tibi cum haereticis habetur, exinde productos sicut eorum professione patefactum est, ad haereticorum,tuamque communionem contempta, quae vel gentium iuri seruari debuit legatione pertraxeris, praemijsque corruperis, ic in lesione beati Petri Apostoli, a cuius sede profecti fuerant, non soli1m inefficaces redire feceris,

sed etiam impugnatores omnium quae fuerant mandata monstraris. Ιn- --φρο-- quorum deceptione tuam nequitiam prodidisti,& ad libellum fratris & - - μ..coepiscopi mei Ioannis, qui te grauissimis obiectionibus impetiuit, in . Apostolica sede secundum canones respondere dissidens , obiecta sor-C masti. Felicem quoque defensorem fidelissimum nobis necessitate faciente , serius subsequutum, indignum tuis censuisti oculis. Eos quoq;

tecum literis tuis communicare testatus es,quos constat haereticos. id

enim sunt aliud qui post obitum sanctae memoriae Timothei, ad Ecclesiam sub Petro redeunt ,vel qui se ex catholicis eidem tradiderunt, nisi quod Petrus ab uniuersa Ecclesia, atque a te fuerat iudi catus Habe edigo cum his quos libenter amplecteris , portionem ex sententia praesenti quam per tuae tibi direximus Ecclesiae defensorem: sacerdotali honore re communione Catholica, necnon etiam a fidelium numero segregatus, sublatum tibi nomem & munus ministerij sacerdotalis agnosce sancti Spiritus iudicio & Apostolica auctoritate damnatus, nunqua-D que anathematis vinculis exuendus. Caelius Felix Episcopus sanctae E clesiae Catholicaevrbis Romae, subscripsi . Data quinto Kalendas A ug. V enantio viro clarissimo Consule. & subscripserunt . 67. Episcopi.

Epistola Gelasiij Papae primi ad Episcopos Dardaniae & illi rici. G. ,-,.δIaqua commendat eorum religionem ; Thessalonicensem Episcopum , qui hareticorum nomina damnare recuserit, Apomlic dis eommunione priuarum este, O Acacium in excomunicatione mortuum non pose absolui Ignificat. Getisius Epistopus, uniuersis Episcopis per Dardaniam flue per Illyricum comtutis.

AVdientes orthodoxam vestrae dilectionis in Christo constantiam,

atque ita vos antiquae fidei communionisque sincerae traditioni- Earem ibus inhaerentes, dic. Nouerit autem vestra fraternitas Ecclesiae Thessa ,-'

SEARCH

MENU NAVIGATION