De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

A principi in illo ordine Appellans subiectus est & subditus 1 sed patriar chalis Ecclesia Constantinopolitana de tacto ab initio & usque ad annuDomini nongentesimum Ramanam Petri Cathedr-m appellauit, ergo de facto Patriarchalis Ecclesia Constantinopolitana Romanae Petri Cathedrae subiecta est, sicut ovis Pastori& Iudici suo. Maior est euidens Minor probatur per ea quae tacta sunt di euenerunt, seu per Appellatio nes iam actu exhibitas. Anno Domin 4oet. Ioannes Chrysostomus Episcopus Constantin politanus, per factionem Theophili Alexandrini Episcopi, instigante Imperatrice Eudoxia in exilium pulsus,& paulopost ob populi sediti

nem reuocatus: ac rursus non multo post per eandem factione eiectus. v Innocentium Romanum Pontificem legatis & literis missis appellauit ivt pro sua auctoritate , se inimicorum factione oppressium tueretur, &Ecclesiarum perturbationi prospiceret. Per eosdem etiam lcgatos scrip. serunt quadraginta Episcopi, qui Ioanni communicabant, N. Clerus Constantinopolitanus.Innocentius rei indignatione vehementer commotus, Synodo Romae habita communionem quidem utriusque partis admisit, sed Theophili iudicium irritum esse decreuit, de Synodum Grientalium & Occidentaliu missis Legatis ,fieri oportere censuit. Leg ti , inscio Imperatore,& Imperatrice agente, male accepti di vexati, cst nec mandatorum exponendorum iacultas eis permissa fuisset, Romam e reuerterunt. Interim IoanneS per diuersa loca raptatus moritur. Quibus Omnibus Innocentius plurimum indignatus, Imperatorem & Imperatricem cxcommunicat : Theophilum anathematigat deponit : Arsaciam, qui viventi Chrysostomo substitutus fuerat, etiam defunctum, exautoratum e numero Episcoporum excludit: Atticum suspendit, &donec eius causa cognoscatur, Proclo Cuici Episcopo Ecclesiam Constantinopolitanam regendam committit.

Epistola Ioannis Chrysostonii ad Innocentium primum Romanm Pontificem. Iaefocentio Disopo Roma Domina meo Rotierendi a Plautissimoque, Ioanues la Duos latens.

I. Tiam antequam reddnae sunt literae nostrae , Opinor pietatem Ve' .. D stram audiuisse,quidnam hic patrare ausa fuerit iniquitas. Ea enim rerum est magnirudo oc grauitas , ut nulla ferme orbis pars relicta sit, quae tristem hanc tragediam non audierat: . Quandoquidem fama Vsque ad fines terrae perlata, plurima ubique lamenta oc eiulatus eXcitauit. Verum quia non satis est plangere, sed opus etiam. ut cura geram tur , & spectetur qua ratione, & quo consilio grauissima illa Ecclesiae tempestas sedetur Proinde necessarium esse duximus, ut persuadeatur Demetrio, Pan phio, Pappo, & Eugonio, dominis meis maxime Venerabilibus pijsque Episcopis, relictis negocijs proprijs, pelago se committere : susceptaque longinqua peregrinatione hac,ad vestram properate charitatem, de panibus vos manifeste docentes, quo quantocius

C rebus

172쪽

ro DE APPELLATIONI B vs

Iebus succurratur . Misimus autem cum eis venerabiles dilectosque dia- Aconus Paulum N Cyriacum, qui& ipsi quae facta sunt, charitati vestri exponent: & nos quoque pauci in epiliolae torma docebimus. The philus ille qui Alexandrinae Ecclesiae Episcopatum regendum suscepit.

cum a pientissimo rege, i aduer1us illum quaedam nunciata erant, iussus est venire solus, collecta multitudine Episcoporum non paucorum

huc venit, quo praeludio quasi declarare volebat, se ad bellum S ad

aciem pergere, cumque in magnam, diuinoque cultui deditam urbem Constantinop.ingressus esset,iuxta consuetudinem & constitutione hactenus obseruata,non intrauit ad Ecclesia,nequead nos accessi,nequepari,cipem se fecit vel sermonis,vel praecu, vel communionis: sed egressus enaui, & praetercursis Ecclesiae vestibuli alicubi extra urbem diuersatus Best, tametsi nos plurimum obsecraremus & ipsum, & eos qui cum ipso

erant,ut apud nos diuerterent. Erant enim diuersoria & omnia alia quς oportebat, bene instructa. at neque illi, neque ipse nobis morem ger bant . Vnde nos ea videntes valde consternabamur animo: & quamuis iniustarum illarum inimicitiarum causam nullam inuenire possemus, nihilominus tamen officium eis quod illi nobis debebant,impendimus. Nam iterum atque iterum eum obsecrauimus ut se nobis coniungeret, ac diceret cuius gratia,statim ab initio tantum excitaret bellum tantam que urbem seditiosam faceret. Verum cum ille causam dicere nollet, neque urgerent accusatores eius: vocavit nos Rex pientissimus, & iussit ut iremus ad locum, inquo ille agebat, reiq; summam ab eo audiremus. CNam insidias&caedes,& alia plurima caulabantur nios autem scientes legem patrum, viroque honorem habentes, habentes etiam supcr hac re eius literas : Oportere in quibusque Prouinciis sua negotia tractari, transmontanosque ad nostra iudicia non trahendos, fortiter detrechau, mus, ne causam susciperemus iudicandam. Porro ille siicut & prius nobis obluctari caepit, & multa authoritate vocato Archidiacono meo, quasi iam Ecclesia viduata esset, ac Episcopu non haberet, clerii omne

sibi per illum adiunxi iactaeque sunt Ecclesiae seditiosaera e singulis E

clesi js adducebantur clerici & instruebantur ut nos accusarent, & libellos aduersus nos producerent. Post haec vocavit & nos ad iudicium,nodum dilutis quae aduersim se erant causis, id quod contra omnes canin D

nes & leges est. Porro nos scientes quod non ad iudicium, sed ad hoste& inimicum perrecturi essemus,id quod satis declarant quae prius & pinstea sunt facta, misimus ad eum Episcopos, Demetrium Episcopu Pisi

natium, Eleusium Apameae, Lupinum applariae: praesbyteros aute Germanum & Seuerum,qui congrua lenitate responderent ac dicerent:Novitare nos iudicium,sed inimicum apertum N hostem manifestum. Naqui nondum acceptis libellis statim ab initio talia fecit, & seipsum a

straxit ab Ecclesiae praecibus & comunione, & insuper accusatoressu, ornauit, clerum ad se traxit,Ecclesiam desolavit,quomodo idoneus ce

lati

173쪽

A seri possit huiusmodi, ut iudicis thronum conscendat sibi minime congruentem Neque enim congruum est,ut hi qui in Agypto sunt iudicet cos qui in Thracia,& praesertim ille qui ipse reus est, inimicus& hostis.

At ille nihil horum reueritus, magno studio anhelabat, ut perficeret ea

quae mente conceperat. Cum autem constaremur paratu nos ad diluendum crimina,& ad innocentiam,sicut& innocentes sumus,declaranda-

coram centum vel mille Episcopis, non assensit: sed licet absentes esse-, mus, & ad Synodum appellaremus, & iudicium inquireremus: & non auditorium, sed manifestas inimicitias fugeremus , ipse tamen accusatores suscepit, meos excommunicauit, di de illis qui nondum de se suis purgauerant criminibus, libellos collegiti quae omnia legibus & canoni-B bus prohibita sunt. Et quid opus est multum dicere non destitit omnia

facere dc tractare, donec nos vi & potentia e ciuitate&Ecclesia dijceret,etiam in prouecta vespera, & uniuerso populo nos attrahente . Tractus igitur vi, & abductus a magistratu ciuitatis, in media ciuitate, & in naui coniectusper noctem nauigaui, eo quod ad Synodum S iustum iudicium prouocaram. Quis haec sine lachrimis, etiam si cor lapideum habeat, audiret Uerum sicut prius dixi ea quae perperam fiunt, non solum deploranda,sed te corrigenda sunt: di ideo charitatem vestram o,

secro, ut prouocetur ad condolendum,faciendumque omnia, quo mala haec sistantur. Sc. Igitur domini maxime venerandr&pij, cum hec ita se habere didiceritis, studium vestru N magnam diligentiam adhi-Cbet quo retundantur haec quae in Ecclesias irrupit iniquitas . Quippe simos hic inualuerit, & fas erit cuiuis in a i lenam parrochiam irrumpero, idque ex tantis interuallis,& eijcere quos voluerit,&authoritate propria quaeque pro libidine sua fa cere scitote quod breui transibunt omnia, &totus orbis praemetur bello non indicto, omnibus ab omnibus eiectis,&Omnes ei j cientibus. Quapropter ne confusio haec, omnem quae sub caelo est nationem inuadat, obsecro ut scribatis quod haec tam inique facta,&absentibus nobis, & non declinantibus iudicium, non habeant robur, sicut neque sua natura habent: illi autem qui inique egerunt, paenx Ecclesiasticarum legum subiaceant, nobis vero, qni nec conuicti, nec redarguti, nec habiti ut rei literis vestris & charitate vestra aliorum-V que omnium, quorum scilicet Santea societate fruebamur, frui concedite, &c. Haec igitur omnia cum ita se habere intellexeritis a dominis

meis pientissimis fratribus nostris Episcopis,obsecro,ut pr stetis id quod petent ossici j. Quo non so lum nobis glorificabimini, sed& Ecclesiaruvniuersitati, mercedemque accepturi estis a Deo, qui nihil non propter Ecclesiarum pacem facere dignatur. Semper vale dc ora pro me domi

ne dignissime & sanctissime.

174쪽

DE APPELLATIONI Bus : Epistola Innocentis Papae ad S. Ioannem Chrysostomum,a sua sede per Imuriam de num. Α' Vt legitur in Niceph oro Calisto librφ 13. Capit. 3 a.

I Ametsi innocentem bona omnia expectares& a Deo miserico diam petere conueniat: tamen nos quoque qui tolerantiae mal rum suasores sumus, literas hasce pro eo atque decuit, cu Cyriaco di, cono ad te dedimus , ne aduersariorum iniuria plus possit quam bona conscientia, dum in spe cum illa luctatur. Non enim opus est docente tot populorum doctorem N pastorem,optimos quosqs*pe atqueadeo se- per probari, an in vigore patientiae pessistant, neque alicui dolorum labori cedant. Et est profecto res stabilis & firma,conscientia bona in m lis quae iniuste accidunt omnibus; quae nisi quis patientia vincat, dictu de se male suspicionis praebet. Omnia namque sustinere debet,qui Deo primum, deinde suae quoque confidit conscientiae: quandoquidem bonus atque honestus vir exerceri ad patientiam maxime potest, vinci amtem non potest. nam mentem eius diuinae custodiunt scripturae. Abum dant autem exemplis lectiones sacrae quos populo tradimus: di omnes prope sanctos varijs modis & continenter malis afflictos esse cum fide attestantur, quippe qui tanquam in aliquo iudicio explorati,tandem sic ad corona patientiae peruenere.Consoletur igitur charitatem tua, frater reuerendissime,conscientia tua,quae in tribulationibus solatium virtutis

obtinet. Inspictente namque ipso Christo Domino, in portu pacis p

tra constabit conscientia.

Epistola Innocentia Papae ad Clerum & populum Constantinopolitanum. ex Nicepti oro lib. I 3. cap. 3a. Innocentius Episcopus praesbiteris & Diaconis totique Clem & populo Ecclesiae Constanti popolitanae quae sub Ioanne Episcopo est, fratribus dilectis salutem.

EX literis dilectionis vestrae , quas per Germanum praesbiterum , MCassianum diaconum ad nos dedistis, scenam malorum, quam ob oculos posuistis, anxia solicitudine cognoui,& quibus aerumnis malisque fides laboret repetita saepius lectione perspexi ,&c. Caeterum quid comtra istos in praesentia agendum y Synodali cognitione peropus est,quam dudum etiam cogendam esse censiuimus. Sola enim illa talium procellarum motus sopire potesti quam Vt obtineamus, utile nunc fuerit medicina dc opem lianc ad voluntatem magni Dei &Christi eius Domini nostri referre. Omnia quae diaboli inuidia ad fidelium explorationem sunt perturbata, pacabuntur. stabilitate fidei nihil non sperare a Domino debemus. Nos quidem multum deliberamus & dispicimus quomindo uniuersalis Synodus congregetur, ut de voluntate Dei turbulenti isti

motus compescantur. Itaque interea sustineamus, S patientiς muro circumuallati, omnia auxilio Dei nostri rest itutum iri speremus. Quaecunque vero vos sustinuisse scripsistis, ea quoque omnia antea, quam .uis diuersis maxime temporibus, a collegi js vestris Episcopis Demetrio, Eulysio& Palladio, qui Romam venerunt, oc nobiscum luerunt, per

cumstatione accurata cognouimuS.

175쪽

Innocentio Episcopo Romae , Ioannes in Domino salutem.

Corpus quidem nostrum uno eodemque loco tenetur & stabilitum

cst: animus autem charitatis ala in uniuerso Orbe circumuolitat. Proinde licet tanta itineris intercapedinc separatissimus,a pietate tamen

vestra non absumus, sed quotidie vobis praesentes sumus. Animi enim oculis videmus vestram illam fortitudinem , di sinceram affectionem, constantiamque non mutabilem, S quod vos consolari nos plurimum de perpetuo cupiatis, Sc. Ea propter & gratias vobis habemus multas &desideramus quidem ad vos dare crebras literas id quod maximo nobis foret solatio. Verum quia solitudo lautus loci in tantum vos a nobis se-B parat: neque facile ad vos peruenire valet hi qui nobiscum agunt, Vel etiam qui in vicino habitant, tuin quod in extremis finibus locus ille situs sititum quod latrones vias illas undique obsident: praecamur ut diuturnum silentium noltru emctat,quod magis nobis condoleatis , quam quod nos reo putetis negligentiae. Perpetuas enim vobis gratias agimus, quod paterna erga nos beneuolentia declarastis; nam quantu in vestra pietate situm fuit, iam res omnes sedatae, emendatae & sublata omnia scandala fuissent, gauderentque Ecclesiae tranquilla di syncera pace &c. Caeterum vestram oro vigilantiam, quod licet illi omnia tumultibus, impleuerint, laborauerintque morbis in curabilibus,& poenitentiae non

capacibus: si tamen curari morbo voluerint, ne affigantur, neque a coe- C tu abijciantur, considerata tanti operis masnitudine , dcc. Nam & nos in .a,.,. tertium nunc annum in exilio versamur, expositi pesti, fami,bello,continuis obsidionibus, litudini indicibili, quotidianae morti, & sauricis

gladijs: oc non mediocriter nos consolantur solida vestra fides & charitas,quae se in me tam tenui & simplice oblectant. Hic noster murus,haec securitas: hic potius absque fluctibuς , hic bonorum multorum thesaurus, haec laetitiae mirificaeque voluptatis causa est. Et si in desolatiorem, quam ille est, locum iterum abigemur, non paruam hinc habentes nostrarum amictionum consolationem, abimuS.

Epistola Innocentii Papae ad Arcadium Augustum scripta post mortem - Chrylostomi in exilio.

I Ox sanguinis fratris mei Ioannis clamat ad Deum contra te, b Im- V perator, sicuti quondam Abel iusti contra fratricidam Cain & his

modis omnibus vindicabitur . Nec id modo admisisti, sed etiam pacis tempor persecutionem magna aduersus Deum dc Ecclesam eius concitasti. Eiecisti e throno suo, re non iudicata, magnum totius Orbis doctorem,& una cum eo Christum persecutus cs.Neque de illo ita queror

sortem enim seu haereditatem cum sanctis Apostolis in Dei S. Saluatoris nostri Iesu Christi regno consecutus est) quamuis intolerabilis iactura ea sit: sed amigor propterea quod primum de animarum Vestram

calute, deinde de eis , qui sapientissima spirituali & diuina doctrina &

itistiis

176쪽

s DE APPELLATIONI Bus

institutione eius olbati, fame verbi Dei conficiuntur , sum sollicitus . ANon enim Ecclesia tantum Constantinopolitana mellitae illius linguae iacturam secit Sed & Orbis sub sole totus ad orbitatem reductus est, viro tam diuino amisso, persuasione unius mulieris fabulam hanc N specta tum exhibent s. raram excipiet illa Op num hispanis, Iuliarum piter num supplicium non post muli hosce diraei adueniem . Tametsi enim beatus Ioannes vitam reliquit, fide seruata & fluctuantibus confirmatis,in aeterna tameir iam saecula sempiternarum deliciarum N immortali vitae liaereditate est co- sequutus . Noua autem Dalila Eudoxia,quae paulatim te erroris seu deductionis nouacula totondit, execrationem ex multorum ore tibi ipsi induxit, graue & quod gestari nequeat, peccatorum pondus coli igans, atque id prioribus peccatis suis superaddens. Itaque ego minimus S peccator,cui thronus magni Apostoli Petri creditus est, segrego te S il lama perceptione immaculatorum mysteriorum Christi Dei nostri. Episcopum etiam omnem aut clericum ordinis sanctae Dei Ecclesiae,qui administrare aut exhibere ea vobis ausus fuerit, ab ea hora, qua praetentes vinculi mei legeritis literas, dignitate sua excidisse decerno. Quod si ut homines potentes quenqua ad id vi adegeretis, & Canones vobis a Saluatore per sanctos Apostolos traditos transgressii fueritis, scitote non paruum id vobis peccatum fore in horrenda illa iudicij die , cum nemine huius vitae honor & dignitas adiuuare poterit: arcana autem S abdita cordium sub oculos omnium effundetur atque exhibebuntur. A iacium quem pro magno Ioanne in thronum Episcopalem produxistis, etiampost obitum ex authoramus,una cum Omnibus , qui consulto cum eo communicarunt Episcopis cuius etiam nomen sacro Episcopintam albo non iscribatur. Indignus cnim eo honore est,ut qui Episcopatum quasi adulterio polluerit . Omnis si quidem plantatio, quae a patre nostro in coelis plantata non est eradicabitur Ad Theophili nempe Ale, xandrini Episcopi abrogationem addimus excommunicationem, anathematismum, & absolutam a Christianismo alienationem.

APPELLATIO SECUNDA .

Epistola Nestorij Episcopi Constantinopolitani ad Caelestinum Romanum Pontificem.

FRaternas nobis inuicem debemus collocutiones ut unanimiterno- tibiscum obtinente concordia impugnaturi diabolum pacis inimicu&c. Vnde & nos non modicam corruptionem Orthodoxiae apud quosdam hic reperientes,& ira S lenitate circa aegros quotidie utimur. Est enim aegritudo non parua, sed assinis putredinis Apol linaris N Arrij Dominicam enim in homine unionem ad cuiusdam contemperationis confusionem passim commiscent, adeo ut & quidam apud nos clerici, quorum alij ex imperitia, alij ex haeretica fraude in se olim caelata, qua plurima &Apostolorum temporibus contigerunt, tanquam haereticiaeototent, dc aperte blasphcment Deum , Verbum Patri homousion,

tanquam originis initium de Christoloco Virgine sumpsisse, & cum

177쪽

A templo suo aedificatus esset. & carni consepultus t eandemque dicunt post resurrectionem commiscuisse carnem , sed in naturam transiisso Deitatis, ut in compendio dicam, & Deitatem unigenitidi ad originem

coniunctae carnis referunt, & commortificant carni. Carnem vero cordiiunctam Deitati ad Deitatem transisse blasphemantipi verbo Deifica tionis: quod nihil est aliud nisi utrumque corrumpere: sed & Virginem Christolocon ausi sunt cum modo quodam Τheotocon dicere . hanc in mim Theotocon vocantes, non perhorrescunt quod sanisti illi & supra omnem praedicationem Patres per Ni am nihil amplius de S. Virgine dixissent, nisi quia Diis noster Iesus Christus incarnatus est ex Spiritusam cho & Maria Virgine. & taceo scripturas, quae ubiqueVirginem matrem a Christi, non Dei Verbi,&per Angelos&per Apoli praedicarant, &C. Nestorius Constantinopolitanus Episcopus, nouas haereses disseminare incipiens, duas Personas in Christo existentes praedicabalinec Beatissimam Virginem matrem Dei sed tantum Christi genitricem dicendam esse docere coepit. Caelestino Romano Pontifici hanc quam nunc proposuimus epistolam misit qua hanc suam phanaticam opinioner

esse Patrum fidem, oppositam autem sententiam nouam haeresim esse , ,....i.A.

suadere nitebatur :quasi ipso non auctor haeresum esset, sed contra haere,- ses hac sua opinione pugnaret & doceret. iusta omnium haereticorum consuetudinem, qui nouas haereses, antiquam fidem catholicam esse , persuadere student. At eodem tempore Cyrillus Alexandrinus Caelest si no papae Nestorij nouas haα eses denunciauerat, quamobrem idem C testinus Cyrillo hanc, quae subsequitur dedit epistolam.

Caesestiniis dilecto fratri Cyrillo Episeopo Alexandrino S. D.

LIteret quas sanctitas tua per filium nostrum Posidonium ad nostram

moestitiam misit multa nos laetitia affecerunt:α si interim gaudiit / quod in illis offerebatur vicissitudine quadam cum dolore commuta uerimus. etiam dicta illius intuentes, anxiaque cogitatione pertractam tes,qui prauis suis sermonibus Constantinopolitanam Ecesesiam turbare nititur,non mediocriter animo sauciati,diuersis cogitationum stimul is agitamur . assidue id unum mente versantes, quo pacto fideles, ut in ri suscepta semel fide costanter retinenda perse ret,adiuuari possint. dic. z: et V Quamobrem nostrae sedis auctoritate ascita,nostraq;vice S loco cu po. testate usus, eiusmodi non absque exquisita seueritate sententiam exequeris: nempe, ut nisi decem dierum interuallo ab huius nostrae admonitionis die numerandorum . nefariam doctrinam suam conceptis verbis anathematiZet , eamque de Christi Dei nostri generatione fidem in posterum consessurum se spondeat, quam & Romana & tuae sanctitatiS iraesessia S uniuersa denique religio Christiana praedicatallico sanctitas tua ill i Ecclesiae prospiciat. Is vero modis omnibus se a nostro corpore scgrcgatum esse intelligat: ut qui omnem medentium ciaram aspernatus,nec non instar pestiferi morbi per uniuersum Ecclesie corpus in fano

. modo

178쪽

. . .

i DE APPELLATIONI B v s

modo grassatus,tam seipsium,quam cperos omnes sibi commissos his Atremum exitium praecipitare studuerit. Eadem haec oc ad Sanctosquoq; fratres & coepiscopos nostros Ioannem, Rufum, Iuvenalem, S Flaui num perscripsimus, quo nostra imo vero diuina Christi Domini nostri sententia pluribus de eo sit manifesta. Datae 3. idus August. Theosio xiij.

Epistola Caelestini Papae ad Nestorium. Dile sto fratri Nestorio. C elestinus. S.

POST impium illud profanumque saepenumero condemnatum P lagii ac Coelestia dogma ab urbe semel proscriptum, Catholica fides

aliquot vitae nostrae diebus pacem obtinuit. &c. Non ita pridem literas tuas accepimus quibus tam subito responderi non licuit: erant enim prius in Latinam linguam conuertendae, id quod propter urgentem neri cessitatem haud segniter fieri curauimus. Caeterum per filium nostrum Posidonium diaconum a sancto fratre S coepiscopo nostro Cyrillo Sacerdote sane probatissimo, eiusmodi de te literas accepimus, quae magna nos animi aegritudine assiciunt. cernimus enim praeclarum illud testimonium olim tibi datum, in nihilum recidisse, tuaq; honesta illa initia , malum rumorem consecutum esse. Honesta autem initia ideo appello, quia tantis illa apud nos laudum praeconi js euehebantur, ut nos quoque in responsione ad fratrum relationem gaudium conceptum dipsimulare nequiverimus. At nunc vero graues praedicti fratris nostri de te quaerelas tuasque epistolas, quae latine redditae manifestas blasphemias praeseserunt , animo pertractantes, illud Apostoli nobis depromenduvideo. Vellem mutare vocem meam quoniam confundor in vobisamo vero iamdudum mutaui, nis impietatis praeco a praecipitio in quod abductus es pedem qua ui primum reuocauerit. Necessum est namque ut quemadmodum iubemur,malum a nobis abscindamus.Legimus igitur epistolarum tuarum coninxtum, accepimus & tuos quoque libellos, tradente illos filio nostro Antiocho viro apprime illustri. Ex his re examinata, in graueo errores prolapsus depraehenderis. veritatemque multis inuoluisse tenebris, di omnia tandem sursum deorsumque permiscuisse conuinceris: Nam pleraquς quae confiteri debueras, inficiaris: alia rursum quae negata oportuerit, confiteris. At vero in epistolis tuis apertam non tam in nostram fidem,quam in temetipsum sententiam prosers: Vt pote longe aliter de Dei Verbo docere contendens , quam communis omnium fides patitur,&c. Dclusa est ergo illorum opinati qui magna sibi de te pollicebantur, sed no prorsus temere Quis enim lupum rapace intra Ouinam pellem latitare suspicaretur &c. Dic Obsecro , isthec ne veluti ignota te praetereunt 3 an vero ut cognita aspernarisὶ Si te tanquaignota iugiunt, ne verearis, quod rectum est discere: quemadmodum quod per istum cst & discere & docere non es veritus. Sin autem velinti nota contemptui ducis, cogita tibi nullam excusationem relictam esile, Cum concreditum tibi talentum abs te reposcet ille , qui semper e

1 icto illo laenore lucrum a nobis expectat.&c. Quid ita ijs de rebus qu*

BC D

179쪽

ECCLEsIAE CONSTANT INOPOLITANAE. DA stiones incoeptare voluisti,quos vel cogitare blasphemia est 3 Vnde Episcopo in mente venit, ut ea in Vulgus spargeret,per quae Virginei partus maiestas 5c reuerentia grauiter consauciatur 3 merito sane blasphemi in Deum sermones priscae fidei synceritatem interturbare non debuerant.

Quis unquam anathemate non dignus existimatus est qui fidei qui piam apposuisset, vel de ea quippiam sustulisset Quae enim plene &plane nobis ab Apostolis tradita sunt, ea augmentum vel imminutione non suscipiunt.&c. Praeparauimus igitur cauterium & ferrumaliquidem vuInera quae tolerari alioqui non possunt, mature excidenda int. --uimus enim magna vitia,citra magnam molestiam facile curari non solere . Caeterum inter multa impie abs te praedicata, quae catholica Ec-B clesia auersatur, summopere deploramus, ea per te verba a Symbolo sublata esse, quae totam vitae salutisque spem nobis pollicentur. hoci' sum autem quo animo feceris,id tuae epistolae non dissimularunt, &c. Cum itaque frater noster Cyrillus alteris iam literis ad sanam mentem te reuocare enixe,ut scribit,studuerit: & post unam & alteram illius admonitionem , etiam nostra haec, quam tertiam esse constat, increpatio accesserit: nis nunc tandem quae peruerse docuisti perte corrigantur, in eamque viam prinio quoque tempore redieris,quam se Christus esse palam est professus ue in posterum & a noltro consortio, & ab omnium Christianorum coetu alienum te fore, nihil quicquam dubites, ecc.DO- , , ιιαι minus alias oves se adducturum promittiti tu autem quas habes depe C dis. Quamuis interim obscurum non sit, cum istuc usu venit, non tam oues interire pastoribuS, quam pastores, Ouibus, &c. Veteres haereticos in mentem reuoca, qui& ipsi quoque eiusmodi quaestiones & controuersias in Ecclesiam inuexerunt . verum quis unquam ex illis victor ab istiusmodi certaminibus recessit habes ciuitatis tuae exemplum. Paulus Samosatenus Ecclesiae Antiochenae gubernacula quondam sortitus, ut praedicandi sementem fecit, ita & messuit. Reliquos malorum inuent res,qui quondam Ecclesias obtinuerunt,similis sententiae seueritas semper prostrauit&c. Caeterum ad Ecclesiae Constantinopolitanae clerum

caeterosque qui illic Christi nomine insgniti sunt literas quales necessitas exigebat, perscripsimus : Quo his nimirum instructi commonefachi-P que s si quidem in peruersiae doctrinae contumacia perstiteris , neque illum ipsum quod frater noster Cyrillus nobiscum docet, tu quoque docueris; intelligant a nostro te coetu exclusum esse:Tibi enim nulla deinceps societas nobiscnm esse poterit. Discant nihilominus & hoc exemplo Praemuniti, qua ratione animae suae maturo deliberatoque costio pro-ipicere debeant. Quamobrem hoc tibi persuasium habeas velim,nisi de Christo Deo nostro ea tenueris oc docueris, quae & Romana & Alexandrina & uniuersa Ecclesia catholica tenet S. docet, sanctaque magnae Constantinopolis Ecclesia, usque ad tuum Episcopatii enuit & docuit: di perfidam illam nouitatem, quae ea diuellere nititur, quae sacra Scri'

180쪽

st DE APPELLATIONI B vstura coniungit, intra decem dies post hanc admonitionem ad te perla- Atam enumerandosaperta scriptaque confessione detestatus fueris ac re

pudiaueris, ab uniuersae Ecclesiae Catholicae communione quamprimule expulsum proscriptumque iri: & hoc nos plane facere,in animum imduxisse. Quam nostri in te iudicij formulam,cum caeteris omnibus char tis & commentarijs, per filium nostrum Possidonium diaconum, cuius supra meminimus ad sanctum Cyrillum memoratae Alexandrinae Ecclesiae Episcopum,qui ea ipsa quoque de re fusius ad nos retulerat, transmisimus , ut noster hac in parte Vicarius essiciat, quo nostrum decreta di tibi & reliquis quoque omnibus fratribus patefiat: nam cum aliqua de re comuni deliberatio suscipitur,tunc omnes quid actu,statutuve sit, intelligere oportet. Data 4. idus Aug. Tneodosio i3. & Valentiniano 3. BNotet quaeso pius Lector quam olim subiectionem Constantinop litana Ecclesia Romanae Cathedrae exhibuit: & quam auctoritatem si per illam Romanus Pontifex exequutioni mandauit: cum illius urbis Dpiscopum ante generale Concilium deposuerit, & anathematigauerit. Ne autem eadem bis enarrare videamur, Appellationem Flauiani Episcopi Constantinopolitani ad Leonem Papam exhibitam, & eiusdem

Leonis decisiuam sententiam in ea causa, quam hic recensere nunc in .

porteret omittimus : cum in praecedentibus disputationibus satis de prpdicta appellatione dixprimu Epist. Constantinopi habetur lib. I disp. 3.

APPELLATIO TERTIA.

Quae fuit Flauiani. C

Epistola Leonis Papae ad Anatolium Episcopum Constantinopolitanum, ubi primum eum . de fide in Chalcedonensi Concilio laudat : deinde arguit quod contra Nicaenam Synodum, Alexandrinam atque Antiochenam Ecclesias sibi subdere voluisset.

su T EO Anatolio Episcopo. M anifestato,sicut optauimus,per gratiam Dei lumine Euangelicae veritatis, S ab uniuersali Ecclesia perniciosissimi erroris nocte depulsa, inestabiliter gaudemus in Domino , quod creditae nobis dispensationis labor ad desideratum peruenit effectum, sicut etiam epistolae tuae textus eloquitur, ut secundum A postolicam doctrinam, idipsum dicamus ore, aes, di non sint in nobis schismata: Simus autem persecti in eodem sensu,& in eadem sententia. In cuius operis deuotione gratulamur dilectionem tuam esse consorte,ut & cose

rigendis tua prodesset industria, & ab omni te deuiantium participati Pne &factione purgares. Decessore enim tuo beatae memoriae Flauiano, propter defensionem catholicae veritatis eiecto non immeritb credebatur quod ordinatores tui contra sanctorum canonum constituta, vid

rentur sui similem consecrasse. Sed adfuit misericordia Dei, in hoc te dirigens atque confirmans, ut malis principijs bene utereris, di non te iudicio hominum sed Dei prouectum benignitate monstrates. Quod vore ita accipiendum est , si hanc diuini muneris gratiam alia oflensione non perdas. Virum enim catholicum,& praecipue Domini sacerdotem, sicut nullo errore implicati , ita nulla oportet cupiditate violati. D

cente

SEARCH

MENU NAVIGATION