장음표시 사용
201쪽
Non miramur Apostolatus. Vestri praecibus cuncta nobis prospera successisse, scientes quod amplius nostro ministerio , vestra pro nobis elaborat oratio. Ita enim totus se Ecclesiastici negotij tulit euem tus, ut dubitari non possit beati Petri per singula prouenisse miraculum: primum quod tantum in ipsis qui dignitate funguntutinuenimus rei,stionis ardorem, ut Vitalianus, Pompei , & Iustinianus nobis occurre rent in decem millibus , & de aduentu nostro cum Vestra gratiarum , ctione gloriari non arbitrarentur indignum. Deinde quod tanta fuit &iam in plebe deuotio, ut pars maxima populorum, cum cereis simul &laudibus vestris nostrum praestolaretur aduentum.Sub hac itaque cele- Bbritate secunda teria hebdomadae maioris Constantinopolim sospites hilaresque conuenimus: posteroque die piissimo Principi pri sentati tato eius reuelati sumus aflectu, ut sit in alia minime praecederent,sola nobis ad solatiu pijssimi Principis gratia suffecisset, sed orationibus vestris maiora sequuta sunti Nam eo die sub senatus cuncti praesentia Episcopi
quoque quatuor adfuerunt, quOS Ioannes Constantinopolitanus Antistes pro partis suae defensione transmiserat, quibus A postolicae sedis libellum ostendimus , omniaque in eo recta canonicaque esse probauimus. Postremo quinta feria Aocest in Coena Domini, ad palatium in generali conuentu venit Episcopus,& perlecto libello consentiens, cum summa deuotione subscripsit: Quis explicet quanta illic principis pari- Ctet ac senatus laetitia fuerit,quas ibi lachrymas gaudia pepererint, quas voces vel in laude principis,vel in sedis vestrς totius caetus oc cleri fauor emisit 3 Explicati haec relatione non possunt, sed considerati oni vestrae portitorique relinquimus quod eloqui non valemus. a palatio in Ecclesiam summa cum celebritate peruenimus, ut fidei animorumque concordiam,communionis solemnis quoque celebritas roboraret. Vix credi potest quis fletus laetantium, quae immensitas fuerit, exundatioquo populorum: ipsa suam laetitiam turba mirabatur , nec dubitari poterat manum assiisse caelestem, quae talem mundo contulit unitatem: Acacij praeuaricatoris anathematigati nomen de diptychis Ecclesiasticis sed &caeterorum Episcoporum, qui eum in communione sequuti sunt, sub nostro conspectu significamus erasos . Anastas j quoque & Zenonis nomina similiter ab Altaris recitatione submota,pax est orationibus vestris Christianorum mentibus reddita: una totius & Ecclesiae anima,vna laetitia, solus luget humani generis inimicus, vestrae prςcis expugnati ne collisus. Orate ut Antiochenam quoque similis felicitas illustret E clesiam de cuius Antistite adhuc tractatus nutare conspicitur: quoniam inter diuersa vota populorum de Personae electione non costat. Credimus tamen quod praecibus beatitudinis vestrae de ipsa quoque velocitet ordinatio digna proueniat,Vt caepta Pax temporibus vestris per omnem
202쪽
ECCLESIAE CONSTANTINOPOLITANAE si
A mundum pariter dirigatur, & cunctis in Apostolicam partibus communionem,fidemque conuenientibus perfecte sicut pridem fuerat, omnibus membris capiti suo connectatur Ecclesi a.
Suggestio Diostori diaconi ad Hormisdam Papam.
ERat optabile oc voto nostro conueniens consonantia praeteritis an- nunciare, scilicet Pontificem Constantinopolitanae Ecclesiae Ioan- et nem esse superstitem ,& consessionem libello editam,cuius merita non est dubium Deo placere, qui inter catholicos & communicatores sedis A postolicae meruit ad aliam ex hac vka discedere . In cuius locum Εp, hi tiphanius quidam prςsbyter quondam Syncellus eius successit, cuius initia bona videntur: nam rationabilia loquitur: dc promittit se regulas p B trum seruaturum: pacem unitatemque ordinatam non dissipare, sed magis augere. Ista sunt quae promittit. Quid tamen opere possit implere adhuc ignoramus. has siquidem literas quarta post ordinationem eius
dem die reperta occasione transmisimus:necdum cum eo communicauimus, non quasi resistentes, sed quia adhuc ab eo non sumus inuitati. Superest ut beatitudinis vestrae insistat oratio , quatenus diuinae gratiae adiutorio talis erumpat, per quem de persecta possimus unitate gaud re. Accepta r. idus Aprilis. Rustico viro clarissimo Consule .
Relatio synodi Constantinopolitanae de ordinatione Epiphanii Episcopi. Domino nostro lanisto ac beatissimo Patri patrum Archiepiscopo & Patriarchet Hormisde; - Theophilus, Basiliscus, Esaias, Anastasius , Paternus, Μartianus. Ac caeteraia saneta synodus quae in Constantinopolitana est eongregata ciuitate .
ΙNnumerabilem Sinuestigatam magni Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi sapientiam, quantum hominibus datur intelligi, consideram
tes caritatem eius immensam iuste miramur & cu magna voce clamamus . Quis loquatur potentias Domini, &c. Nam post obitum sanctae recordationis quondam Archiepiscopi & Patriarchae Ioannis Constan- itinopolitanae ciuitatis, Deus qui propriam sanctam Ecclesiam, in petraiectae fidei incorrupta fundauit,ec portas inferi praeualere ei decreuit,dedit nobis sanetiim Pastorem & Patriarcham Epiphanium, virtutibus &correptionibus, & meditatione diuinarum florentem scripturarum, rectam quoque tenentem fidem, & orbatorum paternam regentem sol, D citudinem, oc quid amplius dicam omnem praeconiorum fontem transcendentem . his ergo virtutibus pollens, non immerito proprias & creditas sibimet maximas Ecclesiae curas sapienter & honorifice gessisse dignoscitur, dic. Igitur Ecclesiasticam legem implete postolatui vestro salutationis debitae persoluentes officium speramus Vt amplius caritatis Vinculum, di paternu aflectum circa nos caritas vestra custodire dignetur , & sapienti gubernatione & humilitate quae Christianum decet & lmansuetudine, quae ad rationabilis traditi vobis ouilis pertinet,salutem peragatis commune lucrum existimantes quod per vos & vestrum Germanum S comministratorem, nostrum autem Dominum , & P
203쪽
triarcham, pacem totius orbis Ecclesiarum esse prouisam. &c. A
Cernitur hic aperte Amice Lector debita filialis subiectio synodi
Constantinop. erga Papam quam nunc temporis negant , quia nolunt esse filij sancti Petri, sicut olim fuerunt: praetextus quos accipiunt, eXc sationes superbae inobedientiae sunt. cum aequalitatem expetant, & filiationem antiquam respuant.
Relatio EpiplianIj Episcopi Constantinopolitani de sua electione: fidem catholieam profitetur. & de omnibus cum Ecclesia Romana sentit. sanctissimo ac beatissimo Domino fratri O commini ratori, Hormi a. Epiphanius Epimpus in Domino salutem.
DEus qui in alto habitat , di humilia respicit, & omnia pro salute hominum affluenter prouidet pro sua bonitate & misericordiaci, meam rexpexit paruitatem, S post obitum sanctae memoriae quondam BArchiepiscopi & Patriarchae Ioannis, sedem sacerdotalem sanctet Ecclesiae catholicae regiae vibis mihi conferre dignatus est , sententia , &el ctione Christianislsimi&iustissimi Principis nostri Iustini, & pijssimae Reginae,quae ei ad omne studium communicat diuinam sequentiumqs eorum his quibus est bona conuersatio, & qui regijs honoribus sunt sublimiores, simul &facerdotum & monachorum, & fidelissimae plebis consensus accessit. Quapropter necessarium duxi, hoc primum iudicia meis inserere literis, ut ostendam quam circa vestram Apostolicam sedem, habeo voluntatem. Est mihi Oratio magnopere, beatissime,uniri me vobis, ic diuina amplecti dogmata, quae ex beatis & sanctis discipulis& Apostolis Dei, praecipue summi Petri Apostolorum sedi sanctae ve- Cstrae sunt tradita, ec nihil eis pretiosius existimare,occ. Diuinum enim reuera sanctu & a Deo datum Symbolum trecenrorum decem & octo sa-ctorum patrum in Niceta congregatorum adoro & praedico Christiani splendoris manifestum indicium esse annuucio . Et quinquaginta ¢um sanctorum Sacerdotum in hac urbe regia factam venerabilem synodum, similiter & ducentorum Dei amatorum patrum conuentum in Ephesina factu. sexcentorii triginta dc sex reuerendiss. patria dc sacer dotum synodum factam Chalcedone unam esse , & conuenientem dc compaginatam praedictis factis Concilijs , ipse ego didici, aliosque do. cere cognoui,&c. Eos enim qui fuerut,vel sunt eiusdem sententiς oc Ω- scipio oc amplector, & uniri me eis diligo. Econtra autem cos, qui prae- Pter istas quid sentiunt, aut praedicant, vel praeterito tempore aliquid conati sunt, a caetu orthodoxorii extorres esse existimo. Similiter rectas &reuera religiosissimas epistolas venerabilis Papae Leonis pro recta fide conscriptas circumam plector oc suscipio . Habeat igitur hanc sententia circa vestrae beatitudinis sancta fraternitas r vobis enim manifestam feci, di sub me Ecclesijs haec praedico, festinans per omnia eas , mihique& vestrae beatitudini vinculo caritatis adunari, quas omnino oportet esse unitas, ec inuiolabiles, od corpus unum communis Apostolicae Ecclesiae eundemque perperuta Custodire . Quantus enim circa vestramis
204쪽
gccLE s Iae coNs TANTINO P a LITANAE s, A venerabilem fraternitatem in omnibus sit amor, iubete perpendero :quia quos vestra Apostolica sedes condemnans in sacris diptycis recitare non iussit eos, nec ego inter sacra facio nominari mysteria, &c. Anno Domini s3s. Agapetus Romanus eligitur Pontifex ι cui Iustinianus Imperator, ut eius electionem cognouit, more antecessoru suo
rum fidei catholicae professionem transmis t. Huius temporibus,callido occultoque consilio impijssimae minae Theodorae Augustae Iustiniani coniugis, Anthi inus Episcopus Trapezuminus, Eutychianae haereseos occultus sectator,monstrum horrendum , post obitu Epiphani j Orthodoxi praesulis, in sedem Constantinopolitanam intruditur: Alexandriae vero defuncto Timotheo fauore eiusdem foeminae Theodosius subro- η gatur. Idem Agapetus Romanus Pontifex missiis est a Theodato Rege Gothorum ad Iustinianum Augustum,cuius voluntati fatisfacere voluit
Pontifex,ne Italiae videret excidium, quod Rex Gothorum barbarus cominabatur, nisi Pontifex Imperatorem placatum redderet, qui contra illum iratus erat valde propter necem Amalesunthae Regina: quq Augusto fuerat commendata, quam Theodatus Rex ingratissimus occiderat: quamobrem ne Imperator contra eum bellum gereret, totius Italiae re
gnum restituere pollicitus est . hac ergo causa Agapetus Papa Constantinopolim petijt,ubi honorifice susceptus est ab Imperatore s Antimum autem Constantinop. Episcopum spreuit eumque ad salutandum suscipere noluit, imo cum cum cognouisset haereticum, ipsum deposuit, S Episcopatu spoliauit,lc Augusto consentiente Mennam virum catholicum elegit ac ordinauit. at pontifex quibusdam elapsis mensibus ibide
Legati autem sedis Apostolicae, pios pontifex anno 3 3 s. ad res com c... ponendas Constantinopolim praemiserat, quosque decedens ibide uta 'y' nulla potestate imminutos reliquerat, summo studio post obitum Agapeti Papae curarunt, ut quae ab eodem Agapeto adhuc vivente constituta fuissent, nullo haereticorum insultu labefactarentur, sed potius intcgra & in omnibus illibata seruarentur induxerunt ergo Mennam Com stantinopolitanum aliosque Orientales Episcopos, ut idem procuraret:
n antequam depositi nuper haeretici,potentia Imperatricis freti, rursus in-V surgerent f pari igitur consensu decreuerunt ex vicinioribus , ijsque qui Constantinopoli morabantur Episcopis ex Italia, synodum colligere,ut haeretici auctoritate Pontificis Agapeti compressi, legatorum etia sedis Apostolicae,& Mennae qui Praefectura sedis Apostolicae iungebatur, aliorumque Orthodoxorum praesulum sententia condemnarentur. Huic synodo quinquaginta Episcopi interfueruntieidemque praesederunt legati sedis Apostolicae Theophanes N Pelagius una cum Menna Comstantinopolitano Episcopo S sedis Apostolicae vicario.
In hac tamen synodo cum, optime Lector, aliquando logeris Con ue se ob stantinopolitanum Episcopum dictum fuisse Patriarcham Oecumeniar '
205쪽
cum seu uniuersalem, scito huiusmodi titulum fuisse deinceps a Graecis Aadditum. Nam cum acta huius concilij vera sint & legitima, atqi a Ro
mana Ecclesia magna ex parte recepta:haud dubie contra Pelagium re Gregorium Romanos Pontifices,virpatum Oecumenici Patriarchae titulum damnantes, auctoritate eiusde concilij Constantinopolitani Amtistites se constanter defendissent, si hoc titulo citra contradictionem catholicorum Episcoporum in legitimo eorunde conuentu codecorati fuissent. Quare cum Pelagius epist. prima ad uniuersos Episcopos r ecsanctas Gregorius lib. 4. epist. 3 1. allegatum titulum damnauerint, ne
mo tamen huius concilij auctoritatem ipsis obiecit . ergo indubitatum esse debet, praefatum titulum postea a Graecis superadestum fuisse.
Concilium Constantinopolit. post obitum Agapeti Papae tempore Interregni Ponti fieti 'sub Menna anno Domini s36. post Consulatum Belisarij , contra Anthimum, Seueis rum, aliosque Acephalorum Principes celebratum
HVius synodi, Amice Leetor, quaedam notabimus & hic exarabu
mus,quae sedis Apostolicae supremam potestatem & Ecclesiae C stantinopolitanae subiectionem ad illam significant & testantur, iuxta huius operis scopum . cum hoc demonstrare intendamus , nempe E clesiam Constantinopolitanam Romanae cathedrae subditam esse , sicut ouis subiecta est Pastori suo, ut ex iteratis Appellationibus, quas hic recensemus, luculenter constat.
Igitur Achione prima habemus libellum Monachorum Imperatori
post obitum Agapeti oblatum . in quo sic legitur. Misu itaque Deus hula ciui- Crati Agapetum . qui υσὸ en dilectus a Deo ct hominibus , Pontificem antiqua Roma , in ripa elari Anthimi Opraedictorum hareticorum, tanquam olim Petrum magnum Mos olum Romanis in depositione Simonis Cretiani. Ine ergo honorabilis vir, sciens per libritas plurimorum nos oris ea qua iniquὸ eontra Eccosia1 prasumptafuere, ea ipso Us mesaccipiendo , neque ad visum suscipere voluit Anthimum inurentem aduersus canones . sed nune ius uetuis de Sacerdotalino ciuitatis sua: ct eoopitulante O eoadunato eatholica fidei ct diuinis canonibus vestro Imperio . prodest ipsi Ecclesia factissimum Mea am, rena et O vita pudiea O honsa conuersationis. OLSie fecit sanctus Cal Hinas contra impium Nestorium . quiseripsim tali eodemnariorsum ciendo, partem cum haereticis aecepit, oc. Nam sancto viro Agapeto inpraesenti vita exsente, post Deum ad vestram pietatem respiciente, hae em is vobis accipere expectavimus. Imo Ondo itaque qua ab illo iuuac canonici iudicatafuere, di per vestram generala nctionem ips2 eo firmaηdo , Oc. Deinde leguntur multi libelli orientalium Episcoporu qui Agapeto Papae supplices preces exhibuerant contra Antimum Constantinop. Episcopum in illum a sede deponeret O , corνigeret . quorum haec est inscriptio. Domino nubo per omnia sanctissimo ct beatissimo P rei patrum Archiepiseopa Romanorum ct Oecumenicontriarcha Agapeto. M. Notet Lector cuius aestimationis erat olim Papa apud Graecos. J Actione quarta sententia huius synodi contra Anthimum legitur, in qua sic dicitur . Anthimus ad Imperatoris' renitatem deceptibilibus rationilus usus promisit fle omnia facere quacunque summus Pontifrae
magnastis Apsolua Acerneret . O ad sanctisimoi Patriarchas scriUt, se sequi per omnia
Apostolica edem. At magno Deo O Saluatorrnostro Iesι Christo non permittente talia usque in Hem procedere missus es hine regia Dbsecundum i s Destatem , Agapetussanna O beata meiammua Papa beatissimara , i Hatim sacris canonibuι manum eum Deo porrexit, O ipsim desede sibi non conueniense depulit, data venia his, qui talis rei participes aut communicatores sunt , O regia ae is Deo tu odita ciuitatisacrum ornatum si um reddidit, cum oriendis Usram beatit dianem huic sancta magna sedi praeesse , Oe. Et multis quidem doribus ipse bearsimus Papa animam ipsius paternatisre reuocarettuduit. secta eu imnabiliter habere inuenit. Opia Amata recusaraetem , ins per etiam O crimina em Vocem illam de duabus naturis , quod adiaersus
206쪽
tos asanctas odo recusantem euitare, M. decernensique ipsιm non habere nomen catholici neq; sacerdotis, cte. Nos itaque venerabiles eanones sanctorum patrum notorumsequentes , sacris aduocationi 1 ipsum aduocauimus, ct tempus paenitentiae ei dedimur , ct latenti ae medelam recusanti, Proclamatioue mana nascimus qua a nobi amsunt, Oe. Sequentesque ea quae is beatisimo Papa benὸ examinatasunt, conspicimus, hic vobis adiret, omnino ipsum tanquam membrum inutile ct putiarum abiyci de eorpore fantiarum Dei Ecclesiarum, O extra Episcopatum Trapezistinum esse, alienum ab omnisacra dignitate Oe atia, ct iuxta ipsius sanctis risimi Papa sntentiam , a Catholica appellatione. & Episcopus Constantinop. Mennas deinde in sua sententia contra Anthimum dixit. Nos enim cutvsra caritas , Apinolica edems quimur ct obedimur: ω lsius eommunicatores, eommunicatores habemut , e, condemnatos abius . O nos condemnamus .anno Domini s s 6.
Epistola Pelagij Papae ad uniuersos Episcopos qua Ioannem Episcopum Constantinop
., litanum de nomine Oecumenico redarguit.
missisimis tribui uniuersii Episcopis, qui illicita vocatione Ioannis Consantinopolitani P Episscopi a ynodum consaurisopolim eo euiunt, Pelagius.
ΜAnifesto, sicut optauimus, per gratiam Dei lumine Euangelicae
veritatis, Sc. Relatum est ergo ad Apostolicam sedem, Ioanne Constantinopolitanum Episcopum, uniuersalem se scribere, vosque ex hac sua praesiumptione ad synodum couocare generalem, cum genera-ρ'
lium synodorum conuocandi auctoritas Apostolicet sedi beati Petri sin- ,-- gulari priuilegio sit tradita, & nulla unquam synod us rata legatur,quae UApostolica auctoritate non fuerit fulta. Quapropter quidquid in praedicto vestro conuenticulo quia synodus taliter praesumpta esse non pintuit ) statuistis, ex auctoritate sancti Petri Apostolorum principis,& Do C mini Saluatoria voce, qua beato Petro potestatem ligandi atque sbluendi ipse Saluator dedit,quae etiam potestas in successoribus eius indubitater transiuit, praecipio omnia quae ibi statuistis & vana ct cassata esse, &c. multis denuo Apostolicis & canonicis atq; Ecclesiasticis in struimur regulis non debere absque sententia Romani Pontificis concilia celebrari: O ... -- quapropter vestrum non Concilium sed conventiculum vel conciliabulum cassatur,& quicquid in eo actum est irritum habetur & vacuum. Vos quoque deinceps ut nullius hortatu talia praesumatis, si Apostolicae sedis communione carere non vultis. Modo vero ideo suspenditur vltio, ut locum possit habere correptio. Praedecessores vero Ioannis & i' se Ioannes non semel sed saepissime epistolas atque libellos propria ma- D nu subscriptos, sanctis antecessoribus nostris miserunt , quibus coram Deo protestati sunt nihil unquam proterve contra Apostolicam sedem
agere, nec de illius aut aliorum priuilegijs quicquam usurpare . Qui hactenus in archiuio sanctae Romanae Ecclesiae sub sigillis ac chirographis eorum roborati habentur integri, &c. Sciat se tamen & ipse Ioan- Σ:nes nisi errorem suum cito correxeritia nobis excommunicandum fore ι.& Apostolicae sedis atque omnium Sanctorum Episcoporum commu--3-M. nione carere, die. Nullus enim Patriarcham hoc tam profano vocabulo unquam viam quia si summus Patriarcha uniuersalis dicitur,patriarcharum nomen caeteris derogatur, dic. Orate fratres, ut honor Ecclesia-Disitir amb
207쪽
sticus nostris diebus non evacuetur: nec unquam Romana sedes, quae Αinstituente Domino caput est omnium Ecclesiarum, priuilegijs suis usquam careat aut expolietur, Sc.
Epistola S. Gregorii Papae ad Anastisium de Isauria appellantem . Gregorius, Avafuso praesbytero de Isauria.
SIcut de eis, quos ab unitate Ecclesiae haereticae prauitatis error abscidit, affligimur & dolemus: ita hos quos intra sinum suum catholicet fidei professio continet, congaudemus, &c. atque ideo dum de te An stasio praesbytero monasteri, sancti Milae cui est vocabulum Tannaco, quod in Liuoanica est prouincia constitutum , contraria integrae fidei fuisset orta suspicio, ut professionis tuae potuisset integritas apparere, ad BApostolicam sedem cui praesidemus,elegisti recurrere,asserens te etiam corporaliter verberatum aliqua iniuste ac violenter fecisse.Et quamquaea quae vi impulsionis fiunt , canonum minime censura recipiat, & iure habeantur infirma: quia ipse ea dissoluit qui iniustum fateri fieriquecompelliti sed magis illa suscipienda est & amplectenda confessio , quae ex spontanea voluntate monstratur procedere, sicut apud nos fecisse dignosceris : ne quid tamen nobis ambiguum potuisset existere, sanctissimo Ioanni quondam fratri ,& coepiscopo nostro Constantinopolitanqciuitatis Antistiti de te praevidimus scribendum, ut suis nos quid actum esset epistolis informaret. Qui saepe a nobis admonitus, rescribens innotuit, codicem apud te fuisse inuentum , in quo plurima continebantur Chaeretica : & ob hoc se aduersus dilectionem tuam fuisse commotunia. Quem quia ad nos studuit pro satisfactione transmittere , priores eiuSpartes solicita lectione percurrimus. Et quoniam manifesta in eo haer ticae prauitatis venena reperimus ne denub debuisset legi vetuimus.Sed quia hunc te simpliciter testatus es legisse, di ad amputandam ambiguq suspicionis materiam, libellum nobis manu tua porrexisti per scriptum, inquo fidem tuam expones omnes generaliter haereses,vel quicquid aduersus catholicae fidei vel professionis integritatem est, apertissimo con demnasti: fic cuncta quae quatuor uniuersales synodi recipiunt, te semper recepisse ac recipere, & quae condemnant condemnasse, condemnareque professus es: eam quoque synodum quae Iustiniani Imperato- Pris temporibus, de tribus capitulis facta est & suscipere & custodire pro
misisti, & prohibitus codicem ipsum legere, in quo pestiserae fraudis vi
rus innexum est, libentissime consensiti, reprobans etiam atque condemnans ea omnia, quae contra catholicae fidei integritatem in eo dicta vel latenter inserta siunt, nec eum te legere denuo promisisti. Hac rati ne permoti postquam etiam exprobata a te libelli pagina, fides tua uobis catholica Deo custodiente praeclaruit , ab omni te haereticae perue sitatis macula iuxta professionem tuam liborum esse decernimus atque catholicum, oc sincerae fidei in omnibus professorem atque sequacemis
208쪽
A Christi Iesu saluatoris gratia claruisse pronuncia alias: liberam quoque tribuimus licentiam ad tuum monasterium in tuo te loco vel ordine nihilominus remeare . De hoc quoque di dilecto fratri nostio Constantinopolitanae ciuitatis antistiti, qui in supradicti sancti Ioannis loco ordinatus est, nostra volumus scripta transmittere. Sed quia consuetudo noest, ut prius quam ad nos eius synodica deferatur , debeamus scribere, id circo distulimus. Sed postquam ea nobis delata fuerit, et haec dum opportunum fuerit, indicabimus.
Epistola S. Gr gorij Papae ad Cyriacum Episcopum Constantinopolitaniam .' Gregorius, cyriaco Episcopo confiaminopolitauo.
Communes filios Georgium presbyterum di Theodorum diaconu
vestrum, ea qua decuit caritate suscepinnis, Vosque ab Ecclesiasticarum rerum cura Venisse gaudemus: quia iuxta veritatis vocem qui inmodico fidelis est ,& in maiori fidelis erit, &c. Et pastori sanctae Eccle. siae dicitur, Simon Ioannis amas me Pasce oves meas. ex quibus verbis colligitur, quia is qui valet , omnipotentis Dei oues renuit pascere,ostedit se Pastotem sum mum minime amare,dic. Nam mittenti se Domino Ieremias respondit dicens, A, a, a, Domine Deus nescio loqui, quia puer ego sum. Et cum Omnipotens Deus personam ad praedicandum quaereret,dicens; Querit mittam & quis ibit ex nobis 8 vltro se Esaias ob tulit dicens,Ecce ego mitte me. En ab utrisque exterius diuersa vox pro- dijt, sed non adiuerso fonte dilectionis emanauit,&c. Peractivam igi- tur vitam prodesse proximis cupiens Esaias, officium praedicationis appetijt: per contemplativam vero Ieremias amori conditoris sui sedulo inhaerere desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat,contradicit.quod ergo laudabiliter unus appetijt, hoc laudabiliter alter expauit, &c. Praeterea epistolas vestras directas plenas fide suscepimus, atq, omnipotenti Deo gratias agimus qui inconsutilem tunicam desuper contextam,Videlicet Ecclesiam suam vicaria confessione fidelium in unitate gratiae ab omni erroris scissione custodit, Sc. In hoc sacerdotes vos esse recognosti mus, si repulsa vanitate verborum, sanctitatis locum cum sancta Vnitate teneatis. Ecce enim in nefandi appellatione nominis scandalizati ii sumus, & non minimas quaerelas seruamus in mente, 6c promimus in voce,&c. Praeterea cum recta a vobis fides veraciter & subtiliter sit prolata, inter eos quos per sanctissimas generales synodos damnandos esse censuistis, Eudoxium quendam vos damnasse reperimus, cuius nomen in latina lingua neque in synodis , neque in libris beatae memoriae Episcoporum Epiphani j, Augustini,& philastri, quos contra haereticos ρος-cipue disputasti nouimus, positum reperimus. Quod si quis eum vera citer de cathol. patribus danat,eius proculdubio sententia sequimur,&c.
APPELLATIO UNDECIMA.ANno Domini a s s. Nicolaus primus Romanus Pontifex eligitur. cuius Pontificis tempore Ignatius Constantinopolitanus Patriar
209쪽
A custodia vinculisque cum ijs qui mecum fuere senseruntque eadem passis, detenms ante iudicium vestrorum aduentum. Cum autem ad vos literas, quibus Episcopos statum rerum omnium docebamus, per Lanren
tium presbyterum & duos Stephanos dedissemus quorum alter subdiaconusalter laicus erat in illos etiam sacramento adegimus,uti eas ipsi manu sua tuae sanctitati porrigerent, nihil egere. Ex hoc Ignatij casu cognoscat Lector quam necessario supremus Ecclesiae Pastor temporale dominium Vrbis & adiacentium locorum , debeat possidere, ad Ecclesiasticae potestatis liberum exequendum munus , ut Deus de facto disposuit.)Nos vero ut iussi sumus ad tribunal Caiphano non absimile, compa- B tere, ad sanctitatis vestrae iudicium magno clamore prouocauimus.Sed non erat qui nos audiret . alio deinde tempore rursum citati rogauimus: Quomodo nos is patres iubetis comparere, an ut monachos 5c damnatos, an ut damnandos3 qui renunciarunt: proinde ut digni vobis videmini.Sacro igitur ornatu induti ad Concilium,imo latrociniu dicas,procesi simus , cumque iam prope abessemus,submisit tyrannus in publicai viam, v t sacras vestes poneremus. Cumque iam ad Templum protrusi essemus, tres iudicum viatores, & duo saeui illi Stephani ad nos mittuntur, qui ad me: Quid tu inquiunt, tot ob crimina damnatus axauthoratusque sacram tamen stolam ausus es induere Ergo me per vim a meis auulsum solum ad Imperatorem sistunt, qui me conmmelijs extemplo C onerat. Respondente porro me , conuitia paulo mitiora esse tormentis, paululum repressit furorem iussoque in ligneo scamno me sedere,coli in interim consilio rogaui ut Rhodoaldum & Zachariam Legatos tuos liceret mihi salutare, factaque potestate eos consalutaui, atq; interrogaui quid adessent Legati, inquiunt, sumus Nicolai Papae Romani, camsae tuae cognoscendae gratia missi. Quaerenti rursum an a sanctitate tua , literas haberent: responderunt nullas se habere, coquod , inquiebant, non ad patriarcham , sed iam in Prouinciali Concilio suo damnatum
Veniremus, parati omnia ex canonum decretis definire. Quamobrem inquio,non prius adulterum ex medio remouetis,quod
si facere non po estis, iudices non estis . Qui manu Imperatorem indi-D gitantes,ita imperat,inquiunt, ille . Deinde Palatini ad me conuersis tantur, exiguntque nunc bladiendo,nunc minitando abdicationem.Sed frustra fuerunt.Ergo ad Metropolitanos versi alios alijs atque alijs calum-nijs& criminationibus insectati sunt, cur qui prius exauctorationem meam probauissent,nunc denuo me Patriarcham peterentὶ Quibus Metropolitae: Duobus inquiunt,malis propositis, ira nempe Imperatori ac populi seditione, minus scilicet eligimus . Enimvero vos Palatini proceres reddite nunc Patriarchae nostro dignitatem iam, & de nobis nihil laborate. Hic rursum regia factio me impellit, uti mea voluntate sponteque animi me patriarcham abdicem, adulteroque Ecclesiam securo
210쪽
occupandam tradam: Recusante me, cum dies abijsset, conuentus est Adimissus. Idem postea cum saepius frinra tentassent, ad alias artes se conuertunt, supraque nominatos iudicum ministros ad me allegant, atque ad conciliabulum citant. Ego vero, inquio, non compar O , --que video iudices quicquam ex praescripto Ecclesiae facturos , Photio tyranno non eiecto, qui cum etiam communicassem , atque ad mensam eiusdem accubuissent, muneraque ab illo iam diu accepissent,&c. Huiuscemodi ego iudices non agnosco, ad Papam prouoco, illius iudicium lubens subibo. haec una me cum symmystae mei magna voce clamitarunt . Deinde declaratas antea epistolas legi petiuimus, quae caninnicas Innocentij primi Papae pro D. Chrysostomo sanctiones continebant : Ioanni Concilium adeundum non esse, priusquam loco suo thro. Bnoque esset restitutus . Et in Sardicensi Concilio Canon quartus.Si quis Episcopus fuerit depositus, dicatque se habere iustam sui defensionem, non prius sufficiatur in eius locum alius, quam de eo Romanae Ecclesiae Pontifex decernat,&c. Tu sanctissime Domine, ostende in me viscera miserationum tuarum, & cum magno Apostolo & ipsedicas : Quis infirmatur di ego non infirmor intuere maiores tuos Patriarchas , Fabianum inquam, Iul ium. Innocentium, Leonem, & omnes denique pro fide & veritate viriliter propugnantes, illosque aemulare, & vindex in iudicium pro nobis tam indigna passis exurge.
Epistola Nieolai Papae ad unatium. Nicolaus struus seruorum Dei sanctissimo fratri O comminimo nostro Ignatio
Patriarcha Constantinopolitano.
E Xprimere verbis non possum Reuerendissime frater, quibus lachry-
mis, quantoque luctu ob tuas immensas affictiones & aerumnas asticiar. Etenim posteaquam Apocrisarij nostri Rhodoaldus & Zacharias olim Episcopi, Constantinopolim , ut causas depositionis tuae cognoscerent,& de sacris imaginibus quaererent missi redierunt,nosque ex illorum relatione, atque ab ipso Imperatoris Legato didicimas, quemadmodum ipsi contra te damnationis sententiam pronunciarint, magno sane dolore amicti sumus quod contra ac illis imperauimus, fecerint. Quapropter praesente Apocrifario regio , vocato nostrorum Episcoporum Concilio, atque euocatis etiam ex multis aliarum regionum prouincijs , sanctissimis plurimisque Episcopis , primum Zachariam damnauimus. De Rodoaldi autem exauthoratione quod tunc abesset, amplius pronunclauimus. Qui tamen postea sententiam damnationis non essugit. Insuper Photio ὸignitatem abrogauimus,denunclauimusque , t si post damnationem istam thronum Constantinopolitanum denuo audeat ascendere, aut tibi quo minus ad tuam sedem redeas impedimento sit, aut sacra contingere tentarit,anathema siti pariter etiam Gregorium Syracusanum, a quo Photius Ordinatus est,anathemate per