De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

vim controuersijs decidendis appellationes fiunt, opinari voluerit: sciat se AEcclesiam Synagogae subijcere: imo Synagogam magnificare, & Ecclesiam deiicere ac deprimere, cum maiora ac praestantiora Synagogae quania Ecclesiae priuilegia luisse, fateatur. Enimuero, qui talia sentiunt, in Petri Cathedram turpem immittunt iniuriam, & magni ponderis contumeliam. Quid est enim a firmare, Petri Cathedram, non coacto uniuersae Ecclesiae generali Concilio, errare posse in fidei S morum Appellationibus reseli e ncis, nisi Petrum cum successoribus, Doctorem esse sine doctrina. Magisterium sine potestate docendi: Iudicem sine auctoritate iudicandi; & Cathedram sine susticienti doctore 3 Adde, quod Petro Saluator inquit. Q dcumque ligaueris super terram erit ligatum, & in caesis . & quodcumque soluetis, dic. Si ergo Saluator Buniuersaliter di genetice rerum omnium potestatem ei dedit, ut cx citatis

verbis constat: quis ergo es tu homo quν respondeas Deo Rom. cap. 9. Quis enim

auctoritatem a Deo datam Petro S eius successoribus in genere, specialem di coarctatam statuere audebit 8ytaque qui Petri cathedram impugnat, cum Deo pug nare probatur. Sed occurrent aduersarijs dicentes, suminum synagogae sacerdotem in controuersijs legis definiendis, se cum multos sacerdotes habuisse, etsi omnem sacerdotalem Tribum non conuocabat. At ego. nec summus Pontifex in tali munere hanc partem excludit: nam in huiusmodi appellationibusresoluendis. & Cardinalium, & Praelatorum habet assistentiam . Si ergo,iammo Synagogae sacerdoti hoc datum fuit priuilesium, ab Ecclesia Chri- Csti auferendum erit 3 videant oppositum opinantes in quam foueam incidere parati sunt. Cum enim Conciliabula fiunt, & cum in ipsis Concitus rite congregatis seditiones oriuntur:vt factum luit Ach. vltima Conci Calced. Si Petri Cathedra ius omnia dirimendi non haberet, quis litibus terminum infigeret remoto capite. 6c Iudice cunctis in disteptationibus mani testa est omnibus

in rebus contuso. Quapropter Hieron. lib. I. contra Iovi n. inquit . Inter

duodecim unus eligituν, Ni capite contrituto schismatis tolleretur oci abis . Quae e

go Lutheranis, & Caluinistis obijcimus, ad necessitatem supremi Pastoris Petri successoris demonstrandam :& his cum quibus disputamus proponere opus est . igitur sic opinantes, Luthero, & Caluino in re hac adhaerere oportet. idcirco, qui Petri Cathedram aliquo modo laedere desiderant, non Diapere haeresim, & in sectatiorum agmen eos non descendere, est penitus impossibile . his ergo praemissis. Dicimus. f Appellationes ad Romanam Cathedram S. Petri a cunctis

Nationibus fieri δebere, non tantum ad ciuiles Ecclesiarum controuersias dirimendas, verum etiam ad fidei, & morum veritatem decernendam, ac aperiendam. J Concluso probatur via facti: cum in antecedenti dispitatione hoc Romanae Cathedrae de iure contingere, demonstratum fuerit. Caepit Nestorius Constantinopolitanus Episcopus haereses quas mento

conceperat, tandem euomere. asserens Beatam Mariam virginem non

esse Dei genitricem, sed Claristi matrem, eo quia sicut in Christo duae sunt

naturae, diuina scilicet, & humana, sc duas esse Perina opinabatur. Quod ut audiuit, Cyrillus Alexandrinorum Patriarcha, fraternam correptionem

apud

62쪽

AD ROMANAM 1. PETRI CATHEDRAM. I

A apud Nestorium adhibuit, verum quia nihil proficiebat, Romanam Ca-t,edram appellauit, ut seper huiusmodi magni ponderis negotium decliuam ferret sententiam, quamobrem perliteras hanc dedit Caelestino Romano rentifici appellationem. Habetur autem haec Cyrilli epistola N appellatio , ante Acha Concilij generalis Ephesini. Sanctissimo Deoque amantissimo Fatri Celesino, Orillus in Domino salutem dicis. SI in rebus usque adeo serijs ac necessarijs, ubi recta fides male a quibusdam deprauata distoriaque periclitatur, citra notam silere, & cum B cta, quae hactenus mota agitataque fiunt, citra morositatis vitium pietatem tuam caelare licuisseti dixissem utique mihi: Bona ac periculi expers res est Silentium, δc illud rursium. Praestat quietam vitam agere, quam turbis veram dare. Quoniam vero Deus hisce in rebus prudentiam a nobis exigit longaque Ecclesiarum consuetudo suadet, ut istiuscemodi sanctitati tuae communicentur: non possum equidem quod apertum est nempe satanam pessimam illam infrenemque bestiam, quae ab impietatis studio numquam desistit, in praesentia omnia miscere, contraque Dei Ecclesias magnavi insanire, necnon in omnium ubique populorum, qui in recta fidei semita ambulabant sinuersionem studiose eniti) ad pietatem tuam non perscribere. Notet lector antiquam orbis conssuetudinem in rebus fidei R C manum Pontificem aphellandi.) Sane hactenus altum tacui: Neque enim quicquam omnino de illo qui Constantinopolitanam Ecclesia hoc tempore administrat, vel ad Religionem tuam vel ad ullum alium consacerdotum nostrorum scripsi, non ignorans praecipitem celeritatem in eiusmodi rebus. cum vitio plerumque coniunctam esse solere. At quia nunc ad extremum propemodum malorum deuenisse videmur, operae pretium existimavi, r Ito silentio, ordine omnia quae acciderunt exponere. Is igitur, cuius pauo ante mentionem feci, ubi primum Episcopus creatus est, &c.J At quamuis res ita habeat, non prius tamen illius communionem conii, denter deserere ausi fuimus, quam haec ipsa pietati tuae indicaremus. Digneris proinde quid hic sentias declarare: quo liquido nobis constet communicare ne nos cum illo oporteat, an vero libere eidem denunciare , nemi- D nem cum eo communicare, qui eiusmodi erroneam doctrinam fouet, Npraedicat. Porro tuae integri tis mens , & super hac re sententia ue non m

do pijssimis, Deoque deuotissimis Macedoniae Episcopis, sed totius quo que Orientis Antistibus perspicue perliteras exponi debet,&c.JManifestum ergo est Romano Pontifici ab initio, & semper etiam in controuersjs fidei cognoscendis, ab omnibus cuiustunque Nationis vitis appellationes exhibitas fuisse, praefata enim appellatio non alicuius parti crutatis epistopi extitit, sed Alexandrini Patriarchae aduersus alterum Patriarcham nempe Constantinopolitanum, & in re seria: ut citata verba do. monstrant . Haec igitur sit prior Apellatio inter eas quas hic ad nostram proebandam Conclusionem allaturi semus.

In prima parte concilii generalis Chalcedonensis, ubi quae Acta Synodi

praeceiserunt , enarrantur di exprimuntur. manifesta adest Flaviani Com

63쪽

. DE APPELLATIONIBUs

stantinopolitani Epistopi ad Romanam Cathectra m S. Petri, quam tunc Leo Λprimus possidebat,alia appellatio. Nam cum nouas Euthichetis opiniones de Saluatoris nostri incarnatione perceptis et Flavianus, coacta quorundam Episcoporum Synodo, eundem Euthichetem damnauit. Euthiches autem Leonem Romanum Pontificem appellauit. Leo adhuc inscius eorum quae acciderant, cum literas Flauiani iam ad illum missas, nondum accepisset, de Flauiano conqueritur. Interea tamen Flauiani literae Leoni datae senthuius tenori S.

Sanctisfimo , Teiissimo Patri des consacerdoti Leoni Flauim

nus in CDomino salutem .

. . . .. B

Platate & recta praedicatione verbi veritatis nihil honorabilius iacem dotibus, sicut nosti Deo amatissime, dic, Necessarium itaque filii nunc, dc iam videntes nos laedi orthodoxam fidem, S renovari Appollinaris ec Valentini haereses ab Eathiche monacho, non hoc despicere, sed

in aperto hoc pro cautela populi reuelare, &c. Accusetum vero eum a R uerendis imo Eusebio, & occurrentem in tinctum concilium, & voce sua sectam propriam retegentem, alienumque existentem a recta fide, damnanimus ue Sicut doccbunt vestram tinctitatem omnia quae sepet eo sunt gesta, quaeque dixerimus cum nostris his literis , dic. Sed lusita gestis, literae nobis datae fiunt vel irae tinctitatis per admirabilem Comitem Pan phium, per quas siumus edocti, quia idem Euduches libellos direxit vobis plenos Comni fallacia atque calliditate, dicens: Iudici j tempore, libellos se dedi se appellationis, S nobis N hic conuenienti uncto Concilio, & appellasse vestram sinetitatem : quod nequaquam ab eodem dictum est. Sed etiam in hac parte mentitus est, tamquam per fallaciam mendacij subrepere stasinetis vestris auribus putans. Commotus itaque tinctisiime pater in his omnibus, suae ab co praesen pia sunt Ob ea quae in nos & in ianctiLsimam Ecclcsiam facta sunt atque fiunt , pro conleta fiducia fiducialiter age, secundum quod secerdotio competit , propriamque faciens c ,ommunem causam, S. sarrestarum Ecclesiarum disciplinam, simul decernere damnationem aduersus cum regulariter factam, & per propria scripta dignare, conisrtare autem, S piissimi & Christo deditissimi nostri Imperatoris fidem. Causa enim eget Blummodo vestro sistatio atque defensionO, D qua debeatis consense proprio 'ad tranquillitatem & pacem cuncta perdincere. sic enim haeresis quae serrexit, & turbae quae propter eam sectae sunt, facillime destruentur, Deo cooperante per vestras secratisiimas literas,&c.jHuic Appellationi Leo Romanus Pontilex hanc dedit responsionem ει divinitivam sententiam. & est Epistola Leonis decima, vel ut alijs placuit duodecima, quae deinceps Achione secunda Concilij Calced. lecta, &pro regula fidei recepta Bit. nam illa coram omnibus perlecta, omnes Epistopi clixerunt. Hae Patrum fides , hac Apostolorum fides. omnes ιta credimus orthodoxa ita credimus. anathema qui sic non credit. Petrus per Leonem ita loquutas en oIIob ita docuerunt gyc. Leo

64쪽

AD ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM. LM

Leo Episcopus dilectissimo fratri Flauiano Constanti- . nopolitano Episeopo. LEctis dilectionis tuae literis, quas miramur fuisse tam seras, & gest

ram Episcopalium ordine recensio, tandem quid apud vos scandali contigerit, atque contra integritatem fidei exortum fuisset , agnouimus:& quae prius videbantur occulta, nunc nobis reserata patuerunt. Quibus

thiches qui presbyteri j nomine honorabilis videbatur, multum imp dens , & nimis imperitus Ostenditur,ut etiam de ipsis dictum sit a Propheta: Noluit intelligere ut bene ageret, iniquitatem meditatus est in cubili suo. B quid autem iniquius quam impia sapere, & sapientioribus doctioribusque

non credere sed in hanc insipientiam cadunt, qui cum ad cognostendam aliquo impediuntur obscuro, non ad propheticas Voces, non ad Apostolicas literas, nec ad Euangelicas authoritates, sed ad semetipsbs recurrunt. Sed ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuere. Quam enim eruditionem de sacris noui & veteris testamenti paginis accquisiuit,

qui nec ipsius quidem Symboli initia comprehendit Et quod per totum

mundum omnium regeneratorum voce depromitur, istius aahuc senis corde non capitur. JNestiens igitur quid deberet de Verbi Dei incarnatione sentire, nec volens ad promerendum intelligentiae lumen, in sanctamm striptur, C rum latitudine laborare, illam saltem communem ,& indiscretam consessionem soli cito appraehendisset auditu , qua uniuersitas fidelium profitetur, credere se in Deum patrem omnipotentem, & in Iesum Christum filium eius unicum Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine. Quibus tribus sententijs, omnium sere haereticorum machinae

deliruuntur, Sc.J Quum autem ad interlocutionem examinis vestri Euthiches responderit, dicens. Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem , post adunationem vero unam naturam confiteor: miror tam absiurdam, tamque peruersam eius professionem, nulla iudicantium increpatione reprehensam, & sermonem nimis insipientem, nimisque bla-siphemum, ita omissum, quasi nihil quod ostenderet esset auditum, quum D tam impie duarum naturanam ante incarnationem , unigenitus Dei filius fuisse dicatur quam nefarie postquam Verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur. Quod ne Euthiches ideo vel recte, vel tolerabiliter aestimet dierum, quia nulla vestra est sententia confutatum: dilectionis tuae diligentiam commonemus, frater charisiime, ut si per inspirationem misericordiae Dei ad satisfactionem causa perducitur, imprudentia hominis imperiti etiam ab hac sensus siti macula per te purgetur. Qui quidem sicut gestorum ordo patefecit) bene caeperat a sua persuasionc dii cedere, quum vestra sententia coarctatus profiteretur, se dicere, quod ante non dixerat,& ei fidei accquiestere, cuius prius fuisset alienus. Sed suum anathematurando impio dogmati noluisset praebere consensum, intellexit eum fixternitas vestra in sua manere perfidia, dignumq. esse,qui iudicium condemnationis exciperet. De quo si fideliter atque utiliter dolet, di quam recte

65쪽

3 DE APPELLATIONI RVScte mota sit Episcopalis authoritas, vel stro cognostit , vel f ad sitissectionis Αplenitudinem omnia quae ab eo male sunt sensa , viva voce S praesenti sit, scriptione damnauerit, non erit repraehensibilis erga correptum quant cunque miseratio: quia Dominus noster verus , & bonus pastor, qui animam suam potat pro ovibus suis, & qui venit animas hominum laluare, noria perdere, imitatores nos suae vult esse pietatis, ut peccantes quidqm iustitia

coerceat , conuerQs autem misericordia non rePellat. Tunc enim demum

fructuosissime fides vera defenditur, quando etiam a sectatoribus sitis opi nio sellia damnatur. Ad omnem vero causem pie ac fideliter exequendam fiatres nostros Iulianum Epistopum dc Renatum presbyterum tituli tincti Clementis,sed & filium meum Hilarium diaconum vice nostra direximus. Quibus Dulcitium notarium nostrum, cuius fides nobis est saepe probata, so- Dciauimus, confidentes astumium diuinitatis auxilium , ut is qui errauerat, damnata sensus sui prauitate siluetur. Deus te incolumem custodiat fiater charissime. Data idibus Iunii, Asterio,& Protogene Consulibus, aera 8 6.JNec ad praemissae nostrae conclusonis probationem aliae desunt Appellationes, verum quia omnium particularium Ecclesiamm particulares appellationes, ut principio huius tractatus proposuimus, recensere debemus, ne idem pluries repetamus, alis sit, ero hac demonstranda veritate, has duas in medium protulisse, quae in Actis synodalibus, & manifeste cernuntur, ει solemniter fuerunt exhibitae,in Ecclesiae Catholicae regulis dogmaticis r periuntur, & a senis viris proculdubio reuerentur. Superest nunc, ut quae contra nostram Conclusionem, qui inter Graecos Cfidem Catholicam non retinent, obijciunt, vel Obijcere valent, in medium afferamus & Eluamus. Notum autem lacimus amico Lectori, huius temporis Graecos non eiusdem esse opinionis in Romanae Cathedrae iancti Petri potestate, & iurisdictione abiicienda & contemnenda. Permulti enim , Romanum Pontificem non esse uniuersilis Ecclesiae Eei pum, sed tantum Occidentalium Prouinciamin Patriarcham, & in serie patriarcharum primum temporis prioritate affirmant: quorum inanes rationes di obiectiones in superiore disputatione recensiuimus S redarguimus, & haec haeretica opinio hac nostra aetate apud illos magis praeualet, estque pene communis. Plerique tamen Acta Synodorum , & Patrum suorum doctrinam perpendentes ,Romanum Pontificem esse uniuersae Ecclesiae Epistopum & pastorem latentur, cum hanc apertam veritatem negare erubescant; sed ut pro- Dpriam a petii Cathedra apostasiam stibio circumlinire valeant, Romanum Pontificem cum omnibus nationibus illi subiectis, ob particulam Fili me, in fidei Symbolo positam excommunicatum esse proclamant.& hi photianistae & Diostoriis dicendi sunt , ut infra probabimus. etenim Graeci qui aliqua pollent doctrina, primatum Petri, & successorum eius

negare nunquam ausi sunt: di quandocumque cum Latinis olim in Syn dis conuenerunt, hanc non abiecerunt veritatem, ut in Florentina Synodo

claro patuit: Hi ergo animaduertant, quod qui Petri Cathedram veno. rantur, & ius illius recognoscuntue doctrinam, quam illa exhibet, suscipere debent, enimuero Cathedrae significatum, doctrinae exhibitionempraesesert 3 ut Saluator monuit, de Moys Cathedra,Petri, Cathedrae valde inseriori disierens Matth. a 3. Super calbedram Mysi sevirunt siriba em Pharisei

omnia

66쪽

AD ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM. 31 A amnia ergo quaecunque dixerιm Nobis seruate , facile , st e. non enim Cathedra primo & per se ad ciuiles tantum Ecclesiae lites dirimendas posta est: licet di hoc ius ipsa possideat; sed a doctrina dicitur cathedra , di ad docem dum instituta fuit , nec ad falsa docendum ipsa est posita , sed ad veram tri-.buendam doctrinam , nisi delirantes, Christum Dominum, qui eam sam ciuit, insipientem Architectum esse, ammare velimus. Hinc est eos D ctores,qui cum generale Concilium super Putri Cathedram ponere, opinati

sunt,cirin Graecorum erroneis opinionibus communicare,& similes errores,

augendi materiam praebere. Nec Concilii Constantiensis decretum huic veritati reluctari qui sciuam opinetur, quia Concilium de tempore sthitarutis solum disierit, & decernit, ut loco nuper citato demonstratum fuit. B Qui ergo de Petri Cathedrae iurisdictione sanam & rectam profitetur se habere doctrinam, uniuersae Ecclesiae magisterium ipsam possidere, firmiter credere debet, oc qui ab hac veritate quouis praetextu recedere paratur, &a fide Catholica & a Christi Ecclesia exeundi praeparat sibi viam; sic Graecae Nationi accidit, ut experientia omnes instruit. Prima obiectio. Non defuerunt Romani Epistopi super Petri Cathedram sedentes, qui in Appellationibus acceptis restiuendis errauerunt: er- o Romana Cathedra non coacto generali Concilio doctrinae fidei & mmam tribunal dici non debet. Antecedens probatur nam Honorius Romanus Pontifex a Sergio Constantinopolitano Episcopo appellationem accipiens oc interrogatus an in Chiisto Domino duae essent voluntates, vel C tantum una, diuina stilicet. Respondit S ipsi Sergio, & caeteris Graecinium Patriarchis, unam esse Christi voluntatem s quamobrem a sexta Syn do ut haereticus anathematigatus filii, eiusque epistola Ach. i 3. eiusdem SP nodi publice concremata est.& Aim i 6. saneta Synodus dixit. anathema Honorio haeretico qui luit Papa, anathema Pyrro, Sergio, Cyro, Paulo, Theodoro, Machario, Stephano, Policronio, &c. ergo cum Episeopi Romani super Petri Cathedram sedentes, ut scit Honorius, in fidei appcllati nibus resoluendis errauerint, ipsis huiusmodi appellationes exhiberi noria

debent.

Respondeo, obiectionem fatis innixam esse supposito, cum Honorius

Pontifex errorem Monothelitarum minime approbauerit, ut ex Epistolis eius, quas hic recenselm, luculenter constat. scripserat enim Sergius Com iD stantinopolitanus Epistopus ipsi Honorio super quaestionem de duplici voluntate Christi Dei Saluatoris nostri,diuina Pilicet Δc humana, nuper exortam 3 ob quam totus oriens nouis super huiusmodi dogma disputationbbus tumultuabat: cum praecipue Hierosolymitanus Epistopus eidem Sergio& caeteris Orientis patriarchis de duplici Christi Domini voluntate male

sentientibus, strenue resisteret. Honorius itaque ut has nouas quaestiones distordiae ac seditionis plenas resecaret, ita restri sit, ut utriusque partis semientias simul conciliaret, ut infra patebit. monens utrosque , ne vel in Nestorianos errores, vel in Euthichetis insanias laberenrur hanc autem Ponti,

ficis prouidentiam, Monothelitae primum, N. Romanae Cathedrae aemuli secundo, abusi saerunt, ut & Honori j orthodoxam fidem, S R omanae Cathedrae in deviabile iudicandi munus, calumniis di contumelijs inficerent.

Sed frustra iacitur rete ante oculos pennatorum : Usi quoque contra se Vomem

tuum

67쪽

s s DE APPELLATIONI BusIaum insidiantur , ον moliuntur fraudes contra ansmas suas. Prau. I. A

Vt autem liquido constet, vera esse quae ad Honorij defensionem asseri mus , Sergij primum , 5 Honorii deinceps , referam Epistolas, quae Aqio

ne duodecima sextae Synodi propositae N exanimatae fuerunt. ut omni Sueritatem, super hoc magni ponderiS negotium , apertam praebeam.

Actio duodecima Concilii generalis sexti. In nomine Domini & dominatoris nostri Iesu Christi Dei & Saluatoris nostri, imperantibus a Deo coronatis serenissimis nostris Dominis Flauijs, Constantino quidem pijssimo S a Deo decreto magno Principe, perpetuo Augusto , 5 Imperatore anno vigesimo octavo,& post Consulatum eius a Deo instructae mansii tudinis anno decimo tertio , Heraclio vero atque Tiberio a Deo consem uandis eius statribus anno vigesimo secundo, vigesimo die mensis Martii Bindictione nona , Sc. Conueniente quoque etiam S sancto ac uniuersali Concilio, quod per Imperialem sanctionem congregatum est in liac a Deo Conseruanda urbe Regia, idest Theodoro ac Georgio venerabilibus presbyteris, & Ioanne venerabili diacono , locum repraesentantibus sanctissimi ac beatissimi Papae antiquae Romae Agathonis: & Georgio venerabili atque sanctissimo Archiepiscopo magnisonae Constantinopoleos nouae Romae, ec Petro Deo amandi presbytero & loci seruatore sedis Alexandriae magnae ciuitatis: S Georgio Deo amabili presbytero, monacho & apocris, rio Theodori venerabilis loci siematoris sedis HieroQlymorum. Ioanne Episcopo ciuitatis Portuensis, Abundantio Episcopo ciuitatis Paternae, Ioam ne Episcopo ciuitatis Rhegitanae locum praesentantibus sancti Conc centum C vigintiquinque venerabilium Discoporum antiquae Romae, M. & The

doro religiolo presbytero, & loci seruatore Theodori Deo amabilis Archi piscopi Rauennae. Ioanne Episcopo Thessalonicens. Basilio Episcopo, Sc. Et post finem lectionis epistolae Serpij, quondam patriarchae Constantinopoleos ad Cyrum Episcopum Phasiclis, religiosus Antiochus relegit ex e dem codice sermonem quasi Mennae quondam Patriarchae Constantinopoleos ad Vigilium ripam Romanum. Et dum hic relegeretur, gloriosissimi Iudices S. sanctum Concilium dixerunt. Superflua etiam praesens lectio sermonis extitit, quia penitus fictus & falsus est, eoquod neque in repositis gestis hic siti venerabilis Patriarchi j ehistolarum Mennae sanctae memoriae huius regiae urbis antistitis, sermo qui dicitur Mennae ad Vigilium inuenitur. Sed & in superius posita tertia Actione, dum relegeretur primus liber Dgestorum sancti quinti Concilii, inuenti fiant additi tres falsi quaterniones,

hunc sermonem adstruentes, reliqua vero eiusdem codicis relegantur. Jf Item relegit idem religiosissimus Antiochus exemplaria septimae &octauae Actionis sancti & uniuersalis quinti Concilij transcripta, actis principalibus rei acentibus in venerabili Patriarchio. Dum haec igitur relege. rentur, gloriosissimi Iudices, & sanctum Concilium dixerunt. iamdudum di praesentes septima & octava Actiones, dum relegerentur sancti quinti Concilij,declaratae sunt nobis: sed & in memoria habemus, quod tunc prosecuti sunt ex parte Apostolicae sedis antiquae Romae, falsatam fuisse praedi ctam septimam Actionem , eoquod non sint veraces duo libelli, qui in ea continentur, quasi porrecti a Vigilio Iustiniano & Theodorae piae memoris: ergo superflua existit etiam praefatarum duarum actionum lectio. J

68쪽

6 Perpendat Amicus Lector, quot librorum taliarios Graecorum Natio habuerit , qui caeteros eorum codices omnibus suspectos reddunt. Item quoque porrectus est a suprastripto religiosissimo Anthioco alter codex , quem & relegit, continens ita: Exemplar epistolae Sergii Conitam tinopolitani ad Honorium Papam Romanum. J In tantum vobis fanctissimis in omnibus unanimitate spiritus constrimgimur , ut studeamus omnium consiliorum nostrorum, & actionum vos si cratissimos habere praesidentes: oc nisi plurimum locorum distantia 2- iungeret, hoc utique quotidie gererem , vestrae honorandae unanimisque fraternitatis munito, muratoque notae ipsos circumsenientes consititur attamen quoniam nobiS etiam sermo, atque absque labore litem, quod B studemus , impartit , contestim ea pro quibus haec stribimus, enarramus. Js Ante aliquod certum tempus cum aduersius Persas a Deo confirmatus dominus noster & magnus Victor Imperator promouebat exercitum, propter cenamina a Deo sibi creditae Christo amabilis Reipuis & ad partes Aomeniae prouinciae peruenisset, Vnus ex principibus impiae partis Seueri ex ciabilis, nomine Paulus, in illis locis apparens ad eius pietatem accessit, sermonem prosea errabunda haeresi proferens, Sc. piissima eius regalis magnanimitas, ut verus Ecclesiae propugnator recta atque immaculata edi protulit dogmata, inter quae & unius operationis Christi veri Dei nostri mentionem effecit. Post aliquod vero tempus idem a Deo confirmatus Imperator in Prouincia Lagorum adueniens recordatus est disputa- C tionis , quam sicut diximus secerat ad Paulum illum haereticum cum prinsentia Cyri sanctissimi, tunc quidem eiusdem Christo amabilis Laetorum prouinciae Metropolitanam sedem tenentis, nunc autem magnam Alexandriam regentis: Praedictus igitur sanctissimus vir, his auditis, eius sermnitati respondit neseire subtiliter, utrum unam an duas operationes Christi veri Dei nostri adstruere necesse sit. Ergo per iussionem eius pietatis per literas proprias interrogauit nos praedictus sanctissimus vir, virum unam operationem an duas in Saluatore nostro Christo necesse sit dicere: etsi

quosdam notam sanctorum ac beatissimorum Ρa m unam dicentes operationem. unde nos, quae nostrae erant stientiae, per nostra rescripta ei unificauimus, dirigentes etiam sermonem acclamatorium Mennae sanctissimi quondam Patriarchae huius a Deo conseruandae regiae urbis, προ D rectum ab eo hic praesenti Vigilio sanctae memoriae praedecessori sanctitatis vestrae, habentem , & diuersa testimonia paterna de una operatione, oc una voluntate Saluatoris nostri Christi veri Dei nostri: nihil tamen proprium penitus in huiusimodi nostris rest istis promulgauims, sicut suppetit nos vos sacratissimos, & unanimes, relegentes eorum quae missa sunt exemplaria. & silentium quidem ex illo tempore huiusmodi sustepit capitulum. Quia igitur ante paruum tempus cooperante gratia Dei, &c. pio Zelo sortissimi ac inuictissimi magni Imperatoris excitatus Cyrus sanctissimus Alexandrinae magnae ciuitatis Patriarcha, &c. modeste adhortatus est eos qui in magna ciuitate Alexandrina, quod Euthichetis dc Diostori, Seueri qumque & Iuliani stant Deo odibilium haeresi languentes ad catholicam Ecclesiam accedere. Et post multas disiputationes & labores, quos cum nimiae ,

pudentia & saluberrima dispensatione in hac causa impendit, hoc quod

69쪽

13 D A APPELLATIONI 2 vs festinabat per supernam gratiam ordinauit , &c. ex his autem quae di- Α sta sent, atque stabilita , unum existit capitulum de una operation Christi magni Dei & Saluatoris nostri. His itaque prouenientibus , Sin phronius venerabilis monachus, qui ut ex nunc auditu didicimus , Hie- mPlymorum praesul est ordinatus , nec dum enim hactenus eius ex more Synodica suscepimus, apud Alexandriam tunc temporis positus cum praefato sanctissimo Papa Sta aduersatus est & contradixit aci unius operationis capitulum, duas omnino operationes Christi Dei nostri dignum inquiens censeri, praenominato autem sanctissimo Papa praesertim testimonia ei quorundam sanctorum Patrum prolerente dispersis in quihusdam opusculis siris , unam operationem asterentium, adhaec quoqucta ex abundanti inquiente, quod multoties sancti Patres nostri, ut lucra- Brentur plurimam animarum salutem, dum talia emergerent capitula Deo

placitis dispensationibus, ac placitis usi fuisse videntur, nihil de si1btilitate

rectorum Ecclesiae dogmatum exagitantes, & dicentes, quod oporteat utique etiam in praesenti, dum tantorum millium populorum,salus prae ma nibus ponitur ninil de hoc per contentionem altercati, idcirco quod , sicut dictum est, etiam a quibusdam sacris patribus vox huiusmodi dicta est, nihilque de hoc laedatur rectae fidei ratio, memoratus Deo amabilis Sophroni talem dispensationem nullatenus accepto tulit &c. Nos vero considerantes, incipientem ex hoc inter quosdam hic contentionem exardescere, di scientes quod semper ex huiusmodi decertationibus illae haeresiam dissentiones effectae stat, necessarium iudicauimus omne stu- Cinum ponere ad sedandum atque amputandum talem superfluum vessi rum conflictum ,-ad saepedictum sanctissimum Alexandriae Patriarcham scripsimus, ut postquam unitatem cum his, qui pridem reparabuntur, Deo

auxiliante compositit, de caetero nullum permitteret unam aut duas prose re operationes in Christo Deo nostro, magis autem, sicut laneta, dc uni uersalia tradiderunt Concilia,unum eundemque filium unigenitum Dominum nostrum Iesum Christum, verum Deum operatum confiteri, tam diuinam, quamque humanam, & Omnem Deo deci bilem & homine dignam operationem ex uno eodemque incarnato mo verbo indivise procedere , S ad Vnum eundemque redigere , eoquod unius quidem operati

nis vox quamquam a quibusdam sanctis dicta est Patribus, tamen peregrina videretur, & perturbare aures quorundam suspicantium ad peremptionem Dhanc proserri inconfuse atque secundum subsistent iam unitarum in Christo Deo nostro duarum naturarum, quod non est unquam nec fuit. Similiter autem ,& duarum operationum dictio multos scandalizet, ut pote a nullo sanctorum N probabilium Ecclesiae institutorum edita. Insuper & consequens ei est praedicare duas voluntates, contrarietates circa inuicem haberetes, tamquam Deo quidem verbo salutarem volenti adimpleri passionem humanitate vero eius Obsistente eius voluntuti S resistente, & perinde duo contraria volentes introduci,quod impium est impossibile quippe est in uno eodemque subiacenti duas simul & erga hoc ipsum contrarias subsistere voeluntates . nam salutaris Deum gerentium patrum doctrina opere pretium instruit quod nunqua intellectit aliter animata Domini caro separatim,& ex

appetitu proprio cotiatio nutui vesti sibi secundum subsistentiam Dei verbi

naturae

70쪽

AD ROMANAM s. PETRI CATHEDRAM. 3ν,

A naturalem motum suum essecit, sed quando & qualem, & quantam ipse

Deus verbum volebat: & ut planius dicatur, quemadmodum corpus nostrum regitur di ornatur & disponitur ab intellectuali & rationali anima nostra, ita & in Domino Christo tota humana eius conspersio ab ipsius verbi deitate semper in omnibus mota, Dei mobilis erat , secundum Nisi num Gregorium dicentem contra Eunomium ita: secundum quod Deus erat filius, impassibilis utique est & immortalis . si qua autem passio de eo in Evangelio dicitur, per numanitatem prosecto, quae sitscipiebat pasii nem, huiusmodi operatus est. Operatur quippe Vere deitas per corpus, quod circa ipsum est omnium , Ut sit carnis quidem passio, Dei autenia

operatio, &c. JB L His igitur omnibus a principio ita prouenientibus rationabile simul &necessarium iudicauimus de his quae partim memorata sunt, cognitionem dare vestrae fraternae atque unanimi beatitudini per exemplaria quae a n

his directa sunt, & adhortamur vos secratissimi haec omnia legere, & Deo placitam ac plenistimam charitatem, quae in vobis est, nunc quoque s mentes, si quid amplius minusue inueneritis, hoc per datam vobis a Deo gratiam adimplere, atque per sanctas Syllabas vestras una cum vestra optabili sospitate, quaeque super his vobis fuerint elacita, significare. Jf Item relectum est ex eodem codice restriptum Epistolae Honorij ripae Romani ad eundem Sergium continens ita. Jf Scripta fraternitatis vestrae suscepimus , perquae inuentiones quasdam &C nouas vocum quaestiones cognouimus introductas per Sophronium quemdam tunc Monachum, nunc vero ex auditu Epistopum Hierosblymitanae urbis constitutumaduersus fratrem nostrum Cyrum Alexandriae antistitem, unam operationem Domini nostri Iesu Christi conuersis ex haeres praedicantem . Qui denique ad vestram fraternitatem Sophronius veniens quae

relamque huiusmodi deponens, multiformiter eruditus, Petijt de his, quae a vobis fuerat instructus paginalibus sibi syllabis reserari: quarum liter, rum ad eundem Sophronium directarum suseipientes exemplar, & immentes satis prouide circumspecteque fraternitatem vestram scripsisse, laudamus nouitatem vocabuli auserentem, quod posset scandalum 1implicibus generare. Nos enim in quo peruenimus, oportet ambulare. Enimuero duce Deo, peruenimus vique ad mensuram rectae fidei, quam Apostoli D veritatis scripturarum sinistarum funiculo extenderunt, confitentes Dominum Iesum Christum , mediatorem Dei & hominum, operatum diuinata, media humanitate verbo Dei naturaliter unita, eundemque operatum limmana inessabiliter atque singulariter adsumpta carne discrete inconfuse atque inconuertibiliter plena diuinitate: dc qui corrustauit in carne plena diuinis miraculis, ipse est & carneus enectus plene Deus & homo: passionesti opprobria patitur unus mediator Dei & hominum in utrisque naturis, verbum caro factum, & habitauit in nobis, ipse filius hominis, de caelo destendens, unus atque idem, sicut striptum est crucifixus Dominus maiestatis, dum constet diuinitatem nullas posse perpeti humanas passiones,& non de caelo, sed de sancta est assumpta caro Dei genitrice. Nam per

se vetitas in Evangelio ita inquit. Nullus astendit in caelum, &c. Vnde &vnam voluntatem fatemur Domini nostri Iesu Christi, quia prosecto a

SEARCH

MENU NAVIGATION