Icones opervm misericordiae cvm Ivlii Roscii Hortini sententiis et explicationibvs : pars prior eorvm qvae ad corpvs pertinent

발행: 1586년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

AD SECUNDAM

A Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, Q trabem in oculo tuo non videsξ Aut quomodo dicis fratri tuo, Sine eij clam festucam de oculo tuo, m ecce trabs est in oculo tuot Hypocrita, ei j-ce primum trabem de oculo tuo,& tunc videbis eij cere festucam de oculo fratris tui. B Sedit Moses ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi a maneus'. advesperam. od cum vidisset cognatus eius: non bonam, inquit, rem facis: stulto labore consumeris & tu, & populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium : solus illud non poteris sustinere,sed audi verba mea. C Vnus blasphemabat. Respondens autem alter, increpabat eum dicens : Neque tu times Deum D Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos :Vt in Ore duorum vel trium testium stet omne verbum . Qiwd si non audierit eos: dic Ecclesiae. E Considera opera Dei, quod racilio pollit corrigere quem Deus despe

xerit.

F Exhortare, Q argue cum omni imperio. G Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: m cum interrogaueris, corripe iusto. H Non amat pestilens eum qui se corripit. I Si peccauerit in te frater tuus,Vade Se corripe eum inter te ipsum lum:si te audierit,lucratus eris fratrem tuu . K Facta est rixa inter pastores gregum . Dixit ergo Abraham ad Lot. Ne, quaeso, sit iurgium inter me & te, & inter pastores meos & pDstores tuos:Fratres enim sumus. L Dixit Nathan ad Dauid- Haec dicit Dominus Quare contempsi1-sti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meoὶ

Exod. 18. Matib. I si

92쪽

c a De operibin miseericordiaspiritualib.

I. cor. q. ED. Is

PECCANTES CORRI

GENDOS ESSE

EXPLICATIO II.

VpΕR1vs opus misericordiae ad intellectitatem animae partem eXcolendam reserebatur, quae sicut ignorantia obtenebratur,ita dodi rina illustratur,altera animae pars digni tate non inferior est voluntas: qu ae, quoniam peccati labe inficitur, curandum est, ut correptione adhibita , velut au- , purgetur: cuius operis eXercendi utinam non tam copiosa esset materia Invalescente enim ubi q. homi num licentia, peccatis q. grassantibus, adiuncta humanae fragilitate naturae,quis exit qui se correptione non indignum

affirmare possitλNam si septies in die peccat iustus, & D.Paulus, qui supra tertium caelum elatus fuerat, inquit, Et si nihil mihi conscius sum , non in hoc iustificatus sum; quid de ceteris eκistimandu est qui nulla tacti cogitatione salutis suae, ac quasi

in rcprobum sensum traditi,praecipites ad omne genus malorum feruntur Θ Vere pud Esaiam legimus, omne caput languens,& omne cor merens.E t Regius V ates CX clam ais omnes declinauerunt, simu nutiles facti sunt, no est qui faciat bonum, non est v sq. ad unum . Quo igitur maior ost seges peccatorum, eo diligentius ad ea

resecanda gladius est correptionis adhibendu S. Pertinet autem munus corrigendi in primis ad eos, quibus ceterorum cura mandata est, 'Minacis P. SI H Quasi imperantis est. Vnde D. Paulus ad eos, qui praesunt dicebat Exhortare,& argue cum Ginrii imperio. Ideoq. in arca foederis, quae typus est sacerdoti j,pij sane doctores,&graues interprciameiae omnia illa conclusa fuisse, tabulas legis ad scientiam ι manna ad suavem adhortationem , virgam ad seueram, de qua agimus correctionem designanda. Similis illa est allegoria, qtiae in basi tem plia Salomone extructi consideratur. Hic Cherubim eXculpserat, quo scientia,bo uem quo mansuctulo, leonem , quo itis,& acrimonia in corrigendo CX primitur. Et haec quidem correctio ad gubernatores pertinens inter iustitiae actus adnume

ratur.

Est autem altera,quae ex charitate tanquam ex proprio sonte derivatur.Priorem illam qui praesunt tibi proprie vindicant: alteram vero CHRIs T VS communem omnibus esse voluit. Illa peccatum respicit, quatenus com uiae bonum perturbat: haec peccatu respicit,quatenus nocet peccanti. Illa sepe formidine poenae subditos ad vitae compellit emendationem: haec eosdem ad scelera detestanda virtutis amore allicit. Illa ad aliorum terrorem, S egemplum grauis & molesta est: haec ad eius, qui corripitur salutem, lenis,&iucunda. Illam si qui effugiant, excusati' ne se dignos iudicant : hanc nulla causa est quamobrem quis toto animo amplecti non debeat. Illa palam inflicta tubore'. atq. etiam dolore correctos assicit: haec solo Deo teste

eracta spem diuinae gratiae recuperandς animum mirum in modum recreat. illa demum

93쪽

Tars po terior Explicatio II.

demum in diicta maxime est, ut quidam putant, quod dignitas di exi stimatio su pe moris ita quem peccatur publico supplicio recuperari videatur, ne prstermissa animaduersio contemptum regentis pariat ; hac recepta, Deo honorem restituimus,

quena,quantum in nobi Stilorat, ad C meram US. .

Opus igitur corrige ii, quod est charitatis, &ad quod omnes a CR RIsr o inuitamur, in primis ut persequamur, dici non potest quam id utile sit, & quam suaves sui fructus pariat, cum his, qui corrigunt, tum his, qui correetionem quis animis

amplexantur. Is enim, qui correctionem alacriter excipit, uberrimos fructus comparare potest eodem tempore gratiam sibi a Deo conciliat ; non modo prςterita peccata evellit, scd, si 'lus forte machinabatur, reprimit; cauet certe, cum non amplius peccandi securitas audaciam alat,testimonio conscientis,ac fidelis amici oratione retardatus. Itaq. si non omnino vitia excinduntur, inhibentur certe, & intermittuntur, ac interdum spes est, ut assidua adhortatione penitus deleantur. Quod si obstinatus sit, eius certe ad te fructus reuertetur. Qui autem corrigit sibi ipsi non id faciendum de quo alium admonet,legem imponit, ne ipsi iure ob ij ci possit; frater

cij ce primum trabem de oculo tuo Deinde excitatur,& inflammatur charitas,cum alienam salutem procuret, Si animam fratris lucretur: tum gratiam ab angelis init,d mone de consilio suo deturbato. Plurimum deni q. apud Deum meretur, dum se honoris ipsius acerrimum defensorem ostendit. Merito itaq. utrum l. D. Iacobus adhortabatur illis verbis. Fratres mei,inquit,siquis errauerit ex vobis a veritate, &conuerterit quis eum, scire debet quoniam qui conuerti fecerit peccatorem de errore viae,salvabit animam eius a morte, & Operit multitudinem peccatorum.

Quod si aliquis dicat, quid ad me pertinet hunc vel illum corrigere, nii quid ego, ut dicebat Cain,cus os fratris mei sum λ satis mihi sit,si animam meam saluauero. At id ipsum tibi ad salutem comparandam imponitur, ut alterius salutem correctione procureS.Nam ut Salomon ait, Unicuiq. mandauit Deus de proximo suo. Ac si Dei filius ad nos corrigendos homo inter homines versatus est, ac sanguinem preciosissimum pro omnibus dedit, quid hominem non hominis causa facere par est Quod si, ut in sacra scriptura legimus, unius peccato ira Dei super omnem populum descendit, polluiturq. CX uno peccatore populus, non secus ac ex oue morbida uniuersus grex inficitur, merito timere debeinus, ne ceterorum peccata nobis etiam obsint.

Modus autem in primis,atq. prudentia in corrigendo adhibenda est; ac prςcipue illud caput tenendum erit,ut peccantem solum ac secreto omni pietatis Officio ob secremus, Vt a Viis peccatorum recedat, c lestia pi sinia, inferorum psnas secum meditetur, anim deni q. si is prospiciat, illud CAR 1 sT I in primis proponendo, Quid prodest: homini si uniuersum mundum lucretur,animae vero suae detrimetum patiatur3Quibus peractis,si ille o si enderit poenitentiam, lucrum maXimum, sin minuS, Deus non deerit tibi pro tam prompta voluntate. In vitio pietatis ossicio illa etiam regula seruanda erit, quam primam voluit esse in corrigendo D. Hieronymus,cum diceret, Nostatim peccantem prodendum esse, ne si semel pudorem, aut verecundiam perdiderit, Sc ipse in peccando obduret ι ac tu proditor potius, quam corrector fraterni criminis videare. Interea cauendum, ne quid intempestiue fiat, aut praeter decorum : aliter enim cum publicis peccatoribus aliter cum secretis: aliter cum aequalibus,aliter cum maioribus,aliter cum iracundis, aliter cum mitibus aliter cum doctis, aliter cum ignaris,aliter cum rusticis,aliter cum nobilibus , aliter in leuioribus peccatis, aliter ingrauioribus, aliter in sortuitis, aliter in quaesitis erroribus, aliter in foro,aliter intra domesticos parietes,aliterct: in familiaribus , aliter cum exteris, & ignotis agenduerit. Quorum omnium regulas tradere longissimum esset, sed prudentiae cuiusq. relinquitur. Hii ius exemplum praeclarum nos docuit Nathan propheta.

H Dauid

s. c. I . OTaurus

Plato . tres

ce corrigantur. Iac. . Gen. at

94쪽

Tertu lib. de pani.

Legesis est Euseb. lib. 3

tat Clemen. Alexandrianum Irenaeum lib. 2. aduersus hareses.

De operibuου misericordia piritualib.

David ReX grauiter peccauerat, & adulterium, nece innocentis cumularat. Ad quem Nathan propheta, quasi iudicium alterius rei accepturus accessit. Eiusdem, inquit,Vrbis duo erant homi nes,alter ditissimus gregum, armentorum q. copia af fluebat; alter pauperrimus nihil habebat omnino praeter ouem unam, eam q. tenet lam,quam sibi emerat, nutrieratq. eam quasi filiae loco habens. Accidit ut peregrinus quidam diuitem conueniret, cui ut conuiuium pararet, nihil de armentis, aut gregibus suis attingens,aut imminuens, ouem, quam pauper diligentissime apud se asseruabat,in conuius epulis apposuit. Quaerere Nathan cogitabat quid de hoc Regi videretur, cum ille non expectans interrogata, eXcandescens subito exclamauit.Viuit dominus,quoniam filius mortis est vir,qui fecit hoc: tunc Nathan opportunissima corrigendi occasione oblata: tu Rex, inquit ille es: Quamobrem haec ait

Dominus Deus Israel; ego unxi te in Regem super Israel,&ego defendi te a Saulis insidiis; qui dedi tibi domum Domini tui,& uxores,& si parua sunt haec, addam tibi

multo maiora: quamobrem igitur contempsisti verbum Domini, & scelera haec auasus es in conspectu meoλVriam Hetharum percussisti gladio, & eius uxorem in uxorem tuam accepisti. H. aec atq. alia dixerat Nathan, cum David correctione humili ter recepta, peccaui,inqllit, Domine. Ac Nathan subdidit, Dominus quoq. transtu lit peccatum tuum; non morieriS. Vides quam alte sit exorsusΘquam leniter, quam prudenter parabolam essin Yerit, qua ita in animum Dauidisse se insinuauit, ut quasi in alium sententiam ferens se ipsum codem naritλPraeclare Tertullianus leuioribus primum remedijs, tum demum,chirurgorum more, cauterium adhibendum esse voluit. Nunquam vero de proximorum salute desperandum est . Quis enim CX seminis corruptione tantam segetem, aut ex prodigi illius bonorum sitorum omnium depraedatione tantamcouersionem sperassetΘAn non dicit CAR I sτ v s, non veni vocare ita stos, sed peccatores ad paenitentiam λ ltaq. horum salus correctione quaerenda erit. Neq. adeo quorundam, qui longe a salute aberrani,humanis cupiditatibus inuoluti,consuetudinem detrectare,aut amicitiam odisse debemus, fieri enim potest ut eos consuetudine nostra iuvemus. Ad hunc sinem CH Ri s et vs inter vulgi obtrectatoreS cum publicanis,ac foeneratoribus,instar medici inter agrotos versanti Sepulabatur. Non erit alienum quiddam hic exponere, quod Eusebius ex libro quodam Clementis Alexandrini se desumpsisse scribit. Ioannes cum ex insula Pathmos fuisset reuocatus, rogabatur, ut proximas Ecclesias inuiseret: quo in munere visitandi ado lescentem optimae, ut videbatur,spei conspicatus, commendauit eius loci Pontifici,qui omnem curam,ac studium in eius institutione adhibuit. Sed progressu tem poris postquam adolescentem erudierat, ac salutari aqua expiauerat, indulgentius paulo habere coepit;quod ille ut aduertit, voluptatum illecebris irretitus, nullum erat facinus tantum, quod non suscipere, ac perficere auderet: quin etiam ita se

egregium praestitit in hac uiuendi licentia, ut statim magistros omnes longo inter' uallo superauerit. Vide quo prolapsa sit indulgentia illa λ iuuenis autem se antesignanum siue praedonum,siue sicariorum quorundam professtis,in agro cum aliis versabatur.Accidit Vt rursus Ioannes quorundam precibus illam eandem regionem inuiseret: ad quam ut venit,adiit in primis Potificem quod apud ipsum deposuisset, repetit. Hic senex illachrymari; perditum iuuenem, iam q. sicariorum ducem factum, montem quendam Occupasse narrat.Qua re commotus Apostolus, equum subito conscendit: vivenit ad eum locum, in quo perditus adolescens agebat, eum praedones retinuertit: Itaq. longe prospiciens Dux veniebat armatus,ad certam ut sperabat praedam . VC-rum cominus agnito patre sanctissimo,perculsus animo diffugit; Apostolus subdi tis equo calcaribus, ita fugientem insequebatur. Quid fugis conspectum patris fili, ac inermem senem iuuenis armatusλRestitit tandem victus adolescens,ac vultu de

misso

95쪽

Pars posterior Explicatio I I. T

misso primum arma abiicere,deinde collacrymari, ad pedes Apostoli prouolrii , ac veniam admissi sceleris petere, Apostolus dexteram,quam ille caedis consciam occultabat deosculatiis, quasi expiata paenitentia esset,ad Ecclesia reuocat,ubi crebris ieiuniis,ac precibus una susceptis,veniam a Domino precatur. nec ante Apostolus destitit, quam eum omnino paenitentia mutatum,atq. correctum, ecclesiae praefecit. Quod exemplum quem non commoueat Ad fratris igitur salutem nullum locurelinquere, nullam praetermittere occasione debemus, ut dicere possimus nos fratrem fuisse lucratos. In quo in primis laudandi sunt,qui ex altiori loco verbii Domini populo proponentes, attendunt illis verbis Apostoli: Argue,obsecra,increpa,cuomni patientia ac doctrina. Qui non populi prurientis auribus Plausum secuti,ani morum motus pr cipue procurant, &lacrymas vel ab inuitis dicendo eliciunt: potentes in doctrina sua exhortari,& eos qui contradicunt redarguere. Quae duae Euangelicae praedicationis partes praecipue esse videntur:in quibus strenuam naua. runt operam & antiqui, &noui testamenti Patres, ac Prophetae: quorum ille maximus Ioannes Baptista in ipso ingressu praedicationis sus coepit arguere mundum de peccato,&ης μὴ & de iustitia. Cuius quidem partis, quae in reprehensione posita est,id maius studiui merit,ut scilicet, impiis religione;tenacibus liberalitate, libidinosis continentiam,sacrilegis sanctitate,inhumanis misericordiam, ceteris q. vitiis contrarias virtutes opponatiNe de ipsis illud dicatur ue Propheis tui viderunt tibi falsa &stulta,nec aperuerunt tibi iniquitatem tuam, ut te ad ps nitentiam pro-,

no carent.

Hic mos corrigendi non sine maxima utilitate inter amicos exercetur, siquidealter alteri,monendo maxime prodest. Itaq. fugiendi adulatores,in quos, ut ille dicebat,deterius est,quam in coruos incidere. Illi enim mortuorum cadauera: hi animas deuorant vitiorum .Qui vero in peccato deprehensi,admonentur,&corriguntur ab aliis, quo nim 'Omnia,aobeneficij loco accipere debent. Nam, ut dicebat S eneca,Mone iis libenter,si reprehenderis patienter. Si merito obiurgat te aliquis,scito quia prosuit si immerito,scito quia prodesse voluit. Non acerba,sed blanda timeas verba: millum enim beneficium maius homini dari potest,quam id quod ad salutem recuperandam pertine quale esst hoc accipere. Vere Salomon, viro,qui corripientem dura ceruice contemnit, repentinus superueniet interitus: & rursus Egestas & ignominia et,qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit increpationibus glorificabitur.

Stobaeus in apophteg. c. de adulatione id tribuit Antiubent.

96쪽

I NOVISSIMIS PASTORE MOPROVERBIO ECCLESIAST CAPITE

97쪽

Eduxerunt eum, posuerunt extra ciuitatern , ibi l. locuti sunt ad eum diceres: Salua animam tuam moli respicere post tergum, nec stes in omni circa regionem: sed in monte saluum te fac, ne & tu

simul pereas. Cum q. abijsset populus, iniit consilium Rex Roboam cum senioribus , qui assistebant coram Salomone patre eius, cum adhuc Viueret,i ait: Qupd datis mihi consilium, ut respondeam populo huic λ Qui dixerunt ei: si hodie obedieris populo huic, & seruieris,& petitioni eorum cesseris, locutusq. fueris ad eos verba benigna, erunt tibi serui cunctis diebus. Erit saltis,ubi multa consilia sunt. D Et nunc itaq. dico vobis, discedite ab hominibus istis, & sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissoluetur: si vero ex Deo est, non poteritis dissoluere, ne forte in Deo

repugnare Videamini.

E Si vis perfectus esse, vade & vende omnia, quae habes, & da paupe

ribus , Q habebis thesaurum in caelum,& Veni sequere me. F Dixit autem Hieremias ad Sedechiam : Si annunciauero tibi, nunquid non interficies meξες, si consilium dedero tibi, non me audies. iurauit ergo Rex & dixit Hieremias -- si profectus exieris ad Principes Regis Babylonis, vivet anima tua, ciuitas haec non succendetur igne,& saluus eris tu,& domus tua. G mamobrem Rex consilium meum placeat tibi, εὶ peccata tua eleemosynis redime, & iniquitates tuas misericordijs pauperum: Forsitan ignoscet delictis tuis

98쪽

; S De operibin misericordiaspiritualsib

DANDUM ESSE

EXPLICATIO III.

R A E T E R ignorantiam, atq. peccatum, alia non leuis miseria premit genus humanum quod, cum non intuendo ut angeli, sed ratiocinando intelligam tis, sepe in medio ratio cinationis cursiti in varias dubitationes, tanquam in scopulos, incidimus, quae nos fluctuantes, atq. ancipites reddunt. Est haec ingeniorum nostrorum infirmitas, ut neq. statim ijs, quorum veritatem intima contemplatione scrutamur, scopum attingere possimus ι & in externis actionibus tape ita incerti seramur, ut viri parti adhaerere utilius sit,omnino nesciamus. Contemplativam igitur,activam q. vitam una dubitationis pro cella perturbat, sed non uno eodemq. modo, aut pari exitu semper. Dubitant phi losophi quot rerum naturalium initia sint,quid motus,quid tempus, quid locus sit inter sese disquirui, nec caeli spatia, aut siderum interualla,atit Lunae bolis q. cursus ita adhuc metati sunt, ut consentire potuerint. Molesta haec quidem ambigentium pugna, & in qua multus labor impenditur, ut non sine causa Salomon cum diceret, Proposui in animo meo quaerere,& inuestigare sapienter de omnibus, quae fi ut sub Sole, statim adiunxerit: hanc occupationem pessimam dedit Deus fi j ijs ho

minum .

Sed haec tamen, quae uni speculationi subiecta sunt, solam q. pro fine scientiam habent, non stini eius generis, ut siue cognita siue ignorata aliquod animae, corpori Ue detrimentum afferant; nec in his, quae occurrunt dubia, consilio, sed doctrina explicantur. Aliassent activae viis propria, te quibus accidit, ut sispe numero dubite' mus, quorum l. dubitatio, aut animarum saltiti, aut eXterioriS viis commodis noxia, opportuno est consilio propulsanda. Cur autem philosophi cs,cetersq. aliarum doctrinarum dubitationes sub consilium non cadant, facile quis animaduertet, si vim consilij,& earum rerum,qus in scientijs agitantur naturam considerabit. Consilium enim damus, aut petimus, vel ob vitandum malum, vel ob consequendum bonum,de q. his consulimus, qu opera nostra aliter atq. aliter fieri possunt. Scientia autem ea tractat,qus aut immutabilia stini, ut vitari nequeant, aut ita motui subiecta. ut uniformiter semper moueantur, aut si difformem motum habent, non in nostra ullo modo, sed in naturς stini potestate. Quare,ut horum,qus diXimus, CXem pia attingamus, nec si diameter commensurabilis est costς consultatur, quia hoc incommutabile prorsiis est ; nec de ortu, atq. occasu siderum, quia hoc uniformiter semper fit; nec de imbribus aut ventis,quia lisc naturalia sunt, nec pendent CX Operibus nostris.

In his

99쪽

Pars posterior Explicatio III.

In his igitur,qtis dubitationes accidunt, relinqtiamus philosophis ardenti studio, ac disputatione discutiendas; nos ad ea dubiaeX animis proχimi repellenda conauertamur,quae activi vitae sunt, qui biis'. insidentibus periculum est, ne ille damni aliquid vel corporalis, vel spiritualis patiatur. Verum lis quoq. dubitationes duorum sunt generum mam vel circa finem,Vel circa media, quae ad finem ducunt, versantur: inter quae illlid discrimen est , quod qui de fine dubitat, errat; nec consilio, sed doctrina sanandus est: ad quod primo spiritualis misericordiae opere sumus incitati:qui vero de mediis dubitat,nec scit qua via ad optatum finem tendat,hic ne sorte oberrans graui aliquo infortunio afficiatur, sagaci, & prudenti consilio est dirigendus. Consilium enim, ut inquit philosophus, non est desine; sed de his quae In εthis. sunt ad finem. Cum igitur homo unum summum atq. vltimum finem habeat, quisEutid. l. a. est vita aeterna, fines tamen minores , ac speciales diuersos sibi pro varietate actio

num,aut negociorum proponere solet.

Vtrum q. genus finium suis mediis indiget: in quorum electione dubitationes saepissime oriuntur, ita plerun q. difficiles, ut graui cura torqueant animos dubitantium; dum definire nesciunt,sit ne hoc vel illud potius agendum: ita pernicios,

nonnunquam, ut ex eis non prudenter CXplicatis maxima oc animae ,& corporis detrimenta consequantur. Atq. ut ab eo, quod maioris momenti est, incipiamus, in his, qtiae ad vitam aeternam, atque ad animae salutem pertinent, dubitanti consilium dare, quis dubitet, pietatis opus esse pulchrerrimum Nam quo anima nobi lior est corpore, quoq. caelest i a bona maiora terrenis, hoc opera quibus animae ad caelum iter paratur, praestantiora sunt illis,quae in solo corpore conquiescunt. Quae

igitur sunt in quibus de animae sitae salute laboranti dubitationes accidere possuntλSane de his, quae penitus determinata sunt, nemo dubitat. Ideoq. nec virum Deus adorandus,nec utrum parentibus honor exhibendus, nec utrum a furto,aut homicidio cauendum, quis tiam, nisi aut demens, aut prorsus ignarus,dubitabit. Sunt alia in spirituali negocio, quae pluribus modis effici possunt, nec habent, certas & determinatas vias: in quibus id considerandum est, ut de illis viis , melior ac tutior eligatur. Exempla horum innumera tradi possent, rei intelligendae causa;

breuiter tamen unum tantum proferemus. Diuina aliquis inspiratione tactus, &aciperennis gloriae desiderium eXcitatus, inundo renunciare constituit, sanistaeque religionis iugo colla summittere: hunc sibi tanquam certum scopum proponit; iam praeteritorum oblitus est, fixaq. ac stabili intentione exiit de terra sua, & de cognatione sua,&dedom: o patris sui, unum ei modo dubium superest, in quo non solum,ut quendam finxit antiquitas in bivio positus haeret; sed innumerabiles vias respicit, bonas,ac laudandas,&sanctissimorum hominum tritas vestigijs: varios videt religiosorum ordines,di tersa in si ituta considerat. Ipse quod potissimum se quatur,ignorat. Accedit scelerum artifex, & bonorum dissita sor daemon , qui men tem ad sanctum opus anhelantem variis illusionibus perturbat, et q. vim dubitatio nis auget,tentans si fieri possit hominem vel a proposito boni operis auocare, vel ad id genus religiosi instituti compellere, in quo aut eum non perseueraturum,aut minus laudabilem vitam acturum existimet. Hic si prudentis hominis fidele consi lium adsit,perpendet singularum familiarum statum, leges, labores, vigilias, parilitentiam, libertatem, occasiones, ceteraq. huius generis considerabit, & haec cum eius natura diligenter conferet; ac,quamuis non sit apud Deum impossibile omne verbum, tamen ad illud maxime adhortabitur,unde eum uberiorem animae suae fructum reportaturum existimabit. Quis hoc opere, quantum animae proximi utilitatis asseratur, non videt/Cuius utilitatis afferendae tam multiplex occatio est, quot sunt in vita humana actiones, in quibus se tartarei hostis astutia immiscere solet,

ut contra salutem animarum nostrarum eXitum habeant. Huius vero generis consilia tradere, quae ad animae salutem referuntur, religiosorum in primis hominum sapientiae

100쪽

De operibus misericordia I piritualib.

sapientiae conuenit, & eorum praecipuum munus est, qui animarum gubernationi inuigilant. Quos ideo oportet & scientia,&prudentia est cinstructos, ut illud eae plere possint; Labia sacerdotis custodiunt scientia,& legem requirent ex ore eius,quia angelus Domini eXercituum est. Sed cum,uti diximus, in rebus quoq. temporalibus plurima accidant, ex qtribus grauia damna, alq. infortunia timentur, erit Christianae pietatis dubitantem proXimum fido consilio iuuare. Eorum tamen maYime in hoc opere pietas illustris esse potest,qui cum se causarum patronos profiteantur, ceterorum liteS, ac negocia minanibus habent. Ex consilio enim perperam dato,& non recte explicata dubitatione, eversiones familiarum,oppressiones pauperum, litium aeternitas, iniustς bonorum occupationes graues inimicitiae, frequentia homicidia,miserorum desperationes, integrartim deniq ciuitatum ,& Rerum pub. ruine quandoq. consequutur. Quare minime dubium est,quin eiusmodi homines,qui viris scientiae nomine con 'tra iustitiam abutuntur, talium malorum in se culpam contrahant, damnorum q.

quae alij patiuntur, restitutioni obligentur. Si quidem aut gratia allecti, aut territi potentia aut corrupti pecunia, iniquis consultationibus efficiunt, ut videatur bonum malum, & malum bonum ; & paupere despecto, ditioribus patrocinentur. Quanto melius praeclarum iustitiae egemplar D. Iuo, quem legimus, egentium controuersias non modo sine ullo pretio esse complexum , sed etiam ad se facillim tum illis aditum semper praebuisse; nec patienter tantum audire solitum ; sed propriis opibus tenuiorum egestatem, viduarum , ac pupillorum solitudinem esse tutatum. Similem pietatem vetus in Urbe Roma institutum aemulari videtur, quo Patres, qui in integerrimum Auditorum Rotae, init consistorialium Aduocatorum Collegium ascribuntur , iuramentum praestare solent, se pauperum inprimis patrocinium suscepturos. Sed Si Charitatis, & Pietatis in Urbe congregationes hunc potissimum ob finem erectae sunt, ne pauperibus consultores dees sent,qui eis in causarum suartim dubitationibus opem afferrent. Nunc ut ad id veniamus, quod commune es: Christianorum omnium, quale consilium esse debeat, hoc est quibus conditionibus ornatum, breuiter explica bimus. In primis consilium maturum esse conuenit, hoc est non praecepS,ac temerarium. Quare Salomon ait, Qtii festinus est ped1bus, offendet. Nam cum ea res, quae consilio indiget, pluribus modis fieri possit; quo minus habet certas ac definitas vias ut efficiatur, tanto in ea diligenter consideranda, plus temporis cst insumendum. Qua in consuetudine, quatuor ante oculos sunt habenda, ut sit utile, facile, certum, actutum; de haec suis contrariis semper anteponcnda, pernicioso, difficili, incerto, &periculos . oportet quoque consilium eis e fide te: quoniam cum ad utilitatem dubitantis sit referendum, perspicuum est, eum qui perfide, ac non sincera intentione dat consilium, damnum homini , ac perni ciem moliri. Tale consilium vocatur dolosum; quia prodit hominem, qui in te confidit. Quod quam graue peccatum sit Salomon ostendit: Sicut noxius est, inquit, qui mittit lanceas &sagittas in mortem , ita qui fraudulenter nocet amico suo. Requiritur etiam in consilio, ut sit liberum, ac vacans assentationes in quo adulatorum improbitas damnanda est, qui dum placere auribus Principum student, vera silentes ; eorum vitam, ac totius regni salutem grauissimis is pepe riculis exponunt. Vt verissimum esse Salomonis distum illud intelligamus: Qui blandis, fictisque sermonibus loquitur, rete expandit proYimo suo. Praeterea iconsilium laudatur , si sit secretum. Nam cum is, qui dubitat, tecum intima ar

cana libere exponat, effundatque, ut ait Ambrosius amico animam suam; aeqtium est, ut tu ea, in occulto cordis tui retineas, nec in vulgus edas : cum praesertim ex

reuelatione consili j possit quandoque graue proximo damnum euenire. Quare Salomon, ut denudat arcana amici, fidem perdit. Deniq. considerandum est,

SEARCH

MENU NAVIGATION