Icones opervm misericordiae cvm Ivlii Roscii Hortini sententiis et explicationibvs : pars prior eorvm qvae ad corpvs pertinent

발행: 1586년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

Tars posterior Expliario I f L.

ut consilii ina sit opportulatim , ne re iam deplorata, non modo proXimo viii ita tem non afferamus, sed ei inanem spem, & vero etiam laborem sit peruacaneum addamu S. Visis conditionibus consili j, reliquum est, ut ad eas e Xequendas animos nostros incitemus: quod facile fiet, si considerauerimus, quam uberes fructus asserat: quamobrem qui proximo dubitanti consilium dat, in primis Cug 1 sr v Mimitatur: de quo in Prophetis legimus, venisse ad nos magni consilij angelum :cuiusque celebre est nomen apud Esaiam , admirabilis convitarij, quique donec in his terris fuit, filutaribus semper consiliis humanum genus instruere non destitit: quem secuti Apostoli, cum verbo, tum Epistolis ad diuersas gentes dimissis, quid aliud conati sunt, nisi ut nutantes, & in rebus fidei dubitantes, confirma. rent λ Horum vestigiis insistens D. Antonius ex eremo saepe egressus esse dici tur, &Alexandriam accessisse, Aphraates autem, ipse quoque eremita, tuguriolo relicto, Antiochiam circumcursare solitus , ut Christianos ob haereti cortim impietatem periclitantes consilio iuuarent. Tum Vero, consilium dando, amor proximi ,&charitas erga se ipsum prouocatur, qui cum se adiutum, arque ex ali quo graui periculo liberatum deprehendit, qui facere poterit, quin tanti auctorem boni summopere diligat λ Tuq. ob idem opus Deum ad te amandum multo magis prouocas, qui praecipit tibi, ut proximum tuum diligas, non secus ac te ip-

Extremum illud est, ut qui dubitationibus animum perplexum habent, consilio se indigere cognoscant, aliorumque sententias in rebus dubiis exquirere non sibi indecorum putent. Nam licet homo per se ipsum possit inuenire vias ad aliquid agendum,cum tamen verum sit tritum prouerbium, plus duos oculos quam unum videre ; ideo prudentis est , in dubiis, cum aliis conferre difficultates, nec proprie prudentiae nimis inniti, quae facile falli potest. Ad hoc nos Salomon adhortatur illis verbis: Fili sine consilio nihil facias,&post factum non paeni tebis.Atque ut idem alibi dicebat, Erit salus, ubi multa consilia sunt.

In primis autem, in dubitationibus nostris Deum consulamus oportet. Nam si veteres oracula ad ijsse feruntur, quae plena erant errorum , quid nos agere Conuenit cum Deo, qui nec falli nec fallere potest Ideo Tobias ita filium adhortabatur: Consilia tua in ipso permaneant. & apud Salomonem habetur: In oratione confitebitur domino, & ipse diriget consilium eius. Id adeo David rex factitauit, qui in rebus dubiis considere solitus est Dominum. Secundo reseremus dubita tiones nostras ad viros bonos : quoniam eorum consilium minime dubium est, quin saltem ex recta intentione praebcatur, habeatque quantum fieri poterit, Omnes, quas sit pra indicati inuis conditiones. Praeter quam quod Deus ipse seruis suis multa commimicat, itiYta illud. Abscondisti haec a sapietibus & prudentibus. 6c reuelasti ea paruulis. Ideoque ad religiosos piosque homines in omni genere nego. ciorum confugiendum erit: quod illis Salomon verbis ostendit: Cor boni consili j statue tectam,& a consiliario malo serua animam tuaria. Observemus etiam illud Sa lomonis Causam tuam tracta cum amico trio, quoniam cum amicuS erga amicum non aliter atque erga se ipsum a flectus sit, certe sperandum est eum tale consilium daturum, quale sibi ipsi sumeret. in pretio habeamus senum consilia,de quibus Iob. In antiquis est sapientia,& in multo tempore prudentia.Et merito: nam cum sen CS multa 1int experti, ex eventibus aliarum rerum facile possitiat de his, de quibus dii bitamus utile consilium dare Unde Salomon: In multis eX pertus, cogitabit multa. Quare cum Roboam, ut in libris Regum legitur,reiecto senum consilio, iuuenum aequalium suorum sententiae acquiescens populo grauia oncra imposuisset, de fi ciente Israele, regia tun silmma Dauidis virtute fundatum, ac sapientia Salomonis constitutum amisit. Se qiremur demum consilia sapientiim, qui, &si illa non eXpe.

De utroque

scribit

cap. I S. l gen. etia est Theodoritubist. fuae lib.

q. cap. 26. Eecl. 32.

Prou. 24. De antiquorum oracu

lis lege Lect- uicentim in

dies. de diui

102쪽

za De operibu ae mi sericordiaspiritualib.

Tob. I. Eccli. 6.

rientia multa viderunt ι tamen quod usus rerum in senibus cilicit, id millis multa lectio,&diuturno studio acquisita doctrina praestat. Ita Tobias: Consilium sempera sapiente require. Quare sicut rari sunt sapientes qualem Olim consultum Va tum oraculum vix multis e millibus unum retulit, ita iure Salomo hortatur: Multi pacifici sint tibi,sed consiliarius unus de mille. Hac enarratione docuimus primum quomodo nos aliis consilium dare con ueniat: deinde exposuimus a quibus nos ipsi consilium sumere debeamus. In primo nos erga alios misericordiae opus eXemcemus: hoc secundum nisi egerimus, erga nos ipsos immisericordes, atque impij fuisse videbimur.

104쪽

CORRIPara M

CAPITE

105쪽

ICONEM

A Benedictio perituri super me veniebat, incor Viduae consolatus

sui a

B Audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, ut pariter Venientes Visitarent eum, consolarentur. Et sederunt cum eo in terra septem diebus, ε scptem noctibus: & nemo loquebatur ei verbum. Videbant cnim

dolorem esse Vehementem.

C Venerunt ad Ioseph fratres siti, proni adorantes dixerunt, serui tui sumus. Quibus ille respondit: Nolite timere, ego pascam vos, Q paruulos vestros; consolatusque est eos, de blande, & leniter est locutus. D Rogabo patrem,& alium paractetum dabit vobis. E Apparuit illi Angelus de caelo, confortanS eum. F pater Abraham miscrere mei. G Dicit Iesus Marthar,resurget frater tuuS. H Iudaei erant cum Maria Magdalena in domo, d consitabantur

eam .

I Nolite expauescere, Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum, surrexitmoncst hic. K Apparuit primo Mariae Magdalenae. L Dominus misericordia motus super eam,dixit illi,nolissere, ac cessit,& tetigit loculum. M Affligebat Annam aemula eius : porro illa fiebat,& non capiebat cibum: Dixit ergo ei Helcana vir eius: Anna cur fiesὶ B quare non comedisὶ&quamobrem affligis cor tuum ZN Flebat mater Tobiae, atque dicebat, heu heu me, fili mi, ut te misimus peregrinatumὶ cui dicebat Tobias. Tace & noli turbari, sanus est filius noster.

106쪽

De operibin misericordia piritualib.

MOESTOS CONSOLANDOS

ESSE

EXPLICATIO I III.

O M M v N r sapientium opinione receptum est,quatuor prς-cipuis perturbationibus naturam humanam subiectam esse, quae sunt,spes,gaudium, metus,ac dolor. inter quas illud discrimen est in primis,quod earum duae circa bonum,duae circa malum versantur. Eaedemq. bonum, aut malum , vel ut futurum, vel ut pro essens respiciunt. Speramus enim bene nobis aliquid euenturum, idq. cum venerit, gaudio afficimur ;pariter g. impendentis mali timore perturbamur; quod cum acciderit, in dolorem nos, luctum,& lachrymas damus. Ac primis quidem duabus perturbationibus, spe, gaudioq. affecti,cum uia sint sorte contenti, misericordiam erga secta uisquam non requirunt. QuOS vero aut venturq calamitatis rerror,aut praesens iam ipsa calamitas premit, ad eis pia Sc prudenti consolatione subueniendum, merito vel natura ipsa diice incitamur. Hi enim duo miserabiles nostrae mortalitatis affectus, ita animos deij cere solent,ut eX eorum quolibet,grauis qusdam miseria nascatur, quae uno, & communi nomine maestitia appellatur. Quare&Christus instante iam passionis suae tempore, etsi non dum sacrilegas in eum manus Iudas armauerat; moerorem tamen suum verbis illis significa bat: Frisiis est anima mea us'. ad mortem. Et Iob praesentium calamitatum turba circuitatus dicebati Ecce clamabo uim patiens, et nemo audieti, vociferabor,& non est qui iudicet. Quot igitur sunt aertim iis,quibus stibij cimtir, totidem ex causis euenire potest , ut moerore,ac tristitia assici mur. Aerum nas autem, quis in finitas, at q. innumerabiles esse non videt 3 Quare nihil facilius quam hominem in Cerere. Nihil est prorsus in mundo, cuius si vel spe conseqtiendi, vel obtenti possessione excidamus, non statim moerore afficiamur. Interdum vero, etiam nullis apparentibus causis , callidi hostis instinctu, ita pest ilens hic morbus cordis nostri recessus invadit, vi maxima repente tristitia opprimamur. Sive enim ad caelum, siue ad terras, ac maria oculos conuertamus; seu nosmetipsoS, seu proximos intueamur;& ex his seu amicus, atq. affines, seu alienos cogitemus; seu opes,seu honores, seu mundi fama, seu deni q. nostra salus animo obuersetur, undiq. angustiae, atq. afflictio spiritus. Tanta est autem vis huius affectus, ut in animum admissus, totis nonnunquam sensibus haereat; nulla se consolatione amoueri patiatur, hominemq. in adeo obstinatam desperationem tradat,ut&commercia ceterortim praeternaturam fugiat, dc necessarijs alimentis abstineat,& vitam ipsam odio habens, foeda, & horrenda mortis genera non reformidet. Quis igitur non intelligat, quam laudandum humanae misericordiae opus exhibeat, qui cura,luctu,ac moerore victum, atq. in periculosiis

107쪽

Pars posterior Explicatio IIII. 7

mos atrico nili tutum erigere ac recrCare coneturὶ Qtiare merito sanctus lob hoc de

se nobis proponebat e Xena Diu in ; Fiebam quondam super eo, qui afflictus erat, S c o m p ati e b at u r a n i m a.m ea pa u p eri. Sed multo nos vehementius ad hoc Christi exemplum inflammare debet,cuius illa est dulcissima inuitatio; Venite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, &ego reficiam vos. Nec solum verbis, sed multo magis id re ipsa ostendit. Quid enim aliud, cum caecis visum redderet, nullis loquelam, surdis auditum,claudis gressum, aegris deni l. quocunq. genere morbi sanitatem; quid aliud in quam faciebat, nisi ii los varijs de causis moerentes,consolabaturZIdeo S ad consolationem vidus Naim filium uitae reddidit, S: Magdalenae, S Marthae misertus fratrem eis Lagarum vi uum restituit , &ad Regulum moerore leuandum puerum eius a mortuis excitauit:& ad solamen matris ante crucem stantis, illam Virgini Discipulo commen

dauit.

Vel ob hoc igitur satis ad huiusmodi misericordiae opus proximis exhibendum

animati esse debemus,quod id agendo, CAR1s11 imitatores emcimur.Es vero hoc opus per se ipsum maxime excelles,vel ob id, quod natura sis a rarum est, & singula

re. Sic enim apud homines vivitur, ut tempore felicitatis multos numeremus amicos;tempora cum fuerint nubila soli destituamur: quare recedentibus qui non nos sed fortunam nostram sequebantur,aegre in miserijs consolatorem reperimus. Huc spectant illa apud balomonem: Es amicus secundum tempus , & non permanebit in tempore tribulationis; est amicus socius mense,& non permanebit in die necessitatis. Probatur in rebus proximi aduersis tanquam igne charitas tanto tunc maioris meriti, quanto facilius a pluribus amittitur. Dat qui consolatur,quod nihil maius dare potes: afflicto: exteriora enim largiens, ut D. Gregorius inquit,rem eXtra se ipsum praebuit; qui autem fletum,& compassionem proximo tribuit, ei aliquid de seipsb dedit. Quis igitur dubitet,quin Christianus, qui moerentem solari nititur, rem Deo gratissimam: faciatὸ quippe iuxta illud, Non est malum in ciuitate,quod non fa

ciat Dominus; tribulationes omnes, quς nobis accidunt, Deo ipso vel permittente, vel infligente eueniunt.Vult autem Deus nos illas patienter,atq. alacriter tolerare;

Ergo qui ita cum fratre agit,ut in stitia deiectum curet erigere, nihil aliud studet efiic Cre, nisi ut ille ad diuinam se voluntatem conformet: quo quid Deo gratius esse potest ρ Huc accedit,quod cum homo habitaculum sit sancti spiritus, moestitia animium opprimens eiusdem Spiritus sancti habitaculum perturbat. Quo illud Pauli spectare videtur: Nolite contristare Spiritum sanctum. Refulget quo J. in homine imago De ad quam est conditus, quae sicut moerore obscurari videtur, ita miserena di consolatione adi etitiam reuocata quo damnabdo illustrari. idipstim opus Angelo uniuscuius'. nostrum custodi iocundissimum esse existimari debet. Cum enim ille nihil aliud, nisi commendatae sibi animae salutem, ac gaudium procuret, quantopere credendum est eum laetari,cum nostrum alterum alteri videat benigna consolatione moerorem eripere. Nihil vero communi humanae nataturae hosti odiosius es e potest: quippe ille omnino a misericordia alienus , nullare alia nisi miseriis, & doloribus nostris pascitur,ac delectatur,ut verisimile sit eum maxime erga illos indignari,qui hominem moerente recreare nituntur. Alia quoq. via diabolo, consolator obsistit quoniam , sicut ille hominem prospecie flatu fortu nar euectum erigere in superbiam conatur, ita miseriis oppressum dei j cere ad terra, at q. v sq. ad inferos, & CX tremam desperationem prosternere nititur. itaqtie qui eidem homini dolore contabescenti consolationem adhibet,adhibet quasi murum, & propugnaculum, quo ab eo vehementes daemonis insultus, atque impugnationes repellat. Tunc illud efficitur,quod apud Salomonem legitur: Fra ter qui iuuatur a fratre, quasi ciuitas firma. Denique ut placet diabolo tristitia, quae

Obscurat atq. obcaecat animam,ita eorum opera detestatur, qui animo laetitiam reddentes Iob. 3 O-

108쪽

Τ De operibus misericordia spiritualib.

2. Cor. 6. Prou. II.

dentes , eis qliasi lucem restituunt. Nec vero tibi ipsi, qui ceteros consolaris, mi nus inutilis ac salutaris eadem crit consolatio . Vere enim inquit Gregorius, cum alienae infirmitati compatimur, valentius ad nostra roboramur. Cuius sententiae illa vis est; quia dum ad alios recreandos efficaces rationes inquirimus, hinc fit, ut nos ipsos quoq. in fortitudine, SI constantia roboremur. illi vero quem consolaris, quot beneficia uno tempore impendis 3 Considera quot damna animae tristitia inferat. EdaY,inquit, Cassianus tristitia si passim per sin gulos incursus,&incertos, ac varios casus obtenebrando animum nostrum habuerit facultatem, ab omni nos per momenta singula separat diuinae contemplationis intuitu , ipsam q. mentem ab uniuerso puritatis statu deiectam funditus labefactat, ac deprimit. Non orationes eam eXplere insolita cordis calamitate permittit, non

sacrarum lectionum sinit remediis incubare; Tranquillum quoque ac mitem fratri bus esse non patitur, S ad cuncta operanda, vel religionis officia impatientem, &asperum reddit,omniq. perdito salutari consilio,& cordis constantia perturbata,velut amentem facit,&ebrium sensum,frangitq. & Obruit desperatione parnali. Quot igitur sunt quae a religioso hoc scriptore spiritualia tristitis damna enumerantur, tot contra bona fraterna consolatione animae reuocata conseruntur . OL

fundebat moeror animiae tenebras ne caelestia intueri posset: Reddit lucem laetitia, qua diuina, Deum q. ipsum cum gaudio contemplatur: Supprimebat illa animum,

ne se ad superna attolleret; erigit h. aec ut omnia inferiora contemnat: illa nos orantes interturbat. Haec facit, ut interim in conspectu Domini sininus, cum exultatione. Illa a sacris lectionibus auocabat: hec efficit, ut eas nobis suauissimum pabulum existimemus. Illa immites fratribus atque intolerabiles reddebat: Daec lenit ac temperat, prsstatque quod Paulus hortatur, ut benigni inuicem simus . Illa quasi mente de sua sede depulsa quasi insanos nos ad desperationena adigebatilisceadem sanitati suae restituta constanti diu in s misericordi ς spe ac fiducia nos consolatur. Nil igitur mirum si Salomon ait: Sicut tinea vestimento, S vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. Vestimentum namque, ut Cassianus docet, tinearum esse, ac tactu, nullius precij, vel honesti usus poterit ulterius habere commercium. lti demque lignum vermibus exaratum non adornatum vel mediocris aedificij, sed ad coinbustionem ignis merebitur deputari. Ex quo ille colligit animam tenacissimis tristitiae morsibus deuoratam j conuenientem vestem esse non posse, in quam diuinae gratiae unguentum descendat, quod usq. ad oram vestimenti Aaron a Pro pheta descendisse dicitur: Nec ad structuram atque ornatum spiritualis templi posse adhiberi. De quo Paulus, Vos estis templum Dei,& Spiritus sanctus habitat in

vobiS. Quis igitur ex his non intelligat quantu pictatis opus eXerceat, qui summo moerore fractum nititur consolari Θ Adde ad haec damna vitae corporalis, a quibUSm rens opportuno consultoris praesidio liberatur. Nullum cst corporalis misericor diae opus , quod non in affli estiria ac moerentem pius consolator exhibere videatur Aspernatur,qui tristitia deiectus est, cibum ; ad eum, te consolante, alacris I euerti

tur: Deperditus erat vel preciosissimi vini gustus, moerore depulso , tenuissimo aquae potu contemptus est; atris vestibus ac sordidis squallebat, recreariis, vestimentis solstitis in driit: Tectum oderat, vagus'. auia,& solitaria loca quςrebat ; Redit ad hospitium hominum nouo gaudio, & amicorum consuetudine delectatus: vinctu Sdurissim passionis laqueis tenebatur Aoluit animum istitia, & dulcissim s libertati

restituit. Denique tanquam moerore sepultus, nullum sensum communis viis lia' bebat , Derfusus gaudio non in sepulcrum infertur, sed a morte ad vitam reuocari videtur. uare, vere dicebat Salomon, sicut in moerore animi deij citur spiritus, ita moerore depulso erigitur ac recreatur. H comnia nos incitare debent, ut quacunquc ratione postumus , consolandis hi S

109쪽

Tars posterior Explicasio IIIL Jj

his, quos grauis hic tristitiae morbus occupauit,charitatem CXerceamus. Multi, inquit D. Paulus,unum corpus sumus in C H R I s T O; singuli autem alter alterius me-bra. Siquid autem patitur unum membrum,compatiuntur omnia membra. Quasi militudine nos hortatur, ut pio compassionis officio moerentes proximos nostros leuare si iideamus. Sed idem exemplo sito docebat,cum diceret: Cum infirmor,tunc potens sum. Non deerunt occasiones, pro humans viis miseriis,quibus tantopere ab udamus, huius charitatis exercendae. Praeclare amicitiae munere funguntur,qui hoc erga amicos consolationis officio utuntur. Vere enim , ut ait Salomon : Amicus fidelis, in eiusmodi occasione,medicamentum est vitae, & immortalitatis. Quoniam, ut alio loco perpulchra comparatione ostendit.Sicut unguento,& variis odoribus delectatur cor,ita bonis amici consiliis anima dulcescit. Laudanda eorum pietas,qui moerentes ob consanguineorum occisionem,invisere solent, nec solum stere cum flentibus,& plorare super mortuum cuius lux defecit, sed etiam consolari eos, quos maxime dolor tangit,atq. opprimit. Multo autem eorum charitas opportunior vi denda est,qui languentibus,ac ob vim morbi de vita periclitantibus diligenter assistunt,eosq. prudenti adhibita consolatione ad laete atq. alacriter immissam, Dei vo luntate,mortem suscipiendam adhortantur.

Quid de societate, quae misericordiar titulo insignitur, dicemus 3 Egregium sane

eius institutum. Quoties accidit,ut ad aliorum terrorem publice scelera puniantur, adeunt viri ex ea societate delecti carceres; reos ad mortem deputatos pia oratione aggrediuntur: Animum moerentem dulcibus alloqui js confirmant; C H R I s T Icrucifixi imagine, eiusque acerbissima passione proposita, ad mortis tolerantiam animant,spe beatioris vitae recreant: nihil deniq. intentatum omittunt, quo abstergant luctum eX oculis eorum, moeroremq. eo maxime tempore inualescentem eX animis eripiant. Ita piissimo officio consequuntur, ut multorum animae, quae diuturno vitae spatio inter caedes & furta,& rapinas iacuerant, extremo spiritu ad Deum conuersis efficacis poenitentiae remedio conseruatae,in caelum recipiantur.

Et quoniam difficile alterum consolari potest, qui ipse consolatione indigeat;

Curandum est,ut aduersa, quae nobis accidunt, ita quoque ipsi excipiamus, ut vincinos a moerore & tristitia non patiamur. Credamus tribulationibus a Deo illatis peccatorum sordes expiari: constantiam nostram tanquam aurum in fornace pro bari: necesse condignas passiones huius mundi ad suturam gloriam: nec tantis nos posse doloribus opprimi, quin multo maiores Custisetvs Dei filius pro salute nostra perpessus sit. Communicantes igitur CAR I set I passionibus, quemadmodum Apostolus Petrus inquit: gaudeamus , ut in reuelatione gloriae eius gaudeamus exultantes. Nam & Custis rus hac spe moerorem discipulorum suorum conso labatur: Gaudete & eXultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis alibi :Tristitia vestra vertetur in gaudium. Quod si tristitiae locum dare velimus, salutare Ioannis eremi consilium sequenaur. Vtilem enim dicit esse tristitiam, cum eam vel poenitentia delictorum,vel desiderio perfectionis accensi, vel futurae beatitudinis consolatione, concipimus. H cest tristitia,de qua Apostolus ad Corinthios inquit:χα secundum Deum est tristiatia, poenitentiam ad salutem stabilem operatur, culi autem tristitia mortem operatur. Et illa quidem, quae secundum Deum est, obediens est, affabilis, humilis,

mansueta,suavis ac patiens, ut pote eX charitate descendens; secum q. fructus omanes sancti Spiritus post charitatem trahens; de quibus Apostolus : Fructus autem spiritus charitas,gaudium,pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, misericordia, continentia. H c autem taculi asperrirna est,impatiens, dura, plena amaritudi' nis ac doloris,utpote aratione aliena,& charitati cotraria , per quam omnes, quos diximus, fructus sancti Spiritus amittuntur.

a. cor. I 2.

110쪽

δ o De operibus misericordia iritualib.

Rom. 7.

Psal. II s. In primis igitur curemus pestilentem hanc diabolicam q. tristitiam tum ex proximorum cordibus, tum ex nostris expellere: deinde salutarem illam, Deo q. gratissimam amplecti studeamus. Lugeamus delicta nostra, quibus diuinum numen offendimus, Dauidem imitati,qui dicebat:EXitus aquarum deduXerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Dol eamus, quod ita lento gradu in via virtutis procedamus: Quo dolore languebat Apostolus, cum diceret, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Denique exclamemus cum Regio Propheta. Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est: cogitantes nunquam n OS penitus moerorem absterturos , nisi cum ad caelestem beatitudinem evecti, gaudiis illis perfruamur, qu ς duratura

sunt in omnem aeter nitatem.

SEARCH

MENU NAVIGATION