Philosophiae tomus primus qui complectitur scientiarum methodum sex libris explicatam logicam analyticam, duodecim libris demonstratam, & aliquot Controuersias logicas, breuiter disputatas. Auctore Petro Mosnerio doctore medico. Cuncta excerpta ex pr

발행: 1646년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

Liber Secundus'. V

III. Hine sorte arguas simplicitatis Simplicium illum in dialogo te

cundo Galilei, de resistetitia corporum, qui Geometriam Logicae praesert, in ea mentis institutione; Sagredum quoque, qui negat Logicam aliquid conferre ad res alias demonstrandas ; sed tantum ad demonstrationes eas plobandas, quas iam factas aliquis supponeret. I V. In eorum sententiam libens non eo ; cum enim regulas rectae ratiocinationi Logica praescribat,certe non minus utilis elle debet ad deinoia strationes faciendas si faciendae sunt, quam ad probandas & examinandas, si iam factae supponuntur; quasi vero Architectonice ad constructionem fabricae nihil conferat, sed tantum ad ipsum constructionis examen .equidem con structae fabricae leges in examen vocari possunt, ut discernatur an veris & legitimis contentiant, nihil tamen est quin etiam ante opus ipsum , si animorcpraesententur,dirigant ipsam operationem,seu potius ipsum operantem. V. Itaque quisquis es qui cogitas Logicam, finem hunc etiam cogita, neque mirum si tam pauci recte ratiocinentur , cum tam pauci Logicis praeceptis sint imbuti,quibus sane si quis assile fiat s quod omni asse iteratione ansirino nihil prorsus crit quod ratiocinando in scientiis humanis follicitet

tandem non assequatur.

v I. Dum Logicam appello, ne cogites illam, amabo te,quae tota in spinis, tricis, aeternisque litibus vivit, & quae semper inquieta & perturbata nunquam quiescit; sed aliam nobiliorem cogita,quae ex certissimis principiis,totum attificium diuinae huius Artis demonstrat; in materia quidem abstracta, ut reliquae Artes analyticae; ea tamen lese, ut mentem poc secte institutam relinquat, ad recte ratiocinandum in data quacunque materia.

ARTICULUS III.

De ordine Logicae.

I. π π Ic praesens ordo dupliciter considerari potest. Primo, si comparetur L ILogica cum aliis disciplinis. Secundo, si comparentur illa omnia inter se, quae in hac tam im explicantur. Quod spectat ad primum ordinem, dubium esse non potest,quin Logica caeteris omnibus scientiarum facultatibus sit ,raemittenda, si tamen leuior Arithmeticae quas tinctura praesupponatur,

ut dictum est lib. t. cap. I. Art. IO. n. I. 2. 6. 'II. -od vero spectat ad eum ordinem qui teneri debet in tradendis praeceptis Logicis, praeterea communia, quae lib. I. c. 2. Art. . attulimuS,cum Logicae subjectum, triplici veluti materia,seu triplici terminorum abstractorum genere constet, scilicet, terminorum simplicium, propositionum, & argumentationum , certe non est dubium , quin ab ipsis terminis ducendum sit

initium,ut deinde , terminis simplicibus ad propontiones, & propositioniabus ad argumentationes procedatur. III. ordinem istum non tam arti qu m ipsi naturae acceptum referre

102쪽

31 De Methodo Logica,

sim sine sensu ad maiora perducit; sic Ars naturam ipsam, dum eam perficit,

imitatiir; exempli loco ad instar omnium sit Geometria,quae primo linearum, de angulorum affectiones in triangulis , rectangulis, &c. tum planorum dimensiones , analogias, tum demum solidorum rationes de proprietates demonstrat, cum scilicet figurae ex lineis & angulis, plana ex figuris , solida ex ,

planis componantur. I V. Pari modo Logica; Primo terminorum proprietates; Secundo,pro- positionum affectiones; Tertio, argumentationum rationes, combinationes,

analyses demonstrat ; quia propositiones ex limplicibus terminis , ex propositionibus argumentationes constant; immo a terminis simplicibus ad complexos, a propositionibus cathesoricis ad modales de hypotheticas,ab enthymemate ad syllogismum,& , s logismo simplici ad maxtum,& compositum progreditur, ut videbimus inseΙ seorsim, cap.6. V. Adde unum, Non tantum hunc ordinem considerandum esse ratione materiae,vel subjecti,verum etiam ratione p&prietatum,vel affectionum,quae de praedicto subjecto demonstrantur, vi semper eae praemittantur, quae timpliciores sunt, & faciliores ; quod cette,nisi me ipsa veritas fallit, in secunda huius voluminis parte praestitimus; sed de his seorsum infra.

De iis qua in Logica bactemu here demonHrara.

sin Vm audis demonstrationem, iam facile tibi persuades nos iis locum iminime hic daturos esse, qui de rebus logicis plurima sane de praeclara scripserunt, nihil tamen demonstrarunt, non quod certe ut pium est credere demonstrare non potuissent; sed quod eum lcribendi modum alteri praeseia rendum esse iudicatini, quem iam in Scholis,vel Academiis inueteratum esse viderunt; Tribus articulis rem istam expedire conabimur; In primo aperio-mus ordinem illum quem instituit Aristoteles in suis Logicis; Secundo, indagabimus ea omnia quae ab eo fuere demonstrata; Tertio,modum illum quo haec demonstrauit non dissimulabimus, aliosque si quisum qui post eum de Logica scripserunt consulemus. - --- - --- -----

ARTICVLVS I.

De Logica Arso elu ordine.

. T Ane sanὲ vindicandi Aristotelis prouinciam non suscipio; facere, L Itameii non possiam, quin sincere dicam citra cuiuspiam offensam, duplex esse illorum hominum senus qui aduersus Aristotelem scripserunt. Primum eorum est, qui litteris bene instructi, necnon in Mathematicis versitissimi,

103쪽

Liber Secundus.

sitissimi, non probant Aristotelicae Philosophiae modum ue sue quia quisque suo genio indulget; siue qtata inde aliquid nominis aucupantur ; siue quia sua

commenta quae cum doctrina Peripatetica minus consentiunt, vel inde con firmare nituntur; seu quia Peripateticum seu Scholasticum stylum ad nau seam usque fastidiunt; sive quia ita a natura sunt comparati,ut nihil omnium praeter sua probent, omnes simul, de omnia carpant, priuati, publicique omnium censbres& hostes. II. Aliud genus eorum est, qui nec Aristotelem, nec Platonem norunt,

licet summo iure praeclari certe rei Philosophicae iudicesὶ ipsum Aristote

lem indicta causa damnent, non absimiles cuidam, qui non tam αγεωμετρη- σω quam cum aliquando confabularemur, acriter in Aristotelem

inuehebatur,affirmabatque Logicam Aristotelis spinis esse horridam , tricis que asperatam, in qua multa deessent, plura superessent; cumque subridens ab eo quaesissem, unde Aristoteles exordium suae Losicae secisset 3 indignabundu, respondit, ab inani illa Porphyrii Isagoge exorsum esse : igitur multi sunt eiusdem farinae homines,qui vel contradicendi studio,vel dira carpendi,moradendique libidine, liuinum illum Philosophum probris,& maledictis ta dissimc proicindunt. II I. Eorum vero, qui stanta partibus Aristotelis, duplex etiam genus est. Primum est eorum, qui non semel iterii nave , verum etiam tetrque quaterque cuncta Aristotelis monumenta,maxima cum attentione legerunt, abstrusaque doctrinae Peripateticae sensa , seu mysteria penetrarunt ; qui cet te, si quando ipsa ratio cogat,vel probata experientia, libenter ab eo discedunt; ho-ino enim fuit Aristoteles quem non semel peccasIe accidit ; non tamen pauci illinaeui summam eius gloriam obscurant. I V. Alterum eorum est, qui pauca sciunt,nihil sere cx Aristotelicis monumentis legerunt ; sententiis Aristotelis abuti malunt, quam uti, recentioribu Auctoribus addictissimi, semper Aristotelem Ore, sed nonnaem egerunt; queis si contradicas, illico patronus ad crit Aristoteles , cui sua somnia a filii-gunt; auctor illis et Iem,ut ipsum Aristotelem diu volucrem, nec cuiquam de

Scholasticorum turba crederent, sed lympham ex sonte ipso haurirent; cum enim Scholastici omnes ita inter se dissideant, de ij tamen omnes Aristotclem in suas partes trahant , ut de Iei veritate iudicent, consuant Auctorem ipsem,attent elegant; ut vel unicam in eo reperiant ex iis anilibus distinctio nibus, inanibus formalitatibus,acutis virtualitatibus,meris subtilitatibus, putidis connotationibus, puris putis nominibus, quae iam maximam rei Scholasticae faciunt accessionem; sed de his satis ut ad rem nostram veniamus. V. Totam Logicam sex partibus complexus est Aristoteles , scilicet uno libro Cathegoriarum, duobus de interpretatione, duobus Analyticis Prioribus,duobus Posterioribus, octo Topicorum,duobus Elenchorum ; cum enim Artificium Logieum demonstrandum suscepisset. Primis, in Cathegoriis explicat naturam aliquorum terminorum in certa materia , ne tant lim in meri, calculis, A, B, C, demonstraret. Secundo, in libris, vel libro de Interpreta tione, definit terminos abstractos suae Artis, eorumque aliquot affectiones;

Fert id, in Prioribus Analyticis demonstrat artificium suum in multiplici syllogis rum tacere. Quarto, In Posterioribus demonstrat singulares --

104쪽

hiones syllogitai de trionstrativi. militδ, in Topicis artem inueniendi in dij, vel argumenti. Sex id, in Elenchis fraudes sophismatum aperit , quae ad

Logicalia in directe pertinent.

V I. In Cathegoriis tria praestat, Primδ, explicat termini cuiuspiam seriis sum , de varium significaendi modum; &quia praedicatiam de subjectum sunt termini Logici omnium primi, explicat quid sit inesse alteri,quid non inesse. quid de alio dici possit quid non dici; ubi vero statuit uniuersalia tantum munere praedicati posse defungi, cum ea duplicis generis essent; quippe ves nori sunt in subjecto, vi substantia , vel sunt, ut accidens ; explicat secundo Ioeci

summa genera illorum praedicatorum, quae ad decem capita commodὰ reuocat, quae sunt substantia, quantum. quale, relatio, ubi, quando,quo situ,ag re,pati, habere,quia respondent om ui fere interrogationi quae de aliquo heri potest. Tertio denique,aliquas terminorum habitudines explicat, sciliceto positionis, prioritatis, motus, seu mutationis, denique earum omnium rationum qua quid ab alio haberi dicitur.

Artis; Primo, explicat,quid sit signum,nomen ,verbum,oratio; Secundd,quid sit enunciatio, simplex, eo sita, uniuersalis, singularis, asti aliua , negatiua . Tert id, explicat oppositiones propositionum,&aequipollentias;attingit aliqua de futuris contii sentibus, quae tamen vix ad hanc Ariem pertinent. Quarto, varias appositiones negationis, siue ante signum, siue post, quae pestinent ad propositiones infinitas,ut Vulgo vocantur,earumque oppositionem.

Quinto, de vario sensu propositionis. Sext5,de propositionibus modilitas vi II. In Prioribus Analyticis, Primo, definit terminum, propositi nem, syllogi simum,S conuersiones propositionum, & duo principia, dictum de onmi,& dictu de nullo,cum iam in priori libro aliud dentatuisset, De quolibet est affirmatio,vel negatio vera. Secundo, de figuris, de modis absolutis, dilectis,&in directis. Tertio, de modalibus puris , & mixtis in omni figura; Qituto , de figurarum numero , terminorum & propositionum qualitate Quinto, de inueniendo medio ; Sexto, de analysi syllogismi in propositio nes,propositionum in terminos.Vnius fisurae in aliam,& ad impollibile; Septi mo,de potentiis de impotentiis syllogismi; Octauo,de reductione aliarum argumentationum ad syllogismum. I X. in Posterioribus Analyticis considerat artificium ex parte materire certae & euidentis: Primo,definit materiam demonstrationis; secundd, fori. mam; Tertiδ,finem, id est,scientiam ; Quarto, medium;QMntd de principiis tum in primo, tum in secundo lib. fuse disputat. X. In Topicis; Primo , quaedam ad inuentionem argumenti pramaittit; Secundd attem inuentionis fuse subiicit; Tertio, collocationis.

XI. In Elenchis; Primo, fallacias explicat; Secundδ, modum quo solui possint.

XII. Caeterisi, non video quid possit in ordine illo desiderari; nam aritequam suum arii ficium demonstraret . praemittit tum definitiones sui subjecti, id est,termini Logici in lib.de Interpretatione,rum in primis capp. Priorum Analyticorum I & ne deesset materia, in qua artificiuni illud aliis demonstruet,categorias explicuit,syllogishium categoricum modest praemittit;

105쪽

Liber SecundIM.

turn artem inueniendi medij interminis pure abstractis subiicit, statim arte-

factu in examinat, per analysin omnium partium; tum asteistiones syllogismi considerata eius materia abstracta, & forma demonstrat ; deinde impersectas argumentationes ad persectas reducit ; tum aliam materiam mimis abstractam ; id est, cum certis affectionibus conjunistam , quae sunt veritas , certitudo,euidentia, syllogismo tribuit,qui demonstrativus est, cuius materiam, sormam, principia,conclusionem,medium examinat: Praetere ,quia medium illud abstractius est, in Topicis sus e & minias abstracte de inueniendo medio disputat,apertis cilicet, iis locis ex quibus proposita qualibet quaestione necessaria, vel etiam probabili erui possit 1i denique vitia & fraudes huius Artis indicat. Est-ne quod amplius in hac Arte desideres

XIII. At sorte, inquies non definiuit ipsam Logicam , cuius tamen definitionem praemittere debuit 3 an fortὰ praemisit Euclides definitionem Geometriae 3 in aliqua praefatione sorte hoc ipsum praestiterat, quae excidit; quanquam satis est praemittere definitionem sui subjecti,& axiomata certa,ex quibus eiusdem deinde subjecti assectiones demonstrantur; At, inquies , nihil inuenio de Vniuersalibus 3 in Topicis nunquid habes definitionem, genus, proprium,& accidens 3Porro definitio speciem ipsam S differentiam cum spe-Cle reciprocam complectitur: igitur nemo est sanae naentis,qui ordinem illum damnare possit.

ARTICVLVS II.

α nam fuerint ab Aristotele demonstrata.

i. YN Categoriis nihil prorsus demonstrat, nihil etiam in quinque primis

Icapitibus de Interpretatione ν in sexto demonstrat tres regulas oppostarum, id est,contradictorias,nec simul veras, nee simul falsas esse posse; contrarias simul falsas, non simul veras; subcontrarias simul veras, non simul falsas. Cap. I. lib. 2. duas, aut tres regulas consequentiae demonstrat in infinitis. Cap. 2. quomodo valeat consecutio , diuisis ad conjuncta, coniunctis ad diuisa;& Cap. i. demonstrat oppositiostes & aequi pollentias modalium. ΙΙ. In prioribus analaticis plurima demonstrat.C. r. nihil; proponit tantum duo principia,Cap. 1. demsistrat quatuor regulas conuersionum in cathegoricis.Cap. 3. tres regulas conuersionum inmodalibus. Cap. 4. demonstrat

modos AA A, EAE Al I. EIO primae figurae legitimos; tum reiicit, AEE. E EA. IAI. IE O. OA O. OEO. AOO. EOO. III. IOO. OOΟ, O IO,&c. tum concludit quatuor syllogisinos praedictos esse perfectos , & omnia qua monum genera concludi posse. Cap. 1.demonstrat EAE, AEE, EIo, AOO, a. figurae,& reiicit duodecim spurios;Capo. demonstrat A AI, AII, IAI, EA O: Ο ΑΟ. EIO. tertiae figurae, rei scit decem inutiles; Colligit quoque in fine qumit & sexti omnes modos tum secundae, tum tertiae figurae elle imperfectos, nec tu illa conclusionem esse posse nis negati in; nee in hac uniuersia-

106쪽

ues De Methodo Logicae,

lent; Cap. s. trabet regulas communes figurarum; tum AEO, & IEo indirectos, in omnibus figuris, thm imperfectos perfici posse per reductionem m. Cap. 8. demonstrat modales constantes utraque de necesse subesse legi, Ibus syllogismi cathegorici; Denique AOO, de O AO non posse reduc

III. Cap. 9. Io. II. demonstrat modoslegitimos in tribus figurisdit altera de necelle,& altera de inesse; Decimo tertio,concludit esse octo modos ut les in prima figura ex utraque de contingenti; tum usque ad vigesimum s cundum prolixe disputat de variis modorum combinationibus in omnibus figuris; tum 1 Cap. 12.ad 27. demonstrat numerum figurarum , terminorum, propositionum. Cap. 2'. demonstrat sex regulas inueniendi med ij. Cap. 3 r. 32. ostendit easdem leses,quae valent in ostensuis, valere etiam in lyli gismis ad impossibile, easque esse uniuersales.& omni arti communes. Denique demonstrat resolutiones propositionum in terminos, syllogismi in propositiones,figurae in Duram,modi in modum, tum ostensivo modo , tum ea

quae dicitur ad impossibile. IV. Demonstrat l. Cap. l. 2. primam potentiam syllogismi,quae est plura

concludere,1.3. . secundam in tribus figuris. s. 6. 7. tertiam quae est ratiocinari in circulum.8.9. Io.quartam, quae est concludere per conuersionem. tr.

12. 13. quintam,quae est ratiocinari per impossibile. r . in quo differat res .lutio per impossibile ab ostensiva. i s. i6.I7. sextam, quae est ratiocinari ex o . positis. ι8. ly.io. 2I. vitia syllogismi. 11.denique usque ad finem,redum alias argumentationes ad syllogismum,scilicet,cap. 23.inductionem,χ .exe lamas .deductionem. 26.instantiam .27. enthymema.

V. Libro primo Post. c: i. explicat quaenam sint praecognoscenda ad de- smonstrationem. Secundo, definit scientiam & demonstrationem , & qualit rem eorum, ex quibus constat, scilicet, principiorum, eorumque differentias. Tertio, aliqua demonstrari,non omnia. Quarto,explicat tria praedicata, sciliacet de omni, per se,& uniuersale. Quinto, de modo inquirendi subjecti uni uersalis. Sexto,demonstrat demonstrationem constare propositionibus per se, & necelsariis. Septimo, constare debere per se,&propriis immediatis, lec. Octauo,agit de principiis in quo duo communissima proponit contradictoriorum. Nono, Agit de propriis cuiuslibet scientiae interrogationibus, ibique affert discrimina , quae intercedunt inter Dialecticum & Demonstratorem. Decimo,De demonstratione propter quid. Vndecimo , Deforma propria demonstrationis. I 2.i 3.14. De impedimentis scientiae, scilicet ignoratione, eorOrc , sensuque a natura deficiente. I s. 36.i7.r8. ostendit non dari progressiam

in infinitum , sed deueniri tandem ad aliqua prima principia, nec quodlibet iconstare infinitis praedicatis. Cap. 39. ostendit quomodo propositiones m diatae reducuntur ad immediatas. χo. 2 l. & 22. comparat demonstration s. Vniuersalem cum particulari, assirmativam cum negativa, &c. Denique usque

ad 27. de unitate scientiarum, de fortuitis, quorum non est scientia,de diue sis principiis, de differentia scientiae & opinionis, de solertia. VI. Cap. I. l. 1. disputat de quaestione Medij. 2.3. 1 .s.7. 8.9.Io. de definitione quatenus potest esse medium demonstrationis. Cap. II. de causia 6. per quas res demonstratur. Is . de circulo. de deonitione indaganda.

107쪽

Liber Secundiu. DI

daganda. I 6. de analogia. I7.de causis & esse his. 18. de principiis. U II. Omitto Topicorum libros,& Elenchorum, in quibus plurima definit,diuidit, explicat, immd & axiomata in singulis locis habet,nihil tamen fere demonstrat; immo in libris Posterioriim res potius explicat,quam dein n- strat, unde in Priorum libris tantae edidit specimen Artis, ratum opus , diui - num inuentum, nulli Algebro postponendum , in quo certitudinem Geonὶetricam habes, sed longe nobiliorem finem.

ARTICULUS III. .

De modo quo Arisoteles haec omnia demonstravit, in de aliuScriptoribus qui Logicam i strarum.

compilatorum ignauiam, qua certe accidit,ut tam praeclariae demon stratioties quasi in unam nialiam coinpilatae, seu rudem, indigellamque ivolem, nihil fere natiui splendoris retineant, & tot ac tantis tenebris inuolutae , aduentitia barbarie plus iram horridae , niodo nimia prolixitate graues, modo lolita breuitate obscura , lectoris animum nisi pertinacem deterreant. Ego dicere ausim artificium illud analyticum saltem maiori ex parte esse tenendum, antequam in Analyticis Prioribus quod multis re uera accidit intelligatur. εIi. Nullus est definitionum ordo, nulla Theorematum distinctio cunctavno tenore fluunt ; postrema vltimis saepe congruunt, non mediis; nulla prorsus demonstrationis species 3pparet, quae siimmo labore ex illis tenebris vix eruitur; quod cum verum si,quisquis es qui sorte fidem adhibere negas, tuo periculo proba. III. Cuncta quae pertinent ad syllogisiarum cathegoricum erant omnino

caeteris omnibus pr. emittenda,& continuata serie tradenda, antequam syllogismum modalem aggrederetur, in quo certe prolixus omnino fuit, non tameobscuritatem vitare potuit; nec tamen est quδd aliqui plus ibi subtilitatis quam veritatis este putent , quippe onmi iste die tum in disputationibus, tum in aliis ratiocinationibus quae peccantur , huius artis defectu perspi

cimus.

IV. Nemo est ex iis omnibus qui Analyticam Aristotelis explicarunt, ct suis commentariis illustrarunt, qui propositiones & Theoremata distinxerit,& Der iacta prius principia demonstrarit; Nunquislsorte optaret, ut suis Expositoribus deberet Aristoteles, quod suis debet Euclides, certe ne unus quidem quod sciamin in tanta Expositorum turba inueniri potest, qui lucem hanc Aristoteli attulerit ; confusionem principiorum abstulerit , necelsaria principia praemiserit; cuius rei rationem non aliam esse iudico , nisi quod scrupulosi is ad verba potius attenderint,quam ad verborum sensum, &quod disputationi potius materiam,quam demonstrationi suppeditare gestirent.

108쪽

13 De Methodo Logicae,

v. stellas potius numerarem, quim iecita crem eos omnes qui de rebus Logicis scripserunt. Praeter antiquos Aristotelis Interpretes Graecos, Alexandrum, Simplicium inc. quibus Arabs Ait erroes accessit, ne omittam Latinorum principem Boetium, innumeri certe alij tum prioribus saeculis, thm his ultimis temporibus extiterunt; Habes Sectarum Principes diuum Tliomam,Scotum, Oxamum; In Thoni istica secta Iauellus qui Logicam scripsit,sociis omnibus videtur esse praeserendus: his adde Zabarellam,Nyphuni, Buranam; his vero ultimis temporibus Toletus,& Con imbricenses in Logicis palmam referre videntur , queis accedunt Suinmulae Fon siccae, Casiiij, Dutrieu. Omitto alios, nec enim catalogum describendum suscepi, non tamen est omittendtim nouum organum Verulam ij. V I. Sed ut verum dicam, lices praedicti omnes doctissimos Commentarios ediderint, nemo tamen negat, quin more scholastico procellerint, propositis duntaxat, discussis , solutisque variis quaestionibus , quae parum , aut nihil Geometricae methodi praeserre videntur ,&in copoliuam im laborare videntur, vel ut textum Aristotelis explicent; velut diuersa congerant, refurentque aliorum Auchorum placita ; vel ut quaestiunculas commentariis interserant, thm vulgares illas quae in puluere scholastico agitantur, t sim alias nouas ex quibus plus subtilitatis, quam utilitatis oritur : nemo itaque eurauit principia dc propositiones Aristotclis distinguere,disponere;& suarii accecsione si quae sunt manea supplere, Omitto recentiores aliquos methodi seriaptores, quos omnes sui laude dignos esse non diffiteor, sed mirifice gratulor

CAPUT III.

A profecto in aliqua disciplina sciri possunt, quae ex eius principiis m

diate , vel immediate consequuntur; porro sciuntur ea , quae demonstrantur, hoe est, affectiones quae subjecto eiusdem scientiae inesse dicuntur Vnde tot sciri possunt de aliquo subjecto, quot sunt illius affectiones, quae ex naturalibus principiis cognoscuntur, licet enim cognoscatur aliqua proprietas inesse susjecto, non tamen inde sciri dicitur,nisi cognoscatur propter quia insit ;Tria sunt in Logica partialia stibiecta, scilicet terminus , propositio, ratiocinatio, unde in totidem articulis examinabimus, quid de illis sciri possit

ARTICULUS I. sciri possit de termino Logico.

I. Ermini Logici diuersi sunt generis. Primo, alius est simplex , alius. A complexus : simplicium plurimae sunt species ; Primo superior Secundo, inserior; Tertio,conuertibilis; Quarto, repugnans ; Repugnanti Umpluteta Diqitiros by Coos le

109쪽

Liber Secundω. 32

plures sint species, est enim disparatus, contradictoritis, oppositus, priuans. Quinte, ,necessarius ;Sexib,contingens; Septimo,impossibilis; Octauo collectivus ; Nond,distributivus. Complexorum diuersiae sunt species; Primis,ipsa

definitio; Secundo, diuisio; Tertio, signum cum subjecto ; inarto subjectumi 1 sensu composito,&c. II. De his omnibus plures affectiones demonstrari possunt;Prim O,desu periore in praedicato , quddex illius negatione sequatur negatio inferioris; quod distribuatur in propositione negatiua,secus in affirmativa; quod ex eius

alsertione non sequatur assertio inferioris, sedc contrario: de eodem vero in

subjecto cum signo uniuersali, quod dicatur de inseriori, quidquid dicitur desuperiori, non e contra; cum signo verb particulari secus accidat,omitto alia. III. Qudd ratione praedicati quatuor sequantur. Primδ,ex assirmato affirmatur , & est consequentia ab inseriori ad superius; Secundo, ex negato negatur, &esta superiori ad inserius. Tert id, ex assirmato negatur,& est a repugnante ad repugnans. Quarto, ex negato assimatur,& cst ab uno contradictorio ad aliud contradictorium .Qudd ratione subjecti quatuor sequantur; ex uniuersali sequitur uniuersale & particulare; ex particulari tantum particulare; ex assirmativo assirmati tui ira, ex negat tuo negativum, &c. quod ratione utriusque sit etiam consequentia in omni conuersione. l V. Quod idem terminus possit esse superior, in serior, repugnans, conuertibilis,contradictorius; igitur,quod ex eodem termino afirmato si in seriotest, sequatur assirmatio alterius non negatio, si repugnans sequatur negatio, non Armatio,&c. habes enim combinationes istas eiusdem termini, si comparetur cum alio,& longe plistes si comparetur cum duobus, plures etiam si

comparetur cum tribus,

V. Praeterea habes combinationes non tantum ciusdem termini cum duobus aliis,de quibus fuse agitur cum de inueniendo medio quatenus comparatur cum illis, prout est vel reptigilans,vel superior, vel in serior, verum etiam

ratione praedicati & subjecti, ex quibus combinationibus resultat numerus figurarum syllogismi,& enthymematis. VI. Deinde demonstrare potes quid ex sensu distributiuo , collectivo, disiuncto,disiunctivo sequatur,quid in sensu composito& diuise,quid in sensu sormali &materiali,quida subjecto supponente,vel non supponente, denique omnes affectiones terminorum, id est, omnes illas habitudines quas habent inter se, scilicet consequentiae, omnes combinationes, tum ration subjecti &Praedicati, tum ratione superioris,& inferioris, omnes suppositiones & sensus, inclusiones, exclusiones,aequalitates,inaequalitateS, negationes, a firmationes,signa, distributiones, singularitatem, pluralitatem, & alias hu-i usmodi affectiones. V II. Definitionis demonstrari possunt.Primb, regulae.Sec Indδ,artificiu, id est, intactio generi1 immediati,& differetiae specificae. rt id, proprietates eiusdem, habitudines quas habet ad definitum; pronunciata quae in loco definitionis continentur; habitudo quam habet ad demonstrationem , cuius cile potest,uel medium , vel maius extremum , vel minus, denique artificium defi-raiendi res Physicas, letaphysicas; idem dico de diuisione. VIII. De terminis demonstrari potant aliae affectiones, v. g. praedicati

110쪽

co De Methodo Logica,

generies, specifici, proprij,accidentis differentiae, infimae, sub alternae, semini generis, infimi,subalterni,speciei praedicabilis, subiicibilis, actus exerciti, sisnati,concreti, abstracti,co a fuli, distincti,communis, particularis, adjectivi, substanti ui,absoluti respectiui,vni uoci,aequilioci, nalogi,denominatiui,completi, incompleti. IX. Denique adde alias affectiones substantiae , accidentis, quantitatis, qualitatis, relationis, loci, temporis, situs,actionis,passionis; Adde compara-Liones priorum, polletiorum, eorum, quae simul et se dicuntur, opposito inrimotus, & illius connexionis, qua unum multis modis dicitur haberi ab alio; Adde vim particularum quarundam,quς vel hypothesin,vel exceptionem,uel exclusionem, vel caulam, vel consecutionem, vel reduplicationem , vel modum significant;Adde casum rectum de obliquum;denique quidquid termino

inest secundum omnes considerationes absolutam,comparativaIn,coniugati-ualia, de termino sciti dc demonstrari potest.

O Vanquam , innumerae seni t ut ita loquat) Propositionum Logicarum

pectus, illae tamen meo iudicio commode reduci pollunt ad tria gener i Psimum genus est propositionis ea Ie eo bae, quae vel est uniuersalis Aparticularis, vel singularis, vel infinita, & quaelibet i;zum assit mans, Vel ne gans, atque adeo sub hoc genere octo species comi uentur. I L Alterum genus est Propositionis hypotheticae, quae vel est propria, Vel impropria, & quasi reductitia. Propria vel est conditionalis, vel causalis, vel illativa Reductitia vero vel est coniunctiva,vel copulatiua , vel reduplicatiua,vel exceptiua, vel exclusiua,vel ea quae dicitur casus obliqui: iamucro hypothetica propria,vel est assirmans, vel negans, alterutra vero subjacet 6A. mutationibus, quia constat ex duabus categoricis,igitur cum sint 8. species categoricae, si ducas in seipsum, habebis 6 . si duplices propter assirmationem & negationem habebis I 28. Denique ratione temporis subjacet '. mutarionibus; sunt enim tria tempora; igitur ducantur 9. in I 18. & erunt a IF a. itaque non deerunt subjecta in hac patie , quorum affectiones demonstreb,

omitto alias.

II I. Tertium genus est propositionis modalis qupe vel est de necesse, vel de possibili, vel de impossibili, vel de possibili non , quae si ducas in 8. nam

praeter modum habet propositionem cathegoricam,habebis 32. species, quaelibet autem habebit tres aequi pollentes, igitur crunt 96. Porro quaelibet estgapax duplicis senses, compositi scilicet,& diuis; igitur erunt ista. Addi pos Luat tres alij modi de possibili, vel contingenti, sunt enim 4. possibilium de contingentium species, sed de his alibi, igitur suppetit abunde materia. IV. Sunt autem plurimae assectiones quae de qualibet propositione demonstrantur,scilicet, Veritas, falsiicia, quantitas,qualitas,oppositio, aequi pollentia Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION