Philosophiae tomus primus qui complectitur scientiarum methodum sex libris explicatam logicam analyticam, duodecim libris demonstratam, & aliquot Controuersias logicas, breuiter disputatas. Auctore Petro Mosnerio doctore medico. Cuncta excerpta ex pr

발행: 1646년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

4o Methodus Scientiarum

facile coniicies, quae subsunt considerationi comparatium VII. Combinatio seu coniugatio est plurium terminorum compositio. vel logicorum, vi in figuris & modis; vel physicorum, ut in progressionibus motus naturaliter accelerati,vel retardati; in propagatione impetus,luminis, caloris; in variis radiorum interruptorum umbellis, pro coloribus; in consonantiis musicis,organis mechanicis, morborum periodis, crisibus, diebus, annisque decretoriis, Arithmeticae numeris , qualitatum gradibus, velocitatis,& tarditatis momentis, terminis Ethicis,& si quae sunt aliae, de quibus suo

ARTICULUS V. De Methodo suppositionin

ini nihil supponit, nihil scit, iam scire sit,unum ex alio cognoscere; igitur aliquid supponitur cognitum , ut aliquid sciatur; quamobrem methodus suppositionis,uel hypotheseos ad comparandas scientias si quae alia

necessaria est.

pe ex vero nihil nisi verum consequitur,quare suppositionis veritas diligenter examinanda est; ne ex illius ignoratione turpis aliquis paratostismus in is

scientia oriatur.

Enoscatur; sic Gnomonice supponit centrum Mundi in vertice styli; licet falsum esse minime ignoret; sed illud tantlim inde eoncludit ex illa suppositione quae falsa est,necessarib aliud sequi,quod tamen non est,quamuis reueriperinde sit atque si esset.

aliquem numerum inuestigant prorsus incognitum , supponunt salsum qui dem, ex cuius tamen suppositione facta duntaxat aequatione in cognitionem veri numeri deducuntur , inde vulgaris illa regula falsi nomen sortitur.

postio principii loco est ; immδ saepe factum supponunt quod facere instituunt, quod valde magno Archimedi familiare suit; vi deinde ex aliqua proprietare cognita modum cognoscant, quo praedictam illam constructionem

demonstrent.

enim in eo tantum posita sit, ut effectus sensibiles ad suas causas reducantur, certe de ipse effectu praesupponi debet quod existat; Adde Odd effectus illet est subjectum conclusionis Physicae, igitur de eo debet praecognosci quod est, immo de quid est,quippe non existentis nulla causa, neque troprieta . V I. Astronomia suppositiones habet singulares hoc est sita systemat eκ quibus deinde Theorias planetarum, motuum calculos , canones, periodissuetardationes, accelerationes, occursus corporum caelestium,statione , P

92쪽

Liber Primus. i

gaea, per i gaea,& caetera id genus demonstrantur ex data, scilicea, hγpothesi, vel Tyconis, vol Copernici, vel quavis alia. V II. Optica,& Statica suas etiam habent suppositiones, nempe illa stipponit talem figuram speculi, v. g. in Catoptrica, ieu vitii in Dioptrica ; hae

verδ talem constructionem organi, iuxta datas proportiones, ut hic, vel ille effectus consequatur. Omitto alias.

VIII. Clim suppones falsum, nunquam assirmabis ex tali suppositione reapse aliquid sequi, sed sequutum iri si data suppositio esset vera; unde tua

conclusio in hoc casu erit tantum hypothetica, quia reuera ut dicemus in se, libro primo Logicae,.ex salso potest sequi verum, vi consequentis, non consequentiae. I X. Suppositionem de impossibili adhibe cum magna cautela; modum docemus libro sexto,Logicae si enim destruat proprium subjectum, nota est toleranda, nisi forte ut ex ea concludatur aliquid esse absurdum& impossibile, ex cuius suppositione, quae ultro ab aduersario admittitur, aliud etiam absur-- dum & impossibile consequi demonstratur. Hoc suppositionis genere frequenter utuntur Mathematici, qui ex suppositione propositionis contradictoriae suo Theoremati, aliquid absurdum inferunt s quod certe cum admitti non possit, illud etiam admitti non debet ex quo sequitur; unde fit eius conis eradictorium esse admittendum , sicilicet propositum Theorema.

ARTICULUS VI.

De methodo Compositionis in complexionis.

I. Ompositio multiplex est,Logica, Moralis, Physica. Metaphysica, s e. Logica duplex est.Prima composito attributi cum subjecto. Secunda, compositio subjecti cum aliqua particula, quae indicat vim pr.edicati . Prima, est ipsae nunciatio,qua cilicet attributum dicitur inelse subjecto, quod reuer, inege debet,ut sit vera; est autem, vel genus subjecti, vel differeiatia, vel species,vel passio propria vel accidens,sed ultimum ad scientias non pertinet; adde definitionem de definito,& vicissim . Secunda est sensus propositionis. quo scilicet attributum, v g. conuenit subjecto reduplicatiue, ut vulgo dicitur. vel in sensu composito, id est,quatenus tale est, v. g. Petrus sedens non potest ambulare; non tamen in sensu diuiso; sed de his alias, quae maiorem habent dissicultatem in nomine quam in re, neque ad methodum Logices multum pertinent; sed potius ad Grammaticum; Quidquid sit, in eo cantum sita est

methodus enunciationis, ut nullum attributum in eisi dicatur subjecto,quod reueri non insit; Vtrum vero insit,vel non insit, vel ipso experimento,uel ex ipsa definitione, vel demum ex aliquo principio ratiocinando cognosces, nec alius certus est cognoscendi modus.

I I. Compositio Physica, vel est proprietatum sensibilium eum subjectis corporeis; vel suppositionum,ut ex illis principia physica eruantur, vel cxperimentorum , ut hypothesis physica statuatur; Mirum quantum valeat in

93쪽

41 Methodus Scientiarum,

se ieiuiis perdiscendis methodus illa syiathetica, seu compositiva, qui quodlibet attributum suo subjecto,quodlibet principium suae conclusioni, quod lubet experimentum suae hypothesi accommodatur; sed de his seorsim infra, lib.

III. Compositio Metaphysica tota est in connexione rationum uniuersalium; Ethica in connexione mediorum cum fine , hominis cum scelicitate, signi cum re , indolis cum statu rei, cum usu , &c. Mathematica tota est in combinatione proportionum,arquatione,constructione ; sed haec seorsim examinabimus.

I U. Complexio seu concluso suam methodum habet, quae praesertim artem consequentiae desiderat; nos illam primo lib. Lo icae fuse tradidimus;

immo & totam Logicam artificialem,quae mentem recte instituit ad recte ratiocinandum , quod certe potissimum est huius Methodi caput ; quippe una

ratiocinationis opera scientiae comparantur, unde forte Ars magna , nec immerito Logica ipsa dici poterit,quae mentem hominis instituit ad alias Artes comparandas,cui Ars illa magna Lullii longe inferior est,quae certe si cum il

la comparetur, nomen Artis non m cretur.

V. Ad rectam ratiocinationem praeter Artem illam des derarem,Primo icam ingeni j vim, qua qui pollet ficile ex antecedentibus cognoscit consequentia, quae certe in omnibus eadem non est ; sunt enim qui statim quid ex quolibet consequantur;primo sere intuitu vident. Secundo, desidero consuetudinem mirificam, quam aliqui cum ipta ratiocinationis usu , vel exercitao

fimiliarissimam habent,qua scilicet,vel per ascensum ab ultimis conclusionibus ad prima principia; vel descendendo a primis principiis ad ultimas conclusones progrediuntur. Tertio, Ascensum ipsum descensii piobem et dei di scensum asseensu, est enim alter examen alterius , & si falli aliquando contingat in altero, statim alterius ope fraus ipsa & error aperietur. Quartd , Nulli assensum praebeant propositioni, quae vel non sit principium per se notum, vel ex ipsis principiis legitima consequentia deducta; quod si continuo fiat, nullum est erroris periculum. Quinto, Considerent singulorum terminorurn appendices quasdam,clauiculos, vel habitudines quae sunt veluti fibulae Antecedentis cum ipso Cbnsequente. Sexto, Eo procedant ordine in deducendis conclusionibus,ut priores semper priori loco ponantur, iisque secundae fucis cedant; quippe scientia catena quaedam est, aurea quidem, cuius singuli annuli implicati inuicem, singula Theoremata reserunt, quorum unum cum 'alio docta quadam consequentiae fibula connexum est; Septimo, denique ad perfectam ratiocinationem maxime Huerit nihil omnino ex primis elementis illius Di se plinae, quam quis perdiscendam suscipit, ignorare, cuius precepti liam supra mmuimus; immd si me audit, elementa illa centies recolet , ut a I- tius in Uimo imprimantur.

CAPUT

94쪽

De Methodo Principiorum sciendi.

R incipium sciendi est ex quo,seu per quod scimus,seu concludimus quae

- ARTICVLVS PRIMUS.

De variis Principiorum generibras.

test definitionum. Secundum axiomatum. Tertium, suppositionum. Quartu in postulatorum ; quippe in omni scientia unum de alio demonstratur i igitur quid sit, tam id quod demonstratur,quam id de quo demonstratur, necessario praecognosci debet, nam Gri non potest , v. g. vi demonstrem de triangulo tres angulos aequales duobus rectis , nisi prae cognoscam quid styriangulum , & quid sit angulus rectus; immo quid sit aequalitas trium cum

duobus.

II. Praeterea,non satis est sciri de subjecto, de de attributo conclusionis demonstrativae quid sit utrumque , nisi etiam sciam propter quid praedicatum illud insit subjecto inuod seuera ut sciam,praecognosci a me debent illa principia in quibus illa caiisa continetur, vel ex quibus cognosco propter quid attributum illud inest subjecto; Porro illa principia sunt aliquando Axiomata communia, id est, propositiones per se notae, ex quibus talis conclusio inlatatur, siue mediate sint per se notae, siue immediate. III. Quia tamen siepius accidit, vi non nisi sub data hypothesi praedicatum conclusionis sebjecto insit, hinc aliud assignari idebet principiorum genus, quae sunt hypotheses,vel suppositiones, v.g. nuperus Methodi Auctor, vir haud dubie quem sim mopere veneror, multa de lumine,& de refractionibus in sua Dioptrica demonstrat; at ex hypothesi data, qua supponit lumen non esse qualitatem , sed substantiam quandam aetheream; vel potius illius m Ozionem, quae reuera hypothesis falla esse potest;quidquid sit, quod demonstrat, ex hac hypothesi, demonstrat. Ι V. Adde saepissime fieri, ut quae in una Disciplina fuere demonstrata,&ex quibus in alia quidpiam demonstratur , habeantur suppositionum loco. Denique omnis coclusio hypothetica ut nomen ipsum sonat, suppositionem, vel hypothesin dicit; immo sepe fit, ut primo res ex hypothesi,deinde absolute demonstretur; cum enim demonstratur hypothetice, veritas hypotheseos non alseritur,quae deinde tamen cum asseratur,ex ea non iam hypothetice, sed absolute sequitur concluso. Duili od by Cooste

95쪽

tunt principia,quae vel Physica, vel Metaphysica commodabit; Porrb Axiomata Logica,& Metaphysica, ut dictum est, Geometrica certitudine pollere debetu ; Physica vero satis est habere physicam, & moralem Ethica, de quibus suo loco. V I. Principium tale esse debet, ut non modo ab uno,uel altero, Verum etiam ab omnibus admittatur , dum ij termini capiantur quibus exprimitur, quippc ex una terminorum definitione principium constare debet u geometricum est ; nec enim in illo principiorum genere alia methodus esse potest; si Vero physicum est, tale esse debet , ut ex hypothesibus physicis eruatur , hoc est, ex probatissimis experimentis,quae vera esse non possint nis principium illud verum sit: si denique morale tale si, ut etiam ex moralibus experimentis educatur; quanquam in Ethica sunt etiam aliqua principia Geometrica; te quibus omnibus seorsim agemus infra , Hic tantum satis est indicasse; porro tot sunt demonstrationum genera, quot principiorum. 6 tr

De Impedimentu sciendi.

Lura sunt haud dubio impedimenta sciendi; nos aliqua quae occurrunt,

ARTICULUS I.

De Impedimentu sciendi.

ΡLurima iam supra indicauimus; tum in discente, thm in docente , tum in ipso scientiae objecto.

rei domesticae curam, mercaturam , lites, hostes, cupiditates, ludum, doctorum hominum absentiam, primam educationem,deprauatam indolem,obtusum ingenium,prauam conluetudinem, desidiam, animi torporem & reliqua similia; sed indico tantum impedimenta quaedam communia, quibus duntaxat factum est, ut scientiae humanae exceptis Mathematicis parum cert), vel nihil omnino, iam inde a tot saeculis fuerint promotae.

pedimenta,qua sine accidit, ut multa etiamnum vera else credantur,quae manifestae falsitatis conuincuntur.

cte quasi haurimus,lam altas in animo radices agunt, ut nunquam fere inde

auelli possint; hinc certe non mirum est si ex iis principiis, quae si non salsa,

96쪽

6 Methodus Scientiarum,

cum aliquo tamen salso fere semper conjuncta suiit,non mirum est, inquam, si ex iis tam multa falsa concludantur. IV. Praecipitatio non leue est impedimentum ; neque primae cogitationes semper eae sunt, quae a secundis cmendari seu castigari non postulent: ita rue res eadem per multos dies aliquando, immojannos suis momentis poneranda,animo volutanda, labore S sudore maceranda , & alioquin haec ea dem praecipitatio in multos errores & paralogismos praecipitantem animum praecipitem dabit. V. Multiplicitas formalitatum, accidentium, virtutum illarum quas Occultas vocant,coelestium influxuum,sympathiarum, antipathiarum , virtu litatum, sermaru .m,dispositionum, distinctionum , quarum aliquae satis inutiles iudicantur,atque alia huiusmodi fere infinita, suo quasi pondere Philos phiam ita grauarunt, ut non modo sub tanta mole crescere non potuerit,ue rum etiam inde maxime sit imminuta. V I. Aliqui recentiores,praesertim in extremam sententiarum ierunt,atque adeo cuncta accidentia,qualitates omnes, omnes denique sormas reiiciunt, suis atomis, sua materia contenti, quo nihil ,vel in Religione periculOsius vel in ipsa Philos phia perniciosius excogitari potest; nullam actionem, nullam causam creatam agnoscunt, vel uno motu locali cuncta explicant,ves implicant; in quo tamen uno actionem de agendi vim agnoscere deberent, grande certe impedimentum sciendi;) Atomi sunt haud dubie & figurata eo Puscula,& corporum effluuia; quis hoc neget 3 sed minores sunt atomi,qui Vt effectus omnes complecti valeant,quae omnia suis locis examinabimus.

pedimentum ; quippe nihil scitur nisi hypothetice, cum enim de veritate hypotheseos dubitetur,de veritate conclusionis quae ex tali h3pothesi consequitur,meritis & iure dubitatur. In una luce quinque aut sex hypotheses numerabis; alij essentiam eorporum appellant ; alii verum ignem , sed subtiliorem; alij cces estem vel aetheream substantiam, e coelo ad terram usque per poros acris propagatam; alij eiusdem materiae motionem ; alij pullum Solis,vel alterius corporis lucidi; quippe qui ex illius systole & diastole sequitur ; quod omnia suis locis esticaciter refellemus.

quo scilicet de re qualibet pro,& contra, ut aiunt,disputatur, forte inter impedimenta annumerandus est,quippe simplices tantum coniecturae,vel rationes probabiles postulare videtur; si enim ultera pars demonstratione firmaretur, altera penitus corrueret, nec in disputationem vocari possiet;& licci cori- Certationis cote veritas examinetur, saepius tamen accidit, ut cum tantum aia sumantur probabilia argumenta, opinio non scientia ingeneretur.

aliquos Philosophos certa & communia firmare principia, quae tamen iri aliqua scientia praemitti debent; quippe nulla conclusio nisi ex principiis errat potest ;at de iis parum curarunt, quod scilicet problematice tantum de in Vtramque partem per quaestiones omnia disputent; hinc forte dum Peripatetici audiri volunt, Pyrronici potius censeri debent. X. Allelum est Sectarum multitudo ; taceo antiquas illas Stoicorum, Academicorum, i by COOgle

97쪽

Liber Primus. 47

Academicorum, Peripateticorum , Epicureorum, &c. Sed quis non miretur, Thom istas, Scotistas, Nominales,Reales,qui dum se Peripateticos esse latentur , & cum Aristotele consentire; diuersa inter se ec opposita sentiunt, an sorte , qui cum eodem tertio consentiunt , inter se consentire non debent λX I. Hine ex illa Sectarum inter se pugnantium contentione , non

modb nulla fere veritas assiil sit 3 sed immensa propemodum spinarum seges ; quippe res Philosophica vix iam firmo principiorum fundamine firmatur; nec docta svi in Mathesi fit Theorematum serie , seu corona comprehenditur, sed subtilioribus speculationibus configitur ; abstractis distinctionibus interpungitur ; innumeris formalitatibus distinguitur ; reliqua omitto, nec enim de alterius laude quidquam detractum velim , immo veneror summos illos Scientiarum Mystas; sed tantum contendo, quod neminem certe latere potest, rem litterariam ab iis eo fuisse perductam , ut omnia subtilibus quidem argumentis disputentur , sed minimc demon

strentur.

XII. Hinc quoque tactum est, ut res Physicas vix extremo digito attingant,cum vix suis formalitatibus & abstractionibus famulentur; quippe cum res Physica persipecta silpponat experimenta , certe periculum esset, ne subtiles illas speculationes, & acutissimas meditationes, vel minimum, obtusum licet experimentum, aliquando difflaret; Hinc quoque accidit nonnullos recentiores, qui rem Physicam non ill istrare quidem , sed suis monumentis

Obseurare tentarunt, ea peccasse, vel in proponendis suis, vel in refellendis alienis experimentis , quae vix in duodenni tyrone tolerarem. Alia impedimenta tumultuatim congero; communis illa consuetudo, qua unus alterius vestigiis insistens in talem sententiam sit: hinc illa Auctorum turba & series, quorum nomina totas paginas occupant; auctoritatem magnifacio, sed dumst cum firma ratione conjuncta. Pertinax animus coni Iadicendi multum etiam nocet; hinc noua monstra in dies prodeunt , abortivi,scilicet,optimorum alioquin ingeniorum foe-rus. Equidem in multis peccarunt plerique, qui de re litteraria scripserunt; at si quid forte svi reuera multa sunt praeclare fuit ab iis excogitatum, de seriptum, an vel eo nomine refelli debet, quod cum aliis minus forte veris conjunctum sit 3 an sorte ita explodendus suit Aristoteles ut aliqui minus prudenter fecerunt) quod in nonnullis peccaritὶ sed de hoc alias. XIII. Ambitiosa nonnullorum, vel seribendi libido, vel regnandi in re Litteraria, illos in perduxit, ut Satyras potius, quam docta scripserint monumenta : cuncta innovarint, ridiculas hypotheses supposuerint; ea demum effiat ire ausi sint , quae non dici modo , sed ne cogitari quidem debuisse nr. XIV. Hinc fraus illa in quibusdam manifesta est , qui in rebus distutiendis non syllogismi operam, neque principiorum firmamentum adhibent, sed continuatum elegantis satis orationis fluxum, in qua dicuntur multa, nihil probatur, reticentur principia squanquam, lectorem doctum latere non

possium in sibi demum perpetud de ignorata hactenus Philosophia, & a se tamdem foelieiter inuenta statulantur.

98쪽

Methodus Scientiarum. Liber Primus.

X V. Dialogi krma non displicet in rebus explicandis, colloquiis instituendis, in Moralibus; in pro lego menis alicuius Disciplinae praemittendis; at in tradenda ipsa scientia ; praestaret meo iudicio, principia statim initici iacere , &ex iis more Geometrico Theoremata demonstrare. Sed de his satis; nam quae rudi Minerua proponimus generatim in hoc primo libro, in aliis singulatim & distinctὸ explicabimus. Dissiliaco by Coos e

99쪽

METHODO LOGICES.

LIBER SECUNDUS.

Vnc librum in sex capita distribuimus; quippe sex potissimum ad Methodii huius scien-

tiae pertinere videntur; Primum est, quid sit illa scientia; quodnam eius objectum ; quis sinis ; quis ordo. Secundum est, quid hactenus in ea scitum, & a quibus. Tertium est, quid non scitum adhuc; quid sciri possit; quid non possit Quartum, quae principia antiqua, noua, quam certa. Quintum,quae impedimenta, quae auxilia. Sextum, mar ultima meta. qua via ad eam perueniri possit.

quid si Logica 3 quodnam ei tu objectum quis stas'

quis ordo

100쪽

ARTICULUS I. Viuriam sit Objectum Logicae.

I. π ogica est scientia Analytica , in qua per analysin propositionurn de . syllogismorum omnis generis totum artificium Logicum,hoc est limmanae ratiocinationis in terminis abstractis demonstratur. II. Itaque termini abstracti de quibus demonstratur artificium, sunt objectum materiale, seu subjectam; sicut quantitas de qua demonstratur alis qua proprietas, est subjectum Geometriae. III. Porrδ, termini iti abstracti,Logici duntaxat,non Geometrici sunt,

antecedens, consequens, perius,inserius,repugnans, reciprocum, maius extremum,minus, medium,propositio, & argumentatio omnis generis ; argumentatio inquam, non certe formalis, sed objectiva, nec enim operationem mentis consideramus in Logica.

I V. Ipsum verδ artificium, hoc est tum recta dispositio terminotum Logicorum, tiim omnis proprietas Logica , quae illis inesse demonstratur , siue terminis, sitie prc,positionibus, siue argumentationibus,est objectum sormale Logicae, trumque enim hoc uno artincti nomine comprehendimus. V. Sunt autem plutes affectiones Logicae in terminis, innumerae habitudines, consequentiae, subjecti, praedicati, combinationis , diuisionis, &c.tri propositionibus sunt etiam plures, scilicet veritas, falsitas , oppositio , conuersio, aequipollentia; in stilogismis, figura, modus, reductio, caracter, &cade quibus suo loco. VI. Itaque Logica est illa scientia, in qua affectiones istae de subjectis illis demonstrantur ; dicitur Analytica , quia, ex suppositione totius arte- facti,& resolutione partium, praedictum illud artificium demonstratur.

I. Ideantur quae diximus de fine in protegomenis Logicae, quaest.2. &V 4. ubi Elate demonstramus finem Logicae immedaatum, esse rectam mentis liumanae tristitutionem ad recth ratiocinandum ; quippe licet hominis intellectus polleat facultate ratiocinandi, Opus est tamen arte, ne facultas illa nar tua aliquando aberret, vel ignorantia, vel fallacia, vel pertina cia, &c. N. Hinc si quid doceatur vulgo in Lotiea , quod ad huhismodi rectam mentis institutionem non periineat, certE aicendum est ad Logicam minimc pertinere;immh si aliquid extra Logicam docetur, quod recte animum instituat ad recte ratiocinandum, illud reuera Logici iuris est. III. Hinci

SEARCH

MENU NAVIGATION