Philosophiae tomus primus qui complectitur scientiarum methodum sex libris explicatam logicam analyticam, duodecim libris demonstratam, & aliquot Controuersias logicas, breuiter disputatas. Auctore Petro Mosnerio doctore medico. Cuncta excerpta ex pr

발행: 1646년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

3o Methodus Scientiarum

verb nullos noui hactenus quos aliorum scripta compilasse poeniteret; immδsaeph accidit,ut inutilem &copiosam scriptorum farraginem vitricibus flammis deuoue aiat: attamen multos noui qui se ipsi,s seu pigritiae, s eu nimiae se cui itatis insimularent,quod plures commentationes a se excogitatas non descripsis lent i quod pro iis diua taxat dictum sit quae ad scientias humanas pertinent. V. In rebus physicis stylo credes infinita fere quae occurrunt,ttim in aliorum scriptis,uel factis, tum etiam in tuis; experimenta ut alia5 suo tempore examinentur, si tunc forte in alio quovis opere desudes. U I. Breuiarium in modum systhematis tibi describes,in quo habeas re-ctc institutam tuarum definitionum,axiomatum, & aliorum principiorum seriem ; immo,non omittes tuas hypotheses & propositiones principes , ex quibus aliae vel omnino, vel ex parte tantlim eruantur. VII. Non parum iuuerit annotate in libello dissicultates omnes seu nodos qui occurrunt, tum in rebus Physicis, tum in Mathematicis, nam seph inter cogitandum occurret solutio, quam statim in margine respondente deinseribes. VIII. Vt excipias expcri ruenta illa de quibus numeros. libellum etiam habebis in certa capita distributum, vi sua singulis capitibus subscribantur. IX. Si quid vel ad magis confirmandam , vel etiam ad infirmandam aliquam e tuis lententiis quas in commentariis descriptas habes, minime etiam cogitanti occurrit, illico margini e regione adnotabis; accidet enim nisi s

bas,ut incauto excidat.

X. Re lege sepius tua Commentaria,finge esse alterius ne tibi forte amico ignoscas, & blandiaris singulare sene praeceptum in alterius scripta lege

Ut tua, & tua ut alterius; primum omnem inuidiam, secundum omnem adulationem resecabit; denique semper ea relesere quae scripsisti,& ad instar Vrsae toties lambere foetum noceret, ac nisi aliquando relegeres scripsisse non prodesset. Pauca etiam subiicio, quae ad recte audiendum Magistrum docentem spectate videntur. I. Non scribendo doceris, sed audiendo, nee calamo, sed aure doctus euades. Miror in nonnullis cum tanta scribendi cura, tantam incuriam audiendi. II. Praestaret abesse, quam sine attentione adesse , quanquam si parum attentus adsis, ades corpore, sed animo abes. III. Dicentem, seu docentem audire Magistrum,simulque cum aliis colloqui, vel aliud omne agere, vel humani est ingenii. IV. Cogita te elle unum ex Pythagoricis, qui toto quinquennio sine ver- , bo &ore muti docentem alium audiebant.

U. Persuasum tibi sit fore, ut nihil eorum omnium quae scripsisti mente capias, nisi eadem ab ore dicentis audias explicata,quae ab ore dictantis scripto excepisti. VI. Ideo sorte capti oculis audita cito rapiunt, quia minus distracti dicta

audiunt.

y II. An

Dissilired by Coos le

82쪽

Liber Primus. Is

LV II. An sorte minori sui tu humanae scientii; coparari possunt quam auditu. Viii piistitet non seribere dictata, quam cum a tςnxionς di ιδ naudire. IX. Praegusta quae primo dicuntur, ut dicenda maiori cum auiditate cxpectes. X. Exige statim a te rationem illorum omnium , quae audiuisti. X I. Obserua denique docendi methodum quam sequitur docens, dc tuam cum illa discendi methodum compone.

De Methodo docendi.

Hoc alterum munus est,quod in sciente consideratur.; nos illud breuiter laoc Articulo explicabimus, uniuerse quidem , nam seorsim ex singulis methodis quas nos infra siligulis disciplinis tribuemus, vera methodus qua doceri possint,colligetur.

stris debemus quid,& quantum scimus, vci nescimus ; nec dubium quin aliqui doctissimi euasi illam si doctiorem Magistrum habuissent; sine Magistro docente vix aliquis discere potest , nec sine bono, bene discere ; pauci enim sunt aliqui tamen in qui sibi debent quod sciunt.

licet docere dicaris , signum est te nescire , quae bene scies bene docebis nisi methodus desit ; quod enim distincte animo concipis, distincte ore expromis, ut te scire sciam, fac quod scis alij sciant.

omnium causas scire, & docere ; nec etiam Matheseos ignarus cssse debes; sine qua nee Logica sciri, nec doceri Ph1 sica potest. I V. Laboris patiens esto, studi j amans, industrius,facilis,mitis, nec enim tam austeram Philosophiam h.ec aetas amat; communi omnium discentium profectui studens; tui temporis arbiter, prouidus,& sedulus, dictorum memor, probus &pius, &c. V. A facilioribus ad dissicilia, a rudimentis ad maiora opera, a simplicioribus ad complexa, ab uniuersalibus ad singularia , quod qua raIionc fieri possit & debeat, in singulis Disciplinis infri explicabimus. VI. Faciles sententias praeseres dissicilioribus, nam ubi claritas, ibi veritas I hinc certe mihi valde suspectae sunt illae sententiae , quae nodos habent insolubiles,& dissicultates instiperabiles, nam sub his tencbris ut pitui amiectus error delitescit. . V II. SWlumniabebis latinum,non obsciarum, nec metaphoriciam, ae se monis obscuritas denigret rei veritatem ; balbarie tamen non foedabis, me- ri hora exornabis, non definies.

83쪽

VIII. NunqWam dissicultatem dis imulabis ; nec tam- in q,eesemsblues, si relin seluendo non sis, vitio sateri Oporte . I X. Probabiles rationes pro germanis denwnstrationibus non vendita bis: non eris etiam ita scrupulosus, ut nihil posse de monstrari putes; mihi crede, singula suis nominibus appella. X. Eum ordinem c si forte alius commodior non sitὶ quem suprὶ indicauimus, infra verb explicabimus, tenere poteris,cum proxime ad illarum rerum quae sciri possunt naturam accedat,unde forte argues alicuius recentioris

factum, qui Logicae alias scientias praemisit; quid enim opus est organo, opere ipso persebo .X I. Quamlibet conclusionem reduces ad sua principia, ut constet illam

ex his nec ellatio consequi; dc saltem rectum sit consequens, licci forte antecedens ipsum peccaret. X l I. Plura explicabis quim dictabis; mirmn enim quantum viva vox momenti habeat,ut altilis animo imprimat, ad quid enim tanta scriptorum moles 3 utinam res eo statu essent, ut nihil prorsus dictari, dc sine scriptione cuncta explicari possent.

XIII. Quae thionis statum, Primδ istatim aperies. Secundδ terminos ipsos explicabis, si quid dissicultatis habeant. Tertio, principia suppones,quae iam vel conglobata sui aliqui faciunt, in ipso limine praemisisti; vel ea tingulis tam din libris quae iudicantur. Quar id, per ea principia tuam propositionem demonstrabis. Quinto , si aliquid repugnare videtur ita explicabis ut iam inde Theorema illud seu problema perspicuum supersit. XIV. Plura simul non docebis ad vitandam confusionem; secunda semper primis succedant, Si postrema secundis; subalternae scientiae iis, quibus

subiiciuntiir, tum ratione principiorum, tum subjeehi. X V. Vitabis etiam superfluam prolixitatem,& obscuram breuitatem, ita ut nec dictes aliquid supet fluum, nec aliquid taceas necellarium. XVI. Vix iurabis in verba Magistri, sint amici omnes veritatis amatores,quam v briue summo cultu vereberis; it que nee Thom ista eris , nee Scotista, non Realis, nec Nominalis, sed omnis & unus; unum tamen Aristotelem si attente legeris, impensius diliges, & nunquam ab eo discedes, nisinianifesta ratio, vel euidens experimentum cogat. XVII. Auctores refutare poteris P non carpere, nec malo verbo pro scindere, nec denique ullam malevolentiae, contemptus,inuidiae speciem praeferes, nisi sortE contri impium aliquem qui de Deo , bonisque moribus malE

XVIII. Ne sis prolixus in refutandis aliorum sententiis, in congerendis objectionibus , in rationibus conglobandis; curare enim quid quisque dicat amentis est: itaque id tantum eniti debes ut certis principiis firmes tuam sententiam, ex quo certe fiet ut minutae quaedam objectiones ex se ipsis soluanthir, & uno lucis seu veritatis adspectu eorum tepebrae dissipentur. Iu-tyerit tamen oppositam partem potenter refellere in iis duaestionibus quae sunt alicuius momenti, v. g. in astruenda Animae Immortalitate; in demonstranda Dei existentia, in asserendis distinctis accidentibus, dec. siue pritis

. . aliena,

84쪽

Libre Primus.

aliena, siue tuo proponas, utramque methodum sequutus est Aristoteles. XIX. QDd speliae ad rationes,una habeas primariam seu principe necesse est, nisi sorte eadem conclusio,quod saepe fit, ex pluribus principiis eruatur. X X. In Physicis certus eris de illo effectu cuius causam indagare Physicae incumbit, certo probabis experimento, nisi forte a plurimis magni nominis viris in ea Arte peritissimis eonfirmetur ; Aliorum tu ipse periculum facies; non tamen in Physica desiderabis demonstrationem Geometricam,sed Plosica quae tantiim haberi potest,tibi satis erit;quid vero sit inter utramque discriminis, dicemus C. F. X XI. Fugies aequivoea; in quaestionibus de nomine , ne diu nugeris. distingues ambigua, explieabis obscura; distincti. nes futiles quae nihil prorsus significant non comminisceris,&quae remali uin claram,incomprehensibilem reddunt ; terminis utere, non abutere,'sertim obscurioribus,in quo maxime peccarunt, qui Algebram tradideruiit;quibus alios substitues, qui ab omnibus etiam rudioribus intelligi possunt, quid enim loqueris nisi ut intelligaris 3 sed praesertim illas verborum laruas vitabis , in quibus nihil rei penitus continetur, sed mera sent vacua & inania verba.

XXII. Dictabis iam a te scripta nisi forte tanta sit ingenii foeticitas, ut

cogitata prius, eadem deinde facilitate, immo & ordine expromere possis. XXIII. Non explicabis nisi ea quae prius longa satis meditatione concoxisti, & rei totius quandam veluti adumbrationem praemi tres; quippe res omnis, ut iam dictum est, confuse animo cognoscitur, antequam distin λε prorsus intelligatur. X X LV. Antequam scribas, per aliquot dies illa saepius animo volutabis de quibus scribere cogitas; quippe cum prius ellent cruda , natiuo quodam ingenii calore macerata prius, Coquentur.

XXV. Clim ad aliquid sciendum te accingis,scito prius quid scire velis, quantum,quomodo , quibus principiis, & mediis: immo priusquam aliquam disciplinam aggrediaris, defini quid, & quantum in ea docere velis, quibus finibus contineatur, quo ordine, quo tempore tradenda sit ; quare systema uniuersim tibi, tuisque constri bes; Mirum quantum prosit, scire quid sciro velis, & quasi quo tendis , leuiorem adspectum praemittere; quippe praemissa illa tradendarum rerum series, totum opus quadam veluti fibula connectit; Proderit etiam discentibus scire, quo, de qua via tendunt,ut saltem portum I longe salutent, scisntque quantum progressi sint, quid ,St quantum viae superst: est quasi pactum,docentem inter S: discentes,quo haec illi docenda, his veris discenda proponentur. νXXVI. In Mathematicis, Logicis, omnia ad rigorem demonstrationis perpende; in prolesomenis clarus esto,&breu1 Philosophiae restitues quae Mathematici abstinerunt, breui ad rem Medicam & Itiri rudem iam Isagoge contentus reliqua Medicis, & Iurisperitis permittes. X X V IL Diuinam fidem in demonstrationibus non consules; non tamen contradices , nec enim verum opponitur vero , denique tuos priuatis colloquiis instrue, accende, consilio iuua, studiorum rationem exige ; ex tisapaucis alias docentis partes facili conjectura consequi poteris.

85쪽

34 Methodus Scientiarum,

De Methodo modorum sciendi.

Odus sciendi est quo scimus , id estaui iis ope ea distincte cognoscimus ,. antea confuse cognoscebamus , sunt alite plures,v.g.definitio,diuisio,compositio,conclusio,&c.nos paucis Articulis rem istam complectemur.

ARTICVLVS PRIMUS. De Methodo definitionis

PRimum caput rei est definitio ; qui enim fieri poterit,ut vis de re aliqua echc ratiocinetur quam non prius recte definiuit quid de triangulo de- auonstrabit Geometra quod non prius definiuit3

in primis definiantur res inquam , quae cadunt in demonstrationem,rlim in ratione sublecti,tum in ratione praedicati, V. g. vide monities motum naturalem elle naturaliter acceleratum, definire debes,quid sit motus natur iis, & quid sit motus accelera US-

tale si reuera sit,u .g. dum definis circulum, non dicis dari circulum, sed si detur, asseris tantum a te intelligi figuram cuius omnes partes periphaeriae aequaliter dilf.nt ab eodem centro ; pari modo dum definis impetum, non asseris dari impetum, sed esse, si reuera sit,qualitatem quae exigit motum,seu fluxum

sui subjecti.

o &soli, unde nec pateat latius, nec contrahatur angustitis; conueniat omni eui conuenit definitum, & contra,nulli conueniat illa , cui hoc non conueniat : constet genere proximo, & differentia ultima; hae sunt tritae satis definitionis regulae; unde si inuenias praedicatum aliquod conueniens definito, & aliis sub quo non contineantur alia praedicata communia aliis quam definito, illud ipsum erit genus tui definiti accipe praedicatum sub illo proxime contentum rit tua differentia: duo sunr tumen quae licet definiantur, non, constant genere dc differentia, se ilicet ratio omnium infima scilicet indiuidualis, & omnium suprema, scilicet objectiva, de quibus ali s.

S singulares, ita ut prima omnium singularium sit tua differentia, & vltima communium si genus. v. g. vis definire corpus pli 3 sicum , vides, primo essciens, nam si est,aliquid est , si est, etiam est Lubstantia, quae est ultima ratio communis; iam vetd illa substantia, si est,alicubi est; sed haec affectio nori. est singularis, ut pater: praeterea esse calidum , vel frigidum,durum,uel mollia , &c. non sunt affectiones quae conueniant omni corpori: itaque lustratis cunctis , Disjlir dy Cooste

86쪽

Liber Primus. , 3

eunctis affectionibus,& examinatis, inuenio unicam impenetrabilitatem conuenire necessario corpori omni, & soli ; igitur dico corpus esse substantiam necessarib impenetrabilem , necessarid, inquam Physice, scilicet citra mi

raculum.

V. Corpora possunt definiri per ordinem ad suos usus , seu finem intrinsecum qui usus est rei, v. g. Elementum est corpus simplex quod est principium immateriale mixti: mixtum etiam, v.g. serrum,est metallum temperaturae capax. Planta est corpus vivens, tantum vUetans.

VI. Formae definiri debent per ordinem ad suos fines intrinsecos, vel effectus sorinales secundarios , v. g. forma bruti est principium activum, thm sentiendi, tum vegetandi mon altero hic dari huiuimodi sormas, sed si reuera sunt,tales sunt. VII. Accidentia definiti debent per suos fines intrinsecos, vel natiuos usus, per id enim possunt tantum definiri, per quod possunt tantum cognos .ci, v.g. impetus si est, est qualitas exigit tua motus; calor si est, est qualitas re- lutiva; frigus qualitas condensatiua ; lumen qualitas visibilis,&, Motus localis est mutatis loci immediati. ex his reliqua facile intelliges. VIII. Possunt etiam definiti affectiones Metaphysicae , Mathematicae, Morales, Logicae, tinnio & ipsae negationes : Caeterlim , duplex quasi definitionis genus statuitur, nominis scilicet, de rei; sed definitio nominis alia non .est ab ipsius nominis significato, at vero definitio rei est ipsus rei explicatio. Cum enim clarius &distinctius seorsim singulas rationes quam simili omnes

Consu se animo complectamur, rem ipsam in definito quasi confiisc,in definitione distincte in te gimus. Denique sit Meuis,clata, tricis libera, cui nihil desit, nihil supersit.

ARTICULUS II.

De Methodo diuisionu.

I. Iuisio in hoc maxime ad definitionem accedit, qudd definitio rem unam in duas veluti ex quibus ilia conflatur p. artes partiatur; divi so rem ipsam quasi suis partibus totum ipsum definiat & circuns ribat. I I. Diuidi potest Primo ellentia quaelibet in suas partes, id cst, in penus

δc differentiam : Secundo, quantitas in suas,v. g. quantum bipalmare in duos palmos; illa vocatur totum essentiale , haec integrale: Tertio, Compositu in Physicum in suas,v g. homo in corpus & animam. Quarto,genus vel sufer Ius quodcunque, vel collectio plurinna in suas, sic triangulum in i sceles, aequi- curuum & scale mim, sed lDec sitiat lippis nota , Sc toni bribus. III. Diuis O icientiae in suas partes potiori iure ad methodum spectar. scientiae inquam obiectivae, sic Logica Artificialis diti id mir in duodecim libros ; Physica innotiem tractat iis ; Metaphysica in quindecim rationes viii uersales; Ethica in duodecim Artificia, dec. quae diuisio peti debet ab extensione objecti, cuius diuisio & diuinctio maxunain sanc claritudinem toti E χDjsili by Coos le

87쪽

36 Methodus Scientiarum,

scientiae afferre potest; na singula seorsim suo loco & stu melius intelligeturo I v. Diuisio cuiuilibet objecti seu subjecti in suas rationes, vel assectiones,maximi momenti est in methodo , cdm enim hulii simodi affectiones de objecto sint demonstrandae,optime prius distingui debent, v. g. in tractatu d Motu,primo libro tractatur de impetu , hoc est de impetus natura , fine in-rrinseco, cffectu formali, subjecto capaci, causa producente, conseruante, resistentia, contrarietate , activitate, determinatione ad lineam motus , destructione, intensione, remissione, propagationis modo, extensione , motus exigentia,&c. sc omne aliud objectum diuidetur in ea quae illi insunt. V. Leges bo'ar diuisionis sunt faciles. Prima, ut diuisum plura sub se

contineat. Secunda,ut omnes partes contineantur in ditii . Tet tia, ut tot uni

sit maius parte, pars minor toto. Quarta,ut omnes paries simul sumptae sint aequales toti. Quinta,ut una pars non contineatur in alia; sed haec sunt plus. quam facilia,quate nihil ex his fere ad methodum pertinet, nisi ut objectum uniuersum in tuas partes, & quodlibet obiectum singulare in suas affectiones distribuatur.

ARTICVLVS III

De Methodo disinctionis, disc=etionu, separationis.

Anti interest rerum distinctio, ut sine illa scientia stare non possit, I quippe res illa nescitur, quae diistincte non perciphur atqui distincte percipi non potest, nisi ab iis omnibus cognoscatur esse distincta , a quibus papte distinguitur,v.g.Nulla potest demonstrari affectio de motu, nisi pro quid sit motus intelligatur; at nisi distinguam motum a mobili, si reuera ab ipso distinguitur,motus ipse distincte non cognoscitur,nihilque de motu demonstrari potest, nam praesupponi debet de subjecto quid sit. ΙΙ. Rem illam ab alia distingui necelle est. Primo quae ab alia separata,Vel separabilis est,nihil enim a se ipio separati potest,igitur ab alio. Secundo,quae alteri opponitur,nihil enim opponit ut sibi ipsi; porro haec oppositio, vel est

Contradictoriorum, sic esse rei a non esse distinguitur; vcl Privantium, sic non esse rei distinguitur ab esse in stibjecto communi,v. g.motus a quiete clCOn rrariorum, sic calor distinguitur a stitore,nihil enim aduersum se pugnat; vel denique Relatorum,quorum multa uini genera. Primo,causae, nihil enim seipsum causar,vel producit. Secundd, similitudinis; nihil autem sibi simile est, vel dissimile. Tertio , aequalitatis nihil sibi aequale,vel inaequale. Quarto, distantiae,vel indistantiae. i into,prioris,vel posterioris. Sexto, senioris, et iunioris,&c. Septimo,idem ab altero contradictoriorum distingui oportet, V.gdum Petrus quiescit,hςe propositio,Petrus mouetur,est falsa, igitur motuS non inest Petro, igitur ab eo distinguitur. III. Fundamenta indistinctionis retu sunt his omnino contraria in cream xis. Primo, quidquid est ab alio essentialiter insep rabile in creatis etiam, indi' stinctum iudicatur, sic dicimus rationem animalis in homine non distingui ,

ratione

88쪽

Liber Prim tu. 37

ratione hominis,quia ne per miraculum quidem potest esse homo, ut fion sit animal; cur enim dices esse distinctum si nullum sit distinctionis signum3at qui si nulla sit separabilitas , vel oppositio enullum est signum distinctionis.

Secundd, si nulla sit ratio,vel experientia,vel necessitas, res multiplicari, seu distingui non possunt;qui enim res post tuas asserit,positivo, argumento illas probare tenetur , quod reuera nisi admittatur, dicerem in uno , eodemque

nummo contineri centum alios.

I V. Separatio sitam quoque methodum habet;ὶ Philosophis vulgo vocatur abstractio,vel praecisio; putant enim peractionem mentis idem a se ipso quasi diuelli, vel abstrahi,ut reuera mens ipsa attingat unam rationem, lic nullo modo attingat aliam , quae cum illa eadem est dii sed haec aliquando refutabimus, quod nec fieri, nec intelligi ullatenus potest: igitur,separatio ista seu diuisio rationum tota Logica est, id est , in ordine ad icientias humanas: cum enim res eade diuersis habitibus, habitudinibus, respectibus abiiciatur,

v. g. homo non modd considerari seu comparari potest cum actionibus sentiendi quarum est principium , nam reuera homo sentit; verum etiam cum actionibus ratiocinandi,vel intelligendi,nam idem homo ratiocinatur; itaque

idem homo in ordine ad illam si ientiam quae demonstrat hominis assectiones,eodem modo se habet, ac si reuera et Iet multiplex subjectum ; sic dicitur distingui formalitet in homine animal a rationali,quae distinctio Logica est. V. Vnde ille haud dubie recte separat unam rationem ab alia,qui optime nouit multiplices elusilem subjecti affectiones; quippe idem Abiectum quatenus subest uni, Logice diuersiun est a se ipso quatenus sebest alteri; Logiebinquam, id est, scientia de ipso multas affectiones demonstrat,perinde atque si esset multiplex,lices reuera unum di idem sit. Quemadmodum enim Logi- cc plura sunt unum,id est, eodem modo se habent in ordine ad scientias, ae si

reuera essent unum,lices reipsu ura sint, v. g. licet triangula sint reuera plu-Ia,attamen cum Geometria assinionem communem omnibus triangulis demonstrat,perinde se habent omnia ac si essent unum, cum nihil tunc demonstret de uno, quod de aliis omnibus demonstrare non censeatur;&-hoc celebre

est illud uniuersale tam notum in Scholis,ne dicam ignotum / itaque quemadmodum tofice plura censentur unum , quia eidem affectioni subiacent

quod est uniuersale) sic quod unum est logice censetur esse multiplex, quia multis affectionibus subest, s& haec est distinctio formalis ) nec aliam methodum super hoc desidero. V l. Diseretio est qua venam a falso , certum Idubio, clarum ab obscuro

probe discernitur,hoc enim triplex munus ad methodum pertinet,dist .nguere Unum ab alio reuera distincto; abstrahere,vel separare,vel considerare seorsim

singulas rationes ; & verum a fallo discernere , pro qua haec pauca praescribi

posse videntur.

. Primδ, Qui optime sint,quid euique inst, & non insit,optime discernit ve rem a falso. Secundδ, Qui res omnes bene definit,etiam nouit quid cuique insit. Terrid, Qui nullum supponit principium quod veriun non sit,nihilque ac serit nisi ex aliquo princisio, falli non potest. QVarto, Reducat omnem propositionem ad sua principias nam si hae

89쪽

,8 Methodus Scientiarum,

vera sunt, illa etiam est vera, quippe ex vero sequitur tantum verum. Quinto, Ut bene quis discernat,praeoccupatus esse non debet; nam quemadmodum oculus flauo colore tinctus, cuncta quae videt,eiusdem coloris esse iudicat, ita intellectus aliqua falsa opinione imbutus. Sextδ, Non ducatur aliquo studio, vel contumaciae, vel inuidiae,vel superiabiae , vel alterius perturbationis , quippe haec omnia veritatis lumen o

scurant.

Septimo, Interroget aliquando simpliciores & rudiores , quid super aliquare censeant ; interrogaui aliquando operam dum aquam ex puteo toto die hauriret, an nihil , vel aliquid se agere crederet Respondit illied se pluuaequo laborare & cum toto corpore sidor manaret; nisi enim aliquid ageret,fieri non posset ut ita defatigaretur; tunc conuerti me ad aliquem, qui mecum vni colloquebatur , afirmabatque se non pol se concipere quidnam esset agere; audistine, inquam tu non concipis quod rusticus non concipit mod5, sed etiam sentit. Octaud, Cum tyrones ipsi ita probant rem aliquam, seu rationem explica tam,ut quasi oculis illam cernere videantur cum aliquo mentis tripudio, ita ut nillil obscuruui, nihil difficile animo occurrat, sed omnino acquiescant, signum est veritatis; haec pauca indicasse potius,quam explicas te semciat.

ARTICULUS IV.

De Menodo Comparation , combinationu, Analogiae.

KEplerus nobilis Mathematicus multari debere Analogiae ultro fatetur,

quippe cum rerum plurimae inter se trabeant innumeras sere, connexionum,ordinum,oppossitionum,finium habitudines, non mirum est si unius cognitio in cognitionem alterius nos deducat; itaque methodus analogiae non

videtur esse negligenda; ego pauca subiicio , quae me singularis usus do

cuit.

I. In Physicis quaedam effectuum similitudo analogiam causarum arguit. exemplum unum, vel alterum propono.Obseruo coipus aliquod rarefactum intra vasis angustias masna inde vi erumpere ; obseruo etiam corpus intra vasis angustias compressum seu vi contractum, maximo cum impetu si pateat exitus , inde exire. Alterum est in Iride post geminas refractiones, & alteram reflexionem in ampulla vitrea obseruo colores Iridis,quos etiam obseruo inversos,subque majori angulo, post geminam reflexionem & geminam refractionem, Omitto alias. Ιl. In Mathematicis etiam multum valet analogia; infinita serε exempla ilippetunt. Primδ, Analogia trianguli orthogonij, Isbscetis,cuius hypothenusis quadratum aequale est quadratis duorum laterum, fecit ut omni orthogonio haeci eadem aifcctio ineste diceretur.

90쪽

sicit ut hoc idem de rectangulis, triangulis, polygonis, similibus circulis denique demonstraretur.

Tertio, Analogia pyramidis , quae est subtripla Cylindri super eadem basi,& eiusdem altitudinis, fecit ut alia polyedra, immo & conus & sphaera cognoscerentur ; ha:c sunt facilia, omitto alias. III. In Theologia Naturali nihil fere cognoscimus nisi per Analogiam, nam tantum concipimus res incorporeas per analogiam ad corporeas; idem de illatum motu, loco, & aliis affectionibus communibus: Analy tica Moralis ex ipsa analogia quam habet cum analysi Logica ortum duxit, &reliquae partes Metaphylicae ex analogia cum Geometria & Arith

metica.

I V. Ut berie cognoscatur analogia , debent cognosci rerum affectionex communes, saltem quae sint, non quales sint, v. g. si examinas unionem corinporum continuatiuam ut vocant, vides in ligno,in tela, in charta,panno,&co infinitorum fere filamentorum implicationem, vel implexum ; quo fit ut partes omnes inter se connectamur; an sorte haec analogia aliquam lucem afferre potest unioni continuatiuae aliorum corporum Lumen in vitro refringitur& calor, non tamen humiditas,quidquid de radiis lunaribus aliqui dicant ; neque siccitas, neque sontis,licet hic reflectatur ; Mirum quantum haec Analogia in cognoscenda rerum istarum natura conferre potest. Igitur methodus huius analogiae petitur ex distincta cognitione affectionum, quae secundo rebus insunt. De Physicis aliquid habes art. a. num. 4. Mathematicae sunt dimensio , constructio , proportio, alogia, diuisio, transformatio, additio, de

V. Comparatio hoc loco , nobis usurpatur,pro ratione seu consideratione comparativa cui res plurimae subiiciuntur,quod ut explicemus, certum est .eta plura praedicata,vel attributa,quibus certae quaedam assectiones designantur,quae tantum rei cuipiam insunt, quatenus cum alia comparatur,v.g. frons

dicitur decora ; haud dubie decora non est, nisi quatenus cum aliis partibus eiusdem vultus comparatur , quippe stolas eadem quae pulchra esset in uno vultu, in alio deformis esset. Similiter aliquid dicitur moueri , cum nouum locum acquirit, & priorem continuum amittit. Posset acquiri idem locus Gne motu, in prima duntaxat procreatione; pollet etiam amitti prior sine m ou, dum res ipsa destrueretur; at vero simul esse non potest occupatio noui Curiurioris amissione nisi sit motus, vides comparationem; haec consideratio, latissime pater. VI. Eius methodus posita est in habitudine quadam qualitatis, quantitatis, temporis, loci,ordinis, causae, mouis, situs &cae x qualitate quatuor habitudines oriuntur,similis, dissimilis persectioris,& imperfectioris: ex quantitate plures,scilicet aequalis, inaequalis,maioris,minoris,rationalis , irrationalis:: ex loco etiam,proximi,distantis,praesentis,accedentis,recedentiS: ex tempore,. antiquioris, iunioris,coaetanei, praeteriti,praesentis, futuri : ex ordine quoque,. primi, secundi, praeeuntis, succedentis,binorum, ternorum, &c. Ex causa,pΟ- nyioris, minus potentis, actu, potentia, achas primus, secundus, totalis, pa rialis & Ex motu, velocis, tardi, naturaliter accelerati, aequabilis:ex situ de

iust sodentis, stantis,decumbentis; sermosi,deformis , &c. Ex his reliquae fualet

SEARCH

MENU NAVIGATION