Philosophiae tomus primus qui complectitur scientiarum methodum sex libris explicatam logicam analyticam, duodecim libris demonstratam, & aliquot Controuersias logicas, breuiter disputatas. Auctore Petro Mosnerio doctore medico. Cuncta excerpta ex pr

발행: 1646년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

METHODO THEOLOGI ENATURALIS, ET META PHYSICAE.

Vobus capitibus librum hunc complectimur; Primum erit de Theologia Naturali ; Secundum de Metaphysica.

De Theologia Naturali.

R' Ribus articulis caput hoc definimus, in Primo examinabimus quid sit Theologia, quotvplex, quod eius objectiim,quis finis; In Secundo, quid scitum in ea,quid sciri possit, quid non possit ; in Tertio de principiis, auxiliis, impedimentis.

De objecto O Ine Neologia.

I. T Vm Theologiam audis,ne enita quaese sublimem illam, diuin a que Facultatem quie res ordinis diuini & sepernaturalis explicat; sed aliam longe inferiorem dignitate;at certe iucufidiorem claritudin quam Propterea Naturalem appellamus; quod,scilicet, naturalia tantiim adhibeat

principia, de quibus inimi. 3IL Ita

142쪽

III. Itaque subjectum, vel objeetiam materiale Theologiae est ens inemr poreum siue sit substantia, siue sit accidens , id est, quod vel spiritus est, vel eum spiritu necessario conjunctum; multa enim de attributis diuinis , multa de ii uellectu, vel potentia motrice Angeli sciri potiane, &e. Pored spiritum voco substantiam cum impenetrabilitate necessario non conjunctam; quippe

possumus tant lim definire ens corporeum , per analogiam ad corporeum. IV. Objectum formale est omnis affectio ciatis incorporei quaecunque tandem illa sit, liue iniysica, siue Metaphysica, siue positiva, si usenegatiua; vrio verbo huius affectionis nomine intelligo tant sim quidquid inest enti incor poreo,dum demonstrari possit inesse, vide quae diXimus supra l. s.c. I. a. I. n. & 1. de ente corporeo; nam eadem de incorporeo dici possunt. 'V. Substantiae incorporeae ad tria capita rcuocari poli unt; quae sunt Arii ma rationalis; Angelusi; Deus i De Deo praeter existentiam multa demon

strari possunt; de Angelis de Anima rationali nonnulla. VI. Finis huius Scientiae idem est cum objecto,nobilis certe siquis alius: Ordo vere, quo haec disciplina isti di potest , iudicatur omnium optimus , ut se ilicet in tres libros diuidatur. Primus sit de Anima rationali. Secundus de Angelis. Tertius de Deo ; quippe ex actibus organicis cognitis cognosci poliunt inorganici ue ex inorganicis illorum principium,id est, ipsa Anima ex

hac vero per analogiam naturam Angelicam, variasque eius affectiones; iiique ipsam Naturam Diui irim eiusque attributa, cognoscimus.

ARTICULUS II. uid scitum in Iraeologia; quid sciri possit.

I. Deo & Angelis, pauca omnino Aristoteles, eaque parum tuta; in Λ1etaphy sicis plura Plato, sed omnino mystica ; Multa etiam Proclus in Elementis Theologicis, sed veritati non consentanea; c recentioribus multi sunt qui de Deo & Angelis scripterivit,immδ & de anima rationali;qui sane de Dei natura , existentia,attributisque, quae natiua intellectus vi cognoscere possumus, immo & de Angeli loco,motu, intellectu, appetitia, doctissima monumenta ediderunt.

II. Nos vero breuitati consilientes ex principiis iactis demonstrabimus animae rationalis separatae starum,uires,locum , intelligqndi, & volenesi vim liberam,de liberalem sortem, motum, extensionem, durationem , distinctionem,exercitium conditionem,&elicitatem,obices. &c. voluptatem, dolorem, iactus,impetum,& motum diuersae rationis, determinationem, impulsioneret, locutionem, auditionem, &c. Eadem prorsus de Angelis demonstrari pos. sunt; adde creationem, conseruationem , diuersa genera, diuersasque species, diuersa munera,numerum,bella & conflictiones, assumpta corpora', id possint agere ad extra, quid ab aliis rebus creatis pati. III. De Deo multa demonstrantur,existentia, infinitas,unitas,simpIicitas, omnipotentia, sapientia, immensitas, aeῆernitas, libertas, concursias , Hecreta

143쪽

Iibera : de Ttinitate nihil, quamuis non desint aliqui qui naturali ratiocinatione Trinitatem probari posse eontendunt, quod tamen salsiim csse constat ; Adde multa quae de ipsis attributis diuinis demonstrari possinit , ut suo loco praestabimus.

ARTICULUS III.

De principia butus disciplinae, auxiliis . impedimentis.

Mincipia huius disciplinae sunt omnino Physica,hypotheses sunt, vel

L actus hominis quos in se quisque experitur; idio rerum productio, Consieruatio, destructio, contrarietas & pugna, determinatio,intensio, remisitio,exigentia,&c. quippe ex illis actibus erui possunt certa principia , ex quibus existentia animae rationalis euincitur; ex his verb esseclionibus alia principia educuntur, ex quibus existentia Dei demonstrari potest , non modo , Christiano Philosopho, verum etiam ab Ethnico. I I. Reiiciemus subtilem illam demonstrationem , qua ostendunt aliqui Deum existere,quia Non repugmite pere, quae manifestus paralogismus est. adstruemusque illam, qua dicuntur, Ira omnes creatas esse ab alio, etiam collective, eo quod sint distributive ; quippe illa distinctio sensus collectivi & distributivi, vix adhuc bene explicata es le videtur ue nos illam explicabimus in Logica Artificiali. Ill. Immo ex hypothesi productionis,conseruationis,destructionis, o c. Vel unius pulicis Physice demonstramus Deum existere, hinc nulla est affectio Physica per quam mediatὸ,vel immediato, Dei existentia non demonstreturi,

sed meo iudicio illa videtur omnium optima demonstratio, csim Geometricam praeferat certitudine,qua ex objecto euidenter cognito, cuidentiam meaeco itionis attingo,& ex hac euidenter cognosco me existere , de ex eo quod

isto ab alio me existere cognosco,& ex hoc illud aliud existere voco Deum. I V. Quod spectat ad Angelorum existentiam , liaud dubie demonstrari non potest mr causam; unde quidquid de iis demonstratur,demonstrari debet supposita existentia, quam certam habemus ex diuina fide, quae ad maximam cercitudinem sussieit ; non tamen ad scientiam in qua desideratur eui

dentia.

V. Auxilia ad Theologiam plura sunt, pauca recenseo ; Primo, Physica

ipsa quae sua principia commodat ; cum enim ex rebus corporeis incorporeae cognoscantur', certe qui nouit apprime habitudines illas seu connexiones, quaS res corporeae cum incorporeis habent, haud dubie unicam viam iniit.

quae tandem eas attingat.

Secundd, Analogia,v. g. determinatio qua anima rationalis determinatur ad actionem organicam , deducit me in cognitionem determinationis , qua anima determinatur ad inorganicam,& haec in cognitionem determinationis qua determinatur Angelus.

VI. Impedimenta multa sunt; Primo, indoles taedam quasi corporea re N ingenium

144쪽

98 Di Methodo Theologia,Naturalis Metaphsic

ingenium rebus corporeis addictum,quod ne concipere quidem res incorporeas potest ;Secundo,Principia falsa, quae stapponuntur tu Physica, V.g. ex eo principio quod aliqui supponunt differentiam indiuidualem petendam ello materia, inferum deinde in Theologia,Angelos omnes differre specie.Tert io, Tam multae quaestiones de possibili, quae maximam partem dii putationis Q cnpant Adde tantam distinctionum, virtualitatum, connotationum sylvam, quae ipsos etiam Angelos deterrent. VI l. Denique auiim dicere si Physica bene processierit , si recta & vera principia firmata sint, Theologiam esse valde facilem , immo Physica iPsalonge faciliorem, quod suo loco clarissime osteiidemus.

mi Elaphysica scientiarum regina non immerito a Philosophis appellatur;

De obiecto 'Metaphsicae.

I. FEraphysca est scientia, in qua demoti strantur affectiones subiecto- . AVIrum uniuersaliorum, ente corporeo & incorporeo ; sunt enim aliquae rationes communes, vel attributa communia enti corporeo & incorporeo,dc ab iis ut vulgd dicunt Philosophi,abstracta, v.g. ratio,vel praedicatum en ris, tam inest enti corporeo, quam incorporeo , cui certe cum aliqclae affectiones ita sint, illas demonstrat Metaphysica , unde in ratione praedicati pertinere potest ad Physicam, Logicam , &c.v.f. cum demonstrat de corpore quod sit ens. Pertinet etiam ad Metaphysicam , cum demonstrat ens inei Iesubstantiae, vel accidenti ; at vero in ratione sibjecti abstracti , sei licet , pertinet tantum ad Metaphysicam : idem dico de aliis rationibus eommunibus abstractis ab enie corporeo dc incorporeo II. uaqtie subjectum Metaphy sicae,vel objectum materiale eta,ratio vniuersalis abstracta ab eme corporeo,& incorporeo considerata in ratione su jecti,de qua scilicet,aliqua assectio per principia ceria demonstrari potest; igitur subjectum totale est collectio , vel aggregatio illarum omnium mionum communium qiite in hoc conueniunt,qudd lari is pateam eme corporeo , vri incolporeo,licet enim aliae aliis latius pneat rationesiibstantiae, quippe omnis substantia'ens,sed omne ens non est substantia, nihil tamen est quin ad eandem facultatem pertineant stam in hoc gradu conuenimi, quod scilicer, enue Disitired by Corale

145쪽

Liber inanis. yy

ente corporeo de incorporeo omnes lacius pateant. III. Porro, rationes illae reuocari polliunt ad quindecmi illas quas propo Imus lib. t.c. .art. s. de quibus insti, quae leuera coiis derari possitiit aburactae,sicut ratio numeri in Arithmetica, extensionis continitae in Geometriai nam licet non possit numerus existere nisi in aliqua materia numerata. Potest tamen considerari sine materia, id est, nulla habita ratione materiae numeratae,& ita reuera accipitur in Arithmetica'; ita prorsus dicendum cst de ente, vel delubstantia, vel do accidente. I V. Objectum formale Metaphysicae est affectio aliqua demonstrabilis' ratione uniuersali, sue sit.ens, liue non ens,quis enim neget rationi Obje- tuae competere suas assectiones 3 item rationi via lucisali item rationi entis, uditantiae, accidentis, relationis,&cὶ Nec etiam desunt principia certa & euidentia ; igitur illa affectio est objectum formale, id est , illud quod praedicat' i , eia onstratur, scitur, & collectio omnium hi liusmodi assectioitum est

Oolectum totale. V. Finis Metaphysicae idem est cum veritate ob istiua,in qua mens ipsa scientis conqtilescit, est enitia scientia speculatiua,ut conitat, qu; hoc si dine radi Gebe ut ratio oblectiva omnium vitiuersiliis mapraemittatur . tum illa quae ciimmuni nomine vitiue alis apellatiar, quae certe minus latc patet qu mbiectiva, quae etiam singularibus competit ; tum ratio entis quae proxime iuccedit virtuosali, quia haec etiam non enti conuenit; tiim ratio substantiae, in*x accidentis ; tum qualitatis, deinde relationis ; causae; actionis & Dassionis; loci; emporis; motu S ; quantitatis Sextensionis continuae & discretae; denique oppositionis & negationis ; quem certc ordinem si quis atrentd

considerarit,'bleruabit sane natiuum ellὸ & legi Dinum, in quo Elicet Ini-

cim istas rationes prosequemur,praemissa tamen Metaphysici Eleitcntari citra omnem demonstrationem, ut monuimus in methodo lyhysiccs; cuanQuam ut verum fatear , Iix ullas demonstrationes inuenio in ea Metaphvsica quam

habemu , ut videbimus in sequenti articulo. V

De Metaphsica Aristotelis.

I. Α Ristoteles 1 .libros Metaphysicorum conscripsi;Liboe primus pro-Cap.primo ostendit, qudd ex sensu memoria , e multis .--ς p xientiis Ars,vel scientia nascitur: Secutido capite, Quidnam sit sapientia; quod aliae scientiae certiores sint, quae prinorum sunt; reliquis capitibus proi mnit varias sententias Philosophorum,

de principiiS rerum.

a vi: i . p ψ x iδlis est , Cap. primo ostendit , Qui dael ξ γ μ' tantum parum conferant.

peculatiuae finis sit veritas, praehiea opus. Capite secundo ostendi

146쪽

1εα Methoda Theologia Naturalis θ' Metaphsicae,

quod non detur processus in infinitum in causis , alioquin nihil scire possiamus, scinaus enim cum causam nouimus. Tertio Cap. Quod multum possit consuetudo ; Rudd certitudo Mathematica in iis tantum quaerenda iit , quae materia carent ; Uod ante scientiam teneri debeat modus sciendi , quo duntaxat talis scientia acquiri possit. III. Tertius liber prooemialis est in quo multas dubitationes proponit, Cap. primOProponit tantum quaestiones,quarum rationes dubitandi affert in aliis. Cap. secundo,Vtrum unius scientiae iit, vel plurium , omnia causarum genera speculariὶ An haec scientia disputet de substantiis omnibus λ an dentur aliae subitantiae praeter sensiles 3 Cap. tertio disputat de principiis an sint ipsa genera, vel Elementa, seu principia Physica. Cap. quarto, An praeter materiam sit aliqua caula; an plura principia, numero Se i pecie , an eadem rerum omnium, an incorruptibilia Cap. quinto, An numeri, lineae , ptincta sint, substantiae. Cap. sexto, An principia rerum sint alas,vel potentia Z an causeirtaliter, quam per motum an sint v niuersalia; hic etiam de ideis. I V. Quartus liber agit de subjecto huius scientiae , eiusque affectionibus, S: principiis. Cap. primo, Quod liac scientia sit de ente, prout ens est; Cap. secundo, Quod ens sit unum,& unius scientiae sit dein onstrare ea quae insunt enti vi ens est. Cap. tertio,Quod ad hanc scientiam pertineat principium

illud primum, Impossibile est idem et Uecundum id msimul inesse sir non inesse. Cap. s. 6. 7. 8. redarguit aliquos Psilosephos qui hoc principium negabant. U. Quintus liber explicat quo radam terminorum communi ita significationes; Cap. primo, Quid sit principium ; Cap. secundo quid cetusa de

quotuplex; Cap. tertio. Uid Elementum. Cap. quarto, De natura; Cap. quinto , Quot modis aliquid dicatur necessarium; Cap. sexto, Quot modis dicatur ununa; p .septimo, Quot modis dicatur ens; Cap.octauo,De substantia; Cap.nono,De eodem,diuerso, simili; Cap.decimo, De oppostis de specie differentibus; Cap.undecimo,De modis prioris & posterioris; Cap.duo declino, De potentia; Decimo tertio , De quantitate; Decimo quarto, De qualitate;

Decimo quinto, De relatione; Decimo sexto, De perfecto; Decimo septimo, De termino; meimo octauo, De secundu quod, per se,seeundum se; Decimo aiono,De dispositione; Vigesino,De habitu ; Vigesimo primo, De passione; Visesimo secundo, De priuatione; vigesimo tertio, De habere & in aliquo esse;Vigesimo quarto, ot modis dicatur, ex aliquo esse; Vigesimo qui rito, De parte ; Vigesimo sexto, De toto;Vigesimo septimo, De mutilo; Vigesimo octauo,De genere; Uisesimo nono,De talia; Trigesimo, De Accidente 3 hactenus in his quinque libris nihil prorsus demora luat, sed tantum definit, diuidit, explicat, dubitat. VI. Liber s. etiam prooemialis est,Cap. i. ostendit quὁd Metaphysen sit prima scientia speculativa de ente ut ens est; Secundo Cap. Quod ens rex a

cidens,& ens,ve verum ad hanc scientiam non pertineant.

VII. Septimus liber agit de substantia, Cap. 1. dicit substantiam esse primumens, a.In quibus existat lubstantia, . Quot modis dicaturis Me quidditate rei. s. De definitionibus accidentium. An quod quid est, si idcm cum eo eritu,

eta 7. Quomodo, & a quibus fiant quae fiunt. 8. Quδd Arma non fiat si

147쪽

eomposiluin. o. Cur quaedam arte&casu fiunt,alia non fiant. o. De quid litate rei in ordine ad definitionem, II. De partibus speciei. 32. Quod ex genere & differentia fiat per se unum. I 3. De substantia secunda. I . & Is. Quod uniuersalia non sunt substantiae ab indiuiduis separatae ; i 6. Q modo pos- snt substantiae ex pluribus partibus componi. 17. inod substantia principium &causa sit eorum quae rei conueniunt. VIII. Octauo libro agit de stibstantia sensibili, Cap. t . Quod substantia sensilis materia constet. 2. De forma substantiali. 3. De numeris Pythagoricis , & ideis Platonicis comparatis cum principio formali. 4. De materiali substantia,quatenus est ex materia. s. Quomodo materia deseruiat ad mutationes. 6. Cur fiat unum ex genere & differentia, materia & forma. IX. Nonus liber est de ente potentia & adhu ; Cap. I.Quot modis suma-- tur potentia. De diuersis potentiis. 3. Quod potentia sit ab actu separabilis. . De possibili. s. De ordine inter potentiam &actum. 6. De actu. 7. Quando res si in potentia. 8. Qudd actus sit prior potentia. 9. Quod achus sit persectior potentia. io. Quod actus sit melior potentia in bonis,secus in malis.1 1. Quis aetiis sit prior cognitione. 12. De vero false X. Decimus liber agit de unitate,&c. Cap. I. De Uno in communi. a. &3. inod ratio mensurae conueniat per se primo unitati quantitatis. 4. Quod unum non sit substantia ab indiuiduis separata. s. Quomodo unum & multa

opponantur. 6. De contrarietate. 7. De differentia contrarietatis, & aliarum differentiarum. 8. Quomodo unum uni contrarium s r. s. Quomodo opponatur mulxitudini. io. Quod medium inter contraria eiusdem sit generis.

ii. QEdd contraria sintq-cie diuersa & vicissim. ra. Qubd contrarietas aliqua sit sine disserentia specifica. i 3. Quod contraria aliquando differant

genere.

XI. lib. xi. multa repetit Aristoteles alibi dicta, e. I. & a. proponit ea quae lib. 3. proposuerat, c. q. I. 6. resumit ea quae in toto lib. . c.'6. explicat denub quodnam sit objectum huius scientiae, c.7. repetit quae lib. 6. dixerat. C. 8. 9. Io. II. repetit quae dixerat in Phy sca, de motu, infinito , &e. X II. Cap. . 2.3. .s. libri II. probat dari materiam & formas substantia les, & 3. principia. c. 6. qudd detur aliqua substantia immobilis , c. 7. de attributis primi Motoris,c. 8. de numero substantiaIum separatarum, c.9.dubia quaedam eontinet , circa diuinam intelligentiam. c. Io. quod sit unus Princeps & moderator Vniuersi. XII. lib. t 3. totis Io. capitibus de numeris Pythagoricis, & ideis Pi tonicis disputat, item lib. t . totis sex capitibus; ex his omnibus aliquae certe definitiones, diuisiones ,& explicationes peregregiae:& nonnulla Mimata

eruuntur.

148쪽

io ι ι De Methodoneologia saturalis,es Metaplasicae,

ARTICULUS III. De Metaphysica aliorum qui post Aristotelem seri λ-λ

iii hiee tradiderit. sed passim omnes litigiosum dicendi modum tenuerimi non sine laude fateor propossitis, discussisque plerisque quaestionibus, propositis , reiectisque aliorum opinionibus,coia gestis rationibus. objectionibus,instantiis,lespontionibus,&c. II. Inter alios in hoc genere Patet Franciscus Sua res absolutissimum opus edidit, di*utationibus I Prima continet protegomena. a. de con-ptu cutis. 3. de passionibus entis. q. de unitate transcendentali. s. de indiuiduali. 6. de sor mali & univcrsali. 7. de distinctione. 8. de vero. o. de falso.

Io.de bono. ii. de malo. I 2. de causis entis incommuni. I 3. de causa mate

riali substantiae. i 4. de causa materiali accidentium. I s. de causa formali Gubstantiali. 16. de sormali accidentali. 17. de efficiente in communi. I 8. de proxima essiciente. 19. de neccisaria libera & contingente. 2o. de prima causa essiciente & creat ione. χι. de eadem prima & conseruatione. 11. de eadem& concursu. 13. de finali in communi. 14. de ultimo fine. 21. de exemplari. 26. de comparatione causae & effectus. 17. de comparatione causarum intecte. 28. de ente finito,& infinito. 29. de Deo,an sit. 3o. de Deo quid sit. 3 i. de ellentia entis finiti. 31. de diuisione entis in substantiam & accidens. 33. de substantia creata incommuni. 34. de prima substantia. 3 s. de substantia im- materiali creata. 36. de materiali in communi. 37. de conceptu accidentis. 38. de comparatione eiusdem ad lissistantiam. 39. de diuisione in s. genera. o. de quantitate continua. Α . dedi Icreta. 42. de qualitate. 3. de potem ia- . de habitibus. s. de contrarietate qualitatum. 6. de intensione 7. der latione. 8. de adtione. 49. de passione. Io. de duratione. 3 i. de ubi. sa. destu. 3 3. de habitu. 14. de ente rationis. III. Plures alii de rebus Metaphysicis scripserunt, tum antiquiores, tum terentiores, nseca fusissimc qui textum etiam Aristotelis doctis commentariis explanat; Non est etiam omittendus vir Nobilis Renatus Deicaries, qui sex Meditationes Metaphysicas ut vocat conscripsit, quarum Prima ostde iis quae in dubium reuocari possint. Secunda, de mente hominis quod n tior sit corpore. Tertia, de Deo quod existat. -rta, de vero & salso. Quinta,de clientia rerum materialium ;& de Deo quod existat. Sexta,de existentia rerum materialium,& reali mentis a corpore distinctione ; quibus adde obje- lcticines eidem factas a doctissimis Theologis, Philosophis, Geometris , sed praesertim ab acutissimo bc subtilissimo Gassendo,cum responsionibus de nouis instantiis.

149쪽

Oid sciri possit in Metaphsca, quoue ordine. DI inuidiam dici possit,in Meta-

- . i. physiς QVR. gliquor scientias excogitari poste,quod nos aliquando p xst:mus,immo ex is. diis rationibus .ni ei salibus, ii, sua: Tu'

Physicas, vix dum esse deinonstratas certissimum est. si tenaci. i assectiones uuantitatis

vires,enectus ad Imra, ad extra, comparatio conabinatio, Mosia,proportio ausim

150쪽

ausim dicere plures essequalitatis abstractae affectiones,PIm ipsius quantitatis; rara certe &noua Geometria, quae ex certis principiis infinita fere Theoremata demonstrat.

VI I. Septimo libro agemus de relatione vel de ente, sebstantia,accidente,&c.consideratis respective, id est acceptis se dum considerationem respectivam,vel comparativam ; hla multa de natura, fine, distinctione , diuisione relationis,de diuertis rerum ordinibus,vel habitudinibus,v.g. de ordine essentiali inhaesionis,adhaesionis, sustentationis, eompositionis, finis, terminationis, dependentiae obiecti, potentiae, de relatione mutua, non mutua,quae vel fundatur in substantsa,estque identitatis, vel diuersitatis; vel in qualitate, est-que,vel similitudinis,vel dissimilitudinis; vel in quantitate;estque,vel aequalitatis,uel inaequalitatis; vel in loco,estque propinquitatis,distantiae , accessus, recessus ; vel in tempore,estque prioris,posterioris,praeteriti, futuri coexistentiae ; vel in motu, estque velocis , tardi, 5ec. vel in proportione , veI iae

ordine.

VIII. Octauo libro agemus de causis, causarum diuisone, distinctione, causandi modo in actu primo, secundo, ad extra,ad intra , de conditionibus, causae, enectus, subjecti. Nono, de actione de passione, actionis existentia,natura,distinctione,determinatione,creatiua,eductiua,termino,principio,adhaesione,ordine,&c. Decimo agemus de loco definitiuo,circunscriptiuo,quid sit, quid dicat, per quid res sit in loco,quomodo,cur non in pluribus e loco participabili, non participabili, de spatio,vacuo,immensitate, loci acquisitione,

iactura ,3 c.

I X. Vndecimo libro agemus de duratione & tempore 3 explieando Mid sit tempus, per quid res duret, cur de quomodo duratio si successiua,an dentur instantia,an unum sit maius alio, an tempus idem redire possit. Duodeciamo, de motu,eius natura,fluxu,velocitate,tarditate,compositione,continuitate, nihil tamen de motu naturali,violento mixto, &e. Omitto alia serHM-nita quae loco, tempori,motui insunt. X. Decimo tertio libro agemus de quantitate , vel extensione & numero, cuius eas tantum affectiones demonstiabimus, quas Geometria & Arithmetica omisere. v.g. distinctionem, munus, compositionem, diuisibilitatem. diuisionem,finitatem, infinitatem,&c. Decimo quarto, agemus de oppositi ne relativorum.'contrariorum, priuantium, repugnantium. Decimo quinto, de negatione, & negationis affectionibus,combinationibus,&e.

XI. Haee sunt quae tibi polliceor, mi lector, unoque volumine Complectat , quod huie certe statim siccederet, nisi tuo palato studerem , res enim abstractae minus sapiunt ; hinc totam Physicam,scilicet, amoeniorem Praemittendam esse iudicaui.

SEARCH

MENU NAVIGATION