장음표시 사용
101쪽
s 1 DE NATI v Is ROMANI in Urbe fecit, cum febres, cujusmodi ab Asclepiade descriptae sunt, sepe observasset: nec omni, inquit, tempore, nec gulis annis apparent, uti morbi quernaculi solent, quos Graeci εν χωρίους, Sc
piades, febrem hanc vulgarem quidem, sed non vernaculam suisse indicavit, quae sanὸ nullo non tempore infestare debuisset.
III. Praeterea a numero vernaculorum morborum speciem illam eximo semitertianae, quam perperam tertianam continuam per subingrestum nostrates Medici interdum appellanti; haec enim, quanquam Romae familiarissima Galeno , ac Petronio visa suerit, atque nobis etiam non raro observata, quotiescunque scilicet australes, atque humidae convitutiones sub aestivo praesertim solstitio repetunt ; minime tamen vernaculi morbi nomine est consignanda, cum non vitio nativo, sed adventitio Romani actis, atque apud illos propterea contingat, qui vel paluitria loca inhabitant, vel in victu, aliisque rebus nonnaturalibus parum sunt continentes. Quod quidem se-bris genus ubique occurrere aptissimὰ ostendunt cujusvis nationis Practici, qui suis in libris de ea fusissime tractant. IV. Quanquam vero Alexander Petronius Itres morbos, tanquam Romae vernaculos, numerare
102쪽
C ox L I Qυ ALITATIBUS. rare videatur, exuberantiam nempe succorum in morbG Rey-
capite, quam capipumum barbare quidem, sed δώ oediis P ι ν propriE ad rem ficto nomine, appellat; ventris cruditatem, quam expletionem dicit ue dc celerem, ac praeter occasionem recurrentem virium languorem ue tamen expertentiani potius, & rationem in consilium adhibere nos decet, quam Viri, etsi tu na Dahis , re
arte peritissimi, auctoritatem. Nobis enim, qui ab ipsa adolescentia publicam Romae artem exerri cuimus , omni satiὸ in re, sed in explorandis communiter vagantibus morbis, non aliorum testimonio, sed propriis oculis credere datum est, quibus deprehendimus, recensita tria morborum genera nostris quidem incolis interdum, ac seor- sum accidere 3 sed omnibus eorundem ordinibus non esse pariter, aequaliterque familiaria, ac proinde vernacula suapte natura minimὸ appellanda. Etenim Romae degentibus non unus idemque vitae modus est, sed varius, ac multiplex, immo saepe alius alii contrarius. Plerique enim corporis exercitationibus addicti , tantum laborando consumunt, quantum ingerunt comedendo I qui sanὰ , cum sint penὸ omnes opifices rustici ,
servi, b uli, ac rhedarii, numero non sunt cera morbιν immunG.
minores dimidia parte totius populi. Hi vero nullo capiplenio, nulla expletione, praeterquam cum dubia surgunt ex coena quod omnibus com
103쪽
eontra ἰωdem passim con sinemur ag r. de Diaeta
84 DE NATI vrs ROMANI toribus ) nulla denique virium imbecillitate labo rant; quin potius robustissimos, validissimos , ac
summopere promptos, atque audaces, occasione oblata, se exhibent. Quod sane genus hominum legiones olim dedit orbis domitrices. U. Inter nobiles autem, ac divites multi numerantur, qui nullo propemodum , cum adoleverint , exercitationum genere utentes, dies permutant cum noctibus ; nam, cum primρ luce su gere deberent, tunc quidem decumbunt, maj rem noctis partem ludis , & comessationibus insumentes. Otium vero, dc satietas bonae valetudini contraria sunt, ut propterea scripserit Hippocrates s : Homo edens sanus esse non potest, nisi etiam laboret. Exinde fit, ut iidem recensitis tribus malis plerunque sint obnoxii. Cum eniim plus ingerant, & potisssimum carnium, quam con
coquere , solvere, ac dissipare desidia possint, ideo
cruditatibus, quae hypochondriacae affectionis maxima scaturigo sunt, turpiter detinentur 3 mox etiam capitis gravitate, cum venter capiti, & c put ventri suas invicem affectiones communicent; denique virium languore, non propter succorum inopiam , sed ob inductam ab illorum acredine irritationem, atque a multitudine oppletionen , non raro corripiuntur. Sed horum numerus vix trigesimam civium partem explet. Atque hujusmodi aegritudines non tam Romani aeris, quam
104쪽
COLO QUALITATIBUS. vitae generis, quod sibi elegerunt, dicendae sunt, ut proinde vernaculae appellari non mereantur. VI. Ad hanc etiam hominum classem proxime accedit Aulicorum ordo, qui nec corpore semper moventur, nec animo unquam quiescunt, alternis nempe timoris, speique pathematibus jactati, atque agitati: vigilant enim, cum dormire , stant, aut ambulant, cum sedere, aut decumbere conduceret. Idcirco hi quoque nunc Iassitudine, nunc expletione, plerunque hypochon-driacis passionibus, ac proinde curarum, atque susceptae vitae, non certe aeris vitio, capiplenio
VII. Vernaculi igitur morbi nulli Romae - sunt, nisi si quis vernaculos appellet, quos cives, non quidem coeli vitio, sed crapula, desidia, studiis , curisque sibimetipsis solent comparare . . Superest itaque, ut benignitatem Romani aeris nullis vernaculis civium morbis labefactari agnoscamus ε, atque omnibus illis salubritatis argumentis instructam, quibus coeli cujuscunque clementiam constare docuit Palladius nempe et eum habitatoribus color sanus sit, capitis firmata sinceritas , in esum lumen oculorum , purus auditus , faucesque commeatum liquidae vocis
105쪽
Romanorum longaevitas falubrisatis aeris tesimonium.
V M ex Hippocrate mort libus vitae, aegrotis verb mom
ctor, profecto nullum majus erit, ac certius bonitatis aeris argumentum , quam si alicubi homines infrequentius aegrotaverint, & diutius viaxerint . Igitur, cum capite praecedenti Romanum aerem a vernaculis morbis vindicaverimus, nuhc ad Urbis salubritatem probandam maximi faciet ostendere, multos hic esse longaevos. Porro nihil Romae nostra aetate frequentius occurrit, quam cives, non quidem semniculosos, & ignavos, sed firmos, S: operoses ad summam senectutem feliciter pervenire ; ut ratione simul, Mexperimento semper uberius constet, Romanum coelum natura sui non modo innoxium esse, sed etiam saluberrimum. Haec autem res, cum Omnium oculis sit exposita, atque ab aliis pertractata, eam paucis, sed ordine percurremus. II. Porro nullus incolarum ordo hic reperitura
106쪽
COELI QuALITATI Bus. 87tur, in quo plures senio consecti non occurrant.
Atque, ut ab ipso Principe mitium ,& auspicium siti GR.- οι- ducamus, Pontifices nonnisi exacta jam aetat , diuturnoque christianarum, ac publicarum rerum usu, atque exercitatione subacti, neque idcirco imbecilles, creduli, aut obliviosi, sed corpore , re,
animoque validi creari 1olent. Nam singulare illud proiius in nostra tempora incidit, quod Sanctissimo Pontisci CLEMENTI XI. cum aetatis
annum quinquagelamum primum vix excesI1Het, iis Harem pra-
certantibus Cardinalium studiis, quamvis mira constantia reluctanti, delatus fuerit Apostolicus Principatus. Quod nimirum diuturnis experimentis, aiduisque probata negotiis animi virtus suffragium senectutis antevertillet. III. Deinde ex Purpuratorum Senatu tertia pene pars, Vel prope, Vel supra octogesimum, ,
immo paulo infra nonagesinium annum coulti- annuis ρνου Ha
tuta, nondum aetatis damna sentit. Nam prudentissimi hi, atque optimi Patres in publica , privataque munia ita veniunt, ut sententiam validissimo mentis robore, S: memoria , quod impensius miremur, nunquam haerente, passim dicere consueverint. Immo vero Cardinalem Hemricum Arquianum dela Grance, jam centenario majorem , ipsi non sine admiratione saepissimὸ vidimus,& facile, & alacriter generosum, jubamin ' que quatientem equum conscendere.
107쪽
88 DE NATI v Is ROMANI IU. Ad Praesules quod attinet, profecto bene loneum, si vacaret, illorum numerum recen-
fere pollemus, qui, licet decrepiti, nondum tamen tristes apparent, nec ullas provectae aetatis
animo, vel corpore sentiunt injurias. Sed paucos afferam , ex quibus de caeteris judicium esto; primum Archiepiscopum Bottinum, prope nonagenarium, dc semiparalysi detentum, qui acuta ex febri ; alterum hoc natu majorem Bernardinum Cassilium, Praeceptorem Sancti Spiritus, atque inter Canonicos Vaticante Basilicae seniorem, qui ex epidemico catarrho, hoc eodem, quo scribimus anno 17o9. prospere, ac praeter omnium spem evaserunt. Adeo nimirum sub nostro coelo vigor in senibus valet, ut iape cum morte luctentur, Sc vincant . His accedit tertius posteriori coaevus, dc senior pariter Basilicae Lateranensis Canonicus Carduccius, qui nondum omnibus Ecclesiae ossiciis se penitus abdicavit. Nec silendum de Scriptore magni nominis, mihiquo amicitia conjunctissimo Joanne Dominico Rainaldo, qui licet octogenario major, suis tamen singulis recurrentibus hebdomadibus Vaticano choro , cui , utpote Canonicus , est addictus, summa non minus pietate, quam diligentia praesens inservit.
Ingeni xumerus V. Praeterea nostra Religioserum , Montaliumque Coeuobia plena sunt iis, qui senectute
108쪽
Cox LI QυALITATI Bus. 89 eonfecti, miram in sermone gravitatem, atque in agendo prudentiam praestant, quorum in numero primas tenent Reverendissimus P. F. Antoninus Cloche, Magister Generalis Ordinis Praedicatorum, qui, octogenario major, tot inter cu ras ea mente hactenus constat, qua Virum sapientem decet, eaque corporis valetudine fruitur, qua saepe juvenes carent; & vel maxime Reu rendissimus P. F. Bernardinius Magister Sacri Palatii Apostolici, qui, quanquam nonagenariuS, frequenter tamen coram Summo Pontifice, plenoque Cardinalium, ac Praesulum coetu , stans, memoriter longa sumagia gravibus super rebus mirabiliter pronunciat . P. etiam Savinus Presbyter Societatis Jesu, facundus Orator, Mgrandiloquus , octoginta licet annos natus , extempore feliciter diiserit, do singulis festis diebus
magna populi frequentia pro concione sacrania Scripturam interpretatur. Reverendissimus dentique P. F. Philippus Maria Oliverius Minorit . Conventualis , octogenario major, vegeta adhuc, ac vivida senectute , qui triginta, Sc amplius abhinc annis Sanctissimo nostro Pontifici a conses. sionibus suit, easdem audire pergit. VI. Inter oblatas itidem Turris Speculorum paucos ante annos vivebat hilaris, & vegeta virgo nomine Benedicta, de praxiara Cinciorum famialia , quae sua aetate unum integrὶ expleverat se-
109쪽
DE NATI v Is ROMANI culum, duo vero tetigerat I nata siquidem in fine seculi xvi. diem sium obiit priori circiter lustro vertentis x v III. Nec sugulis Urbis Monasteriis desunt annota Sanctimoniales, quae caeteris tam puellarem , quam firmiorem aetatem agentibus praesunt, quaeque cum ad sacra, tum ad oecon mica ossicia nec tremulae, nec delirae passim a
VII. Hospitium pariter invalidorum staibus
utriusque sexus resertum eltibique non sine publicae eliaritatis commendatione videas, tam mombis, quam aetate consectos, claudos, ac decurta tos liliare superilites artus movere, de imperata impigrὶ facere ; immo admireris seniores quosdam lumine captos, qui alios juniores per dom sticos lares sine lapsus, aut ostensionis ullius p riculo ducunt. VIII. Denique rarae sint nobilium, divitum, doctorum , artificumque domus, quae aviS, P avisque non regantur. Parentem ipse nactus sum, qui, quanquam sithiasis doloribus tortus, mente tamen semper constanti praeditus, nonaginta vixit annos . Antonius item Placentius celeberrimus in Urbe Medicus iisnagenario proximus E vivis Hucos ante menses excessit, diutius facile victurus, si minorem spem suis in haeredibus posuisset. Celeberrimi quoque Pictores Carolus Marati , octoginta sex annorum, de Io: Maria Morandius
110쪽
C OE L I Qu ALITATI Buia frnonagenarius, adhuc pingunt aeternitati.
IX. Quid, quod in ipse hebraeorum ergast lo, infelici alioquin prope Tiberim loco posito, miseros illos cernimus foeda etiam vivacitate consenescere ' X. Quapropter si Pio II. Pontifici Maximo in commentariis , quae vulgo illi adscribuntur, cum de trium eloquentissimorum virorum, scilicet Aurispar, Ponti, & Iannotii, suo aevo defunctorum obitu, ageret, dicere licuit: mrum nemo de naturae lege conqueri potuit et septuagesimum euncti annum excesere, in fortem misere communem: iniurius , qui plui Abi deberi censeri potiori jure nobis fas esse arbitramur asserere , n minem , sive indigenam, sive advenam de Ro-- mani coeli natura conqueri posse , sub quo tam
multi non septuagesimum modo excedunt annum , verum etiam ad oci gesimum ,& nonagesinunta .. - stlici, vegetaque inite perv
