Jo. Mariae Lancisii ... Dissertatio de nativis, deque adventitiis Romani coeli qualitatibus, cui accedit historia epidemiae rheumaticae, quae per hyemem anni 1709 vagata est

발행: 1711년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

71쪽

d De Mnit. In

32 DE NATI v Is ROMANI forma peregrinorum salium, dc impuri sulphuris, scd sunt quoque ovula insectorum, & vegetabilium a tectis, terraque, imbribus abrepta, tunc demum animanda, cum humido leniuntur. Nec sane homines , praeterquam necessitate adducti, longos labores , ac diuturna studia subire consueverunt. Legendus Lucas Antonius Portius ψ, qui sub puteorum nomine cisternas etiam intellμgit, modumque tradit, quo apud Venetos pluvia per arenam ritὶ percolatur. II. Sed haec, quae de Romanis aquis in universum diximus, experientia ipsa ab omnibus tum incolis, tum advenis clarὸ possunt com

probari ut illud jure plus adhuc

miremur, nonnullos coelum hoc vel propter insalubres aquas c lumniari .

72쪽

COELI QUALITATIBUS.

3Anat s ad ignem facta, una cum respectiva

gravitate Romanarum aquarum.

C A P. XIII. E D, ne desit Lectoribus nova

utilitatis, aut curiositatis materia, subnectemus hic nonnulla experimenta, quae ad singularum Urbis aquaruniatum crases, tum pondera deprehendenda tentavimus ; ita enim bibentium securitati, Mnimiae quorundam diligentiae consilitum fore sp

ramus.

II. Verum antequam, quae in unoquoque latice animadversa sunt, ostendam, dicendum est, nequaquam omnia tentamina quae . in singulis multa fuerunt) ad eandem omnino rati nem , adamussim rediisse . Etenim unam, ea demque , exempli causa , Felicem aquam non

variis modo tempestatibus , sed eadem quoque hebdomade haustam, eodemque ignis gradu it rum , M saepius exploratam, serὸ semper aliqua to diversam quantitatem , qualitatemque , sapore,& colore sedimenti deposuisse observavimus. inod nimirum , cum residentia ipsi aquarum et

' men- advertendum pro varietate, quis imexperimentia repetendis incidere suet a

73쪽

eriminis gradur , frequentiores

mento non sit adnata, sed aliunde, vel ex terrae ductibus, de meatibus, vel alveis, atque etiam ab aere, ventis, igneque admixta veniat I prosecto illius vel moles, vel natura, & conditio io ge diversa, pro temporum , locorum , modique experiundi discrimine, potest incurrere, quae descriptam diversitatem essiciat ἱ quam certὸ nemo in una, eademque macrocosmi aqua, distinctis diebus hausta, mirabitur, qui diligenter adverterit , unum, eundemque, per microcosmi vasta fluentem sanguinem, etiamsi una, eademque hora in plures cyathos effundatur, multa tamen dis similitudine plerunque variari ; ita ut vix una portio, mole, pondere, colore, de consistentia grumi, aut quantitate, colore, M sapore serositatis, alteri penitus similis occurrat.

III. Quoniam vero ininiti propemodum, ac supervacui operis esset singulos discriminis gradus

describere , ac referre , quos nostris in conatibus advertimus 3 eas tantummodo observati

nes dabimus, quae in Romanis aquis constanti res, ac frequentiores nobis obtigerunt, quaeque ad earum indolem, ac salubritatem definiendam , 8e confirmandam sussiciunt, tum curiosis aquarum exploratoribus non injucundas futuras esse is confidimus.

IV. Ut nihil autem in analyticis hisce te taminibus inobservatum superesset, certam aqua

74쪽

COELI QUALITATIBUS. rum singularum mensuram, vitreis cucurbitis seorsim exceptam, per arenae, ut ajunt, balneunti ad eundem ignis gradum leniter commoveri potius, quam ebullire curavimus; ita enim tria praecipue explorata sunt . I. quem odorem inter evaporandum emaret. II. an eandem perspicuitatem, ac colorem retineret. III. cujus plus, minus naturae, ει qua proportione depositum in vitro corpus subsideret ; quod sanὸ , cum nemo

ignoret esse mixturam elementaris terrae, tartari,

ac diversorum salium, de quandoque etiam stilphuris, satis putavimus, si una cum Illustrissimo Francisco Blanchino,ab honore Pontificii Cubiculi,

ac diligentissimo naturae investigatore, non lim. gua solum, sed oculis, microscopio etiam armatis , tandemque variis, qua acidis, qua alchalicis salibus intimius scrutaremur. Nos enim piguit inutilis laboris, qui singulis elixi viandis nostrarum aquarum sedimentis, ut particulares siles separentur, impendi debet. Nam cum aquae hujusmodi dulces, ac potabiles sint, non vero minerales 3 adeo exiguam salium molem secum ferunt, ut magnam sedimentorum copiam habere debeamus , unde modicum fatis postamus elicere, quos caeteroquin non simplices, ac primordiales extra hendos , sed aggregatos , ac veluti androgynos, immo ab igne deformatos arbitramur. Incipiendo itaque ab aquis in Urbe nascentibus, exhibetur

75쪽

U. Haustas , ac decantatas lib. x 1 I. hujus aquae mense Augusto inclusimus cucurbitae , &lento igne evaporari curavimus. Vix tertia pars absque ullo odoris sensu in auras effluxerat, cum albescentem membranulam, in ejusdem superficie adglutinatam conspeximus. Haec olaos, quasi naturae, postquam universum fluidum absumptum filii, cum reliquo sedimento cucurbitae parietibus adhaesit. Color vero aquae prope finem evapor,tionis ad dilutiorem albedinem accedebat , ω sapor quandam laetis suavitatem reddere videbatur.

Terra autem oleosis quippe, volatilibusque aliquot particulis implicita) illico nonnihil odoris

sulphurei retinebat, olfactum leniter, nec insuaviter percellentis ; sed ulteriori exiccatione penitus inodora evasit. Sedimentum, vitro adhuc haerens haeserat autem tenaciter) referebat orbicu lares lamellas tartari desecatioris: spathula vero di ligenter abrasum, & microscopio subjectum cine- ream massam, extensae farinaceae substantiae persimilem, exhibuit. Pondus hujus tartari fuit circiter granorum xxx. qui, linguae admotus, sensum occultae acredinis ad amaritiem vergentis

76쪽

C OE LI Qv ALITATIBUS. 3T intulit, quique affusis guttulis spiritus sulphuris lenem fermentationem statim concepit, elevatis bullulis, ad unum circiter temporis minutum perdurantibus. Sed non propterea spiritus de sua aciditate quidquam remisit. Nulla interim effervescentia in alia ejusdem sedimenti parte per admixtionem olei tartari inducta est. VI. Haec porro tentamina nos apertὸ docent summam aquae salubritatem . Nam , cum nullum ingratum odorem inter evaporandum reddat, atque alchalinis aliquot particulis, tam fixis quam volatilibus , Sc quidem moderatὸ reserta appareat; jure quodam compositionis stomacho gratissima esse debet, qui lenibus alchalicis, ac subamaris particulis gaudere selet. Neque int rim ab alchalina ejus vi ulla timenda videtur digestivi in nobis acidi enervatio; quoniam experimento innotuit, spiritum sulphuris subsidemtiae hujus misceta nequaquam dulcescere . Denique adeo exigua est sedimenti moles, ad aquae moIem comparata, ut certo affirmare possimus, aquam istam multis vacuitatibus donari, atque idcirco alimentorum dissolutioni opportunissimam

esse.

77쪽

oνδε experimen- UII. Duodecim pariter libras istius aquae ad' ' evaporandum in cucurbitam conjecimus, quae primum nullum odorem expiravit; post medium

vero evaporationis , ut subalbido pulvere quasi aspergi, ita quibusdam ex nostris exiguum sulphures

halitus reddere visa est; ab igne tamen remota omni penitus odore destituebatur. VIII. Sedimentum reliquit plus minus gran rum xxxv. quod leni acrimonia, sepulta etiam, ut videbatur, amaritie , gustus organum nobis assicit. Uenam ipsis saporibus minus fidendum arbitramur, cum saepe iidem extranei sales, quibus linguae papillae in variis hominibus seriuntur, diversimode assici , ac modificari valeant cum multigeneris particulis, quae in illius organi glam aulis, porisque inveniuntur; quamobrem diversa

apud diversia papillarum, & pressionis , M inb

lationis ratio succedit: quemadmodum apud se-bricitantes passim observamus. IX. Sedimenti forma orbicularium, exiliumque lamellarum apparuit, quae cum alia a vitriparietibus abraderentur , adhibito microscopio, spongiosam massam reserebant silinae simul, atque aia

quid observatam an sedimeato a

78쪽

COELI QUALITATIBUS. ssalchalinae terrae, quae instillato spiritu sulphuris leves bullulas excitavit; & contra plane imm bilis permansit , cum tartari oleum fuisset i susum. X. Eθdem , qua in primo experimentobationis methodo procedentes asseverare non dubitamus , hanc etiam aquam, potui salubrem esse: etenim, cum eadem nec impuro sulphure, nec acidis , erodentibusque salibus, sed alchalino tan ro, eoque non quidem nimio, sed modico imbuta sit, fieri non potest, quin ventriculo, ac visceribus gratissima evadat. III.

ANA LYSIS AQUAE BEATI FELICIS.

XI. Similiter totidem librae aquae , vulgo nuncupatae deI Beato Felice , eidem arenae balneo ad evaporandum admotae, nullum principio de se odorem; postea vero suavem quendam h litum subobscuri, gratique sulphuris promebant. Deinde quo minor lymphae moles ab evapor tione superfuit, eo magis albo, raroque pulvere, perinde quasi tartaro volatili, extima ejusdem sis perficies obsideri videbatur; donec sedimentum ferὰ candidum, & vitro vix adhaerescens sponte

enim quassat' vase concidebat apparuit, & qu, H 1 dem

ratisne a

79쪽

6o DE NATI v Is ROMANIdem compositum Iamellis pellucidis , conspe sis passim bullulis minutioribus, spumae globos aemulantibus, nitidaque superficie praeditis, non secus ac si vernice fuissent illitae. Pondus sedimenti fuit granorum circiter xxxv. sapor vero suavis alchalinae terrae. Caeterum lenis, brevisque in codem fermentatio per affusionem spiritus sulphuris habita est ; nullus vero spectatus motus instillato oleo tartari. Ddisium salu- XII. Hanc Beati Felicis aquam , sorte quis ' μ' salubriorem lympha sorore sua, quae ex fonte des Grilla dicto manat, judicabit, si nimirum asvertat , hujusmodi aquam adhaesione minus tenaci , propter quam a vitro facilius abstergitur, d nari et quamobrem corporis noliri vasa promptius subire poterit. IV.

ANA LYSIS. AQUAE E FONTE VATICANO.

XIII. Par quantitas hujus etiam aquae igni admota, postquam magna parte evaporavit, O sactum affecit aliquali, ac plane insensui sulph ris odore : subsedit tandem exiccata terra subalba, de friabilis, scilicet quae a phialae fundo facile, ac suapte natura levi succussione cecidit, saporemque reddidit alchalinum suaviter attemperatu .

80쪽

COELI QUALITATI Bus. σ1Pependit in lance grana x x x I v. ejusque figura apparuit minutorum, sed irregularium globul rum, qui microscopio suppositi, videbantur constare lamellis majoribus, quibus minores lamina eaeque pellucidae erant impositae, quarum nonnuulae conlpersae globulis, de striis longioribus, aliae vero globulis destitutae visebantur. Admixto spiritu sulphuris lenem sermentationem , nullam Econtrario ab inspersione olei tartari sedimentum

hoc prodidit.

XIV. Ex iis, quae in Vaticana lympha experti sumus, ejusdem bonitas non obscurὰ ded citur . Pura enim, subtilis, 3c alchalica cum sit, stomacho jucunda, viseeribusque, de sanguini accepta esse debet.

XV. Haec lympha aequali mole ad evap -tras tulerandum commissa, nullo primum, mox suavi, dixerim, odore nares permulsit. Circa sinem ev porationis ad quandam albedinem accedebat. Sedimentum , quod xx Ix. grana pependit, pellucidum, cum vitro adhuc haereret, apparuit, ac diligenter observatum reserebat opus phrygiunia,

palmis veluti , de globulis elegantissime disti im

SEARCH

MENU NAVIGATION