Jo. Mariae Lancisii ... Dissertatio de nativis, deque adventitiis Romani coeli qualitatibus, cui accedit historia epidemiae rheumaticae, quae per hyemem anni 1709 vagata est

발행: 1711년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

141쪽

Recensentur tempora , quibus Roma Pontificum eum exiccato suo adprisina salubritatem revocata est; quae a Pio V. usque ad nostram aetatem aucta ostenditur. C A P. I U. UANQMAM non sit perspicuum, quo pGecipia tempore vastata Urbs eam coeli in- . Mementiam , quam tot secuiniorum fluxu propter haerentes aquas contraxerat, deponere .coeperit ; illud tamen ex Pontificum conjicere gen ' ratim possumus , Romam jamdiu squalententa. - atque udam, multo postquam sacer ex Galli Princeps huc remigravit, pristinam clementiam,

alicubi resempsisse. Etenim liquet historiarum fide, eum scilicet Pontificem, qui

divino permotus Numine anno MCCCLXX via

Apostolicam Sedem Avenione in Urbem reduxit

Paucisi Roma- privata, & publica aedificia , penitus labefactata invenisse , gentemque Romanam tunc temporis adeo imminutam, ut incolarum, & civium c pita vix x x x III. millia censita fuerint. Quinia

142쪽

ino , eum post Gregorii obitum gravis oratio nomine totius Romani Populi apud Sacrum Cardinalium Collegium habita fulisset, in ea quidenti illud potissimum urgebatur , ne talis eligeretur

Pontifex, qui Sedem ultra montes rursus trans.serret, quod Monasteria , aliaque sacratissime AMartyrum loca , corruentibus cum tecto parietiabus , brutis etiam animalibus patuerint. II. Itaque, cum per ea tempora tum Univer salis Ecclesia diversis schismatibus, tum Latium variis intestinis bellis, crudeliter vexarentur, suspicamur tam juges, quam pluvias aquas, tot ruinarum obicibus, aggeribusque interceptas, neglectaque publica cura, usque ad finem secuti x v.

N principium x v I. ubique sere locorum pertina- 'trescent/3 R-

citer intra Urbem substitisse, atque computruisse. Etsi enim multi verὸ Maximi iis temporibus pra fuissent Pontifices, Martinus scilicet U. Pius II. Sirius IV. Alexander VI. & Julius II. qui restia tuendis priscis aedificiis, novisque excitandis sedulum studium impenderunt; his tamen brevis aut pax, aut vita obstitit, quominus grandia vel meditata selum, vel inchoata jam opera aggrederentur, atque perficerent. III. Evecto autem ad Pontificatum Leone X. post primam decadem seculi xvi. ipsa Roma epristinis suis miseriis caput efferre, nativamque aeris clementiam iterum respirare visi est. Etenim, ς αδ cum

143쪽

etiamsti, eo Po risue damnati areris erat

. Ubi supra.

aaq DE ADvENTITI Is ROMANI cum magnus hic Pontifex peregrinos immunitate multarum rerum ut Iovius k scripsit undique ad incolendam , augendamque urbem invitasset, ingens multitudo ab Insubribus , atque Coen .manis, Circumpadanisque populis fortunas suas Romam avidissime transtulit; itaui ad Campum Martium cxtructis aedibus peramplam Col

niam condere videretur. Cuncti enim aedificam

do, ornandoque domos , & villas quod certὸ

sine locorum exiccatione fieri nequit Romanae Urbis salubritati non minus, quam elegantiae studebant ; unde populus, inusitata aeris clementia gaudens citissimὸ adauctus est . Censebantur siquidem eo tempore civium, de inquilinorum octogintaquinque millia. IV. Hic illud liceat obiter monere, vulgus nostra aetate turpiter decipi, cum putat Manli nam villam, secundum Tiberim- quinto ab Urbela de in via Portuensi positam, vivente Leone X. non fuisse, quemadmodum nunc est , damnati aeris, quod Pontifex hic venationum causa illam

maxime omnium frequentaret; erat enim per ea quoque tempora Manlianae coelum omnino i clemens; cujus rei oculatum testem habemus eumdem Jovium , qui Leonem idcirco improbare videtur, quod villam bane, proximi stagni balitu , caliginosi aeris intemperie prope toto amni tempore infamem, babitaret. Ubi tandem vel

144쪽

COELI Qv ALITATIBUS. I 2 'ipsis Kalendis Decembris febri, quae ei suprema extitit, correptus fuit. Hinc Lector utiliter deducat, plerasque suburbanas villas, quas in praesentia noxii coeli experimur, superioribus etiam Pontificum aetatibus, ob vicinas nimirum haerentes aquas, perniciosi itidem aeris suisse. V. Sed, cum in politicis, atque oeconomicis frequenter usu veniat, quod in rebus naturalibus pass1m contingit ; scilicet nonnisi longo

tempore, nec amplius morbo recurrente, quae diu extenuata fuerint, corpora refici posse; nil mirum, si Urbs Roma, multorum decursu seculorum vastata, atque in selitudinem fere conversa, etiamsi munificentissimus Leo incomparabili magnanimitate illam decen uio circiter recreaverit, duris tamen, miserisque paulo post sicc dentibus Clementis VII. temporibus, in antia Subm--ε quum desolationis morbum. Ocyssime reversa fue-

m , unde idem Jovius, qui sub utroque Pontili- remitice vixit, gravem hanc sertunae vicissitudinem non iniqua aestimatione deflet, cum paucorum ann rum lapsu, ab octogintaquinque ad trigintaduo millia capitum multitudinem civium redactania sis narrat. . VI. Denique, cum Deus Opt. Max. post tot, tantasque temporum, in deterius semper cadentium , vices, diuturniorem Ecclesiae, atque Urbitranquillitatem largitus fuerit, ipsa Roma ab a

145쪽

116 DE ADvENTITI Is ROMANIno MD xxx Iv. quo Clemens VII. decessit. ad nostram usque aetatem, scilicet duorum sese se. culorum decursu novis sensim extructis aedificiis , sussessis cloacis , apertisque, dc constratis viis , te compitis, uno verbo, exiccato solo, ipsa, i quam, Roma ad priscam, nativamque coelici mentiam in dies magis, magisque contendit, a que assurgit. VII. Studium brevitatis nos admonet, ut multa praetereamus, quae a Paulo, & Iulio, horum nominum Tertiis, itemque a Paulo, & Pio IV. magnifice, venust que suscepta in Urbe suerunt , quae ab historiis repetenda sunt. Ea tamen particulatim percenseamus, quae a Pio, de Sixto U. usque ad nostra tempora , ita in Romanae civitatis commodum, atque splendorem excitata fuerunt, ut simul plerisque intra moenia I cis opportuna accesserit exiccatis , atque salubritas, quibus, ut patres nostri misere destitueba tur, ita nos feliciter gaudemus. VIII. Porro campum vaticanum , qui vel Τacito teste, publica olim infimiae nota propter aquas ibidem stagnantes, damnabatur, quanquam si aperioribus aetatibus, utcunque tolerabilem essiceret ignis fornacum proxime ardentium,

quippὶ qui, calcem, lateres, aliaque fictilia in

desinenter precoquens, udum illum aerem quoquo modo exiccabat λ Pius tamen, de Sixtus V. alter

146쪽

COELI QUALITATIBUS. I 2 Talter quidem a iundamentis AEdes, S: Carceres Campui I atlaa-' S. Inquisitionis, alter vero Templum Divi Petri magnificentius erigentes, aliquanto magis inc lumem reddiderunt; quem ab antiqua censurata penitus vindicarunt , idem Sixtus recenti Pontificalium aedium extructione, quae a Clemente VIII. absolutae, M ornatae nunc a Pontificibus inhabitantur , mox Paulus v. supplemento , ac fromtispicio ejusdem Basilicae , denique Alexander UΙΙ. ivastissimo illo, mirabilique columnari circa plateam ornamento, quo priscorum aedificia non

aemulatus est solum, sed splendore,& magnitudine vincere visus est. Quo fit, ut nostro aevo locus

hic, arefacto selo, purgatisque sedulo Hadrianicae molis sessa , finitimisque pratorum scrobibus ,

necnon cloacis, oc puteis, non tantum sanctitate praecellat , sed , exceptis collibus , cum aliis Urbis locis adeo de salubritate contendat, ut dignissima, ac tutissima tam Comitiorum eligendi Pontificis , quam electi sedes merito constituatur. Exinde Romae plures forte evadunt longaevi ex iis, qui eam regionem, versus meridiem, quam, qui alias incolunt, quos inter unus , quem honoris causa nomino, hic commemorare juvat Cardinalem Albigium, qui, cum maximam vitae suae partem in Leonina regione optima semper valetudine fi uens, transegis hi, nonagenarius decessit . Accedit etiam Praesul Catilius Praec pior

147쪽

e Hunc non mnino salubrem

prope Tiberim

nus ubi supra. quid a S. D. N. CLEMENS M. proiserit. a Damnat ut In salubrem Alex. Petr. de Viri

118 DE Anu ENTITI Is ROMANI ptor emeritus Nosecomit S. Spiritus, qui non, genario major vivit adhuc, eousque vegetus, ut visitandis suis aegrotis quotidie possit incumbere. IX. Sed haec eadem regio admodum facilὸ ad antiquam aeris infamiam redire potest, si studium purgandarum lacunarum , & fossarum omittatur, quem sane casum nos ipsi stiperioribus annis vidimus, te deflevimus. X. Campum simi liter Martium ' olim he bosum, quem Leo X. habitandum curavit, innoxium reddiderunt tum Paulus V. sub quo prope Tiberim amplissimae aedes Burghesiorum famialiae aedificatae sunt, tum nostro aevo Innocen

tius XII. qui finitimo in solo magnam Curiam excitavit, quibusdam exiccatis hortis, qui ex publicae Villae ruderibus simul aggestis in collenia

Citorium s vulgo dictum, excreverant ue ac tandem

CLEMENS XL qui, etianisi Rempublicam m

stianam maximis nunc turbinibus, fluctibusque jactatam, moerens gubernet, grandi tamen amo multa semper agitat, quae ad aeris salubrit tem, atque ad prisca restituenda monumenta eo

ducant ; proinde navium stationem in ripa Tiberis ad tumulum Caesarum immundissimam, Zeualia inclementem jussit Tiburtino ex lapide , non minus decori, quam salubritati consulens , nobiliori artificio rellitui . . IXI. Vallem pariter hortorum o , seu radicem

148쪽

COELI QuALITATIBUS. 12 si

Montis Pincti, cujus Septentrionale latus Gregorius XIII. fundato Graecorum Collegio, de Templo , primus sorsitan arefieri jussit, Urbanus potissimum VIII. ad innoxium aerem propemodum revocavit , longe majori ad meridiem extructo Collegio de Propaganda Fide nuncupato, derivatisque per cloacas iis aquis, quae sparsim ex Trivio hic, atque illic subsilebant. Denique privata aedificia eodem in extremo monte adjecta

si int, quae modo ob insignem, salubremque coeli

temperiem certatim conducuntur.

XII. Agonalem plateam salubrioris aeris fecit Innocentius X. cum novis apertis viis, aedificatis Templo Divae Agnetis, & continentibus palatiis, erectoque obelisco, planiciem illam exiccavit, cui nunc minime officit derivata illuc ex Trivio, quia nimirum jugis est, copiosissima lympha. XIII. Regiones vero circa thermas Diocletiani , atque emissarium aquae Felicis quae quidem ideo minus tutae β superioribus aetatibus reputabantur , quod vineae , atque horti circum- quaque Iocati, aquas multas cohibentes uda terram inducebant salubritati restitutae sunt, postquam Pius IV. amplam illam viam aperuit, quae a Quirinali ad Nomentanam Portam ducit, ει quam Sixtus V. a Palatio Pontificio usque ad Ecclesiam S. Susannae aequavit, selidavitque 3 cum enim multa ibidem Templa , . de Coenobia R se

b Apud Donum

149쪽

Latus mi Inalis ad Meridiem ab

nem.

13o DE ADvENTITI Is ROMANI succedentium quoque Pontificum aevo extructa fuerint, idcirco qui modo hanc regionem incolunt, coelo, quod nulli ex editioribus Urbis locis clementia cedit , perfruuntur . Cujus profecto rei certissimam fidem faciunt Religiosi, qui in Coenobiis illis toto anno percommoda valetudine gaudent. Itaque qui ex humiliori ad hanc editiorem regionem valetudinarii commigrant, fiat corporis vires restituunt. Ita passim Carmelitae ex Monasterio trans Tiberim, vernaculo idiomate illa Scala appellato, vel media aestate ad Co nobium delia Vistoria, a chronicis potisIimunia morbis evasuri tutissime transeunt.

XIV. Item declive illud Quirinalis latus, quod

in Meridiem, de Exquilias vergit, quanquam suspectae olim indolis L haberetur: cum tamen ante aliquot annos, variis excitatis aedibus, alicubi ar fieri coeperit, iis quidem in locis falubritati oppositi lateris, quod Trivium respicit, aequiparari potest, brevi, ut speramus, undique superaturum, cum excavata cloaca libero cursu in Tiberim derivata fuerit multitudo pluvialium aquarum, qua hactenus per declives Sixti, & S. vitalis vias in

proximum hortum confluentes perniciose restagnabant, cujus operis utilitatem maximam, cum

ipse Sanctissimo Patri supplex exposuissem , comitestim sussediendam mandavit, quo exiccata uritaveris illius vallis humus, domibus aedificandis ,

150쪽

C OE L I Qu ALITATIBUS. III atque protrahendae senum praesertim vitae adna dum opportuna evadet, utpote quae a Septentrionalibus ventis tuta est. Utinam aliquando via plane Pontificia ab ea Quirinalium aedium ianua, quae brumalem ortum spectat, versus Lateranensem Basilicam aperiatur: nam iis locis decor, Mnobilitas, immo vero salubritas major propter omnimodam ventorum libertatem, proculdubio

accedet.

XU. Caeterum inter alias Urbis partes, quae propter humile, udumque istum, impuri aeris, dum vel ipse in adolescentia Versabar, reputabantur, ea certὸ potissima erat, quae locata est trans Tiberim circa Ecclesiam S. Francisci

Ripam nuncupatam ἱ universa quippe propter S. Francisci as hortorum culturam palustris evaserat . Sed hic m. situs, cum a Clementis X. tempore, extructis undequaque aedibus, nunc magna ex parte ar

factus sit , non amplius insalubris existimatur. od sanὸ commodum non modicὸ auxit Inn centius XII. qui Hospitium Sancti Michaelis ad portum Tiberis in ampliorem formam redegit, cui tandem loco, aeterna plane cum sui nominis gloria, pulcherrimam faciem praebuit Sanctissimus etaininti CLEMENS XI. maxima scilicet utrinque facta XI. ei. aedificiorum access1one ad latus quidem Meridi nate ejus domus, quae a corrigendis improbae indolis pueris vulgo. dicitur Casa delia correxione

SEARCH

MENU NAVIGATION