Jo. Mariae Lancisii ... Dissertatio de nativis, deque adventitiis Romani coeli qualitatibus, cui accedit historia epidemiae rheumaticae, quae per hyemem anni 1709 vagata est

발행: 1711년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

181쪽

161 DE AD vENTITIIS ROMANI particularum erodentium, ac sermentativarum exterris, unde veniunt, atque ex mari, quod trajiciunt , abripere selent, atque convehere ; quae utique particulae a colonis , aliisque ejusdem agri incolis facile imbibuntur; quare, si frequenter Vr tant, id non quidem paludum , sed meridion

lium ventorum culpa contingere.

II. Non inficiamur , meridionales ventos, cum vehementes suerint, turbidi, & aestuosi, Romae, atque in agro potissimum esse insalubres, magis quidem aesitate, de autumni principio, minus vero per hyemem totam . Sed negamus, eam insalubritatem, seu potius perniciem, quam in incultis, de palustribus Latii locis per aestatem praesertim experimur, iis, etiamsi validi spiraverint,

ventis tribuendam esse . Hujusmodi enim venti non aliam certe per seipses ad laedendum Romanorum corpora exerere vim possunt, nisi illam,

quam Graecos ex Austro pati exposuit Hippocrates . Etenim utrobique tam in Latio, quam in Graecia, cum flant meridionales venti, ab iisdem Africae terris veniunt, perque idem Mediterr neum pelagus excurrunt. Atqui apud Graecos =: Austri solummodo auditum hebetant , caliginem visui offundunt, caput gravant, tarditatem denique, ac languorem bominibus inferunt I non vero exitiales , dc castrenses febres inducunt. Igitur Austri, cum in Romano agro non solum

182쪽

COELI QUALITATIBUS. I σ3enunciata ab Hippocrate symptomata, quae hy me quoque Romanorum in morbis, dum ejusmodi spirant venti, passim observantur) sed castrenses etiam sebres per aestatem excitent: hoc quidem non vi nativae indolis Austri, Africique venti, sed particulari, malignoque sermento, hac in terrae plaga invento, tribuendum esse censuerim, cui tantummodo exaltando, atque urgendo, non autem producendo Auster par esse potest. III. Hanc vero luem , quam venti meridionales per se non habent, unde nam accipere, M per incultam, minimὸque habitatam Latii planiciem quaquaversum convehere possunt, nisi ex paludibus Pontinis, Ostiensibus, sparsimque ab aliis, ac toto sere coenose litore. nostri maris, quod ob stagnantes modo hic, modo illic aquas penὸ lethiserum esse paulo ante ostensum est Siquidem eorum potissimum locorum accolae post solstitium aestivum, spirante praesertim Austro

tam male habent, ut, nisi ad montes cons giant , facile e vita decedant. Propterea , ut re consitos ventos in suo utcunque maleficio reli quimus, ita palustrium locorum perniciem magis , magisque hoc ipso confirmamus, quod A 1ier non ubique locorum eandem vim exercet, pravosque effectus producit, sed iis duntaxat regionibus est perniciosus, quae paludibus, aliisque terris corruptorum corporum inquinamento pON

X lutis,

asserunt partaculasnoxiaIaa paluditis Pontinis, Osten ut, ac eoenobo ιitore

everrunt.

183쪽

Icq DE AD vrNTITIIS ROMANI lutis, propinqua sunt, atque adversa. Sed de ventis Australibus multo plura a nobis dicta su ut priore parte hujus Dissertationis. IV. Postremo loco sunt, qui damnant Romanum coelum, quod densum sit, dc caliginosum. Unde Lucas Antonius Portius criminatur nostrum aerem, quia cernentibus ex Tusculo Romam, tota sub nebulis apparet. Sed ignoscat Vir optimus, meque benigne audiat pro veritate stribentem . Fateor quidem, caligines, Scfrequentiores nebulas partim a Tiberi, partinia a caminis, qui plurimi in Urbe sunt, elevatas videri. Sed illud nego, ambientem aerem propterea esse culpandum . Etenim Cagnatus in Transpadana, salubri alioquin regione natus, scripto testatur, illic crebriorem , densioremque . , quam Romae caliginem fieri . Inimo ipse ego bis Urbini multorum spatio dierum moratus largicnte summa cum benignitate facultate Pontifice matutinas , densasque nebulas fere semper animadverti: de tamen Urbinum nulli sere civitati propter coeli clementiam cedere existumatur. Non ergo frequens caligo pravi acris testimonium praebet, nisi aliud vitium ex mortuis praesertim aquis accesserit, quae Romae plerunque atmosphaeram inquinant , ut sese probavimus. Praeterea omnem de caligine tollit difficultatem

experientia, quae passim nos docet, ab hac R

184쪽

COELI QUALITATI Bus. Is manae Urbis nebula nihil grave nobis accidere . Quod non selum nos ipsi testari possumus, sed ante nostram aetatem temporibus sanὸ, quibus Urbs pluribus locis palustribus aquis inquinabatur) assirmarunt Alexander Petronius f , dc Marsilius Cagnatus F. De Tiberis inundatione tanquam una ex causis adientitiae in lubritatis Romani aeris. iA P. X. I aquarum libratorem nune agere instituissem , prosecto in Tiberinae alluvionis causas omnes, earundemque Ope

a Andr.Baccius lib.prop.del Tevere , itemque de thermis lib. I. tit. inundat. Tiber. Narsit. Castrat. disputat. de Tib. inundis Benedict. castelL de mensur. aqv. Curri Castigiion. deli Inoadarione deITevere. . . . hilippus Stonor in prima par. Theatri Polle. Baraitero in Architeri. aquar. Philippus Maria Boninus uel suo Tevere Incatenato, Domin. Giiglielm. in suo praeclaro opere, eui titulus: Delia Natura - de Flumi cap. I s quidem omnes, multique alii de Tiberis alluvione diligenter tra ctarunt. f Lib. r. de Vic. Rom. Cap. . t Lota cit. Pag.

185쪽

quam intra Uriabena Tiberas ex undar .

causa , aucta m Da influentium aquarum s Secunda , earundem retardattis motu . oe exoneratio. Tiberim augent aqua confluente/.

166 DE AD vENTITI Is RoΜANI ditarunt. Sed quoniam ad Medicorum duntaxat eruditionem, atque ad aegrotantium utilitate studia nostra direximus , satis erit admonuis. se, Tiberim crebris, ac subitis incrementis nusi quam suis aquis magis, quam ipsa in Urbe exundare , atque restagnare cujus eventus causas singulas ad duo praesertim genera hic retulisse iussiciat, scilicet ad auctam molem influentium aquarum, & ad retardatum earundem motum, atque exonerationem. Etenim flumina toto eo tempore subsident, lenique cursu devolvuntur, quo aquae Muentes in eadem proportione versantur cum influentibus: tunc contra attolli, & vel per clo cas regurgitare, vel etiam suas extra ripas effvere incipiunt, cum latices proportione majori influunt, quam essuunt. II. Augent sanὸ molem influentium lympharum multae , pertinaciterque cadentes altis

potissimum, ac remotis de montibas pluviae, belrepente solutae nives 3 quinimo fortuito erumpentes, sereno etiam coelo, ex terrae sinubus ipsis in sontibus, aut intra fluminis alveum aquarum voragines. Tiberis enim, Plinio ε teste, duobus;& quadraginta fluviis augetur . Nec sane desuere qui crederent , nunquam Tiberim ripas suas exuperare posse, nisi novo aquarum influxu

intumuerit.

III. Sed ne illud quidem incrementum aquae

186쪽

COELI QSALITATIBUS. HsT silentio praetermittendum mihi videtur, quod Tiberi intra Urbis moenia , cum exteris superbit

aquis, & jam jam suis de ripis effluxurus est,

maximum accedit, non modo ex pluvia, septem e collibus , de ex tam lata planitie affatim induvium praecipitante, sed potissimum ex iugibus

aquis trium magnorum fontium, Trivii scilicet, Thermarum, & Ianiculi, necnon torrentis Mariani , quae quidem, si in unum proprium alveum confluerent, justae magnitudinis amnem efficerent. - Cum igitur superficies Tiberis, novis aquis int mescens, pari libra cum imis Urbis locis ad horizontem fuerit, si propter allata impedimenta retardari contigerit , necessario ingens horunia fontium in Tiberim fluxus ipse quoque retardabitur , quamobrem eaedem lymphae primo in cloacis sublittent, deindE quaquaversum per plana

civitatis erumpent, atque alluvionem inferent, vel augebunt. Propterea, si unquam Romani Primcipes ejusmodi sontes per proprios ductus recta ad mare deflecterent, certe Roma minus esset alluvionibus obnoxia. IV. Quae minuunt, & impediunt velocit

tem , atque exonerationem aquarum in mare bifariam veniunt consideranda, vel enim de no- retardanisa , Oelvo adveniunt, vel firma, dc perpetua sunt in Tiberis alveo. nova, casu quodam Tiberinis aquis accidunt ad motum impedimenta sunt:

187쪽

tenoris , imp. tis 1ui fluminis ipse impetus maris, quod vel oro prio aestu, vel cum Austro potissimum, aut Afriaco vehementer intumescit, agitatur, atque impellitur eo praesertim tempore, quo per proprium fluxum idem mare supra nostrum litus lactius extenditur vum, ac tempestuosum renutitur cursui Tiberis, cujus aquas adeo suum i tra sinum non recipit, ut illas Urbem versus majori ex parte repellat. VI. Hoc autem impedimentum non mech nica tantum ratione, sed ipso quoque oculorum intuitu compertum est. Narrat enim Boninus

Viros spectatissimos AEgidium Capponem, & Prm

bos is, is ma- sulem Crescentium semel ad Tiberis ostia tune is ,ia ..uuctatis temporis iLetille , cum mare violentissime n

Metis su- stri cum fluminis undis arietaret , vidisseque procellae impetum eousque fluminis velocitatem retinuisse , ut illud ad superandas ripas coegerit.

S. adum iispo.. VII. Secundo, idemmet Auster, sed praeses Libs, qui, cum vehementer fiat, si Tiberim novis auctum aquis inveniat, quoniam is ab Urbe ad Tyrrhenum mare per sectiones, plerunque adversa Libyae fronte locatas, decurrit, ita retardat . . ut AEgidius Bordonus, sedulus aquarum Architectus ingenue mihi retulerit, se cum ripae fluminis extra Portuensem portam ad construendum aggerem Diuili od by Go l

188쪽

COELI Q UALITATIBUS. I

rem superioribus annis identidem adesset non semel plus solito, & plus etiam, quam influentium

autumnali tempore aquarum ratio postularet, Tiberim celerrime elevatum consi exisse. Meridionalibus nanque flantibus ventis, superficies fluminis magnas, spissasque in undas Romam versus crispatur, truditurque; quamobrem fieri non potest, quin ejusdem velocitas remittat, quae statim in Urbis alveo mensuram adauget. Hoc viderat Horatius , cum Augusti tempore cecinit:

Vidimus fatum Tiberim ; retortis

Litore Etruso violenter undis , Ire dejectum monumenta Regis, Templaque Vestae. Et quanquam superna retardatio ab austro inducta, non sit aequalis in toto fluminis corpore; nihilominus tamen, cum sciamus fundum Tiberis intra Urbem variis locis esse impeditum; jure merito ipsa mora superior magnas inter exundatio num causas adnumerari debet. Probat hoc etiam contrarius ex septentrionalibus ventis in eodem

flumine effectus. Etenim nos passim vidimus, idemque Bordonus diligenter observavit, Tiberim , quanquam superbientibus undis semitas V bis obrueret, attamen spirante mox vehementer borea, ad alvei sui fraena citissimὸ, atque inopinato rediisse. Y N

189쪽

Tertiiam impe inmensum , libe

stro in Tiberisve

excisata.

Iro DE ADvENTITI Is ROMANI VIII. Neque vero inter causas remoratae liberinae velocitatis tertio loco reticenda est ea, quae a crassitie, ac tenacitate fluentis laticis deducitur: cum enim flumen hoc novis aquis, vel pluviis, vel nivosis augescit ue tunc quidem terras, per quas transit, corrodit, selutasque illarum partes secum vehit , quae subindὸ ex variis speciebus consurgentes, glutinosum quoddam, cretaceum, viscidumque coenum componunt, quod, quemadmodum postquam exundationes cessant , superficiem telluris, cui insederat, ita solet incru

stare, ut illinc dissicillimὸ abstergi posssit; ita cum

fluminis aquis admixtum devolvitur, aliquam earundem fluxui libertatem detrahit. Minus enim

ad fluendum sunt idonea, quae majori consistentia donantur liquida ; ut patet de musto, de syr pis, deque aliis id genus corporibus, quae aegrius fluunt, quam simplex aqua. Cui san. fluxus dissicultati ea etiam accedit, quae oritur ex paleis, arborum ramis, fruticibus, aliisque ejusmodi cor

poribus , quae flumini innatantia, cum ad pontes, ad ripas, atque ad aggeres perveniunt, fixis jis

locis ita adhaerent, ut novo sint praeterlabentibus undis impedimento. IX. Quarto non aspernanda etiam aucti fiuminis , exundantisque causa ea esse videtur sermentatio, seu bullarum series, quam in Tiberis superna parte tunc temporis excitari videmus . Etenim

190쪽

Etenim particulae sermentativae ab Africa cum austro adductae, variis corporibus, qua salinis, qua sulphureis, quae turbidum flumen advehit, admiscentur , & cum illis in sermentationem abeunt; quae tanto majori cum impetu initur , quanto major est velocitas fluminis, impetuose contra austri renixum, dc contra ipsos aggeres, aliaque impedimenta luctantis. Undὸ fieri non potest, quin oriatur magna rarescentia in partibus aquae, quae propterea molem quoque adauget./ X. Quinto demum semiobstructio fi cium Tiberis, quae a congestione arenarum, &coeni interdum fit, praesertim cum navis aliqua mercibus onusta, propter maris tempestatem , turbido decurrente flumine, quod saepe accidit, ibidem mergitur. Nec porro me latet Virum hydrostaticae scientiae peritissimum, hanc arenosae congestionis causam tanti pro inducendis Romanis alluvionibus secisse, ut putaverit, maximam in attollendo flumine partem habere. Etenim Tiberis , qui juxta fauces prae multis aliis fluminibus, lenem habet velocitatem, ac propterea litus aggestione terrarum semper longius producti; relicto ibidem coeno,ita proprium sendum Ocyssimὸ attollere potest, ut currenti sibi arenarum obicem apponat,

quae postea, ablatis impedimentis procellae nimirum , immersae navis, & turbidi fluenti celerrimὸ quoque ab ipsa restituta liberὰ velocitate Tiberis

rimentum

obstructa Tiberis

SEARCH

MENU NAVIGATION