Jo. Mariae Lancisii ... Dissertatio de nativis, deque adventitiis Romani coeli qualitatibus, cui accedit historia epidemiae rheumaticae, quae per hyemem anni 1709 vagata est

발행: 1711년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

201쪽

182 ROMANI mus, Augustum gloriatum suisse, quod publicis

operibus studium impenderit, praesertimque alvei Tiberis, ne Urbs inundationibus estet obnoxia ;quinimo Tiberium , avocata ab Asinio Gallo stagnantis in Urbe Tiberis cura, remedium coercendi fluminis Auejo Capitoni, & L. Muntio ma dasse. Nec vero Summorum Pontificum Alexandri potissimum Vl. Clementis VII. Pauli IU. Clementis VIII. aliorumque, quae Sanctitatem Tuam minime fugiunt, exempla deficiunt. Tuae itaque Paternae Providentiae non exiguum argumentum dabis, si, cum Tiberis inundatio, quin sepe recurrat, impedire nemo unquam potuerit, hoc eodem tempore, postquam flumen plana Urbis inundavit, Romanae gentis metui, ac periculis sollicite obviam iveris. Porro ambiens aer in imis, finitimisque Tiaberi locis propter alluviones noni modo sepe insalubrior , sed interdum sere pestilens redditur. Etenim flumine extra ripas diffluente, statim turbidae , malinue olentes aquae ex redundantibus plateis, viis, ει vicis, subterraneas aedium cellas affatim ingredi ur, ibidemque, donec fluvius ad proprium alveum revertatur, cogimtur subsi

stere , ubi puteales quoque aquas, qui praeser

tim pauperes in potum utuntur , inquinant. Postquam vero Tiberis detumuerit, tunc fluxilio res inclusi latices, amoto circumquaque preme tium

202쪽

COELI QUALITATI Bus. I 83tium aquarum impedimento , per terrae poros, veluti per totidem venas, sola ponderis inclin tione eodem majorem partem paulatim refluunt. Contra vero corpora non selum terreo-mucosa,

sed multis praeterea insectorum, quinimo brut rum etiam, aut piscium. cadaveribus, atque Ovis, vel ceria variis vegetabilibus reserta, imarunia cellarum in isto praecipitata supersunt. Hujusmodi autem multiplex coenum, ut hyeme, frigor que constrictum, fixum plerunque, atque inum xium subsidet, sta ab aestivo Sole plus, minusve calefactum, atque solutum accedente praesertim Aum o dissilit in copiosa corpuscula, quae qui dem hominum. sanguini, praecordiis, ac cerebroperaiciosa, proximarum aedium actem facillimὸ implent, atque contaminant. Ad haec accedit ea labes, quam haustae puteales aquae, ipsae etiam foedar, intra incolas ducunt. Neque Romae duntaxat , sed ubique locorum experimento compertum est, coenosam

ejusmodi colluviem, cum fermentari incipit, es fluvia de se jugiter emittere, quae validis selum, ac procellosis, e Septentrione potistimum, ventis qui in Belgio frequentes, Romae vero nonnisi insolenter, ac raro inter aestus flare selent) penitus disi,

pari consueverunt.

. Ex civium verb, Beatissime Pater, negligentia , quae in postremis Urbis exundationibus

In aliis etiam regionibus idem accidit.

203쪽

da salubritatis

contra altu piones

184 DE AD vεNTIT Irs ROMANIbus hanc male olentem fecem purgare, atque amovere omisit, orti sunt morbi, qui antequam gubernacula arriperes Ecclesiae , sub specie castrensium febrium aestate, atque autumno in domibus apud Tiberim, & qua spectant moenia Civitatis Leoninae, & Arcis sessas, tanta cum p puli diminutione grassati sunt. Cum autem nunc flumen ripas iterum superaverit, novoque limo inferiora loca oppleverit, opportune, Sanctissime Pater, jusseris, ut quam celerrimE, postquam nempe Tiberis occupatam Urbem penitus relique. rit , attamen non ultra mensta Martium, & Aprilem , hujusmodi seces prorsus eluantur. QMnta sanὸ hinc pendeat coeli salubritas, populoque incolumitatis securitas, inter multa gaudia , quae divinitus ei praebes initio regiminis tui , brevi quidem universos summa cum animi voluptate intellecturos esse speram . Quod sane , ut expeditius , tutiusque peragatur , satis suerit Praesuli de Iudire , doctissimo quippe, ac solertissimo Viro, universum opus concredere; is enim, cum viarum jam Praefecturam exerceat, graviores AEdiles singulis regioni bus de more praeficiet, qui haec debita sedulitate, ac fide impleri curent videlicet, ne quid per artifices dolo , ac fraude in cellarum, puteorumque laudo, tanquam deleterium malorum semen

relinquatur ; sed quidquid egerendum est, dilige

204쪽

. C OE LI QUA L I T A T I a u s . : I 83 ter extrahatur, atque illico ad Tiberim ; vel ad effossas in pratis altas scrobes, mox statim terra tegendas, traducatur. Studeant praeterea; oportet, ut cloacae, & sessa moenium Arcis, & Civitatis Leoninae eadem methodo a coeno repurge tur , liberumque: pluviis aquis parent iter ad

Haec habui , Beatissime Pater , quae prudentissimo Sanctitatis Tuae judicioe subjicerem , ubi consilii tui maturitate suppleta, ac singulari sapitalia emendata sierint, Apostolici animi ma .gnitudine provide. capessenda.

. .... P .. . . . . .

Non est hic reticendum, Sanctitatem Suam ea , qua coelitus donatur ', ahimi providentid , atque suos in subjectos charitate, ὸ vestigio jussisse, ut non selum viae , atque compita, verum Omnes .. etiam Cloacae, qua parte humilia Urbis loca subeunt, necnon cessae vinariae, quas exundans Tiberis impleverat fulta cum scrobibus, Scsessis Hadrianicae Arcis, ite proximorum pratorum ab omni icoeno , mili mo vindicarentur: . Quae

quidem Illustrissimus Praesul de Iudice summo stadio, pq sedulitais, novis etiam AEdilibus dei istis,se et labsolvit. nitiaor Rdmte faciebr lixaduit suismo , -ditinximi roscit, cum ab -

205쪽

186 DE Aou ENPirrrs' ROMA NI Iempore nov- sere anni iam praeterie tint sede ηurae nullae hacteoua in Urbe eastrenses febres popula- ue u Mo Leis rater vagatae iuut, quales tribus in hinc lustris tristes, as lugentes vidimus. Et quoniam firmius nos exempla, quam monita docent, idcirco historim pestilentialium. 2brium, Roma - alluvione indiligenter tractata tunc temporis a o Epid. prima. ciderunt, petu Lector ex libro secundo' de Noxiis PMώ- E fluviis. . t . . I u

populariter anginis, ac peripneumoniis. ti in Aeoletae, maligne I

Uri in aditu semivia panta hujus Dissertationisseunive sum Adventitiarimi Romuli aeris Qualitatum gemisa adiduo potulimum capita revo I. cavcrimus, quorum altarunt. io palustribus aquis, alacrumanitat voo an repent-, pq in .ci, inteusisque , fi oret positimus 3 cumque de aquarum lim tutium vitio vel arcendo, vetente .

206쪽

dando, satis hactenus disputaverimus; reliquum est , ut de illatis a nimio algore incommodis

pertractemus.

II. Potro est ea tractatio nostris praesertim Medicis suinmoperὸ necessaria. Nam, cum situs Urbis ad meridiem plurimum obversus sit, ventoque Australi, nullis aut montibus, aut sylvistia agro interjectis, mariis pateat; eo fit, ut Romanorum corpora aliquanto laxiora sint, po- risque hiantibus, tum ad interna extrudendia, Maiora, σtum ad extranea effluvia excipienda; ac proinde ' ' 'repentὸ, vel flarentibus ex Borea ventis, vel nivosis urgentibus constitutionibus, promptius, faciliusque offendantur, quam illorum, qui aiuversa ad Septentrionalem plagam fronte politas Urbes inhabitant, quos E contrario improvisus, obsti- . natusque Auster facilius, graviusque laedit. III. Ad haec, viη ad Septentrionem directae, iacum nostro, quam saperiori aevo, patentiores, latioresque occurrant ad Urbis magnificentiam sis. adnitentibus Pontificibus Boreales ventos libe- rius excipiunt, iisque spatiandi quaquaversu tria discurrendique potetiatem impertiuntur 3 immavero, excisa, ut alias ' memoravimus, per Sixtum P. sylva, quae praedonibus quidem asylum Oxhibebat, sed ad Septentrionalium ventorum i cursus validi aggeris instar object1 erat nunc ejusmodi flaminum , cum . Romam appellunt es

207쪽

et 88 DE AD IENπITIIS ROMANI nec impetum retundit, 'laec advectas immodici uitri particulas coercet, aut debilitat . . igitur nitrosis effluviis, cum Boreat vel , nive copiosius ac pertinacias ad nos assiuentibus, simul etiam majori ambientis aeris . pres, sone romanorum corporum transpiratio 'impeditur. Qumobrem lympha , apud illas praesemmia partes, quae immediato atmospherae contactu pulsantur; subsistit , ει cogitur 3 unde epidemici - . scuntur 'morbi, quomin prodromi plerunque sunt: 'coryZae, eaeque admodum fraudulentae, cum minimo negocio in anginas, ac peri eumonias se.

leant concedere. . 1 i l c

tidis eoastistiιἰ- tendum ducimus, algidas nimirum conititutiones Popurum RO uno eodemque semper modo . sed duplici

potissimum ratione Populum Rin mim divexare solitas; altera, cum media hyeme,' sicco solo, purgatis cloacis, viarumque immunditiis, tam. .dem nulla urgente annonae caritate, cives bonis x s.ccis abundant 3 & tunc proseisto confluentes. rheumaticae passiones, acutae quidem, non ver malignae sunt, ac proinde sanguinis missione nor,

infeliciter curantur et altera vero , cum Uer o

etinte, aut, quod gravius est, per aestatis initia, :postquam diu Austri fia aerint, pluviaeque deciderint , neglecta viarum, cloacarumque cura , d praesertim invalescente fructuum copia, simulquet

208쪽

utilium ciborum penuria, plebejorum praecipue corpora cac hyma fiunt, seu pravis humoribus una cum lumbricis scatent; in qua sane coniti, tutione, ut plerunque, malignae vagantur pleuriti des, ita discriminis plurimum habet venam in , cidere . . Quam in rem legantur Et ulterus - , netus , sed prae caeteris Quillelmux Ballonius μ Fabriuus Barioletius , qui in ejusmodi compinicatis, spuriisque inflammationibus cane priuis N angue oderunt phlebotomi lanceolam. Usus potius erit, experimentis probatus, potionum dia-iplioreticarum, de alexipharmacarum, oleorum re ncentiu in amygd. dulc. dc lini cum anti pleuriticis, de νermicidis. Juvabunt quoque vesicantia, ata, si dolor ateris nullis anodinis, immo nec alexiteriis topicis ex oleo praesertim Matillioli paratis, cesserit, admotae parti laboranti cum tarificatione

cucurbitulae . . .

VI. Quanquam vero nos ejusmodi a summo

frigore ortas constitutiones pluries decursu annorum quinque de triginta Romae viderimus ; nihilominus tamen , cum nulla gravior nobis obtigerit ea, quae universae penὸ Europae communis,

sub hoc anno IIos. crudeliter assiixit; idcirco hujus historiam , tanquam omnium ideam, L ctorum oculis subjiciemus; exindὸ sperantes fore, ut non solum Medici theoriam, praximque suas uberrimὸ possint haurire ; verum etiam Principes,. P dc Ma

vissima ex Inien

209쪽

iso DE ADvENTITI Is ROMANI de Magistratus maxima documenta tum averte

dis, tum corrigendis hisce malis ex Apostolieleliaritate, vigilantia, ac providentia Sanctissimi Domini Nostri CLEMENTIS XI. utiliter deducant . Prom Meisibe Promissum itaque exolvimus , scilicet Epidemiae Historiam, quam inter ipses morbo- . rum impetus Italico sermone, re tunc exigente, conscripsimus, nunc Latinam redditam, ut comis muni cum reliquo opere lingua cohaereat, non

sine spe publicae utilitatis, exhibemus. Nam, si quis nostras M priscorum conferat Epidemias, pares utrasque filisse deprehendet; ut non sit dubia tandum, quin posteri eadem mala, quae nos patimur, experturi, nullamque rem aut in causis, aut in symptomatibus,c aut in praesidiis, nisi tempus interesse judicaturi .

sint.

210쪽

RHEUMATICA,

Quae cum acutis febribus Romae Pervagata est hyeme praesertim

Una eum historia eorum , quae

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

PROVIDENTIA. ET VIGILANTIA

Ad morbi causas investigandas, emendandas, oc avertendas gesta sunt. Ab eodem

Io: MARIA LANCISIO

Intimo Cubiculario, & Archiatro Pontificio, Prot medico Generali, Se in Romano Archilyceo Primam Medicinae Practicae Cathedram moderante descripta.

SEARCH

MENU NAVIGATION