Ioannis Casae Latina monimenta quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1567년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

simplicitate . quod tamen quidam ab agresti inhumano

que ingenio prosectum potius dicerent, respondit. Non necesse erat te mihi isto nomine gratias agere. quod enim seci tunc, ut q uitati ossicioque meo satisfacerem, seci. nec quicquam am plius cogitationis susci piam de istare, praeter id, quod mihi fides mea praescripserit, nisi aliquid a Pontifice ipse, quod eos aciat, curae meae mand tum fuerit. Blandus aliquis,illa occasione usu studuiset gratie illi , sine ullo suo labore partae, nouam gratiam addere animumque honesti viri inani spe, falsisque pollicitationibus, lactasset. Quare mihi venit in mentem arbitrari non paucis in rstus simile sui sic Contarent ingenium naturet moribusq; Dionis Syracusani. ut enim rei, qua,inqui b. ysis inter se magnopere conuenit, taceam,

non deerant etiam in regia illa Dionysi fili; ut ab eru&tisiimis viris memoriae proditum est qui castissimi illiusci integerrimi viri maximas virtutes & sane easdem has , propinquis vitiorum vocabulis desermarent; ac grauitatem superbiam ine dicerent: hbertatemque loquendi contumaciam vocarent: qui Dion, cum induci non set, ut una cum alijs peccaret, ut si mnisevere Ini, rum contaminarent, eorum peccata videbatur disiimilietudine viti coarguere. Fertur tamen ille durior suis te natura, tristiorque. unde icin peraro indolem illam

summo studio ipsum debere a doctissimo viro , studiosis sinoque gloriae ipsius elegantisiima voce dictum est. horetatus enim est Plato ut Gratiis hostias imolaret, suasitq;

t aliquid etiam daret moribus suorum temporum, instia tutisque reliquorum mortalium. Mon quia id omnino verum esset, sua quia ad congressus hominum sequentandos, ben olentiamque eorundem retinendam, obse- quium cepe necessarium serota Atque haec priuati essia sunt, illa publiet is quod malasconsuetudines tollendas curauit, illas votores xenovandas; uod multarum legum praeclarissimarum auctor suaserque suit; quod in dicem da sententia numquam inuidiam reformidavit, multaqἰ

132쪽

contra collegarum suorum commodum sepe suscepit a que perfecit. Vitiosa quadam consuetudine duabus, saepe etiam pluribus ciuitatibus, unus & idem dabatur custos, qui Graeco verbo episcopi appellantur ri nequo in iis ipsis aetatis progressus expectabatur, qui annalibus Pontificum Maximorum legibus constitutus cst; adolescentuli, pe pueri, maximis administrationibus praesciebantur. Has atque huiusinodi alias prauas corruptasque consuetudines sua Contarenus sententia delebat: moreuque sacerdotum hominum, nimium nonnumquam de- 'formatos emendabat, magnaq ue sua i pse ossen sione communem reipublicae leuabat inuidiam ..Non cadem condicione est collegium Cardinalium ceterarumque ciuitatum senatus aut consitum; nam ille ex ea, quam habent,

ciuium copia in suos senatus; qui aptissimi visi sint, te.

gunt. in collegium Cardinalium e toto orbe terrarum. qui aut doctrina,aut nobilitate, aut prudentia,aut probitat religione, pietate excellunt, si Pontifici Maximo visum si, eos cooptare licet: eoque iactum est, ut silmma is ordo amplitudine, summa auctoritate, summo splendore, omni ille quidem tempore suerit; quippe e Christianorum flore decerptus atque collectus. Verumtamensis,de quibus institutus mihi sermo est, temporibus praecipuum quoddam in eo lumen enituit: propterea quod Paulus Pont. Max. magni atque acris iudici; vir, eximia singularique virtute homines nactus, ad eam illos dignitatem ultro i pse euocauerat . ut ei collegio, quod per se

antea esset clarissimum, ea re lucis tamen permultum attulisse videretur. Ex hac virorum clarisiimorum copia , cum mittendus ad Caesarem Legatus esset, Contarcnus

potissimum ad id munus delectus est: causa mittendi casuit. Vehementer crat Caesar anxius sellicitusque, quod Germani, qui plurimum armis possisnt, neque praesto illi in bellis erant, neque eum pecunia iuuabant; propterea quod maximis inter se seditionibus de religione contendebant , atque intestinis dissensionibus distent nullo in P a illi

133쪽

illi usui esie poterant . Abiecti quidam perditique ae d

sperati homines, x xxx. sere abhinc annis, iampridem receptas ratasq; disciplin. e Christianae sententias in contro uersiam reuocauerunt, multitudiniq; persitaseiunt imperit ,vtia Romano Pont.quod caput Christiane rei p. atq; ecclesi e est , desciscerent, se seque in libertatem vindica rent. quod malum tarde initio serpens, ab iis neglectum

a qui b. opprimi id & poterat & debebat, paulatim infimet

plebis,vulgique mulierum,animis legum vinculis laxan, dis& dissoluendis, pollicendaq, cupiditatum multarum licentia,in fraudem induetis, paucis annis opinione magis adcrevit. idemq; nefarius furor, postq populare existimari coeptum est pietatem euertere, multos quoq; principes inuant. Alios metus impellebat,ueritos ne a suis desereretur, si ab illis disientire pergerent, partim rerum noua

rum studio, partim leuitate& stultitia,quod Deo immortali, legibusque spernendis, sertitudinis opinionem sacere sese de se nonnulli arbitrarentur; partim etiam auari

lia,quod sacerdotum maximas amplissimasque possessi nes publicatas, inter se partiebantur. multi tamen, quia bus esset Deus pro sita ipserum pietate propicius, Veram integramque pietatem constantissime complexi, nullis permulceri illecebris, nullis illici praemiis, nullo timore depellit sese passi sunt. eaq; a maioribus,quae acceperunt,

instituta ad hoc usque tempus sortisiimo animo retinu runt. Sed tanta inter utrosque extitit non modo contentio acdisceptatio, sed etiam concertatio atque pugna,tantumque exarsit odium, ut maximae, bellicosissimae, florentissime, atq; adco,ante hunc surorem, religiossiimae,. Optimaeque dς re p. merite nationis vires , opes,& copie

absumptet, in sese ipsa conficienda atque delenda, sint.. Quibus rebus permotus Cor animo & cogitatione in ea cura desigebatur,si per compositionem minui id malum sedariq; distordiς posscnt. qua de re cum omni contentione cum Germaniqciuitatibus ageret; primo Christia horum omnium concilium in iis maxime locis indici po

134쪽

GAsp AkIs CONT ARENIstidauerunt, quo adire tuto ipsi possent; is erat lacus nusquam gentium: quippe cum ab omnibus defecissent, nec ullis sese gentibus committere auderent, prsterquam in eorum i psorum finibus f ad id concilium veturos eius ciue decretis iudiciisque staturos sese pollicentur. id eo ab illis consilio fiebat, quod Pontificem Max. numquam eo descensurum s bi perseaserant. Verum ubi probari a

Paulo III. condicionem,ac ne de loco quidem,cuius iniquitate deterritum iri eum maxime sperabant, recusarilanserunt; paulatim regressi,neque in eo quod ultro ipsi postulauerant, manere; dirimi controuersias per coli quium posse; id breuius, expeditius, certiusque esse, diceres longum esse expectar dum ex ultimis terris conueniretur. Omnia sbi Ceser experienda existimabat, s vula ratione mederi ei tanto malo posset. Itaque deliguntur homines docti: ex utroque numero undent. ad collo quium venitur; magna contentione , magna pertinacia ,

ab iis, qui se ipsi Protestantes appellant, disputatur, atqs

in omni genere calumniet delitescitur: eos ir, qui ratas veteres sententias esse volun Githolicique appellantur, acriter refellunt, constantisiimeque in sententia perseu rahi. Ad extremum I cum concertationum eritus nullus reperiretur; nec quicquam inter eos conueniret, prorsus disiunctis discordibusq; opinionibus,insecta re,a colloquio discedunt: quod, quoniam se absente factum e- rat, C sar sperans Germanos situm aspectum atque auctoritatem reueritos, aliquid de pertinacia atque caluomniis remissuros, iterum deligi homines iubet,qui colloquendi causa Italisbonam conueniant: atque eo ipse proficiscitur, ut maiore auctoritate de concordiaageretur,simulque magnopere a Paulo li I. per litteras peti legatum ut ad se mitteret, qui ad rem tantam & tam grauem maxime esset idoneus. Paulus e tanta prςclarisii morum

hominum facultate & copia Contarenum sne ulla dubitatione delegit, atque hominem in Germaniam minit iquod is & magnum iam antea eius genIis propter eas cau

135쪽

sis, que commemoratae a nobis sunt,haberet vfuna,' Cesari esset gratiss mus: idemque innocentiladoctrin prudenti , facilitatis, animi que moderationis, magna apud Germanos opinione excelleret: quiq; id quod issar magnopere postulauerat; maxim 'ue ad rem pertinerear ιbitrabatuo in disputando minime esset ambitios a minimeque pertinax: eo cum venisset mirabiliter acceptus a Germania est, & magno in honore apud Carserem fuit: Nam cum omnes Germanil principes, tum rex Romanorum ipse, ossicii, honorisque hominis causa , dumum ad eum venit;&in factis cerimonijsque solemniabus, datus ei locus est secundum Cesarem primus : nihilque earum rerum, quae ad homines magnos honesta dos adhiberi consueuerunti, in eo praetermissum est. qu tametsi ordini scilicet debebantur & dignitati, tamen

cum alacrius aliquanto, tum etiam cumulatius, quam an intea solita sint, personet dicuntur esse persoluta. Accedebat quod C tar, iucundissima eius consuetudine&se monibus delectitus, saepe hominem ad se extra ordinem vocabat: cumque de grauioribus negotiis, deque reptis blica collocuti inter se essent, multa ad eum Caelar de suis priuatim rebus reserebat; multa de Geometria multa de Geographia qu rebati quibus ille scientiis, quod eae ad rem militarem que illi spectanda erat maxime perti nent, operam multam illis temporibus dabat . illa autem cum in promptu Contarenus haberet, quod puerili disciplina erat in ijs artibus studiose versatus,omnia scilicet terra,dilucidaque respondebat. Quae cum de Contar

ni apud C sarem familiaritate acgratia,apud omnem au- item Germaniam auctoritate & sama, Romam essent ali ta; ventum est in spem fore, Vires conueniret,mitigatis.

que Contarent lenitate & trudentia Germanorum animis taeterrimae discordiae tollerentur. qus res quoniam , maiorem in modum illi gloris sutura erat, homini vehementer inuideri coeptum est. Nee deerant etiam R me, qui dicerent,nulla alia de causa ipsum Germanisς

- tum

136쪽

GAsp Ams CONTAR xvi iramm aeceptumque esse, nis quia aduersitriis induixisset: ec decreta, quae pugnacisiit ne defendere debebat,usdem

prodidisset. Hae vero graues acerbsque voces ab sis, qui quo animo laudem Horiamque Contarent non ser bant,emanabant et nec tantum illic, ubi plurimum ipsi obesse poterant, inis robe mittebantur, Verum etiam per omnem Italiam susae ac disseminatae,magnopere illius existimationem ac dignitatem laedebant. quas tamen ille agno animo praeditus, reique ipsius naturae non ignarus, primo contempsit , ad eum namque malevoli: hi sermo nes invidorum in Germaniam usque delati sunt; simul-oue sperabat exitum earum rerum innocentiam si ni,demque patefaeturum: cui sine ipse toto animo incumbebat. Contigit tamen tun quoa sepe in magnis arduis que rebus usu Venit, ut negotium illud, Christiane rei p. magnopere Vtile,atque adeo tautar in medio cursu fractum ac dissipatum sit. id autem magna ex parIe fictum est malitia fraudeque illorum, qui Ceseris potentiam, Guq multum compositis rebus, Germaniaq; pacata creuisέet, suspeetam habeban t, suisque rebus periculosim exianimabam. hi namque non modo veterum distordiarum Abras , ut oportebat, communis utilitatisaeauia non eum

lebant, verum etiam nouarum simultatum scauna cuti te iaciebant, in aures corum, quibus commissi res erat,

insusurrantes. ac siis, quosdam metus eo inserentes. Vt autem astuta hetc consilia rem remorabantur,& ne ad exitum adduceretur impediebant , ita subito exortum est, quod animos Germanorum ad longe alias curas traduceret s finemquedisputationi illi accol loquio sacerct: hoc autem fuit incursus Turcarum regis in Pannoniamicum maximis copus, communisquehostis metus et nec :nim essecit tunc timor ille, quod serunque consueuit, magnopere exacerbatis animis , ut stimulum periculum Iantum admoueret ad odia cxtinguenda.& gratiam reconciliandam; sed potius spem, qui cunque erat,anal arum illorum sedandorum eo tempore intercidi ac sustulit .a

137쪽

stulit. fissis igitur sermonibus illis, quod factum est

tremo mense Quinctili, ceperunt Germani arma: totoruque se ad impetum illum coercendum, fine'; suos tuendos contulerunt. Caesar vero aliam rationem ini; teius

periculi callido consilio propulsandi ; quod a veteribus

etiam ducibus non semel usurpatum fuit, & latis tutum semper utileq; cognitum est: statuit. .cum classe, quam maximam aedificauerar,ornaueratq; , in Africam nauigare: magno namq; spatio Solimanus inde remotus, auxilium illis locis serre nullo modo poterat,& ne maiorem etiam aliquam plagam in Grecia accipere non sine caulam et aere debebat. Urgebant praeterea Carolum,ut hoc laeeretissisiduae preces Hispanorum, crebraq, damna itimulabant, quq cuncta illa maritima regio cotidie acci piebat, ob frequentem inu ptionem piratarum. adeo Vt mare plne omne clausum illic foret. Quare ut tam grauibus malis regnum illud tum liberaret, deleretque maculam, quam sbi videbatur suscipere ob tantam licentiam praedonum, statuit,vidi Ettam est,apparatui illius belli non deesse, sedemque nefariorum hominum,s posset, omni rUtione evertere: quamuis inimici timoris ipsum argu rent, quod serocisiimum hostem declinaret, ac tellurem quam maxime tueri debebat, tanto impendente pericu lo, destitueret: in Italiam igitur celeriter venit . . Cum vero muneri, quod sistiti ebat, non sne magna amnii sui molestia finem fictum esse vidisset Contarenus , nec se posse amplius nauare operam reipublicae,una cum Caesare reuersus est. Postea vero quam Tridentum Ventum est , Imperatorem, ut se dimitteret, rogauit erile enim

se, quum commode id facere posset, ecclesiam suae fidei commissam, qu non longe inde abesset, inuiserer aes

postquam publice non posset, priuatim religioni officio

que suo seruire. Venerunt tamen eo tempore Roma a

Pontifice Max. litterae, quae iuberent ipsum, persena logati reten ta,apud Imperatorem esse,Mediolanumq; Vna cum eo proficisci. in quam urbem ille, ut veteris imp

138쪽

iuris, non multo ante receptam , volebat ut moris est cum pompa ingredi, indeque Lucam accedere. quom locόPontifex ipse Caesarque statuerant simul congredi, ac de communibus rebus studiose agere. Accidit hoc in

itinere res, quae vehementer animum optimi viri commoueret: cum enim Brixiam ventuiti esset, ciuis eius loci, honestus sane vir, ac vetus amicus Contarent, qui ad ipsum salutatum venerat, quaesiuit ex eo sinpliciter, quae mens ipsum impulisset, ut capita, quae ferrentur prolata ab aduersari; s, adeo absurda, ct a vera ratione aliena, in Germania comprobaret. cui statim respondit ille; eas esse meras nugas, rumoresque prorsus inanes, & quos mmnium aures respuere dcberent. se namque, nedum anc rus quod esset, &inquo scrupulus aliquis resideret, tine auctoritate Pontificis Max. concessurus aduersariis suisset, ea etiam quae rata in primissunte firma aliter recepturum non sitisse . non destitit auctor eius sermonis,sed addidit; rem aliter,atque illi putare se habere me ue enim incertam esse, ac nullo auctore prolatam famatam: se namque Iitteras vidisse ab eius ordinis homine scriptas, summo viro, quem etiam nominauit, quὸ id

commemorarent, ac verum esse contenderent. non po

tuit tunc homo lenisiimus sibi temperare, quin stomacharetur exclamaretq; . Digna vero merces haec est me rum laborum e si vera sun si quae narras. statimque ut innocentiam suam, existimationemque tueretur, misit

epistolam ad Pontificem Max. qua valde questus cst de iniuria illa, ser neque improbissimo, quem l oma prosectum, ac per omnem Italiam ab iniquissimis dissipa tu,

contra dignitatem suam comperisses. rogauitque simul, ut, si penitus eum non aspernat e tur, saltem se indicta causa ne condemnaret: nec quicquam de illa ro siccum statueret, antequam ipse ad eum peruenissct: sperare enim se sicile causam suam probaturum, ostensurumque, laude se ac praemio, non reprehensone aut poena ulla,ob ea,

quae in Germania gessisset, dignum esse. Cum Medi ὀ λ Q lanum

139쪽

lanum peruentum esse quae ciuitas omni genere laetitie, magnificentiaque apparatus Cesirem excepit, mirifice suo quodam facto Contarenum Carolus decorauit, ac , quid sentiret de virtute,sngularique probitate hominis, notum testatumque omnibus esse voluit: lateri enim seoi psum in omnia ea pompa haerere vobiit cumque hoc iI- tu modestiae causa recusaret quereturq; aliquanto post, mandauit humanissimus princeps vialefamulis, Ut paen pinuitum ipsem traheret ac prope se collocaret, om neque id tempus, donec eo peruenirct, quo paratum illi hospitium erat, consumpsit cum eo iucunditin is sermonibus. id vero quum personae dignitatique datum non sino causa aliquis arbitrari posset, licet tamen existimare, mul tum otiam ad hoc valuisse iudicium, quod fecerat de homine; quod putaret, ut qui verae glorie non ignarus es.set, eam rem non minus sibi quam Contareno, laudi honori futuram. Et sane litteris mandatum est, eius nominis primum Augustum Caesarem, quum primum Alexandream, quam bello ceperat,ingressus est , in magna

copia tionestorum ac clarorum virorum,Areum, Elauis

simum&eruditissimum hominem, sibi adiunxisse, s miliariterque cum eo solo in tanta illa laetitia, sortunae msuae magnitudine locutum esse . quem etiam, ut magis euin ciues sui suspicerent ac fortunatum iudicarent, manu teneret: erat enim philosephus ille Alexandrinus.

sed aliq quoque res, dum illic mansi, indicio esse potu

runt, quantoDere Contarenum diligeret: id quod animaduersum aD alijs opulentis viris, qui in eo comitatu Iant, fecit ut omnes4psum colerent ι ac de illo celebram do quasi inter se contenderent. Cor, qui,Vt supra flendi, mare transire statuerat, que ad cursum illum n cessaria erant, studiose parabat: imperaratq; Vt Genuam classisqropinquos'; in portus cogeretur. quar Vt ad celerius neret statuit ubi in eam urbem accedendum, inde que Lucam eundum, quo Pontifex Max. se venturum significarat. Contarenus igitur breuiore via se Lucam

140쪽

contulit , atque illic, quod maxime.cupiebat, post paucos dies Pontificem Max. vidit; qui sane hilari vultu, nulloque signo edito offensionis, ipsum accepit. nec multo post eodem Imperator venit, qui non cessauit etiam in aliis magnis rebus, quas cum Paulo li I. egit, multa pridicare de prudentia, industria , pmbitate legati it quibus

omnibus virtutibus,in munere illo obeundo, usus fuerat in Germaniar nec non questus est, quod Romae multa

false iactata forent contra fidem S Jignitatem ipsius,

quum ille integre sincercq, per nam eam sustinuisset; ac negotia cumri cum fide administrasset. cui statim fallientissimus senex: quique ignarus non erat artium ma-arum quibus plerique Romet utuntur, aut inuidia commoti, aut, si alios depresserint, sperantes se in locum illorum invasuros, respondit, sibi eximie cognitam esse ac probatam c ontarcni virtutem ; seque eam ob causam ipsum tunc in Germaniam missse; tantumque oneris ei imposuisse: facturumque etiam breui, ut nemo dubitare possit de beneuolentia sua erga illum,ac, quo denique loco eum haberet, scomnibus declaraturum. Non contentus autem hoc Pontifex, ut omnem scrupulum ex animo Contarent euellere gauderetq; ille secum tam prompto

erga se animo sertunatissimi hominis ac tam prFlarot stimonio sua ruiti virtutum, notum csse voluit ipseum sermonem: simulque suasit illi, ut con temneret male u las voces improborum, nec putaret eas quicquam Valere ad existimationem suam violandam. sontem etiam huius mali aperire volens, testimonium citauit veterum poetarum, qui naturam inuidiae versibus suis expresserunt, moremque illam habere tradiderunt, ut summa loca seriret non minus, quam venti editistima qu que appetere, ac

violentius verberare consuerunt: omnique demum ratione, qua potuit, Ostendit se eum valde carum habero: cumque etiam gratias amanter egissset pro seseeptis laboribus, fecit ei potestatem, ut tot itinerinus defatigatus Romam reficiendi sui causa breuiore via accederet: a pse nam

SEARCH

MENU NAVIGATION