Ioannis Casae Latina monimenta quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1567년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ε , V s T A que vicinitate inuitatus, Bononiam prosectus cst; indoque Ariminum venit, ac Flaminia denique via Romam reuersus est. non dum autem duobus mensibus ti an sactis,memor eius quod dixerat,de augenda dignitate Contarent, legatum ipsum Bononie declarauit: quae publica cura prouinciaque reliquas omnes superat, quas intra uos fines imperaunique status rei p. possidet. Ille igitur hoc novo onere sbi imposito, ut qui non minus rebus gerendis, quam contemplandis factus erat, Martio mense se in prouinciam contulit . factumque est, ut v l. K. Α prilis in urbem ingrederetur: qui dies apud eos maxime celebris agitur,consecratus genitrici eius,qui salutem nobis dedit. summa igitur i titia totius ciuitatis exceptus est: conataque est illa, quam spem concepci at animo de probitare dc prudentia ipsus,externis etiam rebus, honoribusque omnibus indicare : certo enim si iebat futurum sibi illum potius esse optimum parentem, quam durum aliquem & auarum dominum, aut etiam fortunarum suarum expilatorem. in quo certe illi salsi non sunt: ut primum enim res illas attigit nullo negotio cognitum est, non minus ipsum in rebus iudicandis clementia uti &aequitate, quam summo illo iure, quod sepe merito reprelienditur,ac, si quis vere existimet, quod alio nomine appelletur dignum est. Totos dies ille causis audiendis,con-etrouersjsque tollendis operam dabat: nec unquam molesto sane hoc, di odioso munere, presertim homini in alijs curis studiisque educato, desitigabatur. hoc autem sariebat: naturamque ille suam,consuetudinemque flectebat, quia verae gloriς deditus erat, ac prodeste mortalibus,

nus obiret, dignum viribus operaque sua, in ipsum tota mente incumbebat. Eranthe cur cogitatione'; hoc tempore Contarent, procurabatque ille commoda eius nobilistime ciuitatis: cum repente, inopinante illo, R malitters venerunt, quaeipsiim ad aliud munus traducerent, in quo sane ille diutius yersatus fuerat, quodq;

142쪽

GAsp Avis CoNTA NIL Fannes numeros honestatis in se habebat. Cum enim sedari numquam potuissent ulla vilius operair inter Franciscum Gallorum regem,&Carolum U. Imperatorem, sed cotidie magis nouis iniuriis inserendis inflammarentur eorum animi, gerereturque aut pararetur ab ipsis semper bellum taeterrimum, quod in singulos dies rei p.Christians grauissima vulnera imponeret, &ad internici nem denique redigeret maxime pias nationes, ossici j sui esse ratus est Paulus Pont. Max. tanto malo , si ulla rati ne posset, mederi; tantumque & tam sevum incendium extinguere; quare mittendos sibi esse censuit seorsum ad ambos potentissimos reges, legatos, prudentissimos Viros & tanto oneri sustinendo pares: preclare enim sciebat, quanta viserit in ministris ad unamquamq; rem es

sciendam s hancque curam, omnium maximam , requi

rere persenas in primis sapientia & auctoritate praeditas atque ornatas. & non minus gratas acceptasque princibus iis, quorum animos delinire ac flectere deberent,

Elegit igitur, quem ad Cesarem,in Hispaniis tunc degentem, mitteret, Gasparem Contare num : I ad Gallorum regem ire voluit Iacobum Sadoletum s ambos viros probos, atq; omni ingeni; laude florentes; , ut collegas in .amplissimo sacerdotio, ita multis honestis artibus inter coniunctos,ac maxime bonis omnibus probatos: quq res gesta est sextili mense. Erat eo tempore Sadoletus Ro-mq. quamis iucauit per litteras Pontifex Contareno, quid de illo statuisset .: mandauitque, ut, quae ad iter necessaria erant, expediret: socium namque ipsius in lam nissimo illo munere intra paucos dies in viam se datu- Ium . Hoc accepto nuntio ill qui nullum umquam Vtilitatis aliorum causa daborem recusarat, quamuis ςt3re.

iam consectusesset δε satis imbecilla valetudine, aequo tamen.animo tulit sibi onus illud imponi. quod si animam etiam in ea legatione se profusurum esse certo scisset:

143쪽

hon fuerit. Appropinquabat sane illi mors ; qua tam epilonge alia ratione,& ubi minime expectabatur,ipsum oppressit: nec enim ut a me nunc diligenter narrabitur aut laboribus, aut defatigationibus nouis accelerata est. Agebat Contarenus aetatis suae annum LI x. in his curis, quas ostendi, toto animo occupatus: partem tamen illarum iam in id munus, quod instabat, derruans. Incumbens igitur illis,quae multae profecto ac graues erant,

molesto anni tempore , ut par esset ipsis sustinendis, aliquando resci edi sui causa se in propinquum urbi locum conserebat: ubi manens S aestum declinaret, quo conficiebatur domi, & aliquantulum a perpetuis suis laboribus animum relaxaret: nam si quid maioris momenti subito euenisset, facile illuc adibatur; ubi etiam potestatem sui omnibus sicicbat. Locus autem valde animo ipsius, temporique illi accommodatus, ac quo plurimum Varijs de causis delectabatur, erat sacellum Diuae Mariae a Mon te vocat cuius possessio procuratioque est sedalium Diuae Iustinae. Acciderat autem , ut illis ipsis diebus, qui primi Sextilis mensis suere, stat is filius, illius salutandi &visendi causa, Bononiam veniret, qui se periore anno Pataui j inter sbdales illos receptus fuerat: vocabatur Vel onouo nomine, vi consuetudo est eorum,qui se sacris alia quibus initiam, Placidus. cum autem probus adolescens csset, seminaque nonnesiarum virtutum in se contine

rei, a Contareno diligebatur. ille igitur primo apud suos in urbe mansit in Diui Proculi dicato ipsisdomicilio. ut tamen eo facilius frui posset Contarenus, ipseque itidem

sitim suam expleret videndi virum, quem maxime optabat , secum sanguine coniunctum , cuius etiam visendi alienigenae deficierio sagrabant, impetrauit a suis, ut se inlic este paterentur. quae causa reliquis causis addita est frequentandi recessum eum, diutiusque illic commorandi bHic collis ab urbe abest spatio mille passuum, amoenissimus,& natura & arte si tus ad animum multis modis p scendum, atque omni honςsta voluptate explendum . de

144쪽

GAs A RH CONTARE NI ars sane, qui desideria optimi huius viri, gaudiaque cognita

haberet: quod non magno negotio omnibus contingo re potuit, qui familiariter cum eo vixissent: si te iudiciret paucos illos dies, quos illic traduxit, iucundissimos ei suisse omnium, quos in Vita unquam degustasset: vive, bat enim cum sui amantissimo fratris filio, cumque aliis non nullis comitibus illius, eorumdemque sacrorum so Has, honestis s 1e viris & eruditis: rem diuinam crebroficiebat; omnisque sermo illic erat de rebus, quibus maxime utebatur. Cum igitur, ut traditum a me est, c lores essent maximi, crebro in porticulam quandam declinandorum illorum caiisa veniebant:&,ut illic frequentius deambulabant, ita etiam aliquando posita mensa cibum capiebant: vergit enim illa ad septemtriones s v bemque ipsam quasi ante pedes positam prospicit, planitiemque omnem, quae ipsam cingit: i quin etiam remotiores urbes illinc commode cerpuntur Mutina, Fe raria, aliaque nobilia oppida . quare non sine causa expetitur prospectus ille, paritque oculis incredibilem voluptatem : quamuis tunc, capto iucunditate illius Cont reno, nihil tale timenti, exitium comparauerit: aura Gnim illa lenis quc e stabat: frigidiuscillusque aeri cum temperamentum corporis ipsius rari esset, paruoquem mento saepe commoueretur; facile ad imas partes pensrrauit,sanguineque inflammato abscessum in latere cre uide genere eorum,quae ασα ἰματα Gr ci Vocant.quare statim febris consecuta est, quae septimo die ipsum consumpsit; quamuis magna diligentia summorum medic rum curatus sit: simulac enim primum cognouit se aegrotare , Bononiam reuersus est. Ipse autem in primis naturam vimque eius morbi mature perspexit: tribus namqudiebus, ante quam animam efflaret, omnem rem Ludo uico Beccatello, uni e semiliaribus suis, quo plurimum in rebus maioris ponderis utebatur, enarrauit. Dixit igitur grauitatem eius morbi non apparere . . reconditasque ,

corporis partes magis ipsum oppresiisse quam exterio

145쪽

ου,6 v I T A res male habere: in promptuque esse. addiditq genuς id morbi periculum magnum in se continere: quods vires corporis eae serent, Vt spatio trium quattuorve dierum resisterent, sine dubio morbum ipsum impetum suum remissurum: se tamen magnopere vereri, ne contra ipse desciat; naturaque penitus frangatur: intelligere enim se venae motum valde imbecillum esse. Cui ille,

quὶ saluti ipsius omni studio prospiciebat, respondst, rogans ut abduceret paulisper animum ab his molestis cogitationibus, rationemque omnem sui curandi in prudentia diligentiaque medicorum positam esse vellet: assi mans preterea Deum optimum maximum, quem semper ille ple coluisset, ipsi pirisdio suturum :esse autem a curate incumbendum valetudini recuperandae, ut cito mandatum sibi munus obiret, iterque ad Imperatorem saceret . Ille vero statim hilari vultu, ad alium longe maiorem Imperatorem sta iter instare,dixit idque ipsbs breui cognituros: neque tamen se hoc dicere, quia mortem valde perhorrescat, parumque ani mo aequo serat se e vita discedere: intelligere enim se preclare quot quantaq; beneficia a Deo acceperit, quorum etiam pleraque commemorauit, non soriae causa ostentationisque, 'cui tune locus minime erat, verum ut se gratum este e ga aues rem illorum fgnificaret. Inquit igitur se ortum esse cain ciuitate, que nulli earum cederet, que in uniuersi ter rarum orbe existunt: e samiliaque, quq haud postremum locum in ea rep. teneret: consecutumque itidem illic esse honores non paruos:&, ut domi, ita etiam soris 'adus maximos dignitatis adeptum esse , tramque vitam se cum laude aliqua coluisse :& eam, quae in contemplatione rorum versatur, & eam, quae rebus agendis incumbit e per uenisse ad aetatis annum LI x. quem terminum vitae n6 multi attingere potuerunt: quare secum quoque hac parte non male actum esse: can ereque se debere una cum incro Hebr orum vate carmen ', quod ad aequum gratumque animum fgnificandum pertinet, nomen que iulius

146쪽

GAspARIs CONTARE NI r 24lius Iaude gloriaque cumulandum, quia non tam liber liter se gesserit erga multos, neque tot bonis expleuerit

omnem populum gentemque. Vnum tantum sibi molestum esse; quod, ut optabat, commodis quorundam i

nuiorum hominum non prospexerit, qui sibi, postquam ad sacrum illum honoris gradum ascenderit, fideliter ministrarint: sperare tamen se Deum optimum max. Pontiscemque, cuius dignitati toto animo inseruierit, fortunas eorum subleuaturos. Nec oblitus est suo opportunoque tempore mandare custodi ipsius, ut priuilegium , quod beneficia loco a Pontifice impetrarat, ad delim penitus abstergenda traditum, sibi legeret, dum mente orationeque consisteret. Cum haec animo versaret, sane constanti ac forti, atque hoc sermone semet con lar tur έ suos,qui pr=ntes aderant si1 autem erant, ut quisq; maxime illi acceptus probatusque fuerat angebat,atque ira perturbabat, Vt lacrimas vix tenere posient: a quibus tamen sibi diligenter temperabant, quamuis intelligerent ne magna quidem copia ipsarum 1 pectante illo emi-sarum, posse ipsum commoueri,& e statu illo animi desici . Eadem vero hominis prouidentia in intelligendo, pr dicendoque sitis vite suae fine, exitu i pse comprobata est, quq in ceteris rebus iudicandis significandisque saepe

apparuerat: crescente enim semper vi morbi, remediisq; omnibus saperatis, oppressus ille est; animamque essi uit . K. Septi meridie. Quamuis autem horaS ci

citer sexantea voce orbatus esset, non tamen sensu antimi, intelligentiaque extremo illo tempore carint, Vt ce

tis quibusdam notis indiciisq; perspectum est; confidito;

clementia conseruatoris nostri,ut Christianum virum decet; & cum aliter non posset, se spem omnem suam in eo collocatam habere nutu, admonitus diligenter de hoc,significauit. Vt vero se constantem in hoc, maximeque pium praebuit, ita, quae moris est constetudinisque, non istum magno, verum etiam alacri animo geri, custodiarique pium est . qui sise, ut nuntia mortis, perterrentii R ciunt

147쪽

ciunt plaetosque; ac Valde omnes, qui non si mas radices egerunt in persuasionem Christianam , perturbant. Reliquit vero ille discessu suo suos omnes moeroris ac I eius plenissimos: ut uniuersam quoque ciuitalcm dolo

vo magno adsectam, quae sane, quacumque ratione potuit, senus illius honestauit, & quam molista ipsi optimi

custodis mors fuisset, planum secit. die autem, que s cuta est mortem ipsus, senus ductum est. Orationem de lau)ibus eiusdem , & honeste acta cuncta vita,habuit Romulus AmaZeus, disertus & nobilis orator, qui tunc in ea urbe, domicilio quodam vetere omnium disciplin rum, & humaniores litteras docebat,& negotia publica rei p. administrabat. corpus in Diui Proculi depostum

est, eo consilio, ut Venetias postea comportaretur, in sepulchroque maiorum ipsius, clarissimorum virorum , collocaretur: Paulus III. nuntio allato de obitu Contarent, aegre admodum illum tulit: declarauitque quanti hominem fecisset. omni genere liberalitatis usus erga domum illius . nec tantum Pontifex Maximus, qui saepe opera ipsus fideli &utili usiis fuerat, verum etiam Romae ceteri probi viri morte ipsius vehementer conflictati

sunt. nam, quantum luctum eadem in patria excitarie,

non facile dici potest. Omnes denique, qui aliquando docirinam illius gustarant, singularisque probitatis homimis specimen aliquod acceperant, publicam illam cladem -existimarunt. Ciuis autem collegaque ipsus in amplissimo sacerdotio Petrus Bembus quantum dolorem cepis. 4et ex graui morbo Contarent, desperataqueiam a media cis salute, notum omnibus esse voluit: in epistola enim ad Flaminium Tomarotium , quomodo adfectus animo .esset audito casu tuo . & propinqua morte optimi & h - nesti sit mi viri, diligenter narrauit.i Verbis ipsis, quum iu: lustri loco posita sint: alioque sermone edita, supersede- ι Eo. Poss)m etiam aliorum multorum . doctorum&e cellentium virorum, testimonia citare, qui quantum d ' . Innum morte illius fictum esset, scriptustisaestati sint: in

148쪽

hi juibus etiam non nulli, qui ab eo vehementer dissen. tiebant de ratione vivendi, veroque cultu Christiani hominis,& acerrimi aduersarii opinion una,quas ille in Germania defendit, extiterunt: magnifice tamen de eruditione continentiaque illius in illis ipsis libris, quibus sententias ipsus oppugnabant, locuti sunt. quod sere usu venire non selet, ut a quibus de veritate homines dis

sentiant, non eosdem etiam conentur de a mare, atque

ita auctoritate omni ipses spoliare. Et quoniam ded lore, quem illo tempore cepit Paulus M l. mentionem seci, hΓct etiam commemorare, quod ab eodem illo s miliari Contarent,& omnibus ossicijs cum eo coniuncto, Ludovico Beccatello, honesto in primis I fide digno viro,accepi, ad id confirmandum Vehementer accomm i datum c declarat enim mansisse diu in animo Pontificis egritudinem hanc, ac leui uoque momento resticari Ii tam tantam plagam . nisi serte aliquis putet sapientissimum illum senem cotidie magis, in magna penuria talium virorum,cognouisse quantum incommodum olim acceptum fuerit obitu eius viri, qui ut quietorum tempo' rum ornamentum ingens,ita perturbatorum praesidium firmum erat: quum enim ad se illum euocasset, opera

ipsius quibusdam in rebus usurus, diligenter ex eo quaesiuit, an praesens serte ille adsuillet, quum fato Contarenus senetus est: rogauitque ut diceret aliquid de institu, tis & vita illius . cui statim,mihi affirmauit ille, se respondisse id, quod erat: mirificam fuisse Contarent integritatem fidemque in ijs omnibus rebus gerendis, quae mandatae illi ab ipso serent,intelligeretve ipse sua sponte, sacei re ad dignitatem Romanet reipub.conseruandam Utrum que illum vera probitate proditum fuisse, non ficta ac si- .mulata, quam persenam plaerique, Ut eo perueniant,quo cupiunt, sibi callide imponunt: unumq; omnium Contarenum veteres ac maxime ratas opiniones & animo probasse, & verbis etiam semper defendisse. quo sermone accepto commotum Pontilicem Maximum, qui deambu-R 1 labat,

149쪽

labat, stetisse, manuque iterum percussisse mensam prope positam, dixissῆeque non sine gemitu quodam ac suspirio, quod indicauit, evulsam suisse penitus omnem ex animo ipsius suspicionem, quq quondam eo inculcata de

illo vocibus malevolorum suerat .l Amisimus profecto magnum virum, ac valde utilem rei p. nostre ciuem. sed sui alia, ita hoc magno constantique animo serendum.

Quoniam autem non semel dictum est in hac vita de m gna labe animi quorundam, quum ab ipso illo vitio magnopere Contarenus abhorreret, qui alienam per nam induentes unde Gretco vocabulo, sumpto ab actoribus sabularum, vulgo MamRos, appellantur & eam quiadpm semper meliorem, vel optimam potius omnium , longe alii videri volunt, quam vere sinis atque ita magnis in rebus imponunt simplicibus hominibus, nihil inde mali suspicantibus, unde plurimum ipses expectire oportebat; non alienum eia dura de hoc etiam disserere:& si enim numquam desuerunt, qui sallacias e dolos horum nefariorum hominum aperirent,ac maxime illos cuse cauendos in vita admonerent, numquam tamen ita probi viri eruditi & instructi fuerunt, ut satis posient artes eorum intelligere, atque ins dias etiam vitare. In primis autem in pietatem nostium Christianam,que tota in smplicitate animi sun data est, radices egit, atque incommoda sepe magn* apud nos peperit hec sinus.Quo maiore odio digni sunt hi pesiimi mortales, qui in re, qu* 'u magis pura integraque est, eo magis probatur, ait iis consiliis utuntur , ac dolos malos exercent. Hoc etiam aliquo modo signiscasse videtur doctisiimus vir Plato , qui, hoc genus humanum notans, inquit, postremam iniustitiam esse, videri velle optimum virum, quuminimes s. Idemque ab Aeschilo, non selum graui poeta, sed etiam docto indisciplina Pythagorea prol tum est, quum ferret in cςlum magnis laudibus Amphiaraum, summum illum augurem, eundemque sanctissimum virum inquit enim ipsum non studuisis quod muli

150쪽

6saesunt, ut videretur optimus, Verum ut esset . nam quod nos, malis multis doctos, reddunt etiam aliquando dubios & in certos, faciuntque, ut probos honestosq; viros ab improbis & impuris distinguere nequeamus; non dici etiam potest quantopere hoc pacto obsint, cum apud Euripidem etiam sapiens antea semper habitusTheseus, eo nomine suspectam habuerit eximiam probit tem , castitatemque fili jr insimulatus enim salso Hippolytus, quod cubile ipsius violasset, quum se ille apud

eum purgaret, quod vita sua ab eo scelere valde remota esset, fidem ea de causano fecit: timuit enim pater ne tenuis

victus, cultusque, quo filius delectabatur, abstinentiaqsa vescendis animantibus. simulata seret: simulque ne disciplina Orphei, quam ille profitebatur, familiaritasque

demum Dianae, in qua se valde iactabat, ficta esset . quare in alteram partem miserabiliter peccauit. Sed eo rede mus unde digressi sumus. Idem etiam intimus constus Cotarent: nec minus studiosus famae existimationisq; huius optimi, ac pudentissimi viri, quem sibi in vita tamquam viuum quoddam exemplar probitatis 'proposuerat, notam, quam improbe vitae ipsus inurere praeposterus quidam amicus studuit, hoc pacto deleuit. Narrat enim sorte euenisie, ut illo ipse tempore, quo grauiter Contarenus egrotabat; Bemardinus Ochinus,illae nouae

eondendς Franciscanae similis dux & auctor, Bononiam

venerit, Romam ad causam dicendam euocatus: in simulabatur enim in iis contionibus, quas Vonetiis habuerat, nonnulla dixisie, que veteribus dccretis Roman .ae rei p. aduersabantur eadditque habuisse illum litteras ad se scriptas a Giberto episcopo Verones,quibus a se petebat, ut diligenter ageret cum legato, ut hortaretur hominem adsistendum se in iudicio: coramque adca, quae ipsi obiI- ciebantur, defendenda: quum cognouisset ipsum timide ad id descendere, legereque stimulo quopiam & auctoritate magiar alicuius&grauis viri: neq; enim adhuc Gibertus hominis leuitatem inconstantiamque perspe.

xerat.

SEARCH

MENU NAVIGATION