Apparatus eruditionis ad jurisprudentiam, praesertim ecclesiasticam, in quo reviso, auctoque Praeter Juris Uniuersalis Principia, Jus naturae, Gentium, Divinum, Apostolicum, & Pontificium, Jus Synodale Oecumenicum, Nationale Ac Provinciale, Unacum Pr

발행: 1767년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

Philippa

eum omnia hona abstulisset, ab eo excommunicatus est. At opera S Bernardi a Pontifice absolutus ae vere paenitens, deposita coro na ae Regio cultu ad piam mortem sedulo se parvit: quam oppe sit anno i et ' regni et q. tutatis 56. sex filios reliquit. Quorum unus Cisterciensem Ordinem ingressus est. Alter Parisiensis E. pD scopus designatus, Petro Lombardo eam dignitatem cessit. deristius Dueum Britanniae stirpem fundavit: multo dein tempore se dati tantum nexu Galliae Regno conjunctam. In Reeno vero successit Ludovicus VII. qui Bituricensem Arelit.

episcopum recipi vetuit, quod absque suo consensu consceratus esset. At Innocentius II. Papa tam severo eum propterea interdicto punivit, ut triennio integro nusquam per totam Galliam ad Sacra admitteretur. Non emendatus hae poena, in Ecclesiae libertatem violentas manus injicere perrexit. Donec tandem a S. Bernardo, Reste illo animorum , conversus, & ad eruciatam in Palaestinam expeditionem persuasus est. Commendata igitur Regni administratione Sugerio Abbati Sandionysiano, cum numeroso exercitu iter

ingressus venit in Syriam; obsessaque frustra Damasco, in glorius domum rediit. Ubi in Concilio Balgentiaco elus matrimonium cum Eteonora Aquitana est diremptum, Propter. an initatem,sur: diceprobatam. Duxitque Ludovicus Constantiam Castellae Regia filiam : Eleon ora vero Henrico Normanniae Duci, alata in dotem Aquitania. Quae res multarum deinceps litium bellorumque inter

Angliae ac Galliae Reges fuit seminarium. Porro Alexandrum III. In Galliam profugum Ludovicus ma-

Ena cum Veneratione excepit, eumque cum toto Regno suo tanquam legitimum Pontificem agnovit in Synodo Stainpensi. Singulari pariter reverentia & charitate suscepit S. Thomam Cantuariensem Episcopum, pro justitia S de sensione Ecclesias irae libertatis exulem. Obiit anno Christi II 8o. Regni 43. aratis 6 r. filiarum alteram Henrico Angliae Principi, alteram Alexio COmneno, Ma- .nuelis Graecorum Imperatoris filio despondit. 1 uium Uero reuisquit unicum. '

Philippum II. qui laecessit patri IC. annorum adolescens. Juis'. daeos. bonis eorum immobilibus fisco illatis , toto Regno exegit,

Synagogis eorum Christiano ritu expiatis, & in sacras aves conis versis. Coterellas, impudicum ac sacrilegum hominum genus, ex.

142쪽

DE CONCILIIS SAECULI XII. I ri

volebat. Gesto in Aquitania adversus Annum bello, Rex uteroque, postquam Sal dinus Ierosolymam, capto illius Rege, expua gnaverat, communi consilio cruciatam in Palaestinam expeditionem suscepit, in Prrisense prius Θnodo decretam: jussis omnibus, Cleri. eis & laicis, decimas in hane rem exsolvere. Expugnata Ptolo ἐπ aide Francus Anglusque redierunt, no is rursum inter se hollirimpliciti. Sancita pax ea lege, ut Anglus Normanniae Ducatum eum Pictaviensium de Andegavensium comitatu tanquam seudum a Gallo reciperet.

s. II.

De Conciliis celebratis in causa divortii Philippi II.

Anno ri 96. celebratum est Concilium Parisens in caussa divortii, as. quod Philippus II. Galliae Rex c ad exemplum Philippi I. proavi sui) postridie nuptiarum fecit cum Inges uirga Canuti Danorum Regis sorore, sub praetextu, quod sit consanguinea I abellae prima euadem Philippi uxoris. G te sinus igitur Papa Legatos misit in Franciam; qui Parisios convocarunt synodum Nationalem omnium Episeoporum & Αbba. tum. Sed cum timore Regis perculsi nihil egissent, Papa datis ad Senonensem Archiepiscopum litteris, reprehendit Rhemensem aliosque Episcopos, quod in divortium illud consensissent: majores ac graviores causas ex Canonum placitis atque more majorum ad Sedem Apostolicam esse deserendas. Considerata, transmisi sibi genealogia, matrimonium illud legitime coistractum este, &fatente Ingeburga etiam consummatum ; se proin sententiam illam divortii, a quibusdam Episcopis latam, prorsua calsam & irritam

clarare.

Ad Philippum etiam Regem Papa dedit epistolam, verum irilla non aereptisa, duxit Maria: Rgnetem Bertholdi IV. Meraniae Ducis filiam, quam per quinque adhuc annos cad annum videlieet Iao . qua mortua est retinuit; Ingeburga, quam castello inelu.serat, Dustra protestante. Quapropter Innocentius III. anno II 99. In Cencilia Didionensi & Viennensi, qaebus eju3 Legatus praesedit, omne terras Philippi interdicto generali supposuit, prohibito omni Divino Ostieio , praeter sapilatauta parVuloruta, ct Paeniteatiam min ibundor. N. Rex

143쪽

Rex primum ad sedem Apostolicam appellaverat, sed quia . gatus jussus fuerat sententiam serre appellatione remota, in eos, qui interdictum servabant, iram effudit. Nam Episcopos , qui in Synodis illis erant praesentes, Sedibus suis ejecit; Clericorum, qui interdicto stabant, bona fisco intulit. Octo mensibus tenuit per Galliam lugubris illa sacrorum cessatio, donec Innocentii III. Legatus in Concilio Nigellensi interdictum solvit. his conditionibus, ut Rex Episcopis & Clericis pro injuria illata satisfaceret, Maria atho ro remota, Ingeburgam absque Ecclesiae judicio non dimittat, juratoria cautione in hane rem priestita. Discussa deinde in Concilio Sut Omensi causa i sta, Praeside Legato Apostolico. Aderant ex una parte Philippus Rex cum suis Advocatis, ex altera Ingeburga , cum Oratoribus Daniae Regis, qui in juriam sorori laetam querebatur. Quindecim diebus acriter dilceptatum est. Cumque Rex, post multas surisperitorum de matri. munici approbando vel dirimendo disi utationes, advertisset, approbandum, non exspectata Concilii sententia , insalutatis Epist pis, Ingeburgam secum in aulam duxit; sicque Concilium solutum est, nulla prolata sententia. Ingeburgam autem deinceps potius ut Reginam, quam conjugem habuit, maleficio, ut putant, a formosissima matrona abhorrens. Diputant his qui nn Critici, an tempore Interdicti in publicis instrumentis positum fuerit: Regnanta Philippo, an vero Regnanee aristo.

I. III. De Conciliis celebratis contra haereses Petri Abaelardi, Gilberti Porretani, Henrici, Petri de Bruis, in

II. irca annum mo. Petrus Abaelardus, Nannetensis Gallus, celeis Maelardux, bris pro illo tempore Dialecticus ac Monachus, accusatus est, i i quod in Sabellianam haeresin inciderit, asserens, quod , scut eadem l . ' oratio est propositio, 3ssureptio, ct conclusio , ita eadem essentia sit Pater, Filius, & spiritur Sanctus. Damnatus propterea a Conis

Post aliquod deinde tempus etiam Theologiam docere aure ius, quam non calebat, in plure1 adhuc errores lapsus est. Utrim propria esse nomina Patris, Filii, & Spiritus Sancti. Patremi esse plenam Potentiam, Filium qu adam poteutiam, Spiritum Saa.

144쪽

' DE CONCILIIS SAECULI XII. i s

ctum non esse ex substantia subsistentiam intelligebat Patris & Filii. Liberum arbitrium sine gratia adjuvante poste bene agere. Chri- . stum non esse passum, ut a Daboli jugo nos liberet. Post consecra tionem suhstantiam panis & vini manere in aere. Ab Λdamo non

trahi eulpam sed tantum paeum.. S. Bernardus anno II o. hos errores, ex Abaelardi libris eoi- lectos , in Senonensi Concilio recitavit. Αt Abaelardus, S. Bemardi eruditionem metuens, non est ausus eosdem propugnare, quamvis ad

Concilium ante provocaveriti sed ad Innocentium in Pontificem appellavit. Qui a S. Bemardo edoctua in Smodo Romana errores Λba lardi cum authore damnavit. At deinde palinodiam Romae canens a Papa est abso lutus, reliquoque vitae in Cluniacensi caenobio religiose transacto . ibidem pie decessit. Labes tamen haesit in Arnacis Brixiensi, aliisque ejus a discipulis, qui mortuo etiam magistro suo luem conabantur sparge-τεμ si re. Sub idem ferme tempus Taruulinus Antverpiensi in agro suas seminavit haereses. Homo iste spurcissimus atque impiissimus do-eebat, obsequendum non esse Episcopia & Presbyteris r non confici ab illis Sacramentum Eucharistiae: ex meritis & sanctitate Ministro rum Sacramenta habere virtutem. Decimas dari prohibuit. Et licet turpissimis libidinum sordibus se aliosque contaminaret, nihil minus contendebat, penes se solum suosque esse Ecclesiam : magnumque seductorum syrma post se trahebat. Tandem anno II IQa Presbytero percussus in cerebro interiit. Εjus autem discipuli s ctam propagabant, novis, ut fit, adjectis erroribus. Neque exti pari poterant, donec S rhertus, qui paulo ante Canonicorum Reis gularium Praemonstratensium ordinem magno Ecclesiae bono sun. daverat, Antve iam accersitus, qua dom instructione, qua se venti adhortatione, qua etiam praeclaris virtutum exemplis erra tes in semitam veritatis reduxit. seruiensia Concilium anno Irao exeommunicavit Petrum timis, qui a minore Cardinalium parte electus contra legitime electum Pontificem Innocentium II. excitavit schisma, assumpto nomine Anaeleti II. idem damnatus deinde fuit in pluribus aliis conelliis , ut Carmontano, Stampensi, Herinpolitano, Remensi, Leodiensi. Vae tempestate Gulintus.Porritanus, vir humania ae Divinis lit- ,s. teris, morumque gravitate insignis, ex Canonico ac Theolfgiae Gilbest. pom Prosessore celebri ereatus Pictaviensis Episcopus, coram Eugento lil. retanus. Papa, tunc in Galila praesente, accusatus est, quod in Commentarialis in Boetium perverae de So. Trinitate sentiat, videlicet I. quod

145쪽

Divinitas seu divina natura non sit Deus, sed forma , qua Deus est.2. Patrem, Filium, & Spiritum Sanctum non posse praedicari de una substantia. 3. Proprietates Personarum non esse ipsas Personas.

4. Divinam naturam non esse incarnatam.

Vocatus est Itaque anno ii 7. ad Θnodum Parisiensiem, cui P pa praesedit: auditoque Gilberto, eausa ad Synodum Remeristem, se quenti anno celebrandam, remissa est. In hac S. Bem ardus cum

Episcopis obtulit Pontifici Confessionem, Gilberti propositionibus

contrariam ; nam profitentur, naturam Divinam , essentiam, Deitatem, Divinitatem, sapientiam vere esse Deum , Deum esse Sapientem ea Sapenitia, quae vere est Deus : se ipso esse sapientem , magnum, aeternum, unum &e. & non per formam aliquam distinctam a Deo. Divinam naturam esse praedicabilem de tribus Personis, & vicissim. Nihil esse in Deo, quod non sit Deus. Ipsam naturam Divinam incarnatam esse, sed in filio. Confessionem istam Papa approbavit. Gilbertus etiam, prΩ- positiones suas rejiciens, eandem aeceptavit r & postquam Eugenius ejus propositiones damnavit, librumque, usque dum a Romana Ecclesia correctus esset, legi prohibuit, ad Episcopatum suum remisius est. s. Eodem tempore per Gallias serpebat haeresis Henricianorum, qui HenricianL se dicti sunt ab Hemira quodam e quem S. Bemardus in Epistola ad Nil dephon sum Comitem sic describit : o Versatur in terra vestra is .iub vestimentis ovium lupus rapax : sed , ad designationem D is mini, ex fructibus ejus cognoscetis eum. Basilicae sine plebibus, ,, plebes sine Sacerdotibus, Sacerdotes sine debita reverentia sunt, is & sine Christo denique Christiani. Ecclesiae Synagogae reputanis tur. Sanctuarium Dei Sanctum esse negatur. Sacramenta nonis Sacra censentur. Dies sestivi frustrantur solemniis. Moriunturis homines in peceatis suis - . - heu nee poenitentia reconelliati , se nec sancta Communione muniti. . . . Parvulis Baptismi negetis tur gratia. - Sed audi, quis ille sit --- Homo apostata est, is qui relicto religionis habitu nam Monachus exstitit ad- spurcis ri tias carnis, tanquam ad vomitum suum reversus est. - gyro. Vagus di profugus super terram. - Frequenter post diurnum is plaulum populi nocte insecuta eum meretriethua inventus est , &is interdum etiam cum conjugatis. Inquire , quomodo de Lausia D na civitate exiverit, quomodo de Cenomanis, quomodo de Pi- , , ctaVi, quomodo de Burdegali. Noe patet ei uspiam reversionian aditur, utpote qui foeda post se ubique reliquerit vestigia.

146쪽

DE CONCILIIS SAECULI XII. I

Sle s. Bemardus Henrleum haereticum, ejusque haereses aeshuricitias deseribit. Qui tandem, postquam praedicando contemptum Cleri & Saerorum, atque incitando ad carnis spurcitias, multos seduxerat, Opera S. Bernardi captus, ad perpetuam custodiam Tolosano Episcopo est traditus , ne porro saniem diffunderet. In Coloniensi autem agro Henriciani flammis sunt exusti: omnesque a Concilio Laterane Ut sunt damnati. Haud multum absimili haeresi Aquitanos inlaeit Petrus de Brussceujus sectatores λινο Brusiaci sunt dicti pariter a Synodo Latera-s u

nensi condemnati. Horum errores recenset & consulat Petrus MDrurabilis, Abbas Cluniaeensis. r. Dieebant, insantes non esse baptizandos , quia credere non possunt. a. Basilicas & aItaria fieri non debere. 3. Crucem Domini non esse colendam, sed constingendam & coneuleandam. 4. Nullum esse Sacramentum corporisci sanguinis Domini. s. Fidelium suffragia non prodesse defunctis. Propter haereses istas Petrus de Bruis a populo vivus combu a8.stus est: cum per annos viginti mos errores disseminasset. Qu Amaldi M. dam asserunt, Henricum ejus fuisse discipulum. Eodem supplicio κiensi affectus est Amaldus Brixiensis, qui disseminatis ex Abaelardi disciplina variis erroribus, in statum Eeelesiasticum & Monasticum acriter invehebatur, omnem bonorum proprietatem iisdem a udleans. Condemnatus a Concilio Lateranensi. Postquam Italiam, Galliam ae Germaniam pererravit, ae diu Tiguri in Helvetia delituit , redux in Italiam combustus est et Pseudo Politicorum cory Phaeus, totusque Sacerdotalis Ordinis hostis accerimus. Hoc eodem taculo pariter in Gallia emerserunt haereses, Iri densium de abigensium de quibus pari. 3. art. 3. meminimus ὶ damn is tum in cimilio Lateranensi III. tum etiam in Turonensi anno II 63.

S. IV. Status Ecclesiasticus per alia Concilia ordinatus in Gallia.

Conectit Tolosanum I. anno IlI9. Praeside Callisto II. Papa, Io. α- αν.

nones edit, quibus statuitur. . Tolos,num I. Ne quis per poeuniam ordinetur, aut promoveatur. I.

a. Nullus fiat Praepositus, aut Decanus, nisi si Presbyter. Nu Ius Archi Diaconus, nisi si Diaeonus. 3. Haeretici eorumque defensores ab Ecclesia pellantur. T a 4. Bona Disilirco by GOrale

147쪽

4. Bona Episcopi aut clerici mortui ne diripiantur a lateis.

s. Liberos homines nemo servituti addicatis Nullus Clericus pro Ecclesiasticis Beneficiis Iaico servire

eompellatur. 7. Quartam decimarum & oblationum nemo auserat Episcopo. 8. Beneficia non relinquantur jure quasi haereditario. 9. Pro sacro oleo, chrismate, & Ppultura nullum exigatur pretium..e ' Io. Monachus aut clericus, qui primam fidem irritam iacit,

aut comam harbamque nutrierit, eXcommunicetur.

Tolosanum Tolosanum II. anno II 29. Praeside Legato Apostolico Ins uia it. nem in haeretieos instituit; de erevitque, ut in singulis Parochiis S cerdos unus, ct tres laici, constituantur, qui diligenter in heter lieos inquirant. Qui in ditione sua haereticum tolerat, ditionem amittat. Domus, in qua inventus fuerit haereticus, solo aequetur, di fundus fisco cedat. Nemo tamen puniatur ut haereticus , nisi per potestatem Ecclesiastieam fuerit declaratus haereticus. Quiliis, bet, etiam in terra aliena possit inquirere in haereticos. Conversi ab haeresi duas cruces, vestibua assutas gestent. Nee ad officia publica, aut actus legitimos admittantur, nisi authorit te Apostolica in integrum fuerint restituti. Exigatur ab omnibus Catholicis juramentum, conservandi fidem Catholicam, quam E closia Romana tenet, & praedicat, ac bona fide manescstandi hae

Singuli ter in anno eonfiteantur, & in Natali Domini, Paschate, &Pentecoste, SS. Eucharistiam sumant. Ne laicis promiscue

permittatur lectio S. Scripturae; nisi sorte psalterium, vel brevi rium pro Divinis ossiciis, aut horia Beatae Mariae, pro devotione quis habere velit. Arctissime autem prohibetur, ne praemissos libros habeant, in linguam vulgarem translatos. Ne medici quidem, de haeresi suspecti, ad infirmum admIN tantur. Testamenta sint invalida, nisi coram proprio Saeerdote consecta suerint, vel alio Ecclesiastico, in illius desectu. Haereti cis nulla administratio committatur. Neque sint consiliarii. Omnes Fideles singulis diebus Dominieis & Festis veniant ad Ecclesiam, ad praedicationem, Divinum ossicium, & Missam : indicta poena a sentibus. Sabbato etiam circa vesperas, ob reverentiam Beatae M riae Uirginis, Ecclesias devote visitent. Festivi autem dies juxta canonem habeantur, Natalis Domini.

S. Stephani. S. Joannis Evang. SS. Innocentum. s. Sylvestri

Circum.

148쪽

DE CONCILIIS SAECULI XII. ii N

Cireumeisionis. Epiphaniae. Purificationis. Annuntiationis. AD sumptiatonis. Nativitatis B U. Paschae cum duobus diebus sequentibus. Rogationum tribus diebus. Pentecostea cum duobus di ea hus sequentibus. S. Joannes Bapt. Inventionis & exaltationis S. Crucis. Duodeelm Apostolorum. S. Mariae Magd. S. Laurentii. S. Martini. S. Nicolai. S. Michaelis. Dedicationis Ecclesiae. i&Patrocinii. His aliisque diebus seriandum pro locorum consuetuis dine: ct prout Praelatus indixerit. Cencilium iam metanum, anno II 3o. Ruthoritate Innoeentii II. 16.

Papae indictum, quo Petrus Leonis, seu Anactetus Antipapa fuit Clatomo condemnatus , de disciplina etiam Ecclesiastica statuit, ut simoniare ordinatus vel promotus deponatur ab ossicio. Clerici a Subdia eo- natu, &supra, beneficio priventur, si uxorem duxerint, aut eo cubinam habeant. Religiosi judicia sorensia, aut medicinam ne exerceant. Excommunicatur, qui Clerico vel Monacho manus violentas injecerit. Item incendiarius. Canones iidem anno sequenti sunt repetiti in conellio Rb mhni I. In Rementi II saneitum est anno II 8. ne excommunica . ti ab allis Episcopis recipiantur. Ne laici in Ecclesiae negotia sei misceant: aut decimas possideant: aut rea Ecclesiastieas auferant ; 'aut asylum violent; aut haereticos protegant. Aliaque iam saepius repetita. In Concilio Turonita anno Iri 3. prohibitum suit, ne Praebendae diminuantur. Ne Catholiel cum Albigentibus consortium habeant. Ne laici Eeetesiastica usurpent. Ultimus canon multa habet de ima munitate Ecclesiastica. abrin MUe, anno II 72. in Normanniaeelebratum, praes denistibus S. R. L. legatis, quo Hemicus II. Rex Angliae absolutus est a caede S. Thomae, decrevit, ut pueri non admittantur ad regimen Eeelesiae, eui animarum cura est annexa. Ut filii presbyterorum

non admittantur ad Ecclesias Patrum suorum. Ecclesiae non comis mittantur vicarns annuis. Sacerdotes non ordinentur sine certo ilistulo. De tertia parte decimarum nihil auferatur Parocho. Mariistus non ingrediatur religionem, uxore remanente in saeculo , nisi haec sit senex. In Adventu Domini omnibus, qui poterunt, maxime Clericis & militibus, jejunium di abstinentia a carnibus indica turi clerici non judicent saecularia. t

149쪽

et ol. . CAPUT III.

ARTICULUS IlI.

De Conciliis Hispanicis.

Synopsis Historica.

Cum Edneilla Hispanica horum temporum eum Historia Hispaniae, & quidem Ecclesiastica, in qua agitur de extirpatione Inis fidelium, di propagatione Catholicae Religionis, quam maxime sint conjuncta, non aegre verterit nobis lector, si hanc historiam brevi synopsi adumbrandam, cum doctrina Conciliorum, ejusdem Naistionis inclitae, suscipiamus, atque superioribus saeculis eceptam pro

sequamur. h

. . Cum Alphonius VI. castellae ac Legionis Rex suerat delanctus. ferreae livo, lagentes mox turbae Hispaniam Christianam involverunt. Masculo eluet. Regnorum haerede destitutus, filiam reliquit Graeam, steminam a paterna probitate degenerem, primis nuptiis Raymundo Burgundiae Comiti desponsam, ex quo filium A bonfium suscepit, alteris vero A DUO I. Aragoniae Regi, tertio consanguinitatis gradu sibi con- iuncto. Divortium Urraea petebat propterea: negabat Alphonsus: ut Castellae etiam & Legionis Regnum retinere possit. Urraea data in carcerem, Episcopi, qui matrimonium irritum dieebant, missi in exilium: bella domestica illam ob causam undique exorta: utenti tua in rem Saracenis civili christianorum discordia; qua integra regna in se ipsa suerunt collisa. Ad PasthaIem Romanum Pontificem causa devoluta; qui ejusdem cognitionem delegavit Compostellano Praesuli, addito mandato, ut, si consanguinitatis impedimentum subesset, dissolveret inauspieatum eonnubium; si obsisteret Alphonius, Ecclesiae consorintio privandum. labita subin anno III 4. plura Concilia, Legion e, Palentinum, postellanum: omnium una contentio, ut pacem undique laceratum

componerent.

Additi etiam in Compostellam de disciplina, eos inter tumultus eollapsa, Canonea; eautumque, ne qui1 in Ecclesiam violente in- Dis ligod by GO fe

150쪽

DE CONCILIIS SAECULI TU rse

redditur, Ne quis pignorationes exereeat. Εeelesiarum musae a Sedis Apostolieae Iudicibus definiuntori Pauperes & imbecillea naspoliantor. Proditores ct latrones nullus protegito. Fur tertIoconvictus surti justitiae ministris gladio plectendus traditor. RurDeolae die Dominica ei vitatem negotiandi gratia ne adeunto, quaVillsexta serta aperta palatii Episcopalis janua, Episcopua, Iudices, & CD

nonici, omnes querelas ct causas audiunto, ac iudicanto. Bellis interea eognatos inter Principes flagrabat Hispania. CDraeci compostellae Alphonsum, Urraeae filium, Regem proclamanta Riphonius Aragonius repudium quidem Urracae denuntiat. Reis gnum tamen Castellanum, & Legionense non dimittit. Iniquum id vitum Proeeribus; ad Urraeae partes propterea transeuntibus. Gemino praelio Castellani, Legionenses &Calaeci, qui Reginae exercitum conflabant, fusi ab Aragonio. Tot cladibus stacti, matre Urraea abdieata, filium ejus Alaphon sum VII. Castellae etiam Regem enuntiant; indignante non miis nus matre, imperitandi cupida, quam Vitrico. At filius matrem prius debellandam ratus, Legionensi arce se communientem obsidet, atque ad deditionem ea lege compellit, ut Regna filio cedat. Tum vero tracto aliquantum vitricum inter & privignum exsetiali bello, Praesulum consiliis, Pontificis hortatu, alma pax red cta. Retenta ad Contabriam portione, Aragonius avita Regna eegie Castellano. Tantaque deinceps Alphonium inter & Alphonsum, vitricum & privignum, Aragonium & Castellanum, concordia gesta est Respublica, ut ille patris, hic filii ossiciis certaret; emolumento rei ehristianae multo maximo. Sancito namque amico laedere, saeratiori bello Rex uterque arma in Saracenos vertit. Horum aliqui deditione accepti, alii

Vectigal jussi pendere, alit eum Rege Cordubensi, & decem Reg

lis praelio victi, anno II 23. In Balearibus etiam Insulis res praeclare gesta contra Mauros a Romundo Berengario, Barcinonensis in Catalonia Comite: quiti sua,& Genuensium atque Pisanorum, classe instructus, rem oppido diseficilem aggressus, mare trajecit, & incredibili sortitudine ac coninstantia Saracenos invasit. Sed nihil sortius Alphonis, quem saepius laudavimus, Arago- .nio, qui bello adhue Castellano implicitus, Saracenae gentis excur-TresAlphos sones in suas provincias, atque agrorum populationes non serens, si in Sarac

Caesaraugustam. Sarragossam & situ & opere munitam urbem , ae Ru Mauricae gentia propugnaculum, caesis i prius, quae accurrerant ada urbem Disiligis by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION