장음표시 사용
271쪽
xxXVIII, 1 l. sti non excusantur sideles, quin principibus saecularibus obedire teneantur 1).s Nec indignum o uium, quod in Deum reseratur: a Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a Deo contiuui, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum esse velit R. . En o lentiae p.ritatem. mentisque sublimitatem, nunquam repentem servilitatem l Idem enim Tertullianus: a limus imperatorem, sic et quomodo nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum. et quidquid est, a Deo consecutum, et solo Deo minorem R. a Nervosius: a Deum non Caesarem adorabo. sciens Caesarem ah ipso esse ordinatum M. Haec vera sapientia, quae ominem se vat et iura, undenam nisi ex iure divino imperantium, quod te renam constituit maiestatem, sed caelesti subiectam' sa). XV. Petis insuper quibus se rationibus complectantur, et simul discriminentur, Sacerdotium et Imperium' Unus illorum auctor, qui dixit: a Quae sunt Caesaris Caesari. et quae sunt Dei Deo. s Dum ergo secernuntur ministeria, unius Dei ministri Pri ceps et Sacerdos, mutuis ita se laveant amplexibus, ut ministros decet eiusdem imperantis. XVI. Petis demum quid conserat ius divinum ad iustitiam, pacem et aequitatem principum et populorum7 Divino regit imperio utrosque, vetans ne imperantium vis et potestas exundet in populos, vel audax populorum impetus irrumpat in impera tes. Si enim quies ulla in terris, si superbissimae quandoque mentes, et potentissima imperia atque arma pergaepe iustitiae ancillantur, si populorum multitudo, mare hoc ingens et Demens. paucorum regitur fide et auctoritate: si vivimus, uno verbo, si
regimur, si em excipimur civitate, si vitam civilem agimus, cuiusnam sit opera atque imperio, nisi illius qui mari dixerat: α Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringestu mentes nucius tuose M sXVII. Populis igitur et imperiis eminet ius divinum, quod nec Numa, nec ethnica advocasset sapientia, si regendae civitati hira suffecissent humana. Imo nec iura sunt hominum vel imp riorum, si a principe illo iure abstineas. Deus ilia est: in hominibus ostieis. Omia imperantium in populos, populorum in i perantes: ius praecipit divinum ut haec atque illa impleantur. Divinum tolle praeceptum, et iura simul omnia abibunt. Hoc iureial Dissertissime Augustinus: . Aliquando iniusti perveniunt ad honores saeeuli. . . lulianus extitit infidelis imperator, iniquus idololatra: milites christiani servierunt imperatori infideli. Ubi veniebatur ad causam christi, non agnoscebant nisi illum qui in caelo est. Quando volabat ut idola colerent et thuriscarent, praema ni illi Deum. Quando antem di- cellat: Producite aciem, ite contra illam gentem; statim obtemperabant. Distinguebant Dominum aeternum a domino temporali; et tamen subditi erant, propter Dominum aeternum, etiam domino temporali u i In Psal.
272쪽
et praeeepto, potius quam pacto, homines hominibus, populi eum
imperantibus copulabantur, nuptiali quasi sacramento, Deo instituente ac benedicente. Duo contrahentium genera et osticia, non humanitus inventa, sed divinitus adiecta: populus spondens ob dientiam ac fidem; princeps iustitiam et mansuetudinem. Quo sensu, vere dictum ab Augustino: a Generale pactum est societatis humanae, obedire regibus suis 1). B serme ratione qua i ess , sponsi, non pro libito, sed ex naturali et divina constitutione, si- ΙΠ, 8, dem mutuumque amorem sibi spondent ac iurant. Peccantibus populis, tyrannos quandoque permittit Deus. ut illi coerceantur: peccantibus autem principibus, coniurationibus frena dimittit Deus, quibus concutiuntur imperia, ut principes edoceantur. Nam quemadmodum ex bono, quod opus est Dei, malum elicit homo: ita ex malo, quod opus est hominis, bonum elicit Deus 2). 2 Cf. epist. XVIII. Quum officiorum sere nomina amiserimus, ut iuri--cortes uabus Sine sine delectaremur, populis iura quoque principi obsiste fri uiu , i 8ba di, eumque aggrediendi. asserta sunt: ad quem tandem exitum doctrina omnis de contractu sociali convertebatur.
DE IURE RESISTENDI ET AGGREDIENDI.I. Resistentia passiva, vel activa. lI. Quid passiva, et quando licita. II l. Hac, ut flamma, revolutio utitur. IV. Francisci Lamen nais tribunitia verba. V. Patitur vere populus rex. VI. Sed populi nex, non populus, Optimis et divitibus et magistratibus exclusis. VII. Neque populus, ardelionum vel sciolorum turba. Vili. Neque ipsi philosophi. IX. Vulgus numero non animo praestantior. X. Huic adscriptum imperium sit insurrectionis vexillum. XI. Nulla pars, sive maior sive minima, licite ius civitatis aggreditur. Xll. Princeps violans fundamentalia regni statuta, suo excidit iure: regum depositio per pontifices explicatur. XIII. At ius constituendum est summum, activum et concretum, ultra quod nihil sit. XIV. idem eonstans et fixum, exemplo proprietatis. XV. Ferenda varia lilaertatis distributio, sicut et proprietatis. XVI. Quid iuris, quid agendum in lactis si imperium in tyrannidem convertatur: XVI l. quod, ex Grotio, nil ne Vix concipi potest. XVI ll. Praesens monarchia expenditur. XIX. Non ipsa lyrannidis palmam tulit. XX. Nec sine illa, feliciores evasuri. XXI. In stir- rectionum color, fraus ei egregia tyrrannis. XXII. Insurgentium mens atque animus. Ill. Prudentiae consilia. XXIV. Revolutio.
I. Primum Revolutionis verbum, ius resistendi: alterum . ius aggrediendi. Illud dictum est quandoque resistentia passiva: h
I l. De passiva resistentia sic statuendum. Non Deus princeps, sed Dei minister, cuius iura, ex divino ipso iure in rectae administrationis limitibus continentur. Est enim lex. non volun-
273쪽
tas generalis, ut Rousseavio aliisque placuit, sed et quaedam ra-. ιionis ordinatio ad bonum eommune, et ab eo qui curam habeti S. Thom. l. communitatis promulgata 1). v Unde sequitur: et Alioquin v
ii, q- θο, η- Α- luntas principis quaecumque sit principatus forma) magis esset 2 Ιb., a. l. iniquitas quem lex R. n Divinum scilicet ius, quod imperandi facultatem impertitur, eidem limites figit, ut frustra extra illos' exerceatur: quod, potius quam hominum statuta, fit in libertatis tutelam ac praesidium. Varia autem ratione, datos sibi limites imperium praetergreditur. 1. Ea imperando quae peccent insidem vel in mores; 2. ea quae ad commune bonum minime GSevideantur: 3. ea quae manifestissime repugnent bono communi vel singulorum. In primo casu. illud reponendum quod puer Im-chabaeus: et Non faciam: n vel quod eius frater: a Non obedior, . praecepto regis, sed praecepto legis Divinae) 3). n Humana e-
, 'vid. iii, i teni in quoe opponitur divinae non est lex. sed iniquitas ε). Haec tu. v. s. Iv. ' resistentia paSSi vis rei, quae violentiam patitur non infert. In altero casu, implenda est lex quae nihil iubeat in ius naturale vel divinum, et ceteroqui non certa sit eius iniustitia. quum nec quilibet privatus iudicium serre possit de lege, sine ordinis pertu
batione, nec subditis pateant causae vel necessitates, quibus m ventur imperantes. In tertia specie, illa superest, quae non Vere - resistentia est, sed recursus, petitio vel expostulatio ad imperatorem. Haec via legalis et iusta: ad iustitiam autem omnia sunt peragenda in civitate: hac nostris temporibus usus est O Connet.
Hiberniae Pater, ut ius sieret Catholicis in comitiis nationalibus. Quid si non audiaturΤ Calamitati accensendum, quibus in hac vita
continuo patemus, sed lex servanda: non propter SeipSBm, eum
nullius sit roboris, sicut iudicis sententia quae salsis rationibus innititur: sed propter publicum bonum atque ordinem, a quo si-eut plurimas excipimus utilitates, sic et accidentalia quandoque
III. Hic nihil. quo insurrectionum causa promoveBlur; sed ut aequitas cum iusta libertate et civitatis ordine componatur. Econtra insurrectio ius extollit resistentiae, ut quomodocumque impedimenta imperantibus asserat. mala publica estingat vel exuggeret, unimos exasperet, quos demum in apertam principatus aggressionem vel rebellionem impellat. Quod ut aliqua fieret iuris specie, summum inventum est ius populi vel imperium.
Rousseavit nugas retexit Franciscus Lamen nais, mentis suae deliramenta Evangelio permiscens, populum accendens, et ne inflammas abiret frustra eXPOScens. IV. Haec eius verba: a Populus patitur, quia aequalitas evanuit; illam revocet populus, qui summus est imperans; insum rectiones Ordinem restituunt: populorum servi sunt principes; populus mandatum revocat. n Ita exoritur ex3sperata mens, que e immodice olim ius divinum extulerat: immodicia' semperi Declamationibus, nulla mitem rerum probatione, Rousseavium ipsum
274쪽
praetergreditur. Nos, serena mente. iura et sacta inspiciomus. V. Populus patitur. Vere quidem, sed postquam, pro iure divino, et civili obedientia. populi imperium evulgatum est. Ε tunc nullum imperantium, et nullum populi ius, sed colluctatio et dolor. Iuribus enim sua quaelibet membra et loca et munera servant, unde socialis vita ducitur atque emorescit; subverso a tem iura, et vita ipsa subvertitur. Porro universa iura permiscentur. quum summum imperium populo conscribitur. Quaecum suprema sit quaestio, intimius est pernoscenda. VI. Νihil proximius populo. vel miseris, quam Christus et Evangelium: sed quid veniat populi nomine, quum de publica re agitur, recte est desiniendum. Est itaque populus, nec rege, nec magistratibus, nec divitibus exclusis. nemine contempto, omnibus vero suis pariter iuribus et charitate coniunctis. II ic est vere populus: si plebem, vel iurentem plebis partem pro limpulo aecipias. laetionem instituis. Si in trivia et plateas, ductante tribuno vel agitatore, imperium transferatur, illic nec populus invenietur. nec imperium: sed saex populi. ωocenda primum humanissime, dein civili iure coercenda, ut communis ser etur li
VII. Neque vero populus dicenda est illa potitulorum vel libteratorum turba, qui . quam grave sit, non novam concedere gemtem . sed iam constitutam legibus regere vix cogitantes: imp rium. gentis et saeculorum opus, se paucis syllabis reformaturo'. veteraque Omnia in nova atque meliora conversuros autumant.
Neque hic populus. sed lexissima populi pars, sibi aliisque m lesta et periculosissima. Peiores autem qui illa abuntuntur ad factiones atque imperia, quae sibi vehementer concupiscunt. Quod videant generosi quandoque. sed nimis creduli adolescentes, quidum patriae et populo se deservire arbitrantur. superbissimorum sorsan causam agunt. qui pro libertate tyrannidem rependent. VIII. Sed nec denique populum philosophi ipsi constituunt. Plurima enim ad ostentationem potius. quam ad vitae rationem tradunt. teste Cicerone: a Quotus quisque philosophorum invenitur. qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem 3itae putet3 1) n Abstractionibus autem magis quam rerum ii Tusci t. l. experientia et practico sensu quum delectentur, periculum net. ne in Platonis Rempublicam nos iterum coniiciant. Deinde quidquid ipsis ingenii concessorimus, numerus, et missio, et auet ritas deest. ne in iis populus concludatur. IX. Dices: Populi nomine. esse intelligendam universam eorum multitudinem, qui laborant. qui onera suerunt, qui a ci- ilibus gaudiis excluduntus Vere hic illorum praetextus. qui democraticum populi imperium ad sidera extollunt. Sed eadem recurrit dissicultas: nec tota gens vel ci, itas aderit in hac multit dine: quae et numero ac viribus praepotentior, moribus autem. ingenio et sapientia longe est inferior. Conditio profecto est re-
275쪽
rum humanarum, ut quidquid praestet in quocumque sapientiae
genere, rarum Sit, neque ex multitudine indicandum. si Non gravissimum, inquit Cicero, est testimonium multitudinis: in omni enim arte, vel studio, vel quavis scientict, vel in ipsa virtute, ολ timum quidque rarissimum est 1). v Ergo, a sortiori, prudentia et virtus politica, quae universam sere requirit Sapientiam, constantiam et sortitudinem. Unde nec omnimodo reprehendenda illa Senecae sententia: si Ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita sapiens adversus opinionem omnium vadit R. n Mitiora haec: a Non tam bene cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placeant 3 . n Propius ad rem nostram: si Nunquam volui populo placere: nam quae ego scio, non probat populus, et quae probat populus, ego nescio M. v Numquid vero ex hominum quantitate vel numero sapientia et virtus constituituri Audi Ciceronem: si Anquidquam stultius, quam quos singulos, sicut operarios barbaro que contemnas, eos aliquid putare esse universosΤ 5ὶ is Romani hi: non alia Graecorum mens. Numquam tam vehementer sibi metuebat Phocion, quam plaudentem inspiceris multitudinem 6ὶ
si Quid insulsi egi. quadam aiebat die Antisthenes, quod hi mihi plaudeant homines3 n Scilicet prospiciebant illi, ex plebis multitudine, Graecae et Romanae reipublicae labores et finem. X. Ergo vel stulti fuerunt maximi illi Graeciae et Romae viri, vel a sapientia recedunt qui nunc ad cultiorem civitatis partem evectum iam imperium, iterum ad inferiora deiiciunt. Infra ligibilis namque lex est naturae humanae, ut sani infirmis, d cli indoctis, imbecillibus sortes. insipientibus sapientes, videntes
caecis Opem ac praesidium impertiantur. Quae usquedum lex o tinebit. gerendae rei publicae munera, naturalis hominum constitutio, et necessitas ipsa, pauculae et saniori civitatis parti conscribent: dum, ex adverso, adscriptum multitudini imperium, insuriectionum siet praecursor et vexillum. Constituta vero civitate, iiis imperandi non in suspenso manet, nec in abstractis regionibus versatur; sed iam concretum eSt, certi Sque personis desinitum, a quibus sine iniuria, manifestissimo autem civitatis periculo. non avertitur.
XI. Iure itaque concluditur: quum summum civitatis imperium nulla eiusdem pars sibi habeat, et suo iam loco sit constitulum, quaecumque illud pertrahat vel aggrediatur, in ius peccat universae civitatis. Peccat ex eorum sententia, qui ius ex numero eliciunt, si minor sit pars, ut hactenus factum est: inscia enim natione, regna plurima concussa vel excisa sunt; terrore
deinde gens ipsa compulsa. Sed cum aeternum quiddam sit ius, non ab hominibus constitutum, nec propterea numero vel hominum suffragiis desiniendum, peccat quoque maior societati S P0 , aliam aggrediens, imperiumque pertrahens in seipsam: quod nuper Helvetica doluit respublica. Quid demum, si non iam inter I olles, Sed inter universam gentem atque imperantem quaestio
276쪽
ipsa vertatur' Hic rerum summa et nodus, Solvendus, non S
XII. 1. Ubi sundamentalia adsint regni constituta, iisque conditionibus imperium delatum sit. iis tantum limitibus exedicendum: illa eslaingens imperans, sciens ac volens suo excidit i re, titulum ipse rescindens, quo imperandi iura deserebantur. Hinc populos novimus a summis Pontificibus, in foedifragos principes, iurisiurandi side solutos. Duplici de causa: 1. ex rerum aequitate: 2. ex iure publico, populorum et principum voluntate. apud catholicos universim constituto. Beneficum tribunal, quo civilia arma et bella amovebantur: non arbitrium, ut aliquibus visum, et usurpatio sacerdotalis in populos atque imperantes. Quid enim in serreos vel barbaros, qui tunc aderant imperantes. usurpet inermis sacerdose Legitimum tribunal, cuius iustitiam et sanctitatem testatur illorum potentia, qui ultro eidem subiiciebantur. Τabulae aderant, fundamentalia regnorum statuta, ad quae lis erat dirimenda. Partes, quae, efferatis temporibus, miro mansuetudinis atque humanitatis Sensu, ne se helluarum more contererent, summum Pontiscem ac patrem sibi iudicem delegerant. Demum iudex ipse, in quo, praeter divina iura, quidquid reliquum suerat sapientiae, civilisque iustitiae. prae ceteris e sulgebat. Sublime tribunal, quo nationalia vel internationalia ta dem iura definiebantur: principibus, potius quam populorum rebelliones, populis autem, potius quam principum arbitria. e. petendum. XIII. 2. Quum vetus illa iuris publici forma iam evanuerit. ius tamen summum constituendum est in civitate, ultra quod nihil sit in terris, cuique omnia pareant ac subiiciantur. Consentientes habemus adversarios, qui formidabile adeo ius multit dini conscribunt. Νos rei impossibilitatem, pericula, effrenis vel deceptae multitudinis atrox imperium animadvertimus. Universa etiam multitudo si, vacanto imperio, deligendi sibi rectoris libera utitur potestate; non tamen constituto iam imperio, summo ipsa potitur iure sed imperans: secus enim constituta esset civitas, et non constituta, esset Princeps et non esset, summum principis esset ius, et non esset. Quum ergo necesse sit, Summum inveniri ius in civitate, hoc non in multitudine versatur. tamquam iii activo et concreto subireto, sed in imperante. Si summum est, ergo non habet paret ergo multitudo pareat, non imperet. Haec regula generalis, sine qua nec idea nec factum subsistet civitatis: non illam nos condidimus. sed a natura tr ditam expressimus.
XIV. 3. Si prima imperii conditio illa est, ut summum sit, simulque non abstractum, non dissusum in multitudine, sed determinatum et concretum in individuo vel individuis: altera est, ut non fluctuans, sed fixum et perseverans habeatur. Nobilius
277쪽
iiim in iurium civilium serie est imperium. Atqui nisi iura omnio, semel aequisita, permanentia sint, miscebitur civitas. ut praesertim in proprietatis iure conspicitur, quae et naturali iure et facto humano constituitur. Sed duo illa pariter elementa, ius naturale et hominum factum, in principatu concurrunt. A pari igitur, quemadmodum constituta proprietate in indixiduis, illa naturali et divino iure permanens atque inviolabilis consistit: ita quoque principatus. Non hunc sane cum proprietate confundimus, sed in utroque iure, ex eadem societatis necessitate, a qualis perseverantia atque inviolabilitas requiruntur; nec politicum ius multitudini conceditur, quin et proprietatis iura conc dantur. Negantes insurrectio ipsa revincet, horrenda quadam dialectica imperium et proprietatem ad se pertrahens. XV. 4. Constituti imperii corollaria expendamus. Naturalis coercetur libertas et aequalitas. Fateor: nec libertas civilis tam tum ac politica diversimode dispertitur, sed ipsa quoque propri
tas, ut alii plurimum, alii parum vel nihil possideant. id indes Necessitas haec socialis, quam nemo effugiet, nisi civitati silvas Praeserat: est enim lex naturalis, ut qui commodis utitur, et incommoda ferre debeat. Ergo vel imperii quaequae et proprietatis constituta iura. etsi quandoque moleste assiciendi simus, fideliter observanda sunt, vel anarchia expetenda, et dissolvenda
XVI. 5. Sed cuilibet imperio sui quoque sunt limites, quod
vel ius divinum. vel hoc, et gentium constituta, et mores attulerunt. Si violentur a principe. nonne hic deiiciendus atque expellenduia Hic adversariorum nervus ac robur. Primo itaque, si prineeps concessa liberaliter iura. utpote publicae noxia uti litati, ad se retrahat, munere suo langitur. cuius est gentis incumbere ordini et selicitati. Si vero temere atque iniuste evertat iura regni landamentalia, vel principatus in apertam tyrannidem eon-
ertatur. duplex sit quaestio: l. quid iuris' 2. quid agendum in laeti se Si ius inspicias, principis acta irrita sunt. Si quaeras desacto . se in iis ab obedientiae vinculo subtrahere, atque alium eligere principem, si absque civitatis perturbatione fieri possit, genti integrum ex s. Thoma, Suareetio et Bella ino: nunquam tamen civilibus armis insurgere, et scindere factionibus ci itatem. Thomae doctrina summatim exponenda. Tyranni exsueturandi ius nationi conceditur: Tarquinium ille memorat et Domitianum, cuius acta a senatu rescissa sunt: hoc autem in aperta lautum tyrannide: non aliquorum, vel lactionum, sed universae gentis sententia: non civilibus armis: et quidem in extremis, nulla iam alia salutis spe affulgente svi. Deserantur querelae ab ins
la Subiecta a s. Thoma cireumstantiae, omnes retinendae sunt, ne salsa evadat sententia. Quum vero illae vix concurrant. Aquinatis doctrina huic Gerdilii fit omnino consona et parallela: ii Nulla sive in privatis sive in ipsa communitate, saeuitas aut ius remanet resistendi principi, e-Diuiligoc by Cooste
278쪽
riore ad SuIteriorem, si adsit, quemadmodum Hebraei ad Augustum confugerant in causa Archelai. qui paterni criminis extiterat aemulator. Ad extremum non deliciet Deus. Rex regum. in cuius manu sunt principum corda. Ipse Λssueri seritatem vertit in mansuetudinem; deiecit. expulitque Nabuchodonosorem; audi, it in Aegypto gemitus Hebraeorum, et Pharaonem cum exercitu absorpsit in mari: nec infirmata manus Domini. Malos principes immittit Deus in vindictam peccatorum: cessent ergo peccata populorum, ut cessent stagella tyrannorum l). Suar et ius vero armorum usus permittit tantum in defensionem contra iniquum principem, cives aggredientem, nunquam in eius aggressionem 2 .
In quod recidit Grotius: a Uiti se hostem populi totius profit tur, is eo ipso abdicat regnum 3 . v Addit ex Suetoitio Gron vius in hunc locum: a Ut Caligula, qui optabat populum romanum habere unam cervicem 4 . v ll. Regerit autem Grotius: u Sed vix videtur id accidere posse in rege mentis compote R. n Qua tionem hanc. vix t clam a Grotio, nec certe ex praetica principiorum constitutione, suo est lumine collustranda. XVIII. Constituimus itaque. principatum . qualis nunc habetur. ipsamque monarchiam. cuius arbitrio iam sere nihil relinquitur, quod non sit legibus dirimendum; sundamentalibus institutis, atque codicibus, omnigenisque magistratibus instructam: aperto deinde omnium civium ad princit em recursu, non ita posse in tyrannidem verti, ut licita sit eius destitutio, atque a sortiori armata in eum insurrectio. Revera, Roma vetus imperiali gravabatur tyrannide, cum nulli iam mores aderant, nulla lex; sed tyrannica plebs, tyrannicus miles, tyrannicae electiones, unde rerum sere necessitate. tyrannici oriebantur imperatores. Imperii et gentis universae elementum, tyrannis. Sed tempora versu sunt: naturalis aequitas. seriptae leges. mores, regum legitima successio, qua imperantium familiae domesticis quasi necessiti dinibus cum gente ipsa revinciuntur, christiana demum religio irrannidem excludunt.
XIX. Aliud insuper patebit sacta expendentibus. Patebit nimirum, ex quo doctrina evulgata est de summo populi imperio,
tiam per speciem, vel praetextum mali regiminis. Secus in communitate duplex vigeret publica et suprema polestas, quod plane repugnare, vel ipse Burlamaquius agnoscit. Est porro subiectorum maxime christianorum os scium, patienter id mali, quidquid est, tolerare, quam adversus supremam potestatem rebellare: nam et dyseolis etiam praepositis obediendum s. P trus omnino praecipit. Quodsi ex historiarum monumentis, rerum gestarum memoriam repetere volumus comperiemus: i' quoties per speciem mali regiminis populi rebellarunt, in id eos semper a paucis factiosis incitatos esse, qui populorum credulitate abuti tentarunt ad privatum commodum et luerum: χ' in his civilibus bellis ac motibus. multo acrioribus cladibus populos amictos esse, quam ea incommoda suerin: propter quae arma sumpserunt a sc Ea D. de Princip. cis., p. 26 .i S. Thom ., de regimine Principum. l,
279쪽
XVI, 22. deque resistentia regibus exhibenda, tyrannidis exempla in populis et nationalibus comitiis inclaruisse, potius quam in regibus. Carolus I, Angliae rex, comitiis et CromWello agentibus. o truncabatur anno 1649. Quisnam tyrannus, rex ne, an comitia et Crom et Iue Martyr occumbebat Ludovicus XVI. Ipse ne tyrannus. an tigres, quae eius sanguine oblectabantur XX. Quis inde fructus . vel libertas populorum 8 Britannia CromWelli superbissima tyrannide premitur; Gallia ferarum agmine Iaceratur. Vero dictum: ubi regia sedes evertitur, panditur abyssus, lacrimis et sanguine implenda populorum. XXI. Otiosa igitur quaestio de abstracto iure, dum iura civilia et socialia nunquam sine lactis exerceantur. a Clodius a cusat more hos. Catilina Cethegum. v Duriora sint in principatu: exaggerantur. Nulla sint: salsa excogitantur. Vera si adsint, violenter nodum secet insurrectio: tunc non omnium, non plurium, ut sibi blandiebantur, sed paucorum erit imperium. Insurrectio autem cum sit ipsa vis, audacissimi arripient principatum: cuius vita atque exituq, terror. Duae siquidem sunt imperandi viae: l gitimum ius, aut despotismus. Illud insurrectiones iugit. imp ria igitur rapientes non illa exornat legitimitatis aureola, qua fulgens imperantium maiestas animos suaviter nectit auctoritate ut obsequio. E contra, iure insurrectionis constituto. quae est legitimitatis et auctoritatis denegatio, nihil erit sanctum vel ce lum in civitate. Quo iure prima est peracta insurrectio, eodem Secunda siet, et tertia, et quarta, et sic deinceps: ut vero sequentes removeantur, qui rerum summa potiti sunt, necessaria tyrannide dominabuntur. Hinc revolutionum historia. infirmitas, in- sinitae leges, in optimos quosque calumniae, exilia vel proscri tiones. Haec erit lex sempiterna: illegitima revolutionum imperia: quo minus legitima imperia, eo et debiliora: quo autem debiliora. eo et saeviora, ut violentiis conquisitum, violentiis servent principatum. XXII. Si haec naturalis atque historica insurrectionum indoles. quaenam insurgentium mens atque ingenia Τ Unus Washington. gentis amore percitus: ex Τacito reliquos discimus: u Libertas et speciosa nomina praetexuntur: nec quisquam alienum servitium et dominationem sibi concupivit, ut non eadem ista voeabula usurpet 1 . v Idem: si Falso libertatis vocabulum oblendi ab i is, qui privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei, nisi per discordias habeant 2 . n Τandem: a Ut imperium evertant, lilaertatem praeserunt: Si perverterent, LIBERTATEM IPSAM Accii DiRATLa 3j. v Εn explicite ius resistendi atque Dyrediendi: illi iura imperantis aggrediuntur, deinde iura et libertatem populorum aggressuri. XXIII. Ergo, concludimus. quum imperia a fallibilibus gemper hominibus sint exercenda, nec perlaetissima sine ulla malorum admixtionc habeant ut in terris, illud erit sapientis consi-Diuiti eo by Coosl
280쪽
lium: l. mala praesentia bonis conferre, quibus re era fruimur, uti publica securitas, scientiarum cultus, animorum quies, civilis et moderata libertas; 2. illa ipsa mala quae existimantur, amplioribus comparare quae seditiones et civilia arma perpetuo c mitantur; 3. quum providentiae ordo nulla sinat diu esse in gentibus mala incurabilia, firma niti spe, haec quoque, animi potius virtute. quam iniuria lare transitura. Demum pleraque mala quibus gentes nunc premi dicuntur, tributa, suspiciones, incerti mores, aliaque, cum ex seditionibus orta sint, si quidquam sapiunt homines, malorum causas avertent. legitima imperia illegitimis ac superbissimis dominatoribus praeserentes. XXIV. Sed novum iam aevum ingressi sumus, quo lann de aliqua libertatis vel iuris specie lis est, non de contii rationibu' vel insurrectionibus, sed de radicali omniumque amplisSima revolutione agitur, quae explicanda est.
o v I D sIT REVOLET O. l. nevolutionis origo set nomen. II. Non actus illa est, sed permanens Alalus. lli. Describitur. lV. Postulat summum populi imperium; V. pro libertate, omnigenam licentiam: VI. omnium aequalitatem in liuilitate; VII. Ecclesiae separationem a Statu; VII l. novam chartam. praeexistentium constitutionum rescissionem; lX. novam nationum descriptionem. X. Breviter: populi imperium, non regis. non Dei. X l. Est malum capitale et radicate. XlI. Bona vertit in mala. Xlli. Ipsa ost rationalismus in re ei viliet politi ea. X lv. nationalismus est hominis deificatio. si des hominis in hominem. XV. Dstificatio rationis, deificatio carnis. XV l. Homo loco Dei: aevum apocalypticum. XVll. Flammae nam mis additae novae eun titutiones. XVIII. Remedia parat solus Christianismus. X l X. Ex illo vera libertas, aequalitas, fraternitas. XX. Pura ipse et sit blimis politica. XX l. Ast nullus certamini finis. XXI l. ln arce iuris divini, imperantium et populorum salus. XX li I. Hactenus ex viri prolestantis sententia. XX lv. Imperanti, ex suo et civitatis iure, revolutio est coercenda, sl minor sit pars; XXV. item si maior. XXVI. Coue lusio.
l. Quum ex Protestantismo orta primum sit revolutio. qua moralis. religiosus. ei, ilis ot politicus ordo erat revolvendus, iu- , at illam describere ex protostantis viri sententia, se ilicet sex doctore Sthal in Bertinensi Universitate iuris antecessore, in ilis- ertatione habita sub initio anni 1852. Petit ille quid non sit, deinde quid sit revolutio. II. Ait: Λn rei olutio actus est populi simplicitur in principem inSurgentis Ne lita luam. Non actus illa est, sed permanens ut continuus rerum status. Quoxis tempore rebelliones extiterant regum, rPguorumque caSus. At re olutio fructus atque insigne Diqii tred by Corale