장음표시 사용
241쪽
XXVII. De bonis eorporis, non inficiamur, damni persi
natis, vitae. cicatricum aut deformitatis . nullam rationem haln- tam esse iure romano, quia ex eorum prudentum sententia. a li-l L .ult. II, lib. berum corpus nullam recipit aestimationem l). D cintraria la- t. a. men prae aluit s. Thomae sententia, iuris naturalis consultissimi: et In quibus non potest recompensari dequivalens, recom-2 ΙΙ, ΙΙ,q. 62, pensetur quod possibile est 2 . n Illa itaque veteris iuris non tam prudentia quam subtilitate obsoleta. aequioribus nunc per universam sere Europam legibus aut consuetudinibus, nulla est prope atrox iniuria, quae non peeunia transigatur. Naturali quippe integritati congruum est, ut quem uno iucunditatis emeremrb veris, alio adaugeas. Hinc praeceperat MoyseS, ut quicumque Oculum vel dentem servi excussisset, eum libertate donaret 3). nCicatrices quoque . et imminuta oris venustas, in muliere pra sertim. aestimationem accipiunt. XXVIII. Damna itaque omnia personalia et realia compensabit iniquus occisor vel mutilator. ipsi occiso aut mutilato, parentibus, uxori, liberis: iitque nonnullis placet. creditoribus quibus diutius vivendo satisfecisset. Quod ex occisi aetate, vitae instituto, ingenio. industria, dexteritate, erit constituendum. Haec autem cum de quacumque iniqua occisione vera sint. de eo quoque sunt intelligenda qui ad duellum provocaverit, et minusquidem, sed de ipso etiam provocato si provocantem occiderit: in iusta enim uterque damnorum causa est, quae inde in occisi familiam illata suerint. XXIX. Civiles homines, aliam veluti vitam. famam aestimamus. Quam non modo scelestissimi, sed non pauci qui se si nestissimos putant, inhumaniter et ludentes discerpunt. Forte. quia vita haec nobilissima qua in aliorum aestimatione vivimus, sine sanguinis effusione obtruncatur3 Gravissimum tamen sc lus. eoriam praesertim qui per calumniam salsum crimen amn-4 Eeri. XXV l. gunt. Hos valde verebatur Salomon M: n his pene oppressa S
bl Daniel Xli I. sanna 5); his Dei Filius in crucem actus: his optimi sere quique .loquendi scribendique licentia vexati ac proscissi. Vilissimum calumniatorum genus Aegyptii lingua minuebant. Graeci tali nis poena plectebantur. Romani candenti ferro in fronte signabant. Imo famosum libellum scriptum ad alterius contumeliam)conficere vel divulgare, civilium legum latores capitale esse v luerunt: a Nostrae duodecim Τabulae, ait Cicero, quum perpa eas res capite sanxissent in his hanc quoque sanciendam putaveseius incurrat. 3. Iniustas in re civili constanter reiiciet, secus clienti ignoranti, et adversario innocenti damna resciet. 4. Accusato, in re criminali, quem reum novit, hisce tantum conditionibus opem seret: si ille civilia reparet damna quae crimen secuta sunt; si patrocinio non sit abusurus in posterum; si ipse qui causam dicit, parti adversae, vel accusatoribus, vel testibus nec iniuriam nec damna inserat, sed allata criminis argumenta expendat atque infirmet, sorvato ordine iuris.
242쪽
runt: si quis Oeeentavisset, sive carmen condidisset, quod insam iam saceret sagitiumve alteri 1 a). v si Cur , tene- XXX. Criminis gravitatem liabemus: modi illis includun- . tur versiculis:
Imponens, augens, manifestans, in mala vertens, Qui negat, aut minuit, reticet, laudatve remisse.
Eiusdem iniquitatis fiunt participes, qui ultro curiosas m ledicentibus aut patientes aures accommodant, unde ansam a ripiunt. Iniuriae et poenae quantitas aestimabitur ex detrimento atque aegritudine unde laesus assiciatur, habito respectu ad personam. Inde quoque reparandi onus atque mensura. Reparatio autem si ad integrum mortuis debetur. quum immortales animae nunquam iure in suam famam excidant: latius in eos patet qui supersunt. Damna itaque omnia personalia et realia ad- amussim sarcienda. Et quot, quamque magna uno quandoque verbo iaculanturi Quamque irreparabilial Verissime namque, etsi perfide. Medius ille, ut est apud Plutarchum, suis imperabat ut audacter calumnias iacerent: ulcere scilicet consanato, cicatricem tament mansuram η. Ex quo diabolicum illud a Volterio surpatum: a Calumniare, calumniaret semper aliquid remanet. nHinc discordia inter fratres, subversae familiae, iurgia et co des, et linguae quasi seditionis stabellum, ut monet Tullius. XXX l. Ex adverso, qui turpiter vivendo, famam ipsi proiiciunt, nullum ipsi ius retinent ut boni habeantur, neque expedit: criminis enim publici, publica infamia, merita Poena est. Quum autem publica facta. publici iuris sint, etsi iubeat quandoque prudentia vel charitas ut Sileantur, ne Pudor e anescat. neque crimini insuescamus; iuste ad tribunal historiae deserentur, quod unum restat aliquando fortunatissimis scelerum auet ribuq aut frenum aut supplicium. Imo non solum publica, sed occulta quae publicis adnectantur. Hoc enim historiae munus: et ne virtutes sileantur, utque pravis dictis lactisque ex posteritate et infamia metus sit 3 . n Sed historiae qu0que pudor se vandus, utilitas sectanda.
in Lex XlI Tabularum hare erati a Si quis occentassit, carmen vecondissit, qliod infamiam saxit nagitiumve alteri; suste serito. . Nimia illa sustigatio ad mortem; nimia quoque Valentiniani et Valentis lex, qua simili mutetabatur poena qui libellum invenerit. neque statim a corruperit vel igni consumserit a lL. uni c., c., lib. 9, t. 36 . Nam ipsa poenae gravitas impunitatem asserre consueverat. Quod in aliis contingere, dudum iam politicarum rerum scriptoribus animadversum. Dum enim durissimum videtur gravissimam infligi poenam, nulla instigitur: unde scelesti animos ex crimine sumunt. Fuste itaque curentur: mors absit. Textus, quem ex Ciceronis Republica attulimus, legebatur apud s. Augustinum, de orit., ll, 9; nunc in cicerone ipso, edente Em. Angelo Maio, antiquorum investigatore acerrimo ae diligentissimo, quem litterarum respubliea veneratur. 2 Phit., de s dulat. et ami- ei discrimin.
243쪽
XXXII. Ceterum, sive salsum quis proximo crimen assinxerit, sive verum iniuste detexerit, ad id tenebitur, ut non mianus retractatio vel compensatio pateat, quam calumnia vel ini sta diffamatio patuit. Sed, quum a nihil sit tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittatur, nihil citius excipiatur, nihil latius dissipetur 1): quum lingua detrahentium et ignis sit et universitas iniquitatis 2 : ediscant malefici, quam pateat linguae
vulnus, et laboriosa reparatio. Pauculas ex amplissima segete spicas delegimus, viam nempe ut aperiremus, iuris naturalis consulto latius excurrendam. Hisce autem, inventorum et auelorum iura addenda sunt, ut huius quoque iniuriae sarciendae ratio manifestetur.
XXXIII. Si quae corporis viribus acquisita sunt, proprietatis iura constituunt, a sortiori ea quae unusquisque ingenio suo invenit vel excogitavit, eorumque fructus et commoda in auctoris cedent usum et proprietatem. Alia igitur proprietatis species, quae industrialis vel litteraria oppellatur, eodemque principio innixa, cum quaelibet res domino suo fructificet. Dissicultas in
eo est, utrum et quatenus, iis semel in lucem emissis, remaneant auctoris propria, an fiant omnibus communia. Quae disceptatio, cum et novissima sit, nec liquido pateat an ex iure naturae, an ex iure gentium voluntario illud auctorum ius enascatur; nos troque illo iure rem desiniendam atque regendam censemuS.
XXXIV. Nam 1. absolutissima aequalitas inter rei materialis occupationem, et quamcumque ingenii inventionem et productionem, quod lege gallica statuebatur, naturali iure non est admittenda. Aiebat illa lex: a Ce ferait altaquer les droiis de rhomme dans leur essence. que de ne pas regataer une d&ou- verte industrielle comme la proprietsi de son inventeur 3).n Absoluta proprietas omnes excludit, atque ad haeredes in insinitum pertinet: seeus vero quae ab uno inventa sunt, ab alio inveniri poterunt, quum omnibus commune sit ingenium; nec ius patitur civitatis, ut qui tot ex ea commoda percipiunt, ingenii sui fructus
exclusiva atque aeterna sua coerceant proprietate. Insuper communis est utilitatis, ut ab aliis evulgentur auctorum Opera, ctnimadversionibus vel enarrationibus aucta: quod iure prohiber tur absolutissimae proprietatis. Est igitur discrimen constituendum inter physicam, et industrialem vel litterariam proprietatem. XXXV. 2. Est tamen analogia quaedam admittenda, iure ipso naturali. Neque enim magis hominis res est laterum quam ingenii labor, nec minus utile omnium societati. certare ingenio, quam pedibus vel manibus. Ergo admittendum est in animi laboribus et fructibus aliud dominii standamentum, aliaque proprietas statuenda. Quis enim, in expoliendis artibus vel scriptis, dies noctesque insumet. quis animi angustias et contentiones. quis gravissimas quandoque impensas serat, si iam auctores Oleum atque operam perdant' Esto ius societatis in iis fruendis
244쪽
quae inventa sunt: sed ius quoque est a natura tributum, ut Suis auctores laetentur laboribus et fructibus Q. XXXVI. Cum haec duo manifestissima evidentia sulgeant
novissimo iure gentium, naturae iura ita cum societatis iuribus vel commoditatibus componuntur, ut proprietatis tempora destniantur, quibus vel exclusive ars exerceatur, vel libri auctorissacultate typis edantur, ut ipsius quoque libertate emendentur vel Persiciantur. Non ergo ex solo iure naturali, neque ex solis legibus,sed ex utrisque simul auctorum iura prosecta conspicimus: non absolutissima et perpetua proprietas ex. una parte, non gratuita Prorsus privilegia ex altera; sed ius naturae, civili iure definitum atque constitutum.
XXXVII. Quaestione de iure persoluta, altera facilius solvetur de iniuria. Si enim tanta est iniuria, quanta est iuris vi latio, qui in legem vetantem alienum evulgat opus, naturam Ia dit et legem, non tantum legalem iustitiam infringens, sed et
commutativam, quam semper sarciendi obligatio comitatur. SNquidem, iure auctoris naturali per legem definito, limites constituuntur in quibus inchoatum a natura ius proprietatis suas xerat vires, ut cuique nefas sit illos transilire. Λ sortiori autem, si quis inventum vel manuscriptum, antequam e uigarentur, 3 ctori subtraxerit, in quae hic, seclusis etiam legibus, plenissima utebatur potestate.
XXXVIII. Haec pro coronide sunto hujus tractationis, quam instituebamus de universa rerum, corporis, atque animi propri tate. Proprietate, veluti radicibus, homo urbis solo inhaeret et
sαὶ Perpetuum atque absolutum auctorum ius in primis tuitus est VIIgricouri in expostulatione ad regium sigillorum custodem, quam n mine bibliopolarum Parisiensium conscripsit anno 1725 l . posth. . t. III, p. 54-7l . Ex perpetuo auctoris iure concludit, bibliopolam qui opus ab auctore acquisivit, in perpetuum potiri hoc dominio, quod nemini u
surpare liceat. Novissime eamdem amplectebatur sententiam comis ire.
ει ια Propriete . Sed erudite ac solide eam dissolvit Benouard in. desdrous d alueuis, qui haec habet; a La perpetuith de ce droit compte de
tres nombreux partisans. Leur systema est facile hsormuler: clast celui
de la propriMέ aveo tous ses caracteres iuridiques. la transmissibilitέ, layerpetuitε, rinviolabillig. La grande majoritε des έcrivains a embrasia ce te opinion ... Lyexpression de propriδε litteratre est entree dans la langue, et Padoption de ces mois, qui ont prgvalu dans rufage, indique la popularitε de Popinion quu expriment. . Deinde: a Le systhme aeun droit temporaire a joui de tres peu de laveur stuprhs des &riva ins; mais, en r vanche, it a hauteinent prεvalu dans la iggislation. Clast te droit Mngralde tous les peuples... SM sallait se dgeider dyapres Pautorit4, je nyhεsita pas , dire que la prati lite universelle des nations εclairees deurait εtrad'un beaucoup plus grand polds que Paccord des thiariciens, sussentials tous unanimes siLoc. cit., p. 438, 439 . Generatim sibi nimis indulgent nuperi scriptores, qui physicam proprietatem vix serentes, pro absolutissimo intellectualis proprietatis iure decertant. Illud eerta aequissimum foret, ne, vivo atque inscio auctore, eius opera typis denuo committantur, ut facultas adsit scripta ad incudem revocandi.
245쪽
sigitur; ipsa, sensi hiliori quadam ratione, ci es constituimul, et suavius ac lirmius familiae quae illam nobis tradidit, et patriae quae illam tuetur. consociamur: ipsa ingenio et viribus stimulos administrat, mentem acuit, diligentiam lavet, alit artes, sumilias et imperia sua perennitate firmat atque exornat. Quare nec ' nimis attritam, nec nimis congestam in civitate expetimus proprietatem. Nimium attrita, quod novi expetunt i umlatores, sa- miliarum abrumpitur successio, firmitas et amplitudo. Atqui socialis quasi aedisicii columnae familiae sunt, quarum lumine urbs tota coruscat, et populorum traditiones, et recte factorum memoria atque signa ad posteros traducuntur. Quis enim Camillos. Laelios, Aemilios. Se ipiones, Fabrilios, aliaque Romanae reipublicae sidera non demirabitur, non diliget' Quare Cicero: a Om-l Pro Mat. s. nes boni semper nobilitati favemus, quia utile est reipublicae 1 . v Nobilitas autem, quae nihil aliud est nisi longa factorum serie confirmata virtus, quomodo sine proprietate in familiis sustin bituri Unde si primogeniturarum abusus improbamus, quibus luti familiae exsortes habentur qui sunt eodem sanguine geniti; eas tamen, si temperanter instituantur, familiis atque rei publicae utiles arbitramur. Nam ut in quaque re praecavendi sunt e cessus, sic in hire civili non indiscrete scindenda, nec nimis comtrahenda est proprietas: quod et de iure politico . in sequenti libro, aliqua ratione affirmabimus: etsi . iuris civilis a politico saeta distinctione, dispertitam potius proprietatem, collectam autem magis quam fractam diligimus auctoritatem Q.
sal Superiori et nostra hac aetate, odio familiae et proprietatis, pri-niogeniturae vehementer impetitae sunt, filiarum demum filiorum sere iuribus exaequatis. Sed hac laboramus imprudentia atque infirmitate, ut ex vitio in oppositum vitium coniiciamur. Quum ergo aequitas et pax familiaris quaerenda sit ex una parte, ex alia vero stirpium conservatio et perseverantia ad ius spectet familiarum, necnon ad decus et firmitatem civitatis; eaveant prudentes. ne sicut olim nimia successionum inaequalitate naturalis aequitas vexabatur, ita ne immodica aequalitate nune iura familiarum nimis dilbilitentur et c0nterantur. Diuiti do by Gorale
246쪽
S lGATis COXAMI UO EX IURE NATURAE: RERuri onDO ET CONsPE US GENERALIS.I. Hominis ordinatio naturalis ad societatem et imperium. ll. Imperii naturalis et divina institutio. Ill. Obligat is soro externo atque interno. IV. Tota colligitur imperii natura et vis. V. Duo imperii ossicia ex Platone. VI, Duo iuris supposita, rector et cicitas. duo regiminis elementa, imperium et libertas. VII. Ergo lex princeps data est, qua illa definiantur et Gns cientur. VII l. Naturalis nempe et divina. IX. Huius legis, vel politicae iustitiae exercendae, incapax multitudo. X. Gerendae rei publicae prude tia et dissicultas. xl. Multitudini naturaliter eminet purior quidam populus, populo optimates. XII. capaces perpauci, et qui . XIlI. Tres regiminis formae: non naturalis dominatio popularis. XIV. Neque possibilis. XV. omnibus communis absolutismus: in populo promptior et saevior despotismus. XVl. Ne hoino in hominem dominetur iustitia aeterna adhibenda est, et duplex imperium: Caesaris et Del. xVll. Unicum gentium tribunal, lex naturalis et divina. XVIII. Dictorum summa et coanexio. xl x. Societas et imperia orta a natura, ante Pacta.
I. Hominem ad moralem et physicum rerum ordinem iam institutum. ad politicam demum societatem componamus: c jus sinis est, singulorum lacultates minime extinguere, sed boneficentissimo civitatis iure tueri ac perficere. Iure, inquam, sive amplissima illa naturae vel rationis ordinatione, qua, sicuti res ceterae sua quaeque lege: ita rationales creaturae, per visibilem quamdam et loqueritem iussiliam, invicem in morali compore et maxima fratrum familia adsciscuntur et consociantur. Loquens illa lex vel iustitia est Imperium, ad quod natura nos constituit, quae sociabiles fecit: ut nec media deessent, ubi ad rat finis, utque conditum a se aedificium, natura ipsa non sine
fastigio relinqueret. Quod optime expresserat Cicero: a Nihil porro, inquit, tam aptum est ad ius conditionemque naturae quod dum dico, legem a me dici, intelligi volo , quam Imperium: sine quo nee domus ulla, nec civitas, nec gens, nec hominum uni-Diuili od by Cooste
247쪽
potest. Nam et hic Deo paret, et huic obediunt maria terraeque, et hominum vita iussis supremae legis obtemperant 1 . . 'II. Hoc primum teneamus: a natura esse politicum imperium in civitate, atque ea quidem necessitate, qua familiae constituu tur ac vigent patris principatu . Est ergo imperium naturalis institutio, quae non evertitur, nisi sociabilis hominum natura vertatur. Consequenter, a Deo est, illiusque pars supernae Iegis, cui quum maria terraeque obediant, iuste quoque hominum vita obtemperabit: ne quemadmodum, lege sublata caelorum agmina dissolventur. ita naturale humani generis consortium civilis eu sus et persectio simul intercidantur. III. Est autem imperii vis interna et externa, adeo ut acti nes hominum et rationales animas liget atque assiciat. st Quid est de enim civitas, nisi iuris societaί η n Atqui ius ens est rationis, moralem ordinem constituens, cui mens rationalis pareat et o sequatur, nisi a se ipsa recedere, atque in naturae suae leges et imperia iniquam fieri malit. Dum ergo magistratibus opus est, sine quorum prudentia ac diligentia esse civitas non potest R: Iis ut pareant cives, a natura ipsa constitutum est. Imo, argu bat Cicero, et nec vero solum ut obtemperent obediantque m M atibus, sed etiam ut eos colant diligantque, praescribimus, ut Charondas in suis lacit legibus. Noster vero Plato, Titanum e genere statuit eos, qui, ut illi caelestibus, sic hi adversantur
IV. In imperio igitur, 1. naturalem habemus institutionem; u. quiae sui est iuris, suaque agit vi, ab illa delapsa superna I ge, unde omnia descripta sunt iura: 3. cui propterea, morali necessitate parendum sit, ne iniquus sat civis, ne gens ipsa dissol- si via r hi i empla et bella renoventur. Haec Tul iii. xiii. ' in V gra iter naturae penu eliciebat 5 . . . inmen imperium, non proprietaa in sui ipsius, sed
inrisdictio In communem utilitatem. Unde et omnino qui rei publicae praesunt, duo Platonis praecepta teneant. Unum, ut utilitatem civium sic tueantur. ut quidquid agant, ad eam reserant, oblitI commodorum suorum. Alterum, ut totum corpus rei pu-BIicae curent, ne cum partem aliquam tuentur, reliquos des
rant. Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae, ad utilitatem sicio ore i ' eorum quibus commissa est. 6 Cic. gerenda est R. v Verba tutela et praeuralis, si cum superioribus
i. . omnis anima potestatibus sublimioribus sub .Lilia' γ' - philo opbo egregio, s. Anselmo: u Hoc est non Ideo debetis subiici, quia enim posset fieri, nisi operatione solius z-Mrviani, quem eonsiderant unius secum esse fragilitatis et naturae ise Ep. ad Rom. XIII . ηDuiliros by Corale
248쪽
conserantur, non purum alieni iuris ministerium, sed proprium quoddam ius, nec universalem rerum gestionem, quod Socidii
mi haberet imaginem, sed imperantium ossicia et linem exhibent, qua dicemus ratione s). VI. Duo ergo in politica societate sunt iuris supposita: Re-etor, deinde regenda ipsa civitas, quorum unum sine altero GSeminime posset. Illi ius imperandi est, quod ius generatim nat ra ipsa constituit, universorum ordinem instituens: Civitati iusint, non ut quoquo modo possideatur, sed ad communem ordin tur aequitatem et utilitatem, ut una inter omnes societas turis enascatur. Ergo dum sit societas iuris et virium, non tamen sit confusio imperantis cum civitate, ut ex ambobus quasi una per Una et ius constituatur. In quocumque enim ordine, entia e libus, iura iuribus, personae personis copulantur, non permi scentur. In hominibus igitur est quid commune et civile, qu0d eiusdem societatis participes tum sibi invicem praestare debeant, tum rectori politico tamquam capiti; alia vero, quae cum publicam non assiciant ordinationem. in singulorum remanent libe tate. Duo itaque distincta habentur regiminis elementa: imp rium. Iibertas. Quae sui iuris sunt, sicque temperantur, ne Sola auctoritas,omnia coercens, tyrannidem invehat, civium in Se pe sonas et iura omnia absumens; neve libertas, freno soluta, a communi sine avertatur, atque in licentiam proruat. Quo autem m do imperantem et cives, tum denique cives inter se, libertas BD siciat ac tueatur, alibi declaravimus 1 . lj Lib. tit VI l. Si imperium ius est personas regendi, non vero possi- V, s. X l, xl l .dendi: deinde, si duo sunt iuris supposita rector et civitas, undenat imperium et libertas: norma quoque esse debet, vel Summum ius, vel aequitas imperiis universis superior atque preexistens, qua tum imperandi, tum obsequendi sines describantur. Quo sen-ia De imperii atque imperantis fine sapientissime cerdilius: a Christiana disciplina omnem nos iustitiam docet. Hae tenentur supremae potestates, omnes suas curas et cogitationes in bonum civitatis conferre: quippe ministri Dei sunt in bonum. in id constituti, ut per laudem bonorum et vindictam malorum, iustitia et pax, omnesque bonae artes in civitate vigeant et emorescant; omnesque cives, ordinatae concordiae vinculo con-s iati, quietam et tranquillam vitam agant cum honestate coniunctam. Nec enim Deus populos creavit propter summos imperantes, sed summos imperantes propter populorum bonum esse voluit: illi ergo divinam providentiam in rebus humavis reserunt, ac repraesentant, proptereaque Dii vocantur in saeris litteris. Cui augustissimo nomini ac muneri satisfacere non possunt, nisi quae divinam providentiam in universi gubernati ne comitantur, sapientiam, iustitiam, bonitatem et clementiam ipsi pro viribus in civitate administranda imitari studeant, seque postolorum P tres et esse et audiri omnino velint; eamque unam et veram esse Principiis gloriam meminerint, si quos Deus homines ipsis velut suae providentiae administris credidit, eos paterno assectu complectantur ac regant. sic Enniti, lubuoea uae opuscules, p. 26. Rume, 18S2 .
249쪽
su vere inquiebat Tacitus: si Imperaturus es hominibus, qui neci Hia .,l,l6. totam servitutem pati possunt. nec totam libertatem l).n Νorma autem haec, illinc imperium, hinc libertatem desiniens, simulque imperii et libertatis iura et officia aeque consocians, nec temperari nec fingi posset ab hominibus, nisi abstracta politicae cuiusdam imstitiae notio habeatur, quae licet diversimode aptetur gentium
ingeniis, moribus ac necessitatibus . tamen substantialiter eadem sit, ad hominum naturam atque ad politicam civitatis ordinati nem comparata. Est igitur a natura princeps aliqua lex vel iusti-- tia: nam si remota iustitia, quid sunt regna. nisi magna latroese
Go , t V, 3. docente: si Legum idcirco omnes servi sumus, ut liberi esse possimus. D
VIII. Quum naturalis sit illa iustitia, etiam dum sit civilis
et politica, non aliunde quam ab auctore naturae eius petenda est
origo. Est itaque naturalis et divina M.
ia IIonii num sociabilitatem, atque inde fluens imperium, luculenter exponit s. Thomas de Regimine principum. I, 2: η Et siquidem homini conveniret singulariter vivere, sicut multis animalium, nullo alio diis rigente indigeret ad finem, sed ipsi sibi unusquisque esset rex sub Deo summo rege, in quantum per lumen rationis divinitus datum sibi, in suis actibus seipsum dirigeret. Naturale autem est homini ut sit animal sociale, et politicum, in multitudine vivens, magis etiam quam Omnia alia animalia, quod quidem naturalis necessitas declarat. Λliis enim animalibus natura praeparavit cibum, tegumenta pilorum, defensionem, ut dentes, cornua, ungues, vel saltem velocitatem ad fugam. Homo autem institutus est, nullo horum sibi a natura praeparato, sed loco omnium data est ei ratio, per quam sibi haec omnia ossicio manuum posset praeparare: ad quae omnia praeparanda unus homo non susticit. Nam unus homo per se su scienter vitam transigere non posset. Est igitur homini naturale, quod in societate multorum vivat. Amplius, aliis animalibus insita est naturalis industria ad omnia ea quae sunt eis utilia, vel nociva. sicut ovis naturaliter extimet lupum inimicum. Quaedam etiam animalia ex naturali indu
stria cognoscunt aliquas herbas medicinales, et alia eorum vitae necessaria. Homo autern horum, quae sunt suae vitae necessaria, naturalem c gnitionem habet solum in communi, quasi eo per rationem Valente ex universalibus principiis et cognitionem singulorum, quae necessaria sunt humanae vitae, pervenire. Non est autem possibile, quod unus homo ad omnia huiusmodi per suam rationem pertingat. Est igitur necessarium homini, quod in multitudine vivat, et unus ab alio adiuvetur, et diversi diversis inveniendis per rationem occuparentur, puta, unus in medicina, alius in hoc, alius in alio. Hoc etiam evidentissime declaratur per hoc, quod est proprium hominis locutione uti, per quam unus homo aliis suum conceptum totaliter potest exprimere. Alia quidem animalia exprimunt mutuo passiones suas, in communi, ut canis in latratu iram, et alia animalia passiones suas diversis modis. Magis igitur homo est communicativus alteri, quam quodcumque aliud animal, quod gregale videtur, ut grus, formica, et apis. Hoc ergo considerans ialomon in Ecclesiaste ait:
i Melius est esse duos, quam unum. Habent enim emolumentum mutuae societatis. . Hactenus de sociabilitate; nunc infert regiminis necessitatem: η Si ergo naturale est homini quod in societate multorum vivat, necesse
250쪽
IX. Sed dum ab limini ilibus, noli certe ab omnibus illa exercenda concrcilitiar. Nam, dum imperium dicis, et subditos a stirmas; et dum politicum ius politicam exquirit prudentiam, aeque ac consilium atque ingenium, haec regendi adminicula frustra ab universa expectas multitudine. Est enim vulgus a sine resti re praecepS, Pavidum, socors 1): n a vacuum curis. et sine salsi verique discrimine, solitus adussationes edoctum 2ὶς n et cuiuscumque motus novi cupidum 3 : n a ad deteriora promptum M: net mutabile subitis. et tam pronum in misericordiam, quam immodicum saevitia R. v Dum autem et non est consilium in vulgo. non ratio, non discrimen, non diligentia R. n sed neque rogia illa virtus, quae passionum impetus coercet, ut dominetur lex et iustitia: imo a nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat: poenitet lite eam modo consilii. modo poenitentiae ipsius R. nErgo multitudo, sua ipsius conditione, ab exercendo imperio Exclinlitur . nisi imperium et societatem iuris, in tempestatem eonverti malueris. X. Hinc . in Dinomidis sine decernit Plato u ut ad eos qui summam virtutem adepti sint, summa rei publicae dignitas it seratur, cum senilem tamen aetatem adtigerint. v Tum ex Varronis testimonio recitat Λugustinus: a Pythagoras regendae rei publicae disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat iam doctis, iam persectis. iam sapientibus . iam beatis. Tantos enim ibi fluctuq videbat, ut eis nollet committere nisi virum, qui et in regendo pene divine scopulus evitaret: et si omnia defecissent. ipse
illis fluctibus quasi scopulus fieret f. n Ipse illis fluctibus quasi scopidus flereti Ergo regenda plebs sapienter: hoc illius est ius
ost in li ominibiis esse, per quod multitudo regatur. Multis enim existenti lius hominibus et unoquoque id quod est sibi congruum providente, multitudo in diversa dispergeretur, nisi etiam esset aliquis de eo quod ad bonum multitudinis pertinet, curam habens, sicut et corpus hominis, et cuiuslit, et ali malis deflueret, nisi esset aliqua vis regitiva communis in compore, quae ad bonum commune omnium membrorum intenderet. Quod considerans Salomon dicit: a Ubi non est gubernator, dissipabitur populus. . Iloe autem rationabiliter aceidit: non enim idem est quod proprium, et quod commuite. Secundum propria quidem disserunt, secundum autem Commune uniuntur: diversorum autem diversae sunt causae. Oportet igitur praeter id quod movet in proprium bonum uniuscuiusque, esse aliquid, quod movet ad bonum commune multorum. Propter quod et in omnibus quae in unum ordinantur, aliquid invenitur alterius regitivum. In universitate enim corporum, Per primum corpus, scilicet caeleste, alia corpora ordine quodam divinae providentiae reguntur, omniaque corpora, per creaturam rationalem. In uno etiam homine anima regit corpus, atque inter animae partes irasei bilis et concupiscibilis ratione reguntur. Itemque inter membra eorporis unum est principale, quod omnia movet, ut cor, aut taput. Oportet igitur esse in omni multitudine aliquod regitivum. . Haetenus s. Thomas.