Iuris naturae et gentium privati et publici fundamenta auctore Gulielmo Audisio

발행: 1853년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

. Ergo lex humana illii lici constat elemento: 1. rationis ordinatione: 2. imperantis voluntate. XVI. Attamen ratio quae homini insidet, qua talis. ultra individuum cui inhaeret, nullum exercet imIFerium. Omnium autem rationes quum et ipsae sint personales, itemque perionales sint omnium voluntates, nullum externum et universale imperium constituent. Igitur ut legis universalis et politicae exi-8lentia, vis et imperium habeatur, summa Dei ratio est perquirenda, eiusque voluntas. ordinem societatis conservari iubens. perturbari vetans: cui rationi et voluntati, hominis imperantis ratio et voluntas consormentur, ut obligandi vim accipiant. L ges itaque humanae a si quidem iustae sunt, habent vim obligandi in foro conscientiae a lege aeterna, a qua derivantur. Re cundum illud Proverbiorum viti: Per me reges regnant, et Ieguml S. Thom. conditores iusta decernunt 1). si , ΙΙ, q. 36, a. a. XVII. Hac ratione, lex et libertas, imperium et obedientia amice consociantur; imperantium, simulque subditorum ossicia, suis ere sedibus reponuntur; suaque societati ac humanitati dignitas firmatur et constat. Ex tunc enim non hominis voluntas in hominem dominatur: non pactis hominum subiicimur, qui licet in unum collecti, adhuc homines sunt; sed omnesrintinctristio ex Deo genita. ac ipse Deus, cui servire libertas est. Ex tunc leges atque imperia suam pandunt Originem, decus et vim: quae omnia ex Deo proficiscuntur, supremo societatis condit re, legislatore et gubernatore. Scilicet. hoc uno conceptu, imperia a violentiis abstrahuntur, atque aeternae legis ministerio

nobilitantur. Illudque sit quod aiebat Chrysippus: si omnium divinarum humanarumque rerum regina est lex. DXVIII. Quod cum ita sit principum et populorim mentes sunt ad aeternam legem convertendae: ut illi aequa decernant. hi autem quae decreta sint, libenti ac reverenti animo exequan-2 cic., De tur. a Serendi etiam mores, nec scriptis Omnia sancienda M. nMy , si, Sint iura civilia et particularia: nec enim Omnia et pro Omnibus adiunctis, ordinat lex naturalis. Sit lex Falcidia, Iulia. Aquilia: sint ius praetorium. vel constitutiones principum. Sed in omnibus, Deo digna serat humanus legislator, ut illis digne. veluti Deo .. homines subiiciantur. Quod siet, si illud divinum ius quod in humanam tronslatum est naturam, Sincere atque integre iii societatem transferatur a . Nam vigebit populorum libertas eum

sal Non legibus umium, sed dictis saetisque publicis, omni arrepta

occasione, a civilibus viris, a legislatoribus et sapientibus, naturae ossicia universa inque iustitiam in gentes esse transferendam, iisque suadendam, vere et gra, iter praecipit Cicero: a Cumque se ad civilem societatem natum senserit, non solum illa sublili disputatione sibi utendum putabit, sed etiam susa latius perpetua oratione: qua regat populos, qua statntiat I ges, qua castiget improsios, qua tueatur tranos, qua laudet claros viros: qua praecepta salutis et laudes apte ad persuadendum edat suis civibus: qua Diuitigod by Coos e

62쪽

TITULUS VI

IN OFFlCllS ET IURIBLS DEFINIEXDIS. PRAESENS NATURAEsTATLS EST PERQUIRENDUS. . Praesens naturae conditio, ante iura et ossicia, est desnienda. I l. Est ne integra natura lII. Aequissimae ne ejus volitiones et milicia 3 lV. Monenda ne, an legum quoque et poenarum sepimento vallanda3 V. A qui dessem et debilitata. VI. Versam in deterius naturam senserunt gentes. Vi I. Quod illae arguebant ex P0enis physteis, atque ex concupiscentiae ignibus, quibus corpora et animi divexantur. VlH. Opposita liniti uia- lique elementa. IX. Duplex veluti homo in homine. X. Gentes rem vid runt, causam nesciverunt. X l. Non duplex Principium, sed lex et libemtas ius et iuris infractio, quaestionem solvunt. xli. Cum homine, natura moralis et physica a lege descivit, perturbata vel corrupta. XIII. Ergo nunc bonus ille et malus; XlV, rectus a Deo, distortus a peccato. XV. Ex abyssu peccati originalis naturae occulta illuminantur. XVI. Hine, quid homo, et quomodo regendus. XVII. Sed imminuta, non attrita natura. XVlli. Tres naturae roborandae ac regendae canones. XIX. Ipsa, vel flumen pacificum vel torrens exundans. .

I. Colligitur ex demonstratis, naturalem rationem eatenus legem esse naturae humanae, quatenus eX illa orta sit, eidemque congruat. Videndum igitur num ratio haec nostra, uni ersaque natura cum Suis lacultatibus, iudiciis atque instinctibus. congruat semper et in omnibus: an vero, depravata aliquando, ab aequitate et rectitudine principis illius legis recesserit. Nisi haec solvatur quaestio, quae moralis iurisprudentiae sit origo, criterium et vis, nunquam patebit. II. Nam 1. Ut natura humana, in qua is Suis parte, Pro norma et mensura habeatur actionum humanarum, videndum ante omnia. num ipsa aequa sit et rectisSima. Sec , peccante mensura, deficient mensurata. III. 2. Si quaquaversus recta et integra est natura, rectuerunt eius iudicia, rectae eius volitiones et appetitiones; serus si obscuratus intellectus, si deflexa ad malum voluntas. IV. 3. Recta, atque ad verum et bonum converin natura,

hortari ad decus, revocare a stagitio, consolari possit amictos: factaque et consulin sortium et sapientum, cum improborum ignominia, sempiternis monumentis prodere. . t De Lest. I, 24. Haec si a rectoribus, si a civibus fiant, naturalia et civilia os neia pleno gurgite in gentes prosilient. Nam a decere prudentes magistratus, non tam Porticus implere legibus. quam emcere ut cives insitum in animis habeant pietatis et iustitiae studium, . auetor est Isocrates ita Areopag. Duilia eo by Cooste

63쪽

ii Apud S.

lib. VI, c. 12, n. 78.

vix erit monenda, sere nunquam poenalibus disciplinis coerce da. Contra vero, in corrupta, bona quae supersint, erunt a m lis seligenda: illa in homine, in familia, in civitate, modis omnibus excolenda; haec autem, educatione, legibus et poenis compescenda.

V. Atqui a naturali rectitudine deflexa natura humana, d bilitata est sive quoad veri cognitionem, sive quoad boni pros cutionem p). VI. Casum quemdam, quo tota natura fuerit in deterius versa, expertae et lassae sunt gentes antiquae . Ut enim orientalium et Gnosticorum placita de homine quondam a sede beatitudinis expulso, omittamus: gentes ipsae, Tullio reserente. nos ob aliqua scelera Suscepta in vita superiore, poenarum luendarum causa, natos esse dixemni. Idemque prosequitur: a Verum illud quod est apud Aristotelem, simili nos assectos esse supplicio, atque eos qui quondam, quum in praedonum Hetruscorum manus incidi senti crudelitate excogitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa adversis accomodata, quam aptissime eo ligabantur. Sic nostros animos cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis esse coniunctos 1 . nVII. Nimirum, cum agnoscerent illi, sub Deo iusto, neminem insontem plecti; ex poenis quibus cruciantur boni et mali, insantes aeque ac adulti sibi inferre posse videbantur, animas in praecedenti vita pollutas, in hunc mundum deiici, ut poenas tu sui In ipso disceptationis ingressu, leetori subiicimus sequentia doctrinae capita, e Pulandorso excerpta: a Unde et illud patet, necessarium esse, ut in disciplina iuris naturalis, homo nune consideretur prout ipsius natura est corrupta. adeoque prout est animal multis pravis cupidinibus scatens. a im o . hom. et civ. . praef., s. vlli . Idems a A que haec ipsa probe intellecta, viam pandere possunt ad amovendam eam dubitationem: num leae naturalis diversu fuerit in statis naturae tegrae, an vero eadem' Ubi paucis responderi potest: summa legis capita in utroque statu esse eadem; sed multa praecepta particularia, propter diversitatem conditionis humanae variare; seu potius, eamdem summam legis per diversa, non tamen contraria praecepta, sese explicare, prout diverso sese modo habuit homo, cui illa lex observanda a is. IX. . Hunc autem modum explicat exemplo duorum puerorum: a Unus modestus est, Verecundus, et magno litterarum amore stagrans: alter dissolutus, petulans, foedas potius libidines, quam libros amans. Summa ossicii utrique eadem, litteras addiscere: sed peculiaria praecepta disparia. Priori enim sussicit iniunxisse quae studia, quo tempore, quave ratione tractare debeat; alteri, praeter haec, acerrima sub comminatione vetandum, ne circumcursitet, ne alea ludat, ne libros vendat, ne in exercitiis componendis aliena vitula aret, ne pergraecetur, ne scorta consectetur ii iib. . Eu quamdam recti et corrupti hominis imaginem: lex eadem, sed diversa legis applicatio. Nos autem a Pulandorso in eo avertimur, quod ille s lum laetum tenendum censeat, quatenus naturali ratione illud consequi possumus; nobis vero insidet, plenam iurium tractationem, atque hominis civilis institutionem, a superiori lumine quod naturae ipsi assulgeat, eiusque originem, statum et finem declaret, nequaquam esse abstrahendam.

64쪽

rent 1 . Animas autem, quasi viventes mortuis, alligari dixerunt. propter bellum exardescens inter animam et corpus; inter vi tutem cuius pulchritudine mens delectatur, et vitia in quae co Poris Sensus, concupiscentiis allecti, deiiciuntur. Bellum hoc, quandoque immane et atrox, inter duas coniunctissimas hominis paries, non primigenium et perlaetum Creatoris opus argu bat ex illorum sententia, sed corruptum: ita vero, ut in ipsis ruinis, naturalis maiestas eluceret, et tamquam obrutus quidam divinus ignis ingenii et memis, ut Ciceroni videbatur R. VIII. Nos quoque concertantia haec principia, et quasi duplicem io nobis hominem experimur. Namque eam in animo pe Sentimus bonItatis et nequitiari celsitudinis atque humilitatis a mixtionem, ut minutam paulo minus ab angelis creaturam, ii genti dein aliqua calamitate perculsam, non modo suspicemur sedeonspiciamus. Vide intellectum. Aliquando obscurissima per adimus mira celeritate: nonnunquam in apertissimis haeremus ac sallimur. Id vero miserabilius, quod veritatem aliquando am mus simul et refugimus: eius splendore illicimur, eius imperio terremur. Voluntatem inspice. Inter virtutes et vitia, inter celsa ac vilia, adeo si tuantem senties, ut non Bura, non unda, seque mobilis et inconstans videatur. Mirabiis quandoque virtutum lamma commoti, eam unam sectari, unam in deliciis habere, uni insenescere atque immori statuimus. Sed brevissimi heroesi Frigescit ille ardor: excitatur cupiditas, invalescit, tumultuatur, mentis aciem aggreditur. Stat adhuc libera voluntas: sed hostibus suis lenocinata, suam ipsa deditionem properat, atque ex Pt rissima illa virtutis regione, in turpissima concupiscentiae castra immigrat. IX. Quae attente dispiciens, duos veluti homines in uno homine videas necesse est: quorum alius creatoris, alius corrum loris alicuius opificium sit. Non enim optimus et sapientissimus Onditor, quae eius fuit largitas, voluit imperfectissimo adeo I ere imaginem suam compingere, ut tot angustiis divexaretur in corpore, tot tenebris circumfunderetur in mente, tot erumpe tibus cupiditatibus distraheretur in voluntate: vel saltem quin haec mala potentissimo altioris ordinis remedio cohiberentur μ).lain Naturae a rectitudinis ordine reeessio vel aberratio, quae eiusdem corruptio appellatur, lucidissimis verbis exponitur a s. Thomar a Dicendum, inquit ille, quod per iustitiam originalem persecta ratio continebat inferiores animae vires, et ipsa ratio a Deo persciebatur, ei stibiecta. Haec autem originalis iustitia subtracta est per peccatum primi parentis. Et ideo omnes vires animae remanent quodammodo destitutae proprio ordine, quo naturaliter ordinantur ad virtutem: et ipsa destitutis. vulneratio natur dicitur. a i I, II, q. 8S, a. 3 Quatuor deindρ enumerat naturae vulnera: vulnus ignorantiae in ratione; in voluntate vero vulnus malitiae, vel in firmitatis. vel eoncupiscentiae, quatenus voluntas destituitur suo ordine ad bonum. ad arduum. vel ad delectabile. Prosequitur autem: u subtracta originali iustitia, sicut vulnerata est humana natura quantumi Cf. Bos-lluet.. ense delα Trad.des

65쪽

Nunc vero hominis compagem, splen dissimae cuidam molI, sed fulmine tactae, facile assimilaveris. Perstant equidem substantialia, intellectus. voluntas, libertas: sed quam imminuto ac d

bilitatat Unde illa Philolai pythagorici, et forsan ipsius Pyth

gorae exclamatio: Beus mei ipsius ruina sum I Plinius vero in corporis mala potissimum intendens, negabat lacile esse aestimare num natura parens melior homini, antristior nMerea fu rit. Cumque animadvertisset, unum hominem ex cunctis animantibus, sine tegumentis, nudum et in nuda humo, natali die abiici. ad vagitus statim et ploratum, inclamat: a Itaque feliciternatum iacet, manibus piaibusque devinctis, flens animal. cet ris imperaturum; et a suppliciis vitam auspicotur, unam tantum Ob CLI PAM, quia natum est 1). nX. Culpam sensit Plinius: in homine scilicet. vel in natura. Homo pariter. non ut a matre, sed vi a noverea natura genitus. visus est Ciceroni, quum corpore constet a nudo. fragili et infirmo: animo autem anxio ad molestias. humili ad timores,

molli ad labores. prono ad libidines 2). v Quid ergo philosophi

vel gentes noverunt de naturae casu 3 a Rem viderunt. causam nesciverunt, quia sacris litteris non eruditi ignorabant originalopeceatum 3). n Nomen originalis pereali, muta si velis, res ipsa permanebit: scilicet poena, ideoque crimen univeriae natura . Cui tandem facto, bliqua solutio adhibenda est, ut haec tria innotescant: 1. quae fuerit ab initio, quaeque nunc sit in homines, Dei lex et voluntas: 2. quae actualis hominis constitutio: 3. quae hominis relatio ad Deum. nempe ad finem suae naturae tuto atque integre consequendum. XI. Dualismus duplicis principii, unde ortus sit homo, triusque reserens bonitatem et malitiam, quem orientalis tenuit philosophia, a naturali ratione expungitur ac reprobatur. Nam . Si Deus est, et summo bonus et unus est: si autem duo essent Summa principia, bonum unum, alterum malum; illud virtute. lioe vitio esset colendum. Quae absurdissima sunt. Contra vero: a Deo ereatore et legislatore, universae naιurae ius indictum est, cuius violatio culpam peperit et poenam. Quomodo Haec solum rationabilia inter omnia quae tradita sunt: a Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut puraretur et custodiret illum: praecepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comelle, de ligno autem scientiae boni et mali nocomedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte m rieris i . n En ius primum. quod per unum hominem, unive me insonuerat naturae, cuiusque infractionem poena extemplo

ad animam per deordinationem poletitiarum . ita etiam est eorruptibilis es- secta per deordinationem ipsius corporis . . libid. a. bi. Hinc corporis infirmitates et mala physica, quorum extremum est mors; hinc deordinatio ordinis physici in hominem, elementorum inclementia, terrae sterilitas. belluarum seritas, etc.

66쪽

secuta est: si In sudore vultus tui vesceris pane, dotiee revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris i). v dure infracto, naturae sere ordo invertebatur. Nos i , mi autem naturae iura inquirentes, si hoc ius naturae integrae indictum, eiusque cladem Omittamus, quomodo morales naturae

vires, ordinem atque relationes aestimabimus a . XII. Homo itaque constitutus suit ab initio sanctus. innocens, perfectuS, decore et gloria cumulatus. Τunc propius ad Deum accedebat: intellectus veritate iucundabatur: libertas erat in aequilibrio, sive ad bonum potius quam ad malum serebatur; tenebrae, mors et dolores aberant. Sed, heui tantam non sustinuit excellentiam, quin in praesumtionem rueret. Se finem sui

ultimum constituit: Deum auctorem, adiutorem; remuneratorem

sprevit Belinquens Deum, est sibi ipsi relictus: seipsum qua

rens, Seipsum in enit, paupertatem nempe et miseriam: omnia Scire praesumens tenebris sere excoecatus est. Dixinae dominationi cum rationem ipse subduceret, iure merebatur ut corporis sensus arationis imperio desciscerent, in concupiscentias deiecti: utque in illum insurgerent omnes creaturae, ve, blanditiis eum subigerent. quae eSt omnium pessima servitus. XIII. Haec praesens, bona simul et mala, hominis, constitutio. Nobilissimis interdum aspirationibus fruitur: sed illae pristinae dignitatis reliquiae, foedis ubique miscentur concupiscentiis, quae sere pro natura inoleverunt. Agnosce igitur. homo. paradoxum quod es ipsi tibi, et superbiam depone, audax et infirma natura. Qui si totus bonus esses, pura veritate et felicitate

fruereris: Si totus malus, infelix quaquaversuri solo mendacio delectareris. Sed nunc in selicitatem suspirans, illam non 38S queris: ad veritatem condita mens, ignorantia atque errore t

nebrariS.

XIV. Igitur eadem natura ad verum et ad bonum innectitur, dum ab utroque retrahitur: recta in prima parte, distortalai cladis naturae illatae originem et quantitatem, a iuris naturalis magistro fore aestimandam, Pulandorsi sacto declaratur. Nam, licet in

praelatione ad iduum De offleto hominis et civis. minus recte scripsisset a iuris naturalis scita ad forum dumtaxat humanum adaptari, quo d ultra hanc vitam se non extendat; i, tamen in eiusdem operis lib. l. c. 4 latetur: u natio humana sibi relicta, ignorat pravitalem quae in facultatibus et inclinationibus hominis cernitur, per culpam humanam Provenisse. η Qua posita ignorantia, neque eiusdem remedia undequaque patebunt; non iam ut si hi homo pro altera Vita consulat, sed nec ut praesentis vitae cursum, ad persectam iuris mensuram, et Numinis voluntatem constanter et persecte instituat. Quod et universae gentes luctuoso nimis 'facto prodiderunt, in errorum, vitiorumque monstra delapsae. Equidem, qui omnibus naturae viribus ossicio incumbens, aliqua adhuc ignoraret invincibiliter, non ea essent imputabilia; sed non sequeretur, ratione iuris

inspecta, illa esse recla et laudabilia.

67쪽

LIBER I.

et corrupta in altera. Idest, seipsam prodit in persectiori olim statu constitutam, a quo libere recessit. XV. Mirum tamen . quod mysterium a ratione longe rem tum, qualis transmissio est originalis peccati. tale sit, ut sino illo nulla nostri cognitio, quae dissicultatibus omnibus diluendispar sit, haberi queat. Esto, modus ignoretur quo illud traducatur: verum insipientis est negare factum, quia modus latet. N que repugnat, parentes qui corruptam gerebant naturam, non tradidisse innocentem sed corruptam; vel parentum crimine. ex principis aula atque amicitia, eiusdem criminis poena, expelli parentes et filios. Sed certe hoc dilemmate premimur: vel a mittitur hoc mysterium, et cetera naturae mysteria solventur: vel negatur. et alia vere insolubilia erunt admittenda. Unde . ex. . . mala quibus, sub Deo iusto, insantes torquentur vix geniti Unde horrifica mors H. Unde cupiditatem effrena vis ac furor Unde illa duplicitas naturae a Deo uno et optimo conditaeΤ Cur immensa veri cupidine exardescimus. quod tenebris persaepe Iatet inaccessibilibus Τ Sic ne homini illudit Deus 3 Cur uno actu virtutem diligimus ac refugimus Cur creaturis illaqueamur et a Deo abducimur 3 Cur pugna est vita quam agimus, et undique spinis et sacrificiis horrescit virtutis via, ad quam conditi s m 3 Unde tanta illa perversitas, qua ex duobus fratribus, quibus totius mundi patebat imperium, unus alterius victima occubui ct Unde tanta iarbararum gentium corruptio ut iuris idea et divina imago videretur deleta 3 Unde in nationibus quae humanitate praesulgent, horrenda illa odia. laeditates, caedes, ruinae. quae nec inveniuntur in belluis3 Equidem quae ex materia et spiritu constat natura, libere in utrumque ferri poterat: sed tanta inordinatio, qualis apparet si ea quae dicta sunt simul colligantur, turbatum aliquando in universa natura creationis omdinem, prae oculis ponit. Unde vere, sine mysterio peccati originalis, quod omnium est incomprehensibilius. nos nobis ipsis incomprehensibiles essemus. Vere nodus conditionis nostrae ex

sal Horror ingens quo mortem prosequimur, illam peccati poenam ostendit. Quod vates caecinerunt, humani generis traditiones quocumque tandem velamine recensentes: Audax Iapeti genus Ignem fraude mala gentibus intulit. Post ignem aetherea domo Subductum, macies et nova febrium Terris incubuit cohors: Semotique prius tarda necessitas Lethi corripuit gradum. lnoa. , Od. I, 3. Nonne ignis aetherea domo subducius. illam pene refert sententiam: . Ε-ritis sicut Dii . In eeteris autem, nonne illa quae cito sequebantur: a Morte

morieris ii '

68쪽

hac abyssu exurgit atque evolvitur. Vere. lioc uno mysterio audacter reiecto, nihil de hominis statu intelligetur recte, nihil praescriberetur sapienter, neque in philosophicis neque in civilibus disciplinis. XVI. Revera, alii philosophorum . uti naturalistae, ac rationalistae, ad solam hominis dignitatem respicientes, eius ita rationem extulerunt, ut illam veluti unicam atque insallibilem iustorum, iniustorumque regulam arbitrentur: licet. Tullio animadvertente, nihil adeo in philosophia absurdum sit, quod non aliquis philosophorum propugnaverit. Alii, quemadmodum npicurei et materialistae, corruptam naturam pro integra aestimantes, ita iura et officia constituerunt, ut quaecumque apy tuntur, bona et iusta; quaecumque autem gravia et molesta, pro iniquis habeantur. Alii, ut Pirronistae, eiusdem rationis nunc lucem nune tenebras inspicientes, nullam ab homine veritatem, nullam virtutem, nullumque certum ius inveniri posse pro certo habuerunt. Alii demum, malorum quibus conssiciantur iusti, b norum vero quibus interdum dimuunt iniqui, nullam rationem invenientes, vel Deos non esse, vel non curare mortalia suspicati

Sunt. In quacumque hypothesi, quid agat legislator non ha bit: atque iuris et legis notio ipsa evanescet. Ergo nihil in philos phicis, nihil in civilibus disciplinis, nisi perspecta naturae in t gritate eiusque labe , recte praescribitur, uniformiter, consta ter, universaliter. Quae autem a nostris honeste de ossiciis vel de legibus dicta sunt, ex perspecta naturae bonitate simul et pravitate prodierunt: quam hominis constitutionem, religio, vel eam despicientibus revelavit. Imo ethnici ipsi philosophi et i gumlatores quae rite tradiderunt, ex illo ipso hauserunt pri cipio de natura hic regenda, illic compescenda, quadantenus naturali rationi atque experientiae compertum fuit. XVII. Igitur, quum iurium et ossiciorum disquisitio, hominumque institutio, non ex abstracta, sed ex concreta natura petenda sit: nihil conficiemus, nisi originalem hominis excellentiam, eiusque labem prae oculis habeamus. Qua labe, non attrita suit natura, ut Luthero placuit, sed imminuta. Imminuta lux i tellectui affulgens, unde modo veritate. modo salsitate delectatur. Imminuta voluntatis rectitudo, et malis cupiditatibus abrepta libertas, nunquam tamen captivata, nisi volens, atque ita libere volens, ut semper flecti possit in contrarium: licet tanta esse possit corruptela malae consuetudinis, et ut ab ea tamquam igniculi extinguantur a natura dati, exorianturque et confirmentur vitia contraria 1ὶ. v Quod ne fiat, sequentes canones mente ab

que animo recolantur. .

XVIII. 1. Hominis privati ac publici institutio eo adlab

ret quam maxime, ut antequam vitia vel malae consuetudines mentem aggrediantur, a naturae corruptione ad primigeniami cie . , De

69쪽

rectitudinem assurgat a . Hic vitae linis olloc mortalium opus, ut praescriptam dignitatem et felicitatem a8Sequatur.

2. Naturae rectitudinem. ac manantia inde ollicia, morum legumque conditores ex ea naturae parte dimetiantur quae ad Deum eSt, serena et constans, sui adprobationem ac praemium reserens; non ad temulentas animi vel corporis cupiditates, quae

naturam vexant et vulnerant.

3. Naturae infirmitas adiuvetur, sed pervicacia, sive ih d mestica sive in civili societate, contundatur. Nec enim libertas in malium est persectio, sed corruptio libertatis. Eaque est libertatis natura, ut quantum in uno excedit, minuatur in altero. Ergo in nemine excedat, ut in omnibus sit integra. Qui autem excessum cohibet ne exoriatur, hic prudens, et aequus, et misericors est.. Hinc neque in familia, neque in civitate, liceat emsari quae non liceat agere: quum, a dictis ad facta, iter nimis facile pateat. Quieumque enim familiam vel politicam societatem ingressi fuerint, quum hanc a natura legem Susceperint, ut libertate bene utantur, ad hoc animi erunt omnigena virtute e colendi; quique contra secerint, legibus ac poenis, uti naturae et societatis infractores, erunt cohibendi. XIX. Ηρec si caveant rectores hominum et populorum, humana gens, veluti regium numen Suis stipatum aggeribus, placidissima suete quantum eius patitur natura: secus, sibi ipsi r licta, veluti torrens, collectis imbribus, immodica et insolens

sal Male igitur docet Iacobus Rousseau, in domestica educatione libere evolvendas esse puerorum propensiones, antequam religiosis legibus insistuantur, imo ne illis, ante decimum quintum aetatis annum, de Deo Verbum fieret, praescripserat in Emilio. Plurimi illinc, naturae nimium si

dentes, nec bona a mala separantes, stirpes ac semina virtutum aeque ac

Vitiorum tumescere sinunt; atque inexpertes animas in perti committera libertati, liberalem educationem appellant. Deliciosa haec institutist, corrupta iam symilia, politicam societatem adeo pervadebat, ut civitas monitis potius quam legibus regenda videretur. Inde libertas civilis confusa est cum effreni licentia: nec enim animi, domestica disciplina et patria auctoritate vix unquam instituti, civitatis leges vel imperia libenter serent. ibi Corruptae naturae et libertatis pericula, veteribus novisque Politicis usque adeo innotuerant, ut, uno serme ore, 'st populari potissimum

regimine, omnium voluntates in reipublicae potestatem conserendas praeciperent. Nam ait Aristoteles: u Firmum sit omnibus necesse est, Se Suaque ad rempublicam pertinere. ii l Politic. Vill, l. ipseque Rousseau retractans in Contractu Sociali quae in Emilio tradiderat, imperiorum

vim ac diuturni latem, ex transformatione hominis in civem, hoc est ex naturae validissima compressione dimetiebatur. Inquit enim: 'n Plus lealarces natu relles soni mortes et anganties, plus les acquises soni grandea et durabies, plus avssi Pinstitution est solide et parsa ite . s lGnt. Soc. I l, 7. Quo magis naturae vires mortuae sunt atque eaetinctae, eo sortius a

diutius vigent acquisitae, politica nempe regiminal Sed quomodo haec, in

liberalibus ingeniis, cruda tyrannisΤ Corruptam nempe stique exundantem inspicientes naturam, hominum societatem non alia ratione perstituram

70쪽

HUMANAE SOCIETATIS CONSTITUTIO ET FUNDAMENTUM. I. Dictorum summa et connexio. II. Qua lege entia constituantur. III. Lex humanae societatis, i. est ipsa humanitate fortior: 2. humanitatieaeterior. IV. Ergo neque a ratione; V. neque ab universorum pacto aliquando prosecta, Vl. 3. Est morali naturae congruens. VII. 4. Omnes tandem in iuris et cordis unitate relegens. VII l. Integra societatis lex et constitutio. IX. Binis formulis continetur, unde duplex societas perficitur. X. Charitas, ex Deo et divina. XI. Philan tropia. ex homine et infirma. XII. Virtus charitatis, civilissima et amplissima. XIlI. Nec erubescenda. XIV. Eius ordo, mensura et gradus. XV. Firma et decora Mnitas charitalis et fraternitalis tu varietate. XVI. Quam pulchra societatis constitutio, cuius suis Deus.

nae societatis constitutionem et fundamentum proferamus. Qui inpe notiones aequi et boni, a natura retulimus 1 : inde lex nati ratis, ex immortali et principe transcripta natura 2 : aeternae legis praeco in homine, ratio et conscientia 3 : ex lege aequitas, tum personalis, civilis, et politica libertas l): sed in lirma ratio, delapsaque natura regenda est, atque ad aeternae legis rectitudinem erigenda, ut liqueant iura et ossicia 5 . Nunc, quomodo homines in morale societatis corpus devinciantur, quaeque Societatis constitutio, lege illa rationali in actuosam virtutem converia, est inquirendum.

II. Lex, qua entia digeretam, sibique propriam obtinent na

pulaverunt, nisi extincta in politico imperio singulorum voluntate. Quod

est naturam cohibere, vel frangere, si velis, non sanitati restituere. Nos autem, opus Dei, licet infirmum, minus infringere, quam regere et sanare cupientes; domesticam primum, deinde politicam coercitionem requirimus, . quae tamen moralem et religiosam institutionem comitetur vel su sequatur. Hic enim nodus tandem exsolvitur politicarum institutionum. Nam l. prava coercenda naturae pars, ut unum omnium civile c0nsortium habeatur. 2 . Vel coercitio est physica tantum et materialis, naturalem perimens libertatem. 3. Vel ista cum morali et religiosa consociatur, unde naturae libertas restauretur, ejusque vires roborentur, atque ad primaevam accedant ordinis pulchritudinem atque integritatem. Iamvero, politici ethnici vel irreligiosi serream tantum cohibitionem praecipere poterant: nos autem religiosam, utpote mitiorem, atque naturae ipsiusque libertati salubriorem, prae illa diligimus, commendamus atque extollimus. Breviter: illiberalissima ethnicorum, novorumque philosophorum p litica, hominem non sanans, sed brutorum more coercens; liberior vero atque suavior religio, hominem sibi ipsi restituens, eoque ipso ad naturalem rectitudinem et civilem libertatem instituens. Utcumque solvenda quaestio videatur, haec duo explorata sunt: l. naturae innexionem ad perversa, ab institutoribus assidue prae oculis habendam; 2. naturae ipsi utiliora atque praecellentiora illa esse imperia, quibus eiusdem inllectionis origo, causa et qualitas sincere patuerint. l Tit. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION