Iuris naturae et gentium privati et publici fundamenta auctore Gulielmo Audisio

발행: 1853년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류:

311쪽

XIX. Sententiam nostram non exposuimus modo, sed demonstravimus, nostra usi libertate, atque imo adversariorum principio: libertas opinionum. Si vera docuimus, laet8mur in obsequium veritatis, gentiumque utilitatem: si mala, adversarios o secramus, ut nobis nihil ultra veritatem cupientibus, severiori ratiocinatione in voluntarium auferant errorem. Unum est quod illi semper obtrudunt: odium libertatis. Nos e contra, libertatis amore, nostra ad amussim et accurato protulimus: libertatis nempe civilis, religiosae et politicae, quae ex adversariorum facto in captivitatem rediguntur. Sed nonne libertas quoque vapulat in monarchia3 Libentissime satemur; et ubicumque lateant vitia, in illa dimicabimus. Nulla ne ergo, sine vitiis, regiminis sormaΤΤunc sane cum erunt sine vitiis homines. Interim vero an aliqua sit imperii species, unitatem et sortitudinem magis servans cum partium varietate et libertate, hominum autem vitiis minus patens, Sincera mente inquiramuS.

radunanaa, quasi Stato nello stato, diventa rivale, invece di essere interprete delia nagione .s Hoc sere semper evenit; delegati seipsos non gentem repraesentant. Addit: ul l .retto senso e sempre cosa di pochi, e proprio de-gli ingegni t piu singolari. I quali soli colgono nelle materie intricate larealia, e non te apparenae; soli veggono da iungi come it linee, dat Pallo come Paquila, dove che rassemblee van terra terra, e it loro acume non abbraccia che una piccola prospettiva. I 'ingegno non fovrastando mai dinumero, vi e sollacato dalla mediocrita cho prevale coi voti e coi rumori ...il giudiato e ii senso pratico sono vinti per ordinario dat rabbondanga della parole, e ii senno vi si misura dat mimoni e non dat cervella. Il che ri- do' da a prositio e a predominio degli avvocati, cloe delia classe piu destituita di capacilli politica, se la professione forense non e temperata da altristudi, it cho non accade frequentemente .s Haec ille, post rerum atque ho

minum experimenta.

Concludam cum Emiliano comite delia Motta: a Si voltero ordini go- vernativi che togitessero at principe la Dcoua di nuocere. Cio e impossibile, senZa incarcerare onore volinente ii principe Bella sua reggia, e custodirio a vista. Ma dopo, per togliere ancora la Dcolla di nuocere, bisognera in carcerare gli stessi carcerieri dei principe, ossia it Partamento ed i Ministri. Sententiam retuli, quam vide late expressam in Saggiis alia socialismo. p. 886 etc.

312쪽

TITULUS IX.

DE OPTIMA REGIMINIS FORMA. I. Desinitur optima regiminis forma.. II. Unitas descendit a capite in

multitudinem, non vicissim. III. Potestas una atque indivisibilis, ratione ne-nessitatis; l V. tum utilitatis. V.Verae monarchiae descriptio. VI. IIanc tempora exoptant. Ill. Iam quaestionis extrema sunt vel pura monarchia vel pura democrathi: huic virtute impares sumus. VIII. Superest monarchia, expolita, libera et liberalis. IX. Lex naturae, non ferrea sed apta unitas: cuius exemplar in Ecclesia. X. ln hac monarchiae unilas et robur. XI. Mixtum imperium ab Ecclesia repellitur. XII Unitatem firmat, non scindit, ec- clesiastica hierarchia. XIII. ibi ditissima multiplicitas in unitate, atque ordo cum libertate. XIV. Vere magnifica Conciliorum sapientia atque prudentia. XV. Non alibi simile vel laudabile imperium. XIl. Democratia vel nulla, vel communis atque illustris in Ecclesia. XVII. Limites fixi: Ecclesia docens, Ecclesia audiens. XVIII. Auctoritas descendit, non ascendit; in electionibus gratia, non ius. XIX. Non verba miseris, sed facta praestat Eccle

sia. XX. Conclusio.

I. Imperiorum rerumque publicarum historiam pervolventibus, duplex se osseri politicarum commotionum vel tempestatum origo: potestatis excessus in principibus; in populis vero e cessus atquc ardor libertatis. Peccat imperans, iura subditorum in se uno coarctans: peceat populus, imperantis iura sibi usu pans: peccat ipsa regiminis sorma, si naturaliter discreta imperantis populique iura contra naturam permisceantur. Quum evidentissima haec sint, applicationes quandoque contentionibus Subiacent, non exposita principia. Ex certissimis itaque princi- piis criterium hoc inferre licebit: Illa prae omnibus optima est regiminis forma, in qua et eaput et partes sua ita iura et diseriamina servant, ut unitas sit in varietate, vitaque floreat in multitudine. II. I xordiamur a capite. Caput in societate politica est im- . perans: atqui S0eietas, gens nempe vel civit3s, una est, ut sana sit atque integra: ergo unum caput vel imperans. Curi Quia a unitas unitatem seria in acutissime inquit Augustinus. Sed undenam haec unitasΤ Non illa a multitudine in caput ascendit, sed a capite effunditur in multitudinem: a Non enim, prosequitur, a multis unum, sed multa ab uno. v ΕXpressius: et Da unum, et populus est: tolle unum et turba est l). n Fert igitur naturalis

ordo, ut, capite constituto, vivens unitas in membris constituatur, non. vero ut ex membris vis atque unitas capitis enascatur. Hoc autem ob naturalis vitae necessitatem.

III. Rem altius repetit Athanasius: et Ipse dispositionis ordo, omniumque partium concors conspiratio,' non multos sed unum mundi ducem et moderatorem esse, manifeste ostendunt.

Νam si plures mundo praeessent, ordo ille servari non posset. sed omnia confusione et perturbatione plena essent, dum unuS

in psat. XXX;

313쪽

quisque omnia ad suum arbitrium traheret, et adversus alium pugnaret. Ut multos enim esse Deos. nullos esse Deos dicebamus: li S. Alban. , sic multos rectores, nullos esse rectores dicendum est 1 . v ΕΟ- Oratim est ' dem sensu philosophus Nariantenus: u Ubi nullum imperium, ibi tr sem ' ordo: ubi poliarchia, sive multorum imperium, ibi sedi 2 S. Greg. tio 2 . . Capitis unitatem alius inseri philosophus ex naturae lege N ut .lli, universali: et In apibus, princeps unus est; grues unam Sequun α' T φοι- ordine litterato. Imperator unus est, iudex unus pro incide, Roma, ut condita est. duos fratres simul habere reges non PO-δ S, uteron , tuit et parricidio dedicatur 3J. n Unde Lucanus:

Nulla fides regni sociis, omnisque potestas

Impatiens consortis erit. . . Fraterno primi maduerunt sanguine muri.

Sed neque universus orbis Pompeium et Caesarem concordi 8 habuit,

Quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem: 4 Lucan. lib. I. Non coepit fortuita duos 4

IV. Prima igitur conditio reipublicae optime constitutae, imperii est unitas atque indivisibilitas. ratione naturali A neces-ritatis: deinde ratione utilitatis. Nam a quum LSdiis Croesus imperaret. fratrem in consortium imperii assumpsit. Τunc quidam ex Lydiis accedens dixit: omnium in terra bonorum, o Rex, ct ctor est sol, nec quidquam extaret in terra. sole non illustrante. At si gemini soles fierent, periculum immineret. ne omnia con-b Sirinus, M sagrantia in pessum irent M. n Et vere flagrantia vidimus regna, Nion Orch. , quum summa rerum divisa est. donec quisque popularis diceretur pyid 'ub, Tunc enim, eum capitis officia membra cetera MSumpsis Sent, turbato naturali ordine, defecit caput et vita. V. Si vero oportet unum esse caput in republica . non immodicum tamen, aliorumve membrorum ossicia usurpans vel dospiciens. Est autem immodicum caput. cum unus iam ro vel imperator, vel dux vel praeses, ita omnia ad se pertrahit, ut vitalis actio ex corpore politico, sive ex universa multitudine sere abscedat. Hinc est despotismus vel tyrannis, in qua, Bgente capite, membra nihil agunt. Sed patiuntur. Ergo undenam aequitas, ordo et vitaΤ Haec sient si omnia, et caput et membra, sua loca et munera teneant: si emineat caput in re politica, non tamen quae sunt familiae vel singulorum in se uno abripiat, ut nimis frequenter et inverecunde illi audent qui populorum, quasi pupillorum. repraesentantes vel gestores audiunt: si princeps, qui indivisam rerum summam intelligenti ac sorti manu comprehendit, consilia simul et regendi subsidia ex tota civitate. nemine despecto, conquirat. Hac enim prudentia, regendi summum ius Diuitiaco by Gorale

314쪽

indivisum manet, ne insirmetur vel intereat; politicae autem ga-pientiae lumina et vires conseruntur et coalescunt: plurimaque bona, quae in singulis regiminis speciebus dispertita sunt colliguntnr. Hic regiminis unitas et robur, non fictilia illa et imbecilla monarchia quae regnat, non gubernat. Hic decora illa et sapiens aristocratia, non tantum nomine, sed animo atque opere magnifica. Hic non indocta, et contumax, et Sceptra rapiens d mocratia, tumulius miscens, atque expolitam iam civitatem ad novam rusticitatem convertens; sed docilem rectoribus atque institutoribus animum praebens, eorumque sapientia et auxiliis

proficiens; data quoque via, ut qui ex plebe sint animo et virtute

nobiles ad superiora conscendant. Quae via etsi in populari regimine latior videatur, contrarium tamen experientia edocemur: qui enim apud plebem loquacior atque audentior, ille et Mpien-.tior. Contra vero iustus princeps virtutem ex virtute aestimat, atque ubicumque illa sit, per tyrocinia, per gradus atque experimenta, ad congrua eam munera perducit: non certe illud ess-

ciens, quod in plebeio quolibet regimine, ut extemplo vel pictor, vel sutor, legislator fiat. VI. Monarchiam descripsimus, qualem politicae conditi

nes illam exoptant, quamque ad vitam quiete agendam, commodiorem magisque idoneam amrmamus et tenemus. Huius propositionis, quae mundum civilem attingit, rationes subiicimus.' VII. Monarchiae repraesentativae dum sine sine mutantur et convolvuntur, dum populos vexant et in egestatem coniiciunt, dum a sinceris republicanis pro spuriis transactionibus inter reges et revolutionem habitis traducuntur 1): ostendunt nihil esse 1 Tii preced. , medii inter monarchiam absolutam non despoticam) et puram S tu rempublicam. Quaestio politica iam duobus hisce terminis continetur: monarchia pura, vel pura et democratica respublica. Sed purae democratiae imperium nunquam extitit, numquam Sapientibus probatum, semel a Cicerone, nullis nempe interiectis cupiditatibus: non hominibus propterea, sed Diis aptum imperium dictum a Rousseau. Apud Romanos species aliqua rei publicae es- floruerat, cum Firtus maxima aderat, vitia sere nulla: cum a iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque in decoris armis, et militaribus equis,

quam in scortis atque conviviis, lubidinem exercebat. . . Domi militiaeque boni mores colebantur: concordia maxima: minima BVaritia erat, ius bonumque apud eos non legibus magis, quam n3tura valebat. Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exedicebant: cives cum civibus de virtute certabant R. n Versis mO- 2ὶ Sallust. ribus, respublica vertebatur. Iamvero europearum gentium mo- Catilin. sub i- res, antiquae ne Romanorum simplicitati et concordiae assimilantur, an subsecutis potius temporibus, quibus odia civilia, seditiones, ambitus, avaritia. turbae, omnisque generis cupiditates,

dum impossibilem rempublicam effecerant, unius imperio viam

315쪽

MBER III.

parabant' Pluries Roma in Dictatore effugium sibi et praesidium constituerat: cogente rerum nMessitate, Imperium sitit pro Dictatura M.

. VIII. Si itaque praesentia veteribus conserantur, quum bique gentes seditionibus sagrent, hoc unum superest ut vel firma unius vis imperet, vel omne seditionis genus hominibus d minetur. Sed cum dictaturae vis tota sit in coactione, quae nec amabilis nec diuturna esse potest, optimam regiminis formam, tum ex se, tum propter adiuncta, monarchiam edicimus, pers clam in suo iure, expolitam, illustrem, non suam sed omnium ei Vium causam agentem, atque pro omnium utilitate et felicitate constitutam; moralem ante omnia, inexorabilem in seditiones,

quae violant ius et libertatem singulorum: liberam denique in sua. gubernandi potestate, sed liberalem quoque dum iura naturalia et civilia prosequatur populorum. In hanc Plato respiciebat: a Unius dominatio, bonis instructa legibus, omnium optima est.

Bonae autem leges, prudentum quiete ac sapientia, non popul rum concionibus et tempestatibus maturantur. In hanc Isocrates,

dilabentem iam Graeciam admonens: si Monarchiae principem locum praestantissimi quique deserunt. Nec immerito mona chiam tanto faciliorem esse iudicaverimus, quanto faciliuS Qt nimum suum unius viri instituto accommodare. quam multiS Variisque opinionibus conari. n Quod si demum, Curtio graviter edocente, discissae genti neque monarchia in sit idium fiat, gensi Q. Curt.,de ipsa ruit ad interitum: a Imperium quod sub uno stare non P 9esit. AteX. M. test, dum a pluribus sustinetur, ruit, et insoeiabile esι l). via uuae ad democratiam inclinant regimina, nonnisi maiori virtute sulciri, atque hae recedente, illa quoque dilabi, disseritur in dialogo ab Augustino et Evodio: u Ang. Ipsi homines et populi, eiusne generis rerum sunt, ut interire mutarive non possint3 - Mutabile plane atque tempori obnoxium hoc genus esse quis dubitetΤ - Aug. Ergo si populus sit benemoratus et gravis, eommunisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem privatam quam publicam pendat, nonne recte lex sertur, qua huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus, per quos sua res, idest publica administraretur Eoou. Recte Prorsus. - Aust. Porro si paulatim depravatus idem populus re privatam rei publicae praeserat, atque habeat venale si ragium, corruptusque a b eis qui honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat, nonne item recte, si quis tunc extiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat . huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum, vel etiam unius redivi arbitriumΤ-Ehod. Et id recte. Cum ergo istae duae leges ita sibi videantur esse contrariae, ut una earum bonorum dandorum populo tribuat potestatem, auserat altera, et cum ista secunda ua lata sit, ut nullo modo ambae in una civitate simul esse possint; num dicemus aliquam earum iniustam esse et serri minime debuisse7 - Evod. Nullo modo ii s Aug., de Lib. Arb., 6 . Haec siaulo perpendant qui regna ad democratiam impellere student dum ipsi cupiditatibus flagrant, in populis autem mores eum religione dis

solvunt.

316쪽

IX. Humanae societatis legem prosecuti sumus, a Boetio expressam: et Omne quod est, tamdiu erit, quamdiu unum erit. et tunc desinet quando unum esse desierit 1). v Non serream tamen, sed aptam et civilem unitatem, ut capiti et membris sua munera perstent, et varietas sit in unitate; et vita cum libertate

in membrorum multitudinem essundatur. Iam si exemplar quaeras, monarchiam inspice antiquissimam atque universalissimam, Catholicam Ecclesiam. X. Haec persecta est monarchia, ubi unum ovile et unus pastor: si Pasce agnos meos, pasce oves meas R. B Ubi uni coner ditae sunt claves, cum side nunquam desectura: si Rogavi pro te ut non desiciat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos 3). v Haec illa unitas, ex Augustino, unitatem servans, divina et permanens. Siquidem ex Gersone, viro minime suspecto: a Nullam aliam politiam instituit Christus immutabiliter monarchicam et quodammodo regalem, nisi Ecclesiam: et oppositum sentients de Ecclesia, quia fas est esse plures Papas, aut quod quilibet episcopus est in sua dioecesi papa vel pastor supremus, aequalis Papae Romano, errant in nde et unitate Ecclesiae, contra articulum illum: Credo unam sanctam catholicam rici fiam; et si pertinaces maneant, iudicandi sunt haeretici, sicut Marsilius de Padua, et quidam alii M. B Nam, et quo amplior, pro universo scilicet mundo, Ecclesia instituebatur, eo sortior urgebat ratio, ut in uno capite cathedra una, ex Cypriano, et i tius corporis vigeret compago. Est igitur monarchiae unitas et robur in Eccl ia. XI. Dum autem auctoritatis quasi fluvius effunditur ex illa fontali plenitudine, summum regendi ius remanet in capite, t tum simul atque indivisum. Detectae enim et reiectae fraudes, quibus mixto regi imperio Ecclesia praedicabatur; quod Rich rius esserebat, inquiens: a Status Εeclesiae ab eius regimine distinguitur: status enim monarchicus dit, regimen vero aristocr

ticum. a Nonne apertissime illa ibi monarchia confingebatur quae dicta est nostra aetate regnans et non gubernans Τ Illi favebant protestantes, rabulae, iansenistae, ipsique principes catholici ab illis edocti, qui sibi accedere putabant quidquid Romano Pontisici detrahebatur auctoritatis; principibus autem insumabant rabulae, eo facilius coerceri episcopos, quo minus romanae inha rerent, eaque tegerentur auctoritate. Hae ratione Leopoldus Pisano conciliabulo dominabatur: et Febronius non absimile virus. per Germaniam evulgabat. Sed Ecclesia nihil unquam cedens e rori, integrum Pontificis imperium tuebatur. Vice versa, si summum illa ius in aristocratia constituisset, brevi ad democratiam pertracta suisset. XII. Est tamen Ecclesiae sua aristocratia et democratia, non permixtae, sed suo quaelibet ordine distinctae. Aristocratiam an

tistites ossiciunt, ipsaque ordinatissima hierarebia, qua pastores

317쪽

pastoribus, universi autem Capiti subiiciuntur. Episcopi disinum

reserentes characterem, sed ex romanae auctoritatis plenitudine missionem et descriptum gregem recipientes: haec veluti municipia in universa Christi republica. Dum singulis praesunt gregibus episcopi, in ampliori coalescunt unitate per metropolitam: haec iam municipiorum proxima coniunctio, Sive provincia. Ε- piscopi vero et metropolitae quasi in gentem excrescunt, patria chali iuncti auctoritate. Quibus demum unum eminet caput, Pontifex Romanus, successor Petri, et Christi vicarius; quem in Ε genio III universim alloquebatur s. Bernardus: a Sunt quidem et . alii caeli ianitores et gregum pastores: . . . Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos: tibi universi crediti, uni unus. Nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnium pastor. Unde id probem quaeris7 Ex verbo Domini. Cui enim non dico episcoporum, sed etiam apostolorum, sic absolute et indiscrete totae commissae sunt ovesΤ Si me amas, Petre, pasce oves meas. Quas Illius vel illius populos civitatis, aut regionis, aut regnil Oves meas. inquit. Cui non planum, non designasse aliquas, Sed assignasset De Cono id , omnesΤ Nihil excipitur, ubi distinguitur nihil l . s Sunt igitur gubernatores plurimi, magnifica hierarchiae varietate coniuncti, et in una principis auctoritate solidati. Cui, nimirum principi, et amplissimus adstat Cardinalium senatus, in consiliorum atque o neris partem adscitus, sed nec ipse regiminis frangens unitatem. XIII. Si hanc regiminis inspicias sapientiam et grandit tem, ubique miraberis ditissimam multiplicitatem in unitate, a que ordinem cum libertate. Plebi proximior episcopus; de quo, primo Ecclesiae saeculo Ignatius martyr: et Episcopum sequimieti Epist. ad ni, Sicut Iesus Christus Patrem M. v Extant presbyteri, senatus

Wn., 8. quoque adiuvans et consulens, aguntur comitia, sed unus episcopus pastor et legislator: pastoris unitas, gregis Servat unitatem. Subiectus ipse et liber, dum plurima sua exercet auctoritate. in maioribus vero vel si osscio abutatur, maiori subiacet potestati. Quum enim episcopus, quoad constitutum sibi gregem, derivata utatur iurisdictione, sic et Iimitata. Unde Sanctae Sedi quovis

tempore reservatae sunt causae maiores. et ex universo orbe constitutae appellationes, resormata episcoporum iudicia, eorumque decretae translationes vel depulsiones: adeo ut miram sateantur ignorantiam qui ex Isidorianis pseudodecretalibus haec suxisse arbitrantur so . Sed dum uno capite moventur universa. membra quoque ipsa exhibentur vita et activitate plenissima.

Audiatur Episeopus, ait Pontifex. Reserunt igitur Episcopi, rem

sa) ii Ilio, si qui nihilominus pergunt non insulse minus quam obstinate praedicare, iura isthaec omnia ex Isidorianis mercibus comparata esse, si quidem non eos poenitet pervicaciae, poeniteat saltem inscitiae usGERDiti. Op. t. X l, p. lb5 . Quae optime videant laici homines, in regia Taurmensi Universitate, iuris ecclesiastici antecessores nescio an condi

tores.

318쪽

diligentissime versant viri totius orbis consultissimi, sapientiae documentis et consiliis undequaque conquisitis, ut quae ab uno effertur sententia, vere optimorum sit labor et consilium. Una itaque regiminissumma, atque in uno, minime vero praepotens, illi alis, omniaque absumens, quo vitio pestifero gravissime laborant quae liberalia dicuntur regimina. XIV. Sed magnifica sapientia, unitate ac varietate, maxime effulgent Concilia Ecclesiae universalia. Aguntur illa non mxis temporibus, sed cum utile sit, et graviora urgeant negotia. Non enim commovenda gens absque necessitate. Quam prudentiam illi utinam imitati essent qui exemplum ad taxilia pertraxerunt. Illic non novi homines, fortuito vel tumultuose delecti, absque scientia et experientia: sed quidquid studium, ingenium, aetas. ossicia peracta, rerumque usus e tulit prudentiae et a ctoritatis. Quibus tandem praesidiis lata lex vel gententio, cui ctis etiam suffragantibus opiscopis, neque Ecclesiae vox adhuc dicenda, nisi Romani Pontificis caleuius accesserit: cuius erat Concilium indicere, regere, dissolvere, approbare vel reiicere. XV. Si universum ex urras Ecclesiae docentis et regentis magisterium, aristocratiam reperies eleetam, viridem, praefiniatis ministeriis adscriptam: et cum lege unitatis, sincera tamen a que apta libertate pollentem. Huic autem eminens princeps, non titulus est sine re, vel pro forma constitutus, sed ipse omnibus auctoritatem impertiens, omnia movens. Omnia sustinens, dum et singuli operis sui pensum absolvunt, omniumque studia et vires in unitatem actionis et regiminis colliguntur. De Protestantibus nihil dicimus: dissoluta gens, dissoluta civitas, in qua qui doceant vel audiant, qui imperent vel obediant, nec ipsi sciunt. Sed politieos percontamur, an ipsi imperii genus unquam pe sererint vel exeogitaverint, tanta necessitudine coniunctum, tanta perspicuitate discretum, tanto ordine, firmitate ac libertate pra

clarum.

XVI. Democratiam dixi. sed verius dicam: despecta plebs, vel imperium attingens nulla est in riclesia. Hinc enim iaci

sta Oeens, illinc audiens: hinc pastores: illinc oves. Oves autem sunt quicumque non sint pastores: sapiens vel idiota, villicus aut princeps, oves sunt eo ipso quod non sunt pastores. Condita et restaurata natura eadem in omnibus: communia sacramenta, templa, ritus et mensa. Hare persecta societas, in qua obtinet iuris aequalitas: a Quid est enim civitas, nisi tum societas7 1)η Quod i fle. de Rep., ius cum in quaque societate non de aequali imperio. sed de a a. quali communium bonorum fruitione intelligendum sit, nunquam latius patet quam in Ecclesia. Iuvat autem, dominum servo, et subdito principem aequari in religione, ut omnes eiusdem n turae participes. et cives eiusdem civitatis, eiusdemque patris n-lii, se esse nunquam obliviscantur.

XVII. Hac inter pastores et oves iure divino constituta di-

319쪽

LIBER III.

Stinctione, persecta vero inter oves aequalitate, ius Ecclesiae politicum et publicum suis limitibus apprime desinitur. In pastoribus regendi ius collatum a Christo: ovibus autem obediendi om-cium pariter indictum a Christo, quacumque in civili dominatu illae fulgeant dignitate. Ergo Ecclesiae aristocratia non latius patet, quam sacra ipsa hierarchia: in laicis vero, respectu Ecclesiae, nulla est democratia vel aristocratia, sed siliorum ac fratrum una eademque familia.

XVIII. In divina igitur Ecclesiae constitutione nihil plane

intellexeriint qui circa sacra ipsa principibus saecularibus iura aliqua contulerunt, et pascendi quoque ac regendi iurisdictionem, vel ex inserioribus clericis, vel ex plebibus retulerunt. Demoeraticum hoc sistema eo ipso exploditur, quod spirituale imperium ex Christo illabebatur in Apostolos, ex his vero in inferiores ci ricos, neutiquam vero ex istis vel ex plebibus in illos assurgebat. Pluries quidem ruina haec, ecclesiasticum magisterium penitus evertens, pertentata est in Ecclesia, novissime quoque atque a dentissime a Protestantibus, a leguleis deinde et Iansenistis ad illorum placita accedentibus, quod summum erat populo collatum imperium; verum Christi verbis sirmiter inhaerens Ecclesia, se vavit seipsam, suam retinens institutionem. Nam quemadmodum episcoporum, ipsiusque patriarchae Constantinopolitani, imp ratorum fraudibus et violentiis sustulti, in Romanum Pontificem repulit insurrectiones: sic nec passa est presisteros vel parochos

insurgentes in episcopos: eoque minus quamcumque plebium B ctoritatem in pastores. Plebem ultro accivit in electionibus, postulationis gratia, non ilire suffragiorum: sed prudenter sustulit quod libere contulerat. turbis iam et factioni ruis omnia miscentibus. Unde mirum est, populorum turbis hac foecundissima a tate, extitisse cos qui hanc Ecclesiae prudentiam imprudentervellicarent. Da sanctorum Ecclesiam, qualis olim obtinebat. it rum libenter non solum testimonia de pastoribus eligendis, ut nunc de ordinandis clericis. sed eae quae antiquitus in eligendis pastoribus partes restituentur: da eam quae nunc est, dum regna ipsa populorum procellis extremo dolore et lato desitiunt, et perspicies quantae esset dementiae seditionibus lamenta submini

sa Est quoque sua erroribus societas: nuper quum democratica praedicabantur imperia. repente democratica esserebatur Ecclesia. Semel populo commissis episcoporum electionibus, eadem mala irrumperent in Ecclesiam, quae in regimina saecularia: turbulenta omnia et lutulenta. Iustiuum in Ecclesia: Pontifex Romanus iurisdictionem confert episcopalem.

Haeretice Iurieu: a Lyelection dii peuple est seu te essentielle a Petabit sement des pasteurs de ι Glise. p. 578 . Non recto Guigot: a Lesevhques Ont gie longiemps ehoisis par leurs subordonnes s lmst. sten. la civilis. en Europe. 5 legon . Praxis quidem varia pro temporibus: nimia quandoque principes, quandoque populi ausi sunt: nihil tamen unquam ultra postulationes laicis concessum est. in in clericos viri eligeren-

320쪽

XIX. Hisce de iure constitutis, si velis dem ratiam inveniri in Ecclesia, populum nempe miserorum, non dissuebimur; quos appellare reges, dum omni conficiuntur amaritudine, irrisio esset atrocissima, Menicis tribunis relinquenda. Christus . non humanitatis irrisor sed restaurator, iis non imperium sed eharitatis opera et subsidia elargiebatur. Prima divini pueruli 1erba in templo: u Evangelietare pauperibus misit me. sanare contritos corde 1). v Qui deinde a pertransiit benefaciendo et sanando 2 .s Eius vestigia legens Ecclesia, plebem conquisivit, collegit. exemluit, lavit, assumpsit, suisque gradibus et honoribus cumulavit: quae democratici inaniter crepant, opere illa perfecit. XX. Breviter itaque eoncludimus: regiminis genus optimum est in Ecclesia, in qua excellit 1. imperii unitas; 2, in unitate maxima varietas: 3. in universa multitudine actio et vita. In civilibus autem genus illud optimum dicemus. quod universim n turae humanae. deinde vero acquisitis iuribus, traditionibus. m ribus, temporibusque optime coaptetur. Nihil vero puerilius vel

absurdius, quam traditiones populorum violenter abrumpere, m rum nullam rationem habere. atque extemplo conceptam regiminis formam universis gentibus obtrudere.

tur boni testimorii. rite eorum nomina publicabantur. Quam sapientiam imitatus est imperator Alexander Severus: a Ubi aliquos voluisset, vel rectores provinciis dari, vel procuratores ordinare, nomina eorum coram proponebat, hortans populum ut si quis quid haberet 'criminis. probatet manifestis rebus; si non probasset, subiret poenam capitis. Dicebatque grave esset cum id Christiani et Iudaei sacerent in praedicandis sacerdoti hus qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum re toribus, quibus fortunae hominum committuntur et capita . si amprid. , Uua Aleae. diser. . duaestionem de electionibus, ex Thomassino versat Augustinus Theiner: υι-

SEARCH

MENU NAVIGATION