장음표시 사용
321쪽
RELATIONEA ET VIcEs EccoslAE AD IMPERIUM CIVILE. I. Ecclesia et Imperium sunt divino iure sociabilia. II. Recensentur temporum vices. III. l. Status belli. IV. 2. Status foederis a Constantino, bono et malo exitu. V. 3. Primatus Ecclesiae in imperium, toto medio aevo, ex necessitate. et gentium voluntate. VI. Iniuria aberat. Ill. 4. Reactio Imperii in Ecclesiam, eur et a quibus . Vill. b. Dominatus imperii in Ecclesiam per tum molestendi. ea uendi. inspiciendi. subveniendi. ix. s. Nunc legalis athei sinus addit ius dividendi. ius expellendi. X. Divisio Ecclesiae a Statu quid sit, quid serat. XI: In adversariis lusus verborum et mala fides. xl l . Peior adhuc status autonomia. foedifraga, expolians. pe sequens, libertatis et protectionis argi mento. XIll. His gradibus legalis atheismus incessit. cui ipsa gentilium politica aditus praeeluserat. XlV. Alicubi via sternitur protestantismo, veluti auxiliatori politico.
I. Ecclesiam invenimus non ut exemplar modo, ex quo plurimum. si velint . prosicient rerum civilium magistri; verum ut Sacerdotale Imperium, iure divino hominibus indictum. Eius ministri sunt in &atu, quia homines et cives sunt: Ecclesiae autem iura, quae illi administrant, non sunt de Ratu, neque tu Statu, sed de caelo, et in ipsa sunt riclesia, et res sunt clesiae, cui a Christo immediate conserebantur. Sacerdotali hoc imperio, spiritibus redemptis, civilis quaedam humanitatis redem tio peragebatur, gentibus nova iura constituebantur. Ne autem ius iuri adversaretur, qui sacerdotale et civile imperium condiderat Deus, eadem fecit sociabilia. Quid enim absurdius, quam vel non sociabilia esse. vel dissocianda haec duo societatis sundamentaΤ Sunt igitur Melesiam inter et Imperium relationes divino iure constitutae et servandae. Quarum cum variae fuerint temporum vices, has primum investigemus, ut demum aliquid de iure statuamus. II. Tempora hoc ordine recensemus: 1. status belli: 2. st tus laederis usque ad iuris excessum: 3. primatus Ecclesiae in Imperium; 4. reactio Imperii in Ecclesiam: b. dominatus Imperii in Ecclesiam: 6. abscissio Ecclesiae ab Imperio. III. l. Status belli. Nota est persecutio quae a Nerone ex arsit usque ad Constantinum. Christiani ut rei divinae atque ii manae maiestatis, ut sacrilegi et perduelles romanis legibus damnabantur. Refert Paulus iurisconsultus: a Qui novas, et usu vel ratione incognitas religiones inducunt, ex quibus animi hominum moveantur, honestiores deportantur. humiliores capite pu- l .ib. V. . n- niuntur l). n Vel ut declarat He inrectus: a Ilumiliores bestiistent , , iit. ri, obiiciebantur. vel vivi exurebantur, honestiores capite punie u 2 r. IX, l. tur, uti de suis temporibus testatur Paulus 2). n Deficiente imperatorum seritate, imperii lege communi et universali, a prae-
322쪽
sidibus vel plebibus, sanguinis rerumque cupiditate, christiani e poliabantur et mactabantur. Tortoribus Ecclesia opponebat mansuetudinem, veritatem, suorumque virtutes atque ingenia clarissima: quicumque enim animo vel mente excellebant, ad illam con- sugeriant. Novum belli genust Deus illud patiebatur. ut divina Ecclesiae virtus illucesceret, ut nullo humano praesidio triumphans illa orbem subigeret: demum ut scirent Caesares huius saeculi. Deum Ecclesiam constituisse sine illis et in illos, et pro ea et contra illos se pugnaturum usque in saeculorum consummationem. IV. 2. Status foederis. Ab impossibili iam certamine receia serat Constantinus , mentis prudentia, instinetu Divinitatis s) Insubsidium labentis imperii advocat Ecclesiae virtutem et sapientiam. Forum episcopale et ecclesiasticas approbat immunitates. quae adeo iuri naturali congruere videntur, ut a p3ganis quoque gentibus inter sacrorum iura adscripta suerint. Magnanimo principi Ecclesia gratulabatur: sed miserabili lato, iura sacra et civilia alicubi permiscebantur. Dum enim in re civili, forensium usque iudiciorum partem Constantinus in episcopos transtulerat bi, episcopi sacra nonnulla, protectionis titulo, ab illo peragi patiebantur: ut externa conciliorum convocatio. 3nnuente Pontifice Itomano; eaeterni episeopi dignitas atque honor; in rebelles
sal Arcui constantiniano Senatus inscripserat: IMPERATORI CAESARI PLA-
Ut vero illud magis pateret DiviNiTATis iNsTi recru, Constantinus, ulrefert Eiisebius, suo ipsius simulacro, dextera Labarum regenti, subscrip
cles . . IX, s .ib . Fuit hoc etiam argumentum vel maximum reverentiae, quam pius princeps erga religionem gerebat. Nam et omnes ubique clericos immunitate donavit, lege hac de re specialiter data; et litigantibus permisit ut ad episcoporum iudicium provocarent, si magistratus civiles reiicere vellent; eorum autem sententia rata esset, aliorumque iudicum sententiis praevaleret, perinde ac si ab imperatore ipso data suisset; utque res ab episcopis iudicatas, rectores provinciarum eorumque officiales executioni mandarent a iSorom. , Hist. I, 9 . item: . Quicumque litem habens, sive possessor, sive petitor erit, inter initia litis, vel decursis temporum curriculis, sive cum negotium peroratur, sive cum iam coeperit promi sententia, iudicium eligit sacrosanctae legis antistitis; illieo sine ulla dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcopum cum sermone fallegationibus i litigantium dirigatur . iEaravag. l, ad calcem cod. Theod. . cui legi etsi genuitas deficeret, remanent Sozomeni dicta, unde constat voluntarium quidem, sed verum et supremum suisse tu re civili episcoporum iudicium. Quod nec gratuito constituebatur: diutius enim didicerant christiani ad episcopos lites deserre, quorum aequilas et gentiles ipsos attra
323쪽
et tumultuantes haereticos tutela et praesidium. Quae adeo excurrerunt, Bysantinorum praesertim vanitate atque odio in Roman0S, ut externus episcopus, legum nempe ecclesiasticarum non iudex sed defensor, in templum atque in iudicia pedem intui rit. Hinc illa malorum seges, qua, lavente Iure Romano, laicalis potestas usque ad nos sacra plurima pertraxit. Gentibus tamen perutilia extiterunt illa Ecclesiae atque Imperii foedera: nam I ges et mores magis magisque accesserunt ad evangelicam aequitatem, mansuetudinem atque sapientiam; illaque vi publica in dies augebatur Εeclesia, qua, irruentibus Barbaris et dilapso undique imperio, fractas gentes in novam conderet societatem. V. 3. Primatus Ecclesiae in Imperium. Crimen a philosophis et politicis nunquam Ecclesiae dimittendum, hoc est: quod, incumbente medio aevo, extinctis legibus, Romano ipso Codice ex hominum notitia penitus obliterato, gladio et vi brutali ubique imperantibus, Ecclesia romanarum legum retineret conSu tudinem, violentiis iura praeserret, Barbaros sive subditos sive principes ad aequitatem et humanitatem adduceret, veteris civilitatis reliquias, scientiarumque et artium semina laveret, atque desicientem Europam maternis ulnis amplecteretur. Tunc quum nihil salutis principibus et gentibus, praeter quam in Ecclesia, reliquum esset, illius sides et leges in constituta populorum sun-ddmentalia evaserunt, novumque ius constitutum. Hoc ius p blicum, Sacrum et civile, ad sacra propterea et civilia extendebatur. Varia tamen ratione: si Nam, inquit Moeliter, Vere Sace dotalis auctoritas spiritualibus continetur. Si in media aetate hos limites excessit, ratio tota pendet ex illo aevo. Praeter iura e sentialia, Pontifices ex adiunctorum vi iura acquirunt accidentalia, et pro temporibus mutabilia 1 . , Sic autem mediae illius aetatis publicistae ratiocinabantur, exponente Friderico Εicho nio, viro. protestante: si Christianismus. Deo ordinante, una est totius orbis societas, iis regenda potestatibus, quas Deus ipSe constituit. Potestas duplex, spiritualis et temporalis: utraque in Pontifice, Dei Vicario, eiusque nomine visibiliter agente. Ex illo it que, et Sub ipso, imperium habet imperator, aliique principes, pro rebus Saeculi duces constituti. Duo simul imperia amice conspirent. Omnis potestas est igitur a Deo, quum societas et imperium sint a Deo R. n -
VI. Exceptiones aderant: nihil tamen in exposito iure, quod Ecclesiae crimini verti possit. Si hisce temporibus liberum vid tur, iura publica elicere ex summa populi potestate, cur non IN euisset antiquis dignius illa attingere, etsi cum aliqua ex3gger tione, ex Summa Dei potestates Si Britanniae, aliisque nunc imperiis constitutum est, imperandi ius eo ipso exui principem qui reformatam abiiciat religionem, cur gentibus mediae aetatis integrum non fuisset constituere, ut eadem poena reges plecterentur si in haeresim incidissent 7 Quis autem haeresis iudex, nisi
324쪽
Ponti sex' uoc certum est ex Leibnitio, ius illud divinum euro-peorum gentium familiam ex naufragio abstulisse, atque ad iuris et concordiae unitatem perduxisse. Hoc pariter documenta con-sirmant. Pontifices auctoritate semper usos in iurium defensi nem, iniuriarum autem coercitionem: adeo ut e iure assimari possit. ne eaemplum quidem esse in omni rerum memoria, ubi Pontifex processerit adversus eos qui, iuribus suis intenti, ultra limites vagari in animum non induxerunt 1ὶ . nVII. 4. Reactio Imperii in Ecclesiam. Doctrinam qua imperia saecularia veluti emanationes existimabantur divinae potestatis per Melesiam, principes ipsi prox Hverant atque sanxerant, ut imperia ipsa in populorum aestimatione quamdam consecrationem acciperent. Interdum tamen in illam, atque in sic constitutam pontificiam auctoritatem nitebantur, iam labente medio ae ο, ut in diuturna ac vehementissi ina quaestione de investituris; imperatores autem, si constituto Pontifici se subiectos latebantur, in illo uligendo ct constituendo varias sibi partes arrogaverant. Hi ne plurimae concertationes, et principum et imperatorum, cum Romana Sede explicantur. Τandem, exeunte vel dilapso medio aevo. haereticorum versutia. et rabularum ignorantia, Romanos Pontisces veluti regnorum iuriumque civilium invasores tradiderunt. Historici deinde quam plurimi, ut Claudius Fleunt, et qui ex Iansenistis prodiderunt theologi vel canonistae. mediae aetatis publicam iurisprudentiam minime intelligentes. vel malitiose detorquentes, principum reactionem in Ecclesiam totis viribus fovere nisi sunt. Nunquam verior quam in hac re. et levissima hae aetate. s. Hieronymi sententia: et Multi labuntur errore propter ignorantiam historiae. u Sed illud iam divina providentia factum est ut protestantes ipsi Militer, Mumer, Wil-ken, Volgi. Ranke, Huxteri catholicos nonnullos iusto pudore suffunderent. Si vero rabulis et Iansenistis politicos addas ultimae aetatis, constrictam aciem perspicies, Imperii nomine, iura Ecclesiae proterentem. VIII. 5. Dominatus Imperii in Ecclesiam. Sedulo hic pe pendenda errorum series, qua modo audax, modo invida, modo haereticalis quaedam iurisprudentia nos ad propositam Ecclesiae et Status calamitatem perduxerat. i. Ius prosegendi in tutelam conVerium est. quo rabulae, principum favore, Ecclesiae res et iurisdictiones in regiam contulerunt potestatem. Hinc libertates gallieanae, erius dictae ab ipso Fleury servitutes eeclesiae qui licanae, in Italiam abundantius translatae. 2. Iure cavendi ex Protestantibus mutuato, Ecclesiae auctoritas pure divina, a catholicis diu oppugnata atque demissa. Hinc leges Iosephinae ei Leopoldinae, quibus iam praecesserant leges plurimae Neapolitanae et Subalpinae. 3. lure inspiciendi, communicatio fidelium vel episcoporum cum Romano Pontifice viliculis obstricta est ac sere impedita: in quo Iosephus II, eiusque successores excellue
325쪽
runt. usque ad praesentem imperatorem Iosephum Franci,cum . cuius recta mens Eccleside meliora atque Imperio salubriora pollicetur. Ilitie regium exequatur, quoddam qu0Si vectigBl. quo regii ministri sibi litteras Pontificis subiiciunt, quasi pertimescentes ne illis prohibitae merces in Statum deserantur: inventio diosa atque incivilis, ni esset in religionem iniuriosa atque in-dee0ra svi. Hi ne quoque censura religiosis scripturis. Btque epi-M0porum litteris, missa libus et catechismis indicta: quae nulli bi aerior viguit, quam apud Suhalpinos, usque ad annum 1848. Iure demum subveniendi. appellatio introducta ab ecclesiastico ad civile tribunal, dicta ab abusu. quia hoc illius iudicium. propter iuris abusum, suscipiebat reformandum. Calliditas haec primum inducta pro possessorio, sive ad tuendam possessionem, ex illo subdole irrepsit in petitorium: idest .a facto externo ad ipsam iuris rationem. Indigna catholicorum versutia: si enim in osse tum Precat episcopus, accessus patet ad superiorem in eadem linea, nunquam vero ab Ecclesia ad Imperatorem η. IX. 6. Iura sive abusus protegendi. cavendi. inspiciendi, subveniendi, principes iam arguebant ad protestanticam Status praeeminentiam conversos. Nuper vero, quum legum imperi rumque atheismus, pro optima iuris publici forma, indictus su rit, alia ineunda erat via: rescissio nempe Ecclesiae a Statu, eiu que expulsio: ius dividendi, ius eaepellendi. X. De hoc ultimo politicorum invento sequentia certissima sunt. 1. Athea lex, progressu temporis, genim earumque mores in atheismum detrudit. 2. Quum nulla unquam gens extiterit velsa Regium Exequatur non damnat ibi Auctor per se atque uuiversim, ad instar iuris protegendi, quod clarissimum est munus regiae Maiestatis; sed propter abusum, quem apud nos avertit Principis religiosa mens atque fidelitas. Imo fit in Ecclesiae praesidium: ne, puta, apoeriphae Pou-tificis litterae pro genuinis venditentur; vel ne sorte, ante executionem, ea Pontificem lateant quae ad rem spectent, eique propterea a Principe eiusve ministris fideliter subiicienda. Hucusque Ecclesiae atque Imperii concordia communisque utilitas fovetur et corroboratur il la Editoris neα- politant . ibi Appellatio ab abusu vel propter abusum, nudum possessionis sactum respiciebat ab initio, ne quis inconsulto e re sua turbaretur ante prolatam a iudice ecclesiastico sententiam. Rabulae vero, tractu temporis, ad omnia illam protulerunt, et ridiculi lacti sunt. Anno enim l844, quum Em. C. de Bonald, Lugdunensis archiepiscopus, Manuale iuris Canonici Censura perstrinxisset a Dupinio consarcinatum, appellavit hic ad Status Consilium. sub rege Ludovico Philippo. Damnatur Archiepiscopus, in re e etesiastica, a lateis, militibus forsan iudaeis vel protestantibus. Nonne io- eulare iudicium Nuper autem apud Helveticos et Subalpinos, quum deputati ad Comitia nationalia eligerentur presbyteri suspensi vel suspendendii mos est , appellatio quoque ad eadem comitia interponebatur. Nonne ridicula appellatioΤ Comitia vero ad quae soli sere deputantur huius sursuris Presbyteri, nonne plusquam iisnorabilia' vide: De ι appeteona me u 'α-bus, ion Oristine, son seo ρs, et son Has prAent, par M. Arche v/qitedε Paris, 845. Disitigod by Coos le
326쪽
esse possit, sine positiva aliqua religione, vera aut ficta, Status a religione divisus seipsum interimit. 3. Si Ecclesia et Imperium cuiuscumque hoc sit formae , divina ordinatione, eidem regendae societati constituta sunt, non magis in principum erit lacultate Ecclesiam a Statu divellere vel expellere, quam Dei legem
effringere, eius opera evertere, hominis destinationem abrumpere, humanam in brutorum naturam convertere: uno erbo, Deum ex homine atque e societate expellere.
XI. Inquiunt: Permixta iactesiae et Status iura, minora fiunt atque incertiora; seiuncta, liberiora fient et validiora. Egregia hypocrisis et mala fides: Nam, indisserentismus Im- rii ad Ecclesiam est impossibilis: vel enim cavet imperans ne illius laedat iura, vel non: in primo casu, velit nolit, aliqua cum Ecclesia amicitia vel societate coniungitur: in altero, fiet inimicus et persecutor. Nos autem nec mixta nec permiscenda Ecclesiae et Status diximus iura: distincta illa sunt, ut animae eorp risque ossicia, non tamen seiungenda vel distrahenda in opposita, ne intereat societatis vita. Distrahuntur autem non ut legitima polleant libertate Ecclesia et Imperium. sed ut Status nullo demum divino vel ecclesiastico iure teneatur, Ecclesia vero durius in Status servitute mancipetur. Huc illa recidit Ciceronis de Epicuro sententia: si Etiam Epicuri liber est de sanctitate. Ludimur ab homine, non tam faceto. quam ad scribendi licentiam libero. Quae enim esse potest sanctitas, si Dii humana non curantΤ Εpicurus re tollit, oratione relinquit Deos 1). n Nostri laudant E
clesiae libertatem: itaque libellum repudii libenter accipiat, et gratias agat. Sed, boni viri, illi ne quoque bona iuraque dotalia remittitis, quibus divinitus instructa fuit7 Minime: ingrati filii,
matrem nudam expellitis; et cum apud vos manere debeat. ubi alios habet filios, vos illam coercetis et in captivitatem deducitis. Ludimur ergo ab hominibus, non tamen sacetis, quam ad agendi licentiam liberis: MeIesiam re tollunt, oratione relinquunt. XII. Peiora adhuc habemus et luetuosiora. Cultuum tolerantia, vel Religione etiam Catholica exclusive in legum iundamentalium capite inscripta, ii deinde qui de eius protectione gloriantur, Status autonomia in medium adducta, iuratam Pontifici s-dem aenea fronte perrumpunt,Εcclesiae leges dissolvunt, excommunicatione laetantur, episcopos excommunicationis societatem repellentes expoliant, in carceres atque in exilia detrudunt. Novis hisce dominatoribus civilis autonomia idem est ac absoluta a quocumque humano vel divino iure emancipatio, Ecelesiae comtemptus, et omnium turpissima persecutio. Nam persequebantur Ecclesiam Nerones et Domitiani, sed nulla Imperii lege pro
tectores Ecclesiae constituebantur. Persecutio itaque novo pr
tegendi iure inducta. Sed Movum libertatis aevum iactant. Hinc iure liberiatis. Iudaeis. Valdensibus, Lutheranis, Calvinistis laeta omnia vertantur; Catholicis autem suos habere episeopos, sol
327쪽
mnia retinere vota, bonis Saeris in sacros sines uti non liceat. Iline liberaleia Contra, Staius Butonomia, nisi Titdnum sit, suo ombitu exercetur, iura di ina. leges et Pacta heneratur. Protecti nem, quae nihil assert praeter exationes et expoliationes, naturalis sensus execratur. Latet S vere proleStanti Sinus qui cuiusque nominis sectarios libertotiS nomine amplectitur, solos autem catholicos in catholica regione angit Bc caedit, explicita apostasia vilior est. periculosior ac foedior. XIII. Recensiti errores, iura scilicet protegendi, cavendi, inspieiendi, subveniendi, dividendi. Staius denique autonomia, sive nullis limitibus circumseripta auctoritas atque libertas. ad religionis contemptum, et Status atheismum nos perduxerunt. Nec iuvat dicere, statum omnium cultuum esse delangorem, et cons quenter nullum se profiteri poSSe vel debere: qui rem publicam administrant, ut privati cives, religione teneantur: Status vero a quacumque abstineat. Petimus enim an quidquam peioris exempli ci, thus sit. Statui autem miserabilius, quam illos nullo publico religionis exemplo permo eri . hunc autem nulli communi religionis signo, Se, leges, acta 3 et gerenda negotia Divinitati commendare. Nova haec, novorumque hominum politica, vet ribus sane omnibus inaudita. Graecis, Romanis, aliisque, primum imperii robur religio. Romanis praesertim nulla erat hominum aetas, nulla conditio, nulla sere actio privata vel publica. nullus vitae gressus, quibus non praeesset a numine Deorum tracta retiagio. et Maximum et praestantissimum in republica ius est augurum, et eum auctoritate coniunctum, v scribit Cicero. quia a gurum oracula ut Deorum habebantur. si Neque vero, hoc πο- sequitur, quia ipse augur ita sentio, sed quia sic existimare nos necesse est. v Necesse, inquam est: extollit enim vires sides publica in Divinitatem: auguris decreto, quasi ductante Numine. ruebant milites in bello. et vincebant. Superstitionem rident nostri. Esto: sed quid utilius civitati, superstitio an nulla religio Ciceronem audiant sacerdotum iura et vim exscribentem: a Quid enim maius si de iure quaerimus suacerdotum). quam posSe a Summis imperiis et summis potestatibus comitiatus et concilia, vel instituta dimittere, vel habita rescindere 7 Quid gravius, quam rem susceptam dirimi, si unus augur alio die dixerit3 Quid magnificentius, quam posse decernere, ut magistratu se abdicent consules3 Quid religiosius, quam cum populo, cum plebe, agendi ius aut dare, aut non dare3 Quid, legem. si non iure rogata est,
tollereὶ ut Titiam decreto collegii; ut Livias . consilio Philippi
consulis et auguris. Nihil domi, nihil soris, per magistratus ge-i cie detest . , stum, sine eorum auctoritate posse cuiquam probari Τ l). v XIV. Eni Τunc, vera exulante religione, hominum naturam optime interpretantes rerum publicarum moderatores, Saltem eX salsa omnia auspicabantur: nunc vesanus suror veram expellit clegibus, o Statu, ut facilius ex imperantium populorumque mente
328쪽
expellaturi non enim audentes politici anglicani, inter catholicos catholicam fidem eiurare . illam a Statu praecidunt, ut a Papa et Ecclesia liberi fiant. Quod gentes illae videant, quibus ex hac quoque porta, minax instat protestantismus: cuius patroni, gentis suae iura. statuta, et eodices evertunt, ut illum veluti politicum a
xiliarem in civitate excipiant M.tu Dum Subalpinorum codice religio catholica pro Status religione
declaratur; dum rex se eis gloriatur proieci em. ul eius legum observantia promoveatur: dum Ecclesiae et Status concordiae, magistratus rex ipse tulini advigilare; anno 18bi, divisio Status ab Ecclesia a Ministris, a conductis scriptoribus, a iuris professore in Taurinensi unta ersi late prae dicabatur. Hae, atque aliae quae praecesserant, eumque aliis quae iam impendent, legum landamentalium violationes, declarant hominum bonam Iidem, qui regiminis repraesentativi laudant moralitatem atque legalitatem. Vera quidem legalitas, cum lex quoque regnat, idest scripta iacet, sed non gubernati Plurimas Statuti infractiones a legumlatoribus peractas.. recenset vir antiquae fidei, et armorum disciplina illustris, Comes della Torre, sermone ad Senatum habito, die i iunii, anno l8b2. Inclamat illae: . Abhiamo ancora lo Statuto8 Nol penso. . Sauciam deinde legibus religionem et politicam regni constitutionem apertissime demonstrat.
Quam fidelissima rerum magistra imperantium et populorum historial Duiliaco by Corale
329쪽
VERA RELATlO ET CONSTITLTIO ECCLESi AE AD INDEIlIUM. . Distinctione Status ab Ecclesia. animarum captivitas dissolvebatur. II. Spiritualis servitutis et libertatis dogmata. III. Nova captivitas, libertatis nomine invecta. IV. Repellitur iure libertatis et Divinitatis. V. Quaestionis duplex methodus: rationalistica, omnia dissolvens; Vl. positicα. ex saetis Ecclesiae constitutionem inserens. VII. Hac verus Deus mediam in societatem revocandus. Vili. Sacerdotium et Imperium ex iure publico Iustinianeo. IX. Ex iure medii aevi. X. Mutua vice in necessitatibus fovebantur. Xl. Hinc ordo; XII. libertas; XIII. et salus: nec Inquisitio restauratur. XlV. Ergo sit iuris publici eoncordia Ecclesiae cum imperio. XV. Democratica regimina maiori indigent virtute, et religionem oppugnanti XVI. Concordiae servandae cauones. XVl I. Tempus est, ut homiuis iuri bus succedant iura Dei.
I. Saeculi huius imperatores corporibus animabusque dominabantur, cum ex Palaestina Romam illa advenerunt: Reddite quae sunt Caesaris Caesari. eι quae sunt Dei Deo. Irati iehementer Caesares, quod eaeli imperator illis rerum materialium gubernationem relinquens, sibi animarum et religionis imperium vindicaret. Trium saeculorum caedes nondum iniuriam abluerant. nomani imperatores caelum Deo relinquentes, terrarum, et rerum, atque hominum qui in terra sunt, sibi adscripserant dominatum. Temeritas in iis revixi scit . qui Ecclesiam, divinam nempe civium cum pastoribus societatem, humano coercent dominatu. Iactant ipsi libertatem. Verbum explicemus: si libertatis ii mine ius intelligant se ab humano et divino quoque iure em3nei pandi, optime quidem illorum sententia: si quae iusta sint Iibere agendi, non leviter desipiunt ita ratiocinantes. Libertatis enim publicae ivg, servitutis iure successerat, quum Dei imperium. Super Caesarum et Status imperium constituebatur. II. Re era, antiquae et novae servitutis dogmata haec sunt: Caesarem adora: Statum adora. Sed quid Status, terrena haec di initas, quae caelestis Divini latis iura est ingressaΤOlim erat despotica interdum monarchia: nunc est manipulus quidam novorum hominum, qui romanorum Caesarum arrogantiam imitantur vel praetergrediuntur. Respondet Libertas. divinum sei licetius: Statum non adorabo: quae Status sunt Statui. quae Dei Deo.
Dei autem iura immodiale desinit et promulgat Ecclesia. III. Maximum ergo libertatis publicae iundamentum, divinae Ecclesiae iurisdictio, a Statu independens. Haec libertas per omnium fidelium corpus dissunditur, quum sit Ecclesia Delium
societas, legitimis eoniuneta pastoribus, atque in primis Romano Pontifici, omnia quae Dei sunt, interna atque eaeterna, peragens in terris. Christus hac nos libertate donavit. Obstrepant Ieteres vel novi: respendebimus: Neque Caesarem neque Statum adora-Disiti oste
330쪽
min. Πine novorum irae in Ecclesiam, praesertim in Pontilleom. quo illa eoadunatur et sulcitur. Hinc in Italiam, in qua caput et cor magni corporis asseritantur. violentiae, fraudes, cuiusque generis machinationes. Hinc moderatorum secta, qui sinceram, profundam observantiam in Ecclesiam profitentes, verbis eam pra dicant e Statu praecidendam, lactis vero, modo sorum ecclesi sticum, modo matrimonii sacramentum, alias bona Ecclesiae et ordinum vota abradunt: novissimae aetatis Scribae et Pharisaei. qui in re politica se habent ad socialistas, uti ad Lutheranos Ian- senistae. Eorum finis. in res, in corpora, in animas ferrea dominatio. Iis unicum ius gentium, Status: prima lex et Divinitas, Status. Eorum systema, universalis captivitas sub nomine li-hertati S. IV. Nos e contra superbissimum dominatum repellimus, iuro civitatis, iure gentium, argumento libertatis et verae Divinitatis. Quae divinitas locuta est. cum duplex instituebat imperium in terris, Caesaris et Dei. Melesiae itaque et civilis imperii relationes sunt perquirendae: ad hanc enim quaestionem graviora nunc iuris publici problemata reseruntur. V. Duplex methodus: Nuionalintea, qua Protestantes et nuperi serme omnes politici utuntur: positiva. qua ex lactis recte constitutiq iura et conclusiones deducuntur. Methodo rationalistica, iam nihil superest certi in philosophia. brevi nihil erit in iure religioso et civili. Νam pro divina Ecclesia. alia naturalis et rationalistica conlicta est a Marsilio, Bicherio. De Dominis. Febronio. universimque a protestantibus, cuius summum imperium esset in multitudine radicaliter. in episcopis vero atque in Pontisce usualiιer vel ministeriouiter. Multitudinis autem iura. alii eiusdem multitudinis, alii Dei nomine, regibus et principi-hus contulerunt, quorum saltem gratia et patrocinio tegerentur. Conscripto multitudini imperio utramque everti potestatem, malo eorum lato, duces politici minime adverterant. Sed cum rati natismus fiamma sit omnia dissolvens. nullum tandem ius, divinum, civile. vel ecclesiasticum, praeter multitudinis arbitrium. reliquum fuit. Atqui ubi arbitrium, ibi nullum a priori summum ius, nulla relatio fixa ac permanens Ecclesiae ad Imperium. Bationalistis accedunt qui . catholicam confitentes Ecclesiam. p puli vel Status vel principis nomine aut praetextu illius leges a que instituta suo arbitratu moderari nituntur, unde imperia civilia concutiuntur primo, atque ad necem usque pertrahuntur ff. PH LlPPs. Droiι eeel. t. III. Rapporis de ι 'lise et de rEtat. P ris. 1851 . Ludentibus . vel somniantibus rationalistis, methodum positivam obiicimus. VI. Methodo positiva utitur homo sere a nativitate. quum inspiciat an terra sit an abyssus, priusquam pedem figat: an nos vel serpens: an vitalis cibus an venenum. Sic iura politica et g etalia deseribens, perpendat necesse est, quid et unde homo eius-