Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

384 3 CONTROVERSIA RAd duas ergo quaestiones praesentem Scholae discordiam revocamus, cum spectare debeamus opera aut facta ante justificationem, ut sunt timor salutaris, oratio, virtutum theologicarum actus, aut facta post justificationem & in statu gra- tiae, ut Observantia praeceptorum divinorum. Quaerimus I. An opera bona & ex gratia facta habeant rationem meriti congrui: II. Utrum opera bona justorum sint de condigno meritoria vitae aeternae; ita quidem ut hujus retributio sit actus justitiae ex parte Dei.

Opera bona, qua justificationem pracedunt, habent meritum

de congruo , non de condigno. I. rob. Ex scripturis priore controvers. citatis, S Trident. Sess. 6. c. 6. constat opera bona disponere ad justificationem ,' atqui ejusmodi dispositionibus inest ratio meriti de congruo, quia hoc ipso quod sint actiones bonae, liberae &supernaturales, aptae sunt movere Deum munificentissimum praemiatorem ad retributionem doni alicujus supernaturalis. Hinc D. August. Epist. ad Sixtum : sed nec ipsa remisso pecca

torum sine aliquo merito est, s fides hanc impetrat ; neque enim nullum es meritum fidei, qua ille dicebat. Deus propitius e mihi peccatori, O descendit justificatus merito melis humilitatis,

quoniam qui se humiliat exaltatur. Et de Praedest. SS. c. a. Quis aurem dicat eum , qui Iam cuil credere, ab eo, hi quem Gedidit, nihil mereri. Quod vero eadem opera non habeant rationem meriti condigni , inde est, quia illis deest praecipua conditio nempe status gratiae, ut dicemus cap. sequenti. Quare citata epist. ita loquitur August. Posunt dicere remissionem Peccatorum esse gratiam,

392쪽

Da Ios TITIA Ae TUALI, SIVE BONI s OPERIB Us. 33strast, quae nulliς praecedentibus meritis datur; quid enim habere boni meriti possunt peccatores ' Quae igitur pro sententia Soto

attributa adferuntur, de merito duntaXat condigno, non Ongruo sunt intelligenda, ut adeo quotiescunque Patres dicunt hominem impium nihil mereri, id exponi debeat de tali merito, quod innitatur justitiae, paremque habeat eum praemio dignitatem; aut saltem accipi debeat de meritis naturalibus, intuitu quorum gratia non confertur, cum potius ab hac incipiant bona quaecunque sunt merita.

Opera bona, quae justificationem consequuntur, sunt meritoria de condigno: ita ut retributio vitae aeterna pro illis At actus justitiae disributime. XIl. Irobatur prima pars. Iustum mereri de condigno nihil λ est aliud, quam justum mereri ex aequalitate operis cum mercede illi a Deo promissa ob illud opus, adeoque debita ex justitia saltem late dicta nempe ex fidelitate ; atqui justus sic meretur apud Deum vitam aeternam: ergo. Ac inprimis justum vere mereri vitam aeternam, dogma est catholicum supra explicatum ; quod insuper justus mereatur ex j stitia aliqua saltem late di ini, patet ex iis Scripturae locis, ubi justus dicitur filius Dei, haeres regni habens spiritum promisesonis, qui est arrha & pignus haereditatis ; item ubi vita aeterna dicitur corona justitiae, depositum, bravium, merces, denarius diurnus &c. Quod autem mereatur ob aequalitatem meriti cum praemio, ex iis locis deducitur, ubi justi per bona opera dicuntur fieri digni vita aeterna; atqui non potest esse dignitas justi ad mercedem ob opera, nisi illa habeant aequalitatem quandam cum praemio.

393쪽

CONTROVERSIA V.

Εisi vero Tridentinum meritum de condigno expresse non commemoret, inde tamen per necessariam consequentiam illud inferri posse extra dubium est; nam Sess. 6. locis citatis, Tempe cap. 16. & can. 3 a. , dicitur justus per opera sua vere mereri vitam aeternam, id quod dici non posset, si illa opera haberent solam decentiam & congruitatem ad vitam aeternam, scut Tridentinum e contrario dicit contritionem persectam non promereri ipsam gratiam justificationis, etsi illa cum hae habeat quandam congruitatem. Adde, Patres omnes Tridentinos operibus post acceptam justitiam peractis concessisse ra- tionem meriti condigni, ut testatur Pallavicinus lib. 8. cap. 4. Probatur modo pars altera. Vita aeterna dicitur corona justitiae, merces, depositum &c. quae indicant sane retributionem illius esse actum quendam justitiae; atqui non est actus justitiae strictae seu commutativae; ergo distributivae, quae non supponit jus aliquod ex parte creaturae, neque respicit debbium aliquod proprium. Assumpta prop. porro ostenditur auctoritate PP. S. Basilius in Psal. II 4. ait: manet requies sempiterna illos qui Iegitime centarunt, non tanquam debisum operibus rebditum , sed ob munificenti simam Dei gratiam. S. August. lib. I. conseis. cap. 4. reddis debita nulli debens, donas debita nihil per

dens . Prosper. lib. I. de vocat. gent. c. I . Non laboris pretium solvit, sed divitias bonitatis suae essundit. Anselmus in proloq, c. IO. Issu S es , non quia nobis rudis debitum, sed quia facis, quod decet te summe bonum G c. Hi textus, s conserans urcum aliis dictis Patrum qui Deum nobis debitorem faciunt, non Oxcludunt justitiam providentialem & distributivam, sed

tantum strictam & commutativam. Ac merito quidem: si enim Deus obligaretur nobis ad oenserendam gloriam ex stricta justitia, non tantum ideo non pollet negare gloriam facta pr

missione, quia sbi suisque promissis obligatur, sed etiam quia

abia in

394쪽

Da IusTITIA Ac TUALI, SIVE BONIS OPERIB Us. 387 abstrahendo a summa fidelitate, negando gloriam laret stricte

injustus, & obligatus ad jus nobis reintegranduIx, adeoque quia creatura foret potior in jure ad gloriam, quam Deus; atqui haec omnia aeque pugnant cum supreirio, quod Deus in res omnes habet, jure proprietatis, ac pugnaret cum supremo, quod habet, jurisdictionis dominio, si se ex obedientia, vel ad praestandum obsequium creaturae obligaret. Nirum igitur videri potest, in hanc opinionem nonnullos ex scholasti cis declinasse. Sed dices I. Retributionem gloriae ex meritis esse actum justitiae stricte talis, nimis aperte praedicant testimonia Scripturae, praesertim Apostoli a. Timoth. 4. ubi vocat gloriam coronam ji sitire, & Deum justum judicem , item ad Heb. 6. ubi dicit Deum non esse injussum, ut obliviscatur operis nostri. Ex quibus merito infertur, Deum sore injustum, si non daret gloriam pro meritis, adeoque obligari justis ex jure ipBrum. R. haec intelligenda esse de justitia late dicta, nempe fidelitaterin promissis, qua Deus debet aliquid creaturae vi suae promissionis insallibilis, ita ut si Deus per impossibile promissa

non persolveret, foret infidelis absque obligatione satisfaciem di creaturae ob jus ejus violatum. Et sane ad meritum eo dignum satis est, ut praemium debeatur ex justitia late dicta, seu ex fidelitate in promissis servandis; & non est necesse, ut praemium debeatur ex justitia stricte sumpta, quia haec 'non potest esse inter Deum & hominem. Nam Deus suprernum habet dominium & jus in omnes creaturas & in omnia earum jura, quo se abdicare non potest supremus rerum omnium

Dominus.

Dices II. Ex dictis gloria redderetur ex pura fidelitate;

395쪽

383 CONTROUERSIA R

sed quod datur ex pura fidelitate, non redditur ut corona, merce; & praemium. Alias sequeretur, quod Incarnatio, que data est ex fidelitate Divinarum promissalonum , & remimio peccatorum, qud peccatori contrito ex Divino promisso una cum gratia sanctificante conceditur, dici possent, illam suisse datam ut mercedem & propter merita SS. Patrum, hanc vero dari ut mercedem propter meritum peccatoris contriti, contra illud Rom. 3. JEstificati gratis per gratiam ipsius. R. D. primam propos gloria redderetur ex pura fidelitate, ita ut inde oria tur tantum obligatio reddendi gloriam; in ipsis autem operibus sit condignitas ad ipsam, C. secus & alio sensu, N. In ipsis operibus justorum condignitas & aequalitas est ad merendum praemium; sed quia ista opera Deus exigere potest ut sibi debita titulis aliis, ideo obligari non potest ad reddendam mercedem, nisi ipse velit & promittat, ut adeo obligatio justitiae sit ex parte Dei, condignitas ad iustitiam requisita ex parte operis , ut ex dicendis clarius intelligetur.

CAPUT IR

CONDITIONIBUS AD MERITU Μ

Terminata quaestione an sit in hominibus meritum condignum apud Deum, quaeritur quid tale meritum sit, id quod melius explicari non potest, nisi conditiones ad tale me ritum explicando. Cum autem has conditiones se teneant vel ex parte actus capacis meriti, vel ex parte personae merentis, vel ex parte Dei apud quem meretur; idcirco hoc argumen tum juxta dictam divisionem distinctis etiam S. exponemus.

S. I.

396쪽

3. I.

Quid ad merit&m requiratur ex parte operis.

XIII. fertum & indubitatum est opus meritorium debere esse moraliter bonum & liberum; at circa Glias co ditiones non eadem est auctorum sententia. Ac primo multi ex Theologis putant omnem actum moraliter bonum csse meritorium gratiae & gloriae apud Deum, ac proinde necessarium non esse, ut actus meritorius procedat ex auxilio gratiae actua- Iis & sit supernaturalis. Fundamentum hujus opinionis est, quia justus non indiget gratia actuali ad unum aut alterum actum ex quo sequitur ejusmodi actum positum ab homine j sto esse naturalem , & ita, dignificari a gratia sanctificante, ut . sit meritorius praemii supernaturalis. Ita videntur sentire C Seianus, Vasquesus, & alii, juxta quos quodlibet opus justi moraliter bonum etiam in ordine naturali , est meritorium vitae aeternae. Gravior controversia est, utrum opus meritorium debeat procedere a charitate, id est, an debeat fieri ex motivo vel saltem imperio charitatis. Multi sunt, qui cum S. Bonaventura, Scoto, Bellarmino asserunt, ea duntaxat hominis justi opera de condigno mereri vitam aeternam, quae vel elicium tur, vel saltem imperantur ex charitate. At Suaresus lib. I a. de merito cap. 8. & plures alii negant hanc conditionem necessariam esse ad meritum , censentque operibus supernaturat,bus cujusque virtutis inesse veram rationem meriti, modo aliae non desint conditiones. Sit ergo:

397쪽

ASSERTIO I.

Ad opus meritorium requiritur, ut sit moraliter bonum, liborum, S intrinsece super naturale. XIV. ima pars in dubium vocari non potest; Seriptura enim α non aliis quam bonis & honestis operibus tribuit rationem meriti apud Deum. Hi ne a. Petri I. Satagite ut per bona opera certam νυtram vocationem G elemonem faciatis ς &Joan. 5. procedent qui bona fecerunt in resurreatonem Vitae, qui vero mala egerunt, in ressurrectionem jussicit. Ac certe ut actus sit meritorius debet respicere Deum ut finem ultimum; sed actus qui non est moraliter bonus, non respicit Deum ut finem ultimum. Rursus: opus meritorium debet esse dignum praemio; at opus moraliter malum non est dignum praemio, sed paena , juxta Apostolum Rom. 6. Apendia peccati mors.

Pars altera est de fide, ut constat ex tertia propositione Iansenti damnata ab Ecclesia, & merito quidem: nam positio Iansenti qua dixit ad merendum V demerendum in satu naturae lapsae non requiri libertatem a necesitate, sed susscere libertatem a coactione I consentit cum propositionibus Lutheri & Calvini damnatis Sess. 6. Tridentini can. 4. & 6. Videantur ea quae dixi

ContrOνers. 3. num. 26. Probatur vero ex Scripturis; nam

postquam Ecclesiasticus c. gr. dicit: Gui potuit transiredi Gnon est transgressus, facere malum G non fecit, continuo addit rideo Rabilita sunt bona illius. Hic exprimitur libertas requisita

ad meritum, eaque in eo constituitur quod quis non transgrediatur mandata, cum posset transgredi, nec faciat mala, cum posset sacere, hoc est quod sine antecedente necessitate mandata servet & peccata vitet. Hinc S. Hieronymus lib. a. comtea Iovin. ubi necessituas es, nee damnario nec corona est. Mugust. lib. a. de libero arbit. c. a. pana esset invusta, s pra-

398쪽

mium, I homo voluntatem non haberet liberam. Et certe nemo peccat nisi qui libere agit; igitur nec meretur, qui libere non operatur. Debitum enim non oritur, nisi ex eo quod unus dat alteri, quod suum erat; nam si rem non suam sed alienam daret, nihil ei deberetur e nihil autem proprie n - 'strum est , nisi quod pro arbitrio possumus facere vel omittere; ista enim in nostra potestate sunt, & horum dominium proprie habere dicimur. Tertia pars se probatur et actus supernaturalis quoad substantiam is dicitur, qui elicitur ex auxilio gratiae actualis ; atqui ut actus sit meritorius & conducens ad salutem, debet elici ex auxilio gratiae actualis; nam Arausicanum can. 7. damnat eos qui dixerint per natura vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet Nitue aternae, cogitare aut eligere posse absque i

luminutione G inspiratione Spiritus S. Et Trident. Sess. 6. can. a. ita habet: si quis dixerit ad hoc solum Divinam gratiam per J. duri, ut facilius homo juste vivere , Γνigam aeternam promereri posset; quasi per liberum arbitrium sine gratia utrumque , sed aegre tamen-disculter possi, anathema D. Et sane actus meritorius debet habere aliquam aequalitatem proportionis cum praemio, adeoque meritum & praemium debent esse in eodem ordine; sed praemium est intrinsece supernaturale, nempe persecta Dei possessio per visionem intuiti vam & amorem fruitivum; ergo & meritum supernaturale esse debet. Sed dices: actus in se omni ex parte finitus 'otest propo tionari per gratiam sanctificantem ad promerendum praemium saltem extensvo infinitum; cur non etiam actus de se naturalis poterit dignificari per gratiam ad praemium supernatura te 3 sicut enim actus finitus ponitur ab amico Dei capaci prae mii supernaturalis, ita actus naturalis poneretur ab homine

399쪽

39a , CONTROVERSIA V. 'amico Dei capaci praemii supernaturalis. Et certe s homo, qui est entitas pure naturalis, potest dignificari a gratia, &obtinere jus ad haereditatem vitae aeternae, non apparet ratio , cur non etiam possit actus de se naturalis a gratia dignificari ad merendum praemium vitae aeternae. Resp. In actum finitum supernaturalem per suos habitus influit gratia sanctim cans , facitque ut talis actus ponatur a filio Dei ut tali, cujus propoItionatum praemium est vita aeterna; at vero im actum pure naturalem non influit gratia, adeoque illum non dignifi- Cat. In altero autem discrimen in eo est, quod persona & finis, ad quem elevatur, non debent esse in eodem ordine ,. alioquin nulla natura elevari posset ad finem supernaturalem: at meritum & praemium debent esse in eodem ordine, ut colligitur ex Patribus, qui docent naturam non posse quidquam suis viribus operari in ordine ad salutem.

. ASSERTIO IL

, Ad opus meritorium condignum non requiritur, ut fiat ex motivo vel imperio Charitatis. XU. Drobatur I. ex iis Scripturae locis , ubi reliquis virtuti-IL . bus promittitur vita aeterna, nulla facta mentione

Charitatis. Sic Matth. s. dicitur: beati pauperes spiritu, quo niam ipsorum es regnum doelorum item beati misericordes, beati paci ci Uc. Matth. as. habetur : Venite benedicti Patris mei, possidcre Pararum vobis regnum , esurivi enim, S de si mihi ma ducare Sc. Ubi per regnum intelligitur praemium essentiale, quod Christus dabit propter opera misericordiae. ConfirmatureX capite I9. ubi interroganti quid boni faciam ut habeam ν, ram aternam, respondet Christus: Si vis ad vitam ingredi, se

.va mandata . mox autem enumerat praecepta moralia: &I. Corinth. I s. ubi Apostolus ait et abundantes in omni opere

400쪽

Da IusTITIA Ae Tu ALI, SIvE BONI s OPERIB Us. 393 Domini, scientes quod labor veser non est inanis. Iam vero ex his & aliis textibus ita arguimus r Amicus & filius adoptivus

Dei per omnes actus honestos, liberos & supernaturales meretur praemium consentaneum amico & filio Dei, quod praemium est vita aeterna; atqui actus aliarum virtutum, etsi acharitate non imperati, sunt actus honesti, liberi & superna- .

turales.

Prob. II. ex Trident. Capite enim I 6. Sess. 6. absolute di cit: vitam aternam esse mercedem ex Dei promissone bonis operibus promissam S meritis Meliter reddendam, ubi per vitam aeternam intelligitur praemium essentiale, hoc est propria haereditas filiorum Dei, quam dicit Concilium esse mercedem non solius charitatis, sed bonorum operum, quae ad alias etiam

virtutes pertinent. Paulo post expresse dicit: nihil i is io, scatis amplius deesse, quo minus censeantur sonis operibus Divinae legi pro hullus vita satu satisfecisse, O vitam aeternam vere . promeruisse. Atqui praeceptis Divinis non satisfacimus per

solam charitatem, sed & per alios aliarum virtutum actus: ergo illis etiam actibus meremur vitam aeternam. Neque ob

est quod ibi dicitur, bona illa opera in Deo esse secta ; nam certe in Deo fit, quod in gratia & ex gratia fit, & ad quod

Deus specialiter excitat ac adjuvat, & quod in gloriam Dei cedit, etsi ex actuali charitate non fiat. Hinc Trident. definit Can. 3 a. justificatum bonis operibus vere mereri vitam aeternam. Adde duas pro p. Quemelli in Bulla unigenitus damnatas , s s. Deus non coronat nis charitatem ; qui currit ex alio impulsu G ex alio motivo, in vanum currit; & s6: Deus non remunerat nis charitatem, quon iam charitas sola Deum honorat. Ex quo sequitur opus bonum fieri posse sine motivo & imperio charitatis. Si ita, cur illud opus non erit meritorium Praetereo testimonia Patrum, quibus hortantur non tantum ad

SEARCH

MENU NAVIGATION