De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

Mitto, quae spectant ad consecrationes ecclesiae, per sacramεta ordinis,&Confirmationis, quae sine dubio, inter praecipua opera sunt episcopi, in quibus, ut patuit, non modo nuit Dei,& Christi ministri, sed & cooperarij, quibus sine controuersia, alii ab episcopis non funguntur ,& communi iure , non nisi ab episcopis proprin, suis in ecclesijs exhibentur, Quandoquidem nulla ecclesia , plures habet episcopos quemadmodum, nec plures patitur sponsos. Quare si quilibet, suae uacaret ecclesiet, ut communis lex habet, nullibi praestarentur nisi ab episcopo proprio. Sed esto fiant a suifraganeis, certum est, quod non fiunt ut a suis pastoribus, sed sicut a mercennarijs. Quod quanta dignum sit animaduersione, facile constat, cum id aliud non sit quam nolle suo munere fungi, imo, & dedignari Deo , & Chri sio cooperatorem esse. Sed quid multis ς Compertissimu mi

hi est, suum onus agnoscere, nec quanto in discrimine , quo uis momento, salus uersctur animarum, minus allimaduertere, qui earum curae, cui tamen, & addixerunt sese, non studuerint,

omni tum uigilantia, tum solicitudine, imo, & ardua super- intendentia , quibusvis post habitis, insistere, ac semper attendere. IEpiscopus, regulariter residere debet assidaὸ. Sed dices. Esto necessest episcopo, in sua residere ecclesiar Est ne opus, ut in ea persistat assidue e Respondeo. Regulariter quidem, residentia esse debet assidua, sed in aliquibus casibus admittitur interpolata. Quod hunc in modum intelligo. Priamum assidua residentia, minimas non excludit distantias, aut momentaneas, ut sic dixerim, interpolationes; quandoquidenotum est,& in humanis moralibusque negociis , quod parum pro nihilo reputatur. & qiiod de minimis non curat Praetor. Siquidem residentia reputatur continua, etiam si quando, ad breuissimum tempus, Episcopum contingat zbesse , aut loco suae diocesis , esse adeo proximum, ut non minus gregi ualeat siperintendere nec enim Deus, id ea districtione requirit, ut nunquam liceat, uel subleuandi animi gratia, parumper a laboribus requiescere, nec populo prodest nimium morosus Princeps Sed excitidit distatias ut ita dixerina togas,& interpolatio

452쪽

nes prolixas: Quod hoc pacto difficile non est coulatere. Certuquide.est,totu pastoris negociu,salute esse animarum; od quiti sit momenti, nemo est qui ignoret.' ia ergo dum hic agimus, nunquam expositi non sumus periculo, imo scin multis, 3c magnis,iugiter uersamur periculis, quin & in hoc mari magno , di spacioso,freque tibus agitamur procellis. Et prs ter illecebras

carnis,& fallacias huius mundi; nunquam non uallamur multitudine hostium,nu quam non petimur eorum machinis; & raro est,

quod aliquibus non circumueniamur insidiss; Ideo factum est,ut assidua egeamus custodia, imo & uigilantissima cura. Et licet electi,propter quos, episcopi sunt potissimum instituti,& eam ob rationem,ad pascendum,tum oues,tum agnos qui inscripturis indubie electos exprimunt peculiariter deputati,tadem perire non possint,quonia, ut dominus dixit, nemo eos potest rapere,de manu sui Patris: Licet & pastor Christus,illis semper assistat,& perinde ac murus,& antemurale,ut aliquando pro misit, secure defendat, imo & ut pupilla custodiat; Nihilominus sicut statuit in ordine uniuersi, ut creaturae magis insignes, & in

sublimioribus gradu & loco repositae, a pro uirili prospiceretitis,qui natura uant minus insigiaesad inferiorem gradum, ordinemq; spectantes: Et tamen certum est,quod diuina uirtus, nulla

quantumuis minimam , deserit alias reduceretur in nihilum Certum quod ordinem istum non statuit, quia sit uiribus imbe-α illis,sed quia sic placuit suae liberalitati; Ita & sua in ecclesia,ma. gna cum ratione obseruari constituit,& decreuit.

Quam ob rem non obstat diuina protectio , aut tam ualida Christi custodia,quin maxime sit uigilandum episcopis, aut omni pro uirili indefesse superintendendu,sed urget potius,& stimulos addit, ut considerata incredibili dignatione Dei, qui illos cum, non quidem in regendis rebus inferioribus, aut minus insignibus creaturis,sed in seruando unice sibi dilecto peculio, animabusq: tanto incompendio comparatis, ad alutem promouedis, fecit esse consortes. Et licet tam enixe uoluerit esse comendatas,& tanta cura ac solicitudine custoditas,quantam exigit ardor tum suus erga illas,tum noster erga sese qui plane exigit,in eximiam diligentiam, tum heroicam solicitudinem θ nemini tamen dubium,quod pastores ex animo, quatum in se fuerit, sitam sunctionem prεstantes, leus semper oportuno,& ob id,heroicota eximio, fauore priueniat, manum apponat: ac successum in

453쪽

Ponderandum tamen est sano iudicio , quid ma is conducat, in ecclesita pertistere, an speratum prouentum, absentia procurare,& constat quod conducibilius eligiandum est. Quod si nesciat in partium alteram per seipsum inflectere, puto non deerunt , quos consulat. Vel summo pastori significet,& illius consilio,le

committat. -

T E R TIV s est, Persequutio personalis Nam & ad tempus ex doctrina Pauli, cedendum est irae. Quod tamen intelligo, cum pastoris discessio, non pr iudicat animarum sibi creditarum iam luti,exemplo Athanasia, & aliorum Patrum . Alias u oues relinqueret lupis,aut euersoribus fidei, & christiane pietatis , non liucet discedere, sed potius, ut bonus pastor, debet pro ovibus lemorti obiicere. - ΟQv A R T v s est, Adeptio valetudinis.Cum enim pallor inhrmus,quae sui sunt oneris,non facile exequatur, incommodo non erit ecclesie,si ad tempus illius prςsentia destituituriri validior factus,commodius illi ministret. Quod di sime praeiudicio intelligit animarum, sicut& in praecedenti casu. Q vi NT v s est,Voluntas summi Pontificis. Quod non inteis ligo de qualibet voluntate, quoniam, non de voluntate tollerante, non de permittente , non de emendicata praecibus uel fauore Sed intelligo de illius uoluntate simpliciter, & absolute, quast icet vult,quia sic, re uera expedire cognoscit. Nam cum indubie ad illum potissimu pertinet cumis particulari ecclesiae, ministros praeschibere. Et certum est, quod sicut illius libertatis extitit,cuicunque diocesum,certos praefigere terminos,quos tamen potest iusta de ratione,tum retrahere,ium extendere, ita & eius extitit optionis, ut haec particularis fidelium multitudo, proxime regeretur,ac pasceretur episcopo, & illa proxime, & rcgerer,& pasceretur ordinis inferioris ministro. Quod & nihilominus posset,& iusta ratione mutare. Et quamuis ecclesia,in cathedram episcopalem eubecta,eo dimitatis,communi lege,priuanda non sit, sicut tamen accidit, ut nonnunquam iuste priuetur,&non solum ad tempus ut cum otidemerita,fuerit suspendedus episcopus sed di absolute cui cum obscelus populi, priuanda est cathedra episcopalio ovibus cal

bus animarum cura,sine controuersia, relinquitur inseriori ministro; ita & accidere potest, ut non in alterius eorum poenam,sed ob piam causam, uel iustam rationem, uelit summus ,

454쪽

ad tempus epi scoporum aliquem certo negotio deseria ire,& per hoc ad tempus suam ecclesiam corporaliter destituere, & sic eo pro tempore ab inferiori ministro,proxime regi, ac proxime paici. mo quidem casu, meo iudicio, non solum episcopus a resi, dentia excucitur sed si negotium illud ecclesiae uniuersali conducit, a propria functione,penitus non dimouetur,quandoquidem S eo pacto, procuranda est salus particularis membri, ut cum opus fuerit,ctiam pro salute totius corporis,possit exponi. Vnde & Apostolus Titum quem in episcopum praefecerat Creta', non solum aliquando accersivit ad se,sed& misit ad Dalmatas, Et I himotheum,qui Episcopus erat Ephesi,non raro secum de tinuit,& ad Philippenses mittere destinauit, ut& certo sciret,

quo pacto res agerentur cum eis.

Et licet forsan non deest ent,qui eo in negocio summe possent inseruire pontifici, dubium tamen non est, quantum conserat, non modo rei dignitati,sed & promotioni,cum agitur per uirum non solum prudentem,fidelem,& probum, sed gradu & honore insignem. Et praesertim cum res,non tantum est grauis& pia, sed non mediocris momenti, sed ecclesis conducens uniuersali, &non raro cum magnis tractanda Principibus , scut contingit leogatis, nuchs,& oratoribus. Nec puto defuissent Apostolo, quos mitteret in Dalmatiam,aut ad uisendum qui crediderunt Philippis,sed: sicut Thimotheum elegit,quia non habebat magis unanimen, ita elegit & Titum, quia sorte non habuit magis fidelem.

Quod dico de legatis & nunces, non ea de ratione commem ro,.in liis tantum consistam, quandoquidem meum non est .leages priae scribere Pontificis uoluntati,sed quia lisc ab omnibus sino fallor debent esse comperta. Siquidem negoch genus & qualitas,Ρontificis sunt relinquenda prudentiae, in quo & eximia, dc heroica necessaria est. Imo cum regimen summi Pontificis, Ionge sit praeclarius,lonaeq; excellentiis quouis humano regimine,

illi satis non est, quaevis prudentia hominis,etiam si heroica sit,sed illi opus est prudentia spiritus, qui & uiro .si Salomoni creditur, sapientia es & ea quidem, non mediocris,sed summa, si enim,ut nemini dubitare fas est,penes illum semper est am- stentia spiritus sancti,& cum suo munere fungit , non modo in ea re,illum no destrit,sed & locupletissime dirigit haud dubium, quod aderit,& prudentia & sapientia spiritus, quae de clarismata eius sunt. Et si de ratione prudentiae est,consiliati,decernere, prouidere

455쪽

uidere, palam quod de ratione prudenti et spiritus est, ea faccre consilio,iudicio & prouidelitia spiritus. Ergo nulli dubium,quo dcum consulit Deum,cum iudicat posthabitis priuatis a flecti iis, di prouidet saluti totius ecclesiet, quod omnia prudentis mc ac sapientissime facit. Et quoniam sit nefas est , de proximo male sentire,&deterius est non recte de superiori cogitare, plusquam

nefarium erit,quod summo uidetur pastori, non boni consulere, imo non summa cum ueneratione suscipere .Quare meo iudicio, tutissime nos illius uoluntati committimus, imo & committi debemustalli semper obedire,& omnia quae iusserit,inquantum possumus, tuam rectissime interpretari. - At si uoluntas eius sit, ut non modo Episcopus, a sua absit ecoclesia, tena porc pertractandi negoch, sed di usquequo Pontifexegerit in humanis quippe qui illum uult sibi frequenter assistere. non raro consulere,& a secretis habere, quid rite Episcopus faciet Θ Rursum. Si illum euheat in Cardinalem, & propterea non solum quoad Papa uixcrit, sed & quoad superstes ipse fuerit, nequit in ecclesia residere,quid facere habetλIn priori case, Recte quidem faceret, siquando exoraret, ut posset ad sponsam redire. Quod si praece non obtinet, suggerat& suadeat, it sui loco praeficiatur alius,qui ut sponsius illi ecclesia ualeat adhῖrere. Quod si assequi nequit,securus o litem perare potest, imo S c mea sentetia obtemperare debet.Nam praeter id, onus,eo case,in summum rehceretur Pontificem θ ex praemissis susticienter habetur,quod summi Pastoris uoluntate, potest par ticularis ecclesia, pastori ordinis inserioris committi, & praescrtim ad tempus,& iusta de ratione. Et si iusta fuit ratio sicut indubie iusta filii P ut Romam Paulus Thimotheum accerseret ,& in sui obsequium c ut qui illi non secus ac filius patri seni per obsequutus fuerato uel consortium, nam missis, in Dalmatiam Tito,& in Galatiam Crescentio, solus cu Luca degebat,& usq; ad obitum,qui tamen proxime instabat,pariter retineret, Cur& ratio no poterit esse iustassiquando summo uideretur Pontifici; quempiam apud se episcoporum habere, ac illo etiam usque ad diem ultimum,qui Pontificibus,non longe, communi cursu, protenditur,in prosectum totius ecclesiae,sibi iugiter deseruiret Verum utres sit magis dilucida, attendendum est quod cum summo Pontifici, non modo con imissi sint agni, sed oves,& ob id non Blum minores,ut dictum est,sed di maiores,&per hoc Praesule sa

456쪽

sules,qui minores non seciis ac oves agnos,christo pariunt,lacte pasci int,3c ad pietatem initituunt,commissi sunt, imo & hi in fiasiniter conuia: illi sunt, quippe qui non solum commissi sunt,ut pascantur, sed ut & regantur ab eo,ut perspicue Dominus dixit plane quod non erit obscuru uel ex hac insigni commissione quod rem attinet, facile animaduertcre . Siquidem cum summo Pontifici dictu in est, Rege ouesan dubie peculiaris illi Episcoporum de dc mandata est cura,nec quidem tantum, ut eorum prospiciatur personis quoniam id satis factum est,cum dictum est, Pasce, dono tuna est, quod c praeter id quod oves egent solido cibo P non modo accurarius, sed & uberius, illis prouidendum est, unde de qui bene praesunt, luplici dignantur honore, uti Apostolus striabit Sed maxime,ut eorum prospiciatur ossicio,& ob id, ut illius peculari moderatione. grex illis creditus dirigatur ab eis. Propter quod, & inanii l)ontificis sanctiones astringunt episcopos ut iuxta illas, suo inseritiant muneri, Et ccrtum cit, in Ierarchia, ecclesiae. nun modo inferiores gradus a superioribus decorari, sed dirigi,& praecellentiores a sepraemo insigniter regi ac persci. Vnde provide factum est,ut certo tempore,cornm quilibet liamina apostolorum adeat,ac summo se Pontifici reprs sentet.Nec quidem tantum meo iudicio ut illum, sicut & par est, superiorem agnoscat, sed ut S exemplo Pauli qui Ierosolimam prosc-ctus est uidere Petrum cum illo,sua de eccles a conserat,illius uoluntate in requirat.& iuxta eius pret scriptum exequutioni tradat. Ergo indubie cura praesulis particularis , Dei ordinatione, a cura dependet supremi pontificis, di ob id & quae illius alligata sunt oneri non soluis tute,sed & legiptime, illius habent dispensationi subiici,&pro illius iudicio, ac moderatione exequutioni mandari, Ergo & iuxta summi Pontificis uoluntatem dubitadum non est,multis in casibus posse contingere, ut epist opus sine sui muneris praeiudicio praestet,quod suae tenetur ecclesiae,per uica rium, uel ministriim, ut saepe diximus ordine inferiorem, di per hoc. ut absq; diuini praecepti uiolatione c ut quod non quovis casu episcopum ligat nonnunquam &ad tempus,a corporali residentia ualeat supersedere.Nec propterea, episcopum penes se retinente Pontifice,iniuria pati, illius uideretur ecclesia,quandoquidem c praeter id quod sponse non destitueretur absolute, sed solum destitueretur ad tempus constat quod episcopus apud Pontificem degens,illim in re non leuis momenti, &incommodum

457쪽

in toties ecclesiae seruiens, non modo ei fit membriam proxi--,sed c5 iunctu,& ob id, ad persona eius pe culiariter pertines: Quod tantum abest,ut iniuria illius facere pos it eccrit,u, facit non contenendum fauorem.Nahunc in modu deuinctus ponti. sici, nequit illius splendore,insigniter non perfundi;& per hoc nonihil ulterioris lucis propriae eccriae non a tarre, Praeter id, uelit poterit ualidius supintendere, & q illi expedire possunt efficacius procurare. Quare,nec suis prouentibus,et si de mensa pontificis uiueret, foret quouis iure priuadus,Sed detractis,quae suis, illa in eccria essent suppeditanda ministris, & quae cotingeret deputari reparationi materialis tepti,& demu,quae exponenda marent in eleemosinas pauperu, quae forte non sunt minima pars p sertim si redditus sint ex Decimis ut quae in noua lege non sunt pceptae sotu ut substenteni ministri, queadmodum in lege Moisi ted ut & reficiant pauperes,sicut&Doctores aiaduertunt non dubitoql reliquu fuerit, Epm posse, pcipere,& in licitos usias exponere,& psertim cum sua culpa non absit,& non leuiter ut dictu e,sicut & pi suae eccris,de opportunis, no obmiserit Puidep. In Posteriori casu , accuratius obseruandums, cum eps efficitur Cardinalis, communi lege, non remanet ecclesiae illius epi, scopus , sed commendetiarius, propter quod,nec amplius ylligatur illi uinculo episcopali, aut spiritualis matrimonij sed adiministratoris. Quare non ex inductis saperius fundamentis sed ex natura & ui, istius alterius uinculi , si non fallor, resoluenda qo est. Nec de administratoribus in praesenti loquemur,qui sunt ueluti depositarij, quemadmodum temporibus factum est retroactis, quando ecclesiae commendabantur ad tempus, nec de fructibus benefici j commendati licitum erat cui commendabantur disponere, Sed de administratoribus loquemur,ut dicunt bene ficiatis sicut accidit temporibus nostris. quibus, & commendan tur perpetuo,& commendatario licitum est fructus percipere.&in usus*prios distribuere. Siquidem in illis difficile non est a. gnoscere , v astricti non erant assiduoesidere,& sorte satis erat

superintendere,& per sapientem oeconomiam commendatae ecclesiae proxime deseruire, Quandoquidem ecclesia tuc temporis commendata, non erat eccnae, ut uocant, titulari repugnas, &ambas,& forsita plures .absq; alia dispensatioe,retinere alias poterat, Ergo cum no possiet simul pluribus in locis cosistere, haud dubium, ut residendum suerat in i itulari, & sat erat, per proui-

458쪽

dum ministrum,quae commendata fuerat prouidere, At in istharduum fortasse uidetur, rem absoluere, uel ad conscientiae usq; siti fractionem definire. Dica ergo,quod mea pro tenuitate sito currit, non solu sine pretiudicio ueritatis,sed & sub censura , cu tu suis melioris iudicis. Considerandum est itaq; in eum Commendae, de quibus est sermo, institutae non sint iure diuino,sed ex plenitudine eccriaricae potestatis indubium esse debet,earu uinculum no aliunde l. qex eodem fonte, potissimu uina, & robur accipe,& per boc,maxima ex parte Pontificis libertati subesse. Siquidem cuipsius autoritate factu sit,ut non solii eccIesiae commedent, sed & comendari legitime possint. Lique tu, non modo ipsa commedatio, sed de

ipsius commendationis uis,m non paucis,ex illius uolutate depet dent, in quibus,& eatenus stringit,quatenus Pontifex iudicauearit. Et licet hactenus iudicatu sit, cominendas perpetuas, habendas loco beneficij titularis,& per hoc,&commendataru ad Oia perinde ac beneficiatus teneri,no tame iudicatu est 'teneat Y-no.& modo cu eo cum ille in multis astrictus sit, iure diuino, in quibus hic iure astrictus est solius eccLς. Et ut de residentia loquar,Plane quidem,non dubito rehcienda esse, in Pontificis uoluntatem,de qua pro arbitrio, p6r mea opinione di honere,&comendatarius, iuxta id, quod disposuerit, tuta pol conscientia obedire. Quare sicut diceret ut sex mesibus,exepli: gr resideret non ultra sex me ses exui comendationis Pille residere tenetur. Sicut diceret ut resideret duobus ,& illis eadem rone,residere sufficeret, Ergo & sicut diceret,satis fore si per Vicariu probu, uel fidelem,& prudentem ministrum eo loci persisteret,ac proximEsuperintenderet,dubium non esset si non fallor u, satisfaceret. Horum aut sundamentu est,quia licet Comendatarius,eccris

comendatae teneat prospicere,maxime, cu cura exagit alaru , α

potissimum si in dignitatem sit epalem assumpta calias ecclla noforet comedata, sed potius expilatio ni .aut dilapidationi exposit nec ino teneat prospicere,sed no secus ac proprius illius minister, non segniter superintendere Siquidem exigit ius naturae, cum sit d e rone iustitiae,ut qui bonis potitur ecclesiae, & psertim q sunt assignata ministris, seruire teneatur eccriae, Nec mo exigitius naturae, sed&ius si non fallor ordinationis Dei. Cu. n.sit costitutu abeo,ut qui seruit altari,uiuat exaltari .hoc est ut Apti

interpretari uidetur9 ut certum illi debeat stipendium, no secus

459쪽

ae illi, quJ seruit militiae,quo plane,ut ministru decet, uiuere possit, palam quod qui illi non seruit,seruitutis stipendium, non legiptime sumit,& ob id . haud dubium, quod contra Dei ordina.

tionem facit Licet, inquam, Commendatarius commendatae ecclesiae teneatur prospicere,non tamen in illa, tenetur simplici ter residere,iam etsi teneri potest in peculiari casu, in quo & so te teneretur ad tempus, ut si alias funditus euerteretur fides,uel indubie praecipitarentur animae,Sed in casti modo no loquimur, ab lolute,& ut dicunt,communi lege.

Non tenetur inquam residere simpliciter , quippe quod nec exigit ius naturae,nec si non fallor)ordinatio Dei. Non quidem

ius naturae,quoniam illi sat est.si eousque creditae prouideatur ecclesiae ut rite quidem,tum seruari,tum promoueri possit. Et si ad episcopum Cardinalem factum sermonem restringimus, forte quod non minus legidat fieret naturali, si in profectum ecclesiae uniuersalis,resideret Romet, cum suggerat non modo parti pri ferendum totum, sed & cum opus est, partem exponendam pro eo. Verum quia non semper sit,ut Cardinalis adeo oportunus sit saluti totius ecclesiae,ut eam ob rationem,possit sibi peculiariter creditae,penitus obli uisci,ideo opus modo non est illo confungere,sed sufficit Cardinalem per superinledentiam ac sollicitam prouisionem,naturae legibus satisfacere,cum nec aliud communi cursit,ut iam dictum est, uideantur requirere. Non exigit ius di linum,praesertim i quouis ministro, tametsi exigat a Pastore, ac sponso, sicut ex praecedentibus manifestum est. Ergo cum episcopus Cardinalis factus,suae ecclesiae,amplius non sit pastor, uel Φonsus, sed ad ministrator tantum & Commendatarius, de quodi diuinum ius,nihil in particulari constituit,sed solum in iure ministris commune comprihendit,haud dubium quod diuina lege, ad residendum simpliciter,non obligatur. Quare cum neutro ex iure ad residendum simpliciter,Commendatarius sit altrictus palam quod tute in summi Pontificis uoluntatem reiicitur,quo modo residere debeat. Vnde & c meo iudicio o non aliam ob rationem factum est,ut episcopales ecclesiae, in titulum non iretinean

tur a Cardinalibus, sed in commendatioe deposits sint apud eos, ut non perseuerantes pastores,uel sponsi, non subsint oneri resi dentis sed dispositioni potestatis Papae,&sic olscio cardinata tus, libere fungi,quod est,summo Pastori frequenter assistere, &in grauioribus ecclesiae uniuersalis negocios, perinde ac Consi LLL E liar ij,

460쪽

liarii , imo & praecipua eius membra semper adesse possnt. ξAn autem hoc pacto, ecclesias , & maxime si curati sint, trada

commendi ,illasq; ob id pastoribus , proprijsq: sponsis destitui,

conducat ecclesiae I ei,praesentis no est instituti,sed ad opus per ditinet reformationis, emadmodu nec oneris est imus tracta, tus,qua ratione , eodem prorsus stipendio potiri ualeat Commendatarius,quo rite potitur siponsus & pastor, qui sius adhaerescit ecclesiae.Cuperem tamen,sicut & cupiunt multi,ut aliter prouideretur Cardinalibus,quod & forsan non esset disticile.Sed nicProuidentiae et Pietati relinquenda sunt summi Pontificis, cui peculiariter oues christi sunt creditae , & summa cum. plenitudinς, claues caelestis regni commissae. 'erum illud praeterire non debeo. Quid nam de Cardinalibus sentiendum sit qui suarum sunt ecclesiarum episcopi, pastores do sponsi,ut Ostiensis,Pormensis,& similes qui ecclesias habent in ritulum, ac illis pr sident,ut ordinarii. Vtergo & hoc breuibus ex plicetur,maxime ponderanda sunt duo. Alterum est , Q, illorum ccclesiae non longe absunt a Roma,imo& censentur suburbia, ac ueluti eius uici, Propter quod, s si quae parum distant, ut dicunt, non censentur distare palam quod si Romae resederint, in suis censentur ri sidere ecclesijs, Et praesertim, si quae illis accidunt soliciti sint agnoscere, ac oportuno prospicere, imo & illas ali

quando uisitare,& cum grauioribus non urgentur negochs, uel ad breue tempus consistere. Reliquum est,quod cum arudem ec

cles', non sint tantae pristantiae,imo nec tantae frequentiae,& hae potissimum tempestate,in qua sunt ex magna parie destructae,ut suis meritis,nactae sint cathedram episcopalem, sed satis superq; illis prospectum esse uideretur, si inferioribus forent alligatae pastoribus, haud dubium,quod istud dignitatis,non aliunde sunt assequute, quam in gratiam Vrbis, & commodum Romani pontificis,ut eo pacto & illi non desint proximi sustra ganei, quando nec de senesonge inferioribus patriarchis, imo nec quibus uolueris archiepiscopis .ina de re & factum est, ut & fulgeant splendore Cardinatatus,sicut & praestantiam decet Romanet ecclesiae. Ergo si licet multis ex episcopis qui longe absunt ab Urbe, qui & suis ecclesijs in illarum frugem di gratiam potissimum assignati sunt, cum commodo esse possunt ecclesiae uniuersali, sitne iniuria, non modo diuinae legis, sed ecclesiarum suarum, ab illis

abesse & iuxta Pontificis summi praescriptuin, etiam ad tempus

SEARCH

MENU NAVIGATION