Anselmi Cantuariensis archiepiscopi libri duo Cur Deus homo recensuit et ...

발행: 연대 미상

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

cL DEUS HOMO. I. XVIII. 37perisset, homines tamen in caelesti civitate suum locum habuissent. Sequitus itaque, quia cim angelis antequam

quidam illorum caderent, non erat ille perfectus numerus; alioquin necesse erat, ut aut homines aut angeli aliqui caderent, quoniam extra numerum perfectum ibi nullus manere poterat Bos. Nonnihil effecisti. Ins. Est et alia ratio, ut mihi videtur quae non parum suffragatur illi sententiae, quae angelos non esse factos in perfecto numero

existimat Bos. Die illam. Ins. Si angeli in illo perfecto numero facti sunt et nullatenus facti sunt homines nisi pro restauratione perditorum angelorum, palam est, quia nisi angeli ab illa beatitudine cecidissent, homines ad illam non ascenderent. Bos Hoc constat. Ins Si quis ergo dixerit, quia tantum laetabuntur electi homines de angelorum perditione, quantum gaudebunt de sua assumptione, quoniam absque dubio haec non esset nisi illa fuisset: quomodo poterunt ab hac perversa gratulatione defendi 8aut quomodo dicemus angelos qui ceciderunt, in hominibus Irestauratos . si illi sine hoc vicio permansuri erant, sit non cecidissent, id est, sine gratulatione de casu aliorum; listi vero sine illo esse non poterunt Immo qualiter cum hoc vicio beati esse debebunt Deinde qua audacia di-

demus, deum non velle, aut non posse hanc restaurationem

in hoc vici facere Bos. Nonne similiter est in gentibus quae ad fidem vocatae sunt, quia illam Iudaei repule- 'nt Ans. on; nam si Iudaei omnes credidissent, gentes Amen Vocarentur quia in omni gente, qui timet deum operatur iusticiam, acceptus est illi Sed quoniamidae apostolos contempserunt, ea tunc fuit occasio, rat Acta post 10, 35.

52쪽

ad gentes illi converterentur Bos. Nullo modo video, quid contra haec dicere possim Ins. Unde tibi videtur accidere in gnlis illa laeticia de alieno casu Bos. Unde,

nisi quia certus erit unusquisque, quoniam ubi erit nullatenus esset, nisi alius inde cecidisset Ana. Si ergo nullns hanc certitudinem haberet, non esset unde ullus de alieno dampno gauderet. Bos. Ita videtur Ana. utasne issorum aliquem habiturum hanc certitudinem, si multo plures erunt quam qui ceciderunt Bos. equaquam possum opinari, quod eam habeat aut habere debeat. Quomodo namque quis poterit scire, utrum pro restaurando quod inminutum erat, aut pro conplendo quod nondum perfectum erat, de illo numero constituendae civitatis sit factus sed omnes certi erunt, se factos esse ad perficiendam illam civitatem. Ana. Ergo si plures erunt quam reprobi angeli, nullus poterit aut debebit scire, se non esse ibi assumptum nisi pro alieno casu Bos. Verum est Ana. Non igitur habebit aliquis, cur gaudere debeat de alterius perditione Bos. Ita sequitur. Ins. Cum itaque videamus, quia si plures erunt homines electi quam sint reprobi angeli, illa non sequatur inconvenientia, quam sequi necesse est, si plures non erunt; et cum inpossibile sit ullum in illa civitate futurum inconveniens, videtur necesse esse, ut angeli non sint facti in illo perfecto numero, et plures futuri sint beati homines quam sint miseri angeli Bos. Non video, qua ratione hoc negari queat Ans. Aliam adhuc eiusdem sententiae posse dici puto rationem Bo8. Hanc quoque proferre debes. Ans. Credimus hanc mundi molem corpoream in melius renovandam nec hoc futurum esse, donee qui m. FKLΝ.

53쪽

CUR DEUS HOMO. I. VIII. 39

inpleatur numerus electorum hominum et illa beata perficiatur civitas, nec post eius perfectionem differendum. Unde colligi potest deum ad inicio proposuisse, ut utrumque simul perficeret quatinus et minor quae deum non entiret, natura ante diatorem quae deo frui deberet, nequa quam perficeretur, et in maioris perfectione mutata in melius suo quodam modo quasi congratularetur immo 0mnis creatura de tam gloriosa et tam admirabili sui consummatione ipsi creatori et sibi invicem' quaeque suo modo aeterne congaudendo iocundaretur, quatinus quod voluntas in rationabili natura sponte facit, hoc etiam insensibilis creatura per dei dispositionem naturaliter X- hiberet. Solemus namque in maiorum nostrorum exaltationec0ngaudere, ut cum in nataliciis sanctorum festiva exultatione iocundamur de gloria illorum laetantes. Quam sententiam illud adiuvare videtur, quia si Adam non peccasset, differret tamen deus illam civitatem perficere, donec conpleto ex hominibus quem expectabat numero, ipsi quoque homines in corporum, ut ita dicam, inmortalem inmortalitatem transmutarentur. Habebant enim in paradiso quandam inmortalitatem id est potestatem non moriendi, sed non erat inmortalis haec potestas, quia poterat mori, ut scilicet ipsi non possent non mori. Quod si ita est, ut videlicet rationalem illam et beatam civitatem et hanc mundanam insensibilemque naturam deus ab inici prop08uerit siώul perficere, videtur quia aut illa civitas non erat conpleta in numero angelorum ante malorum ruinam, sed expectabat deus, ut eam de hominibus conpleret, quando

corpoream mundi naturam in melius mutaret aut si per- ΦΚLΝΡ: sibi et invicem. - GHIMΝΡ: rationali. 3ΚL: habebat.

54쪽

fecta erat in numero, non erat periecta in confirmatione, et differenda erat eius confirmatio, etiamsi nullus in ea Peccasset, usque ad eandem mundi quam expectamus renovationem aut si non diutin illa confirmatio differenda erat, acceleranda erat mundana renovatio, ut cum eadem confirmatione fieret. Sed quod mundum noviter factum statim deus renovare et eas res quae post renovationem illam non erunt, in ipso inicio, ante quam appareret cur factae essent, destruere instituerit, omni caret ratione. Sequitur igitur, quia angeli non ita fuerunt in numero perfecto, ut eorum confirmatio non dies differretur, propterea quia mundi novi renovationem mox oporteret fieri: quod non convenit. Quod autem eandem confirmationem usque ad mundi futuram renovationem differre deus voluerit, inconveniens videtur, praesertim cum illam in aliquibus tam cito perfecerit, et cum intellegi possit, quia inprimis hominibus, quando peccaverunt illam fecisset, si non peccassent, sicut fecit in perseverantibus angelis. Quamvis enim nondum proveherentur ad illam aequalitatem angelorum, ad quam perventuri erant homines, cum perfectus esset numerus de illis assumendus; in illa tamen iusticia in qua erant, videtur, quia a vicissent ut temptati

non peccarent ita confirmarentur eum omni propagine sua ut ultra peccare non possent quemadmodum quia victi

peccaverunt, si infirmati sunt, ut quantum in ipsis est, Sine P eat esse non possint Quis enim audeat dicere plus valere iniustieiam ad alligandum in servitute hominem in prima suasione sibi onsentientem quam alaret iusticia ad eonfirmandum eum in libertate . sibi in eadem prima

55쪽

CUR DEUS HOMO. I. VIII. Itemptatione adhaerentem 2 am quemadmodum, quoniam humana natura tota erat in primis parentibus, tota in illis victa est ut peccaret, excepto illo solo homine, quem deu&sicut sine semine viri de virgine facere, sic scivit a peccat Adae secernere, ita in eisdem tota vicisset, si non peccassent. Restat ergo, ut non conpleta in ill primo angelorum numero superna civitas, sed de hominibus conplenda fuisse dicatur. Quae si rata sunt, plures erunt

electi homines quam sint angeli reprobi. Bos Rationabilia mihi valde videntur quae dicis, sed quid dicemus, quia legitur de deo constituit terminos populorum tuaeta numerum Iliorum Israhel' ' Quod quidam, quia pro Iliorum Israhel invenitur angelorum dei , sic exponunt, ut

secundum numerum bonorum angelorum assumendus intellegatur numerus electorum hominum. Ins. Hoc non repugnat praedictae sententiae, si certum non est, quod totidem angeli cecidissent quot remanserunt. am si plures sunt electi angeli quam reprobi, et necesse est ut reprobos electi homines restaurent, et potest fieri ut beatorum numero coaequentur, et sic plures erunt homines iusti quam angeli iniusti. Sed memento , quo pacto incepi respondere quaestioni tuae, videlicet ut si quid dixero, quod maior non confirmet auctoritas, quamvis illud ratione probare videar, non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim ita mihi videtur, donec mihi deus melius aliquo modo revelet. Certus enim sum si quid dico quod sacrae seripturae

arb. quaest. III. c. 6: Sicut deus in principio per miraculum fecit frumentum et alia de terra nascentia ad alimentum hominum sine cultore et seminibus, ita sine humana doctrina mirabiliter

56쪽

absque dubio contradicat, quia falsum est; nec illud tenero volo, si cognovero. Sed si in illis rebus, de quibus diversa Bentiri possunt sine periculo, sicuti est istud unde nunc agimus. Si enim nescimus, utrum plures homines eligendi sint quam sint angeli perditi, an non, et alterum horum magis aestimamus quam alterum, nullum puto esse animae periculum si, inquam, in huiusmodi rebus si exponimus divina dicta, ut diversis sententiis favere videantur, nee alicubi invenitur, ubi quid indubitanter tenendum sit determinent , non arbitror reprehendi debere. Illud autem quod dixisti: constituit terminos populorum, seu gentium, tuaeta numerum angelorum dei, quod in alia translatione legitur iuret numerum fliorum Israhel, quoniam ambae translationes aut idem significant, aut diversa sine repugnantia, ita intellegendum est, ut et per angelos dei et per filios Israhel significentur angeli boni tantummodo, aut soli homines electi, aut simul angeli et electi homines, tota scilicet illa civitas superna aut per angelos de sancti angeli tantum et per filios Israhel soli iusti homines, aut soli angeli per filios Israhel et iusti homines per angelos dei. Si boni angeli tantum designantur per utrumque idem est quod si solum per angelos dei si vero tota caelestis civitas. hic est sensus, quia tam diu assumentur populi,

fecit corda prophetarum nec non et evangelistarum foecunda 8alutaribus seminibus, unde accipimus quicquid salubriter in agricultura dei ad alimentum animarum seminamus, sicut non nisi dei l rimis terrae seminibus habemus, quod ad nutrimentum CDry0ruit propagamus: siquidem nihil utiliter ad salutem spiri-

57쪽

CUR DEUS HOMO. I. VIII. 43 id est multitudinos electorum hominum, aut tam diu erunt in hoc saeculo populi, donec de hominibus praedestinatus numerus illius civitatis nondum perfectus conpleatur. Sed non Vide nunc, quomodo soli angeli, aut soli homines , aut simul et angeli et homines sancti per filios Israhel intellegantur; sanctos autem homines filio Israhel, sicut filios Abrahae vocari, non est alienum. Qui angeli quoque dei per hoc recte possunt vocari, quia vitam angelicam imitantur atque similitudo et aequalitas illis angelorum promittitur in caelo, et quia omnes iuste viventes angeli sunt dei unde ipsi confessores atque martyres dicuntur, qui enim confitetur et testatur veritatem, dei nuncius, id est angelus eius est. Et si malus homo dicitur diabolus, sicut de Iuda dicit dominus propter similitudinem maliciae cur non et bonus homo dicetur angelus propter imitationem iusticiae 2 Quare possumus, ut puto, dicere, deum t0nstituisse terminos populorum uaeta numerum electorumh0minum, quia tamdiu erunt populi et erit hominum in hoc

mundo procreatio, donec numerus eorundem electorum e0npleatur; et eo conpleto cessabit esse hominum generatio,

quae fit in hac vita. At si per angelos dei intellegimus Sanctos angelos tantum et per filios Israhel solummodo iustos homines, duobus modis intellegi potest quia constituit deus terminos popidorum uaeta numerum angelorum dei aut quia tantus populus, id est tot homines assumentur si, quot sunt sancti angeli dei aut quia tamdiu erunt p0puli, donec numerus angelorum dei conpleatur ex hominibus. AEt uno solo modo exponi posse video: constituit Verba aut soli homines recepi ex ΚΝ; ab aliis libris

58쪽

terminos populorum it ta numerum Iliorum Israhel, id est, quia, sicut supra dictum est, tamdiu erunt populi

in hoc saeculo, donec numerus hominum sanctorum assumatur; et colligetur ex utraque translatione, quia tot assumuntur homines, quot remanserunt angeli. Unde tamen non sequitur, quamvis perditi angeli ex hominibus restaurandi sint, tot angelos cecidisse quot perseveraverunt. Quod tamen si dicitur, inveniendum erit, quomodo ratae non sint supra positae rationes, quae videntur ostendere non fuisse in angelis, prius quam illorum quidam caderent, illum perfectum numerum quem supra dixi, et plures homines electos futuros quam sint angeli mali. Bos. Non me paenitet quia coegi te, ut de angelis haec diceres, nam non frustra factum est. Nunc redi ad id unde digressi

sumus.

XIX. Ans. Constat deum proposuisse, ut de homi nibus angelos qui ceciderant restauraret. Bos Certum est. Ins. Tales ergo oportet esse homines in illa civitate superna qui pro angelis in illam assumentur, quales ibi futuri erant illi, pro quibus ibidem erunt, id est quales nunc sunt boni angeli alioquin non erunt restaurati qui ceciderunt, et sequetur, quia deus aut non poterit perficere bonum quod incepit, aut paenitebit eum tantum bonum incepisse quae duo absurda sunt Bos. Vere oportet ut aequales sint homines bonis angelis. Ins Boni angeli nunquamne peccaverunt Bos. on. Ins. Potesne cogitare, quod homo qui aliquando peccavit nec unquam deo pro peccato satisfecit sed tantum inpunitus dimittitur,

59쪽

CUR DEUS HOMO. I. ix. 45 aequalis sit angelo qui nunquam peccavit Bos. Verba

ista cogitare et dicere possum, sed sensum eorum ita c0gitare nequeo, sicut falsitatem non possum intellegere veritatem esse Ana. Non ergo decet deum, hominem peccantem sine satisfactione ad restaurationem angelorum assumere perditorum, quoniam Veritas non patitur eum

levari ad aequalitatem beatorum Bos. Sic ostendit ratio. Ans. Considera etiam in solo homine, sine hoc quia debet angelis aequari , utrum eum taliter deus ad beatitudinem ullam, Vel talem qualem habebat antequam peccaret, debeat provehere Bos. Dic tu quod cogitas, et ego considerabo prout potero. Ans. onamus divitem aliquem in manu tenere margaritam preciosam, quam nulla unquam pollutio tetigit et quam nullus possit alius amovere de manu eiussis ipso permittente, et eam disponat recondere tu he-8aurum suum, ubi sunt carissima et preciosissima quae possidet Bos. Cogito hoc velut ante nos sit' Ana. Quid, Si ipse permittat eandem margaritam ab aliquo invido

excuti de manu sua in caenum, cum prohibere possit, acy0stea eam de caeno sumens pollutam et non lotam in aliquem suum mundum et carum locum, deinceps illam sic servaturus, recondat: putabisne illum sapientem Bos. Quomodo hoc posgum nam nonne melius esset satis, ut margaritam suam mundam teneret et servaret quam pollutam Ans. Nonne similiter faceret deus, qui hominem angelis sociandum sine peccato quasi in manu sua tenebat in paradiso et permisit, ut accensus invidia diabolus eum in lutum peceat quamvis consentientem deiceret Si enim prohibere vellet diabolum, n0n posset temptare hominem. Nonne, inquam, similiter faceret, si hominem peccati sorde

60쪽

maculatum sine omni lavatione, id est absque omni satisfactione, talem semper mansurum saltem in paradisum, de quo eiectus fuerat, reduceret Bos. Similitudinem, si deua hoc faceret, negare non audeo et idcirco eum hoc facere posse non annuo Videretur enim aut quod proposuerat peragere non potuisse, aut boni propositi eum paenituisse: quae in deum cadere nequeunt. Ins. ehe igitur certissime, quia sine satisfactione, id est sine debiti solutions Spontanea, nec deus potest peccatum inpunitum dimittere, nec peccator ad beatitudinem vel talem, qualem habebat antequam peccaret, pervenire non enim hoc modo repararetur homo vel talis, qualis fuerat ante peccatum. Bos. Rationibus tuis omnino contradicere non possum; sed quid

est, quod dicimus deo dimitte nobis debita nostra ; et

omnis gens orat deum quem credit, ut dimittat sibi peccata Si enim solvimus quod debemus, cur oramus, ut dimittat 3 Numquid deus iniustus est, ut iterum exigat quod solutum est Si autem non solvimus, cur frustra oramus, ut faciat quod, quia non convenit, facere non potest y

Ana. Qui non solvit, frustra dicit dimitte; qui autem solvit, supplicat, quoniam hoc ipsum pertinet ad solutionem ut supplicet; nam deus nulli quicquam debet, sed omnis creatura illi debet; et ideo non expedit homini, ut agat

cum eo, quemadmodum par cum pari. Sed de hoc non opus est nunc tibi respondere; cum enim cognosces, cur Christus mortuus est, forsitan per te videbis quod quaeris. Bos. Suffcit ergo nunc mihi, quod de hac quaestione respondes. Quod autem nullus homo ad beatitudinem pervenire queat cum peccato aut solvi a peccato nia solvat

SEARCH

MENU NAVIGATION