Anselmi Cantuariensis archiepiscopi libri duo Cur Deus homo recensuit et ...

발행: 연대 미상

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

CUR DEUS HOMO. I. I. XII. 27 Hunc honorem debitum qui deo non reddit, aufert deo quod suum est, et deum exhonorat; et hoc est peccare. Quamdiu auteni non solvit quod rapuit, manet in culpa; nec suffcit solummodo reddere quod ablatum est, sed rocontumelia illata plus debet reddere, quam abstulit. Sicut enim qui laedit salutem alterius, non suffcit si salutem restituit, nisi pro illata doloris iniuria recompenset aliquid ita qui honorem alicuius violat, non suffcit honorem reddere si non secundum exhonorationis factam molestiam aliquid quod placeo illi quem exhon0ravit, restituit . Hoc quoque attendendum, quia cum aliquis quod iniuste abstulit solvit, hoc debet dare quod ab illo non posset exigi, si alienum non rapuisset sic ergo debet omnis qui peccat honorem quem rapuit deo, solvere; et haec est satisfactio quam omnis peccator deo debet facere Bos. In his omnibus, quoniam rationem sequi proposuimus, quamvis aliquantulum me terreas, nillil habeo quod possim dicere

contra.

XII. Ans. Redeamus et videamus, utrum ola misericordia sine omni solutione ablati sibi hon0ris, deceat deum peccatum dimittere Bos. Non ideo cur non deceat. Ins. Sic dimittere peccatum non est aliud quam non punire; et quoniam recte ordinare peccatum sine satisfactione non est nisi punire, si non punitur, inordinatum

dimittitur Bos Rationabile est quod dicis. Ans Deum vero non decet aliquid inordinatum in suo regu dimittere. Bos. Si aliud volo dicere, timeo peccare Ana. Non ergo decet deum peccatum sic inpunitum dimittere. Bos. Ita

AE a r. m. placeat. - restituit ΚLMNO; Q.: restituat. - peccatum KL ΝΡ volgo peccata. - non ergo LMΝΟΡ; vulgo igitur NON.

42쪽

sequitur una. st et aliud quod sequitur, si peccatum sic inpunitum dimittitur, quia similiter erit apud deum

peccanti et non peccanti quod de non convenit Bos. Non possum negare. Ans. Vide et hoc. Iusticiam hominum nemo nescit esso sub lege, ut secundum eius quantitatem mensura retributionis a deo recompensetur Bos. Ita credimus Ana. Si autem peccatum nec solvitur nec punitur,

nulli legi subiacet. Bos. Non possum aliter intellegere. Ana. Liberior igitur est iniusticia, si sola misericordia dimittitur, quam iusticia quod valde inconveniens Videtur. Ad hoc etiam extenditur haec inconvenientia, ut iniusticiam deo similem faciat; quia sicut deus nullius legi subiacet,

ita et iniusticia Boa. Nequeo resistere rationi tuae; sed cum deus nobis praecipiat omnino dimittere peccantibus in nos, Videtur repugnare, ut hoc nobis praecipiat quod ipsum facere non decet Ana. Nulla in hoc est repugnantia, quia deus hoc nobis praecipit, ut non praesumamus quod solius dei est. Ad nullum enim pertinet vindictam facere, niSi ad illum, qui dominus est omnium; nam cum terrenae O- testates hoc recte faciunt, ipse facit', a quo ad hoc ipsum sunt ordinatae Bos Removisti repugnantiam, quam putabam inesse; sed est aliud, ad quod tuum volo habere responsum. Nam cum deus sic sit liber, ut nulli legi, nullius subiaceat iudicio, et ita sit benignus, ut nihil benignius cogitari queat, et nihil sit rectum aut decens nisi quod ipse vult mirum videtur, si dicimus quia nullatenus vult aut non ei licet suam iniuriam dimittere, a quo etiam de his quas aliis facimus, solemus indulgentiam petere. Ans. Verum est quod dicis de libertate et voluntate et

43쪽

CUR DEUS HOMO. I. 11. 29

benignitate illius; sed sic eas debemus rationabiliter intellegere, ut dignitati illius non videamur repΠgnare. Libertas enim non est nisi ad hoc, quod expedit aut quod decet, nec benignitas dicenda est, quae aliquid deo indecens operatur. Quod autem dicitur, quia qu0d vult iustum est, et quod non vult non est iustum', non ita intellegendum est, ut si deus velit quodlibet inconveniens, iustum

sit, quia ipse vult. Non enim sequitur, si deus vult mentiri, iustum esse mentiri, sed potius deum illim non esse. Nam nequaquam potest velle mentiri voluntas, nisi in qua corrupta est veritas, immo quae deserendo veritatem corrupta est. Cum ergo dicitur: si deus vult mentiri non est aliud, quam si deus est talis natura, quae velit mentiri et idcirco non sequitur, iustum esse mendacium, nisi

ita intellegatur, sicut cum de duobus inpossibilibus dicimus: si hoc est, illud est quia nec hoc nec illud est ut si quis dicat: si aqua est sicca, et ignis est humidus; neutrum enim verum est. Itaque de illis tantum verum est dicere: si deus hoc vult, iustum est, quia deum velle non est inconveniens. Si enim deus vult ut pluat, iustum est ut pluat et si nil ut homo aliquis occidatur, iustum est ut occidatur. Quapropter si non decet deum aliquid iniuste aut inordinate facere, non pertinet ad eius libertatem aut benignitatem aut voluntatem, peccantem, qui non solvit deo quod abstulit, inpunitum dimittere Bos. 0mnia mihi aufers, quae putabam tibi obici posse. An s. Vide adhuc, cur deum hoc facere non deceat Bos Libenter ausculto quidquid dicis.

Cfr. Proalogium m. 11: -Id solum iustum est quod is, et non iustum quod non vis φ. - KLΝO quia Vulgo quae.

44쪽

XIII. Ins. Nihil minus tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura creatori debitum honorem auferat et non solvat quod aufert. Bos. Hoc nihil clarius Ans. ihil autem iniustius toleratur, quam quo nihil minus est tolerandum Bos. Neque hoc est obscurum Ans. ut ergo, quia non dices deum debere tolerare, quo nihil toleratur iniustius, ut creatura non reddat de quod aufert Bos. Immo penitus negandum esse video. Ans. Item si deo nihil maius aut melius, nihil iustius, quam honorem illius servare in rerum dispositione summa iusticia, quae non est aliud quam ipse deus. Bos. Hoc quoque nihil apertius. Ans. Nihil ergo servat deus iustius quam suae dignitatis honorem Bos. Concedere me oportet. Ans. Videtur tibi, quod eum integre servet, si sic auferri sibi permittit, ut nec solvatur nec ipse auferentem puniat Bos. Non audeo dicere. Ins. Necesse est ergo, ut aut ablatus honor sol-Vatur, aut 0ena sequatur; alioquin aut sibi ipsi deus iustus non erit, aut ad utrumque inpotens erit: quod nefas est vel cogitare Bos. Nihil rationabilius dici posse in-tεlleg0. XIV. Sed volo a te audire, si poena peccanti sit illi honor aut cuiusmodi honor sit. Si enim poena peccantis non est eius honor, cum peccator non solvit quod abstulit, sed punitur, sic perdit deus honorem suum, ut non recuperet quod his quae dicta sunt repugnare videtur. Ins Deum inpossibile est honorem suum perdere aut enim peccator sponte solvit quod debet, aut deus ab invito accipit. Nam aut homo debitam subiectionem deo sive non

servare . Vulgo: suam quae . . Servas, sed quae abest a edd.

45쪽

CUR DEUS HOMO. . av. XV. 31 peccando, sive quod peccat solvendo voluntate spontanea exhibet, aut deus eum invitum sibi torquendo subicit et sic se dominum eius esse ostendit, quod ipse homo voluntate fateri recusat. In quo considerandum, quia sicut homo p cando rapit quod dei est, ita deus puniendo aufert quod hominis est. Quippe non solum id suum alicuius esse dicitur quod iam possidet, sed quod in eius potestate est ut habeat. Quoniam ergo homo ita factus est, ut beatitudinem habere posset, si non peccaret cum propter peccatum beatitudine et omni bono privatur, de suo quamvis invitus solvit quod rapuit; quia, licet deus hoc ad usum sui commodi non transferat quod aufert, sicut homo pecuniam quam alii aufert, in suam convertit utilitatem hoc tamen quod aufert, utitur ad suum honorem per hoc quia Rufert. Auferendo enim peccatorem et quae illius sunt sibi

subiecta esse probat.

XV. Bos. lacet quod dicis; sed est et aliud, ad

quod tuam responsionem postulo. Nam si deus ita sicut probas, suum debet honorem servare cur vel ad modicum

patitur illum violariss Quod enim aliquo modo laedi sinitur, non integre ne perfecte custoditur. Ins Dei honori nequit aliquid, quantum ad illum pertinet, addi vel minui Idem namque ipse sibi est honor incorruptibilis et nullo

modo mutabilis verum quando unaquaeque creatura suum

et quasi sibi praeceptum ordinem sive nainraliter sive rationabiliter servat, de obedire et eum honorare dicitur, et hoc maxime rationalis natura, cui datum est intellegere quid debeat. Quae cum vult quod debet, deum honorat; non quia illi aliquid confert, sed quia sponte se eius voluntati et dispositioni subdit et in rerum universitate ordinem suum et eiusdem universitatis pulchritudinem, quan

46쪽

tum in ipsa est, servat. Cum vero non vult quod debet, deum, quantum ad illam pertinet, inhonorat, quoniam non se sponte subdit illius dispositioni et universitatis Ordinem et pulchritudinem, quantum in se est, perturbat, licet potestatem aut dignitatem dei nullatenus laedat aut decoloret. Si enim ea quae caeli ambitu continentur, vellent non esse sub caelo, aut elongari a caelo, nullatenus possent nisi sub caelo esse, nec fugere caelum nisi adpropinquando caelo. Nam et unde et quo et qua irent, sub caelo essent; et quanto magis a qualibet caeli parte elongarentur, tanto magis oppositae parti adpropinquarent. Ita quamvis homo vel malus angelus divinae voluntati et ordinationi subiacere nolit, non tamen eam fugere valet, quia si vult fugere de sub voluntate iubente, currit sub voluntatem punientem. Et si quaeris, qua transit, non nisi sub voluntate permittente; et hoc ipsum, quod perverse Vult aut agit, in universitatis praefatae ordinem et pulchritudinem summa sapientia convertit. Ipsa namque perversitatis spontanea satisfactio, vel a non satisfaciente poenae Xactio, excepto hoc, quia deus de malis multis modis bona facit, in eadem universitate suum tenent i locum et ordinis pulchritudinem. Quas si divina sapientia, ubi perversitas rectum ordinem perturbare nititur, non adderet, fieret in ipsa universitate quam deus debet ordinare, quaedam ex violata Ordinis pulchrituline deformitas et deus in sua dispositione videretur deficere. Quae duo quoniam sicut sunt inconvenientia, ita sunt inpossibilia, necesse est, ut omne peccatum satisfactio aut poena sequatur Bos Satisfecisti obiectioni meae. Ins. alam igitur est, quia deum, quan

47쪽

CUR DEUS HOMO. I. v. XVI. 33Sed, quantum in se est, hoc aliquis facere videtur, cum Voluntatem suam voluntati eius subicit, aut subtrahit. Bos. Nescio, quid contra queam dicere Ans Adhuc addam aliquid Bos. Tamdiu dic, donec me taedeat audire. XVI. Ins Deum constat proposuisse, ut de humana natura quam fecit sine peccato, numerum angelorum qui ceciderant restitueret'. Bos. Hoc credimus, sed Vellem aliquam huius rei rationem habere. Ans. Fallis me; non enim proposuimus tractare nisi de sola incarnatione dei, et tu mihi interseris alias quaestiones Bos. Ne irascaris,

hilarem enim datorem diligit deus ' nam nemo probat magis se hilariter dare quod promittit, quam qui plus dat

quam promittit dic ergo libenter quod quaero. Ans Rationalem naturam, quae dei contemplatione beata vel est vel futura est, in quodam rationabili et perfecto numero praescitam esse a deo, ita ut nec maiorem nec minorem illum esse deceat, non est dubitandum. ut enim nescit deus, in quo numero melius eam deceat constitui quod falsum est aut si scit, in eo illam constituet, quem ad hoc decentiorem intelleget. Quapropter aut angeli illi qui ceciderunt, acti erant ad hoc, ut essent intra illum numerum; aut quia intra illum numerum permanere non potuerunt, X necessitate ceciderunt: quod absurdum est opinari. Bos. Veritas est aperta quod dicis Ans. Quoniam ergo de illo

numero esse debuerunt, aut restaurandus est ex necessitate numerus eorum, aut in inperfecto remanebit numero ra- Ch. Iussi stini Enchir ad Laurentium c. 29. De civ. dei 22, 1. Oh Scoti Erigenae de divis. nat. l. 5. p. 576 q. d. Schlliter Monast. Guest. 1838. . - ΚΙ ΝΟΡ m. enim. . . Corinth. 9 7. - intra L ex corr. M Vulgo eaetra.

48쪽

tionalis natura, quae in numero perfecto praescita est: quod esse non potest. Bos. Restaurandi procul dubio sunt. Ans. Necesse est ergo, eos de humana natura, quoniam non est alia de qua possint restaurari.

XVII. Bos. Cur non aut ipsi, aut alii angeli pro

illis possunt restitui Ins. Cum videbis nostrae restaurationis difficultatem, intelleges eorum reconciliationis inpossibilitatem. Alii autem angeli pro illis restitui non possunt ideo, ut taceam quomodo hoc repugnare videatur primae creationis perfectioni, quia non debent, nisi tales esse possint, quales illi fuissent, si non peccassent, cum illi nulla visa vindicta peccati perseverassent; quod post illorum casum aliis qui pro illis restituerentur, esset inpossibile. Non enim pariter laudabiles sunt, si stant in veritate, et qui nullam novit peccati poenam, et qui eam semper aspicit aeternam. Nam nequaquam putandum est, bonoa

angelos esse confirmatos casu malorum, sed suo merito.

Sicut namque si boni cum malis peccassent, simul dampnati essent, ita iniusti si cum iustis stetissent, pariter confirmati essent. Quippe si aliqui eorum non nisi aliorum casu confirmandi erant, aut nullus unquam confirmaretur, aut necesse erat aliquem casurum, qui ad alios confirmandos puniretur: quae utraque absurda sunt. Illo itaque modo confirmati sunt illi qui steterunt, quo pariter confirmati esRent omnes si stetissent; quemadmodum ostendi sicut potui, ubi tractavi, cur deus diabolo perseverantiam non dedit . Bos. robasti malos angelos de humana natura restaurandos et patet ex hac ratione, quia non in minorix Ch. Dialog. e casu diaboli . . . M.

49쪽

CUR DEUS HOMO. I. XVII. XVm. 35 numero erunt homines electi quam sunt angeli reprobi. Sed utrum plures futuri sint, si potes, ostende.

XVIII. Ans. Si angeli, antequam quidam illorum

caderent, erant in illo perfecto de quo diximus numero, non sunt tomines facti nisi pro restauratione angelorum perditorum; et palam est, quia non erunt plures illis. Si autem ille numerus non erat in illis omnibus angelis, conplendum est de hominibus et quod periit, et quod prius deerat, et erunt electi homines plures reprobis angelis; et sic dicemus, quia non fuerunt homines facti tantum ad restaurandum numerum inminutum, sed etiam ad perficiendum nondum perfectum. Bos. Quid potius tenendum est, an angeli prius facti sint in numero perfecto, an non Ans. Quod mihi videtur dicam. Bos. Non possum a te plus exigere. Ans. Si homo factus est post casum malorum angelorum, sicut quidam intellegunt in Genesi, non video p0sse me per hoc probare alterum horum determinate. Potest enim, ut puto, esse, quod angeli prius fuerint innumero perfecto, et postea factus sit homo propter restaurandum inminutum eorum numerum; et potest esse, quodn0 fuerint in numero perfecto, quia differebat deus sicut adhuc differt, illum inplere numerum, facturus humanam

naturum suo tempore. Unde aut olummodo numerum nondum integrum perficeret, aut etiam si minueretur, restitueret. Si autem tota creatura simul saeta est, et dies illi in quibus Moyses istum mundum non simul esse factum videtur dicere, aliter sunt intellegendi, quam sicut videmus istos dies in quibus vivimus intellegere nequeo, qu0m0d0

facti sint angeli in illo integro h numero. Quippe si ita

al. perfecto.

50쪽

esset, videtur mihi, quia ex necessitate aut aliqui angeIi vel homines casuri erant, aut plures essent in illa caelesti civitate, quam illa perfecti numeri convenientia exigeret. Si ergo omnia simul facta sunt, sic videntur angeli et duo primi homines in numero perfectes fuisse, ut de hominibus, si nullus angelus caderet, quod deerat solum perficeretur, et si aliquis periret, hoc quoque quod caderet, restitueretur et hominis natura quae infirmior erat, quasi deum excusaret atque diabolum confunderet, si ille casum suum infirmitati suae inputaret, cum ipsa infirmior staret: ac si et eadem ipsa caderet, multo magis deum defenderet contra diabolum et contra se ipsam, cum ipsa facta valde infirmior et mortalis in electis de tanta infirmitate tanto altius ascenderet, quam unde diabolus cecidisset, quanto boni angeli quorum aequalitas ei debetur, profecerunt post ruinam malorum, quia perseveraverunt. Ex his rationibus potius mihi videtur, quia in angelis non fuit ille perfectus numerus, quo civitas illa superna perficeretur; quoniam si homo simul cum angelis factus non est, sic possibile est esse; et si simul facti sunt, quod magis putant multi, quoniam legitur: qui vivit in aeternum, creavit omnia simul , videtur necesse esse. Sed et si perfectio mundanae creaturae non tantum est intellegenda in numero individuorum, quantum in numero naturarum, necesse est humanam naturam aut ad conplementum eiusdem perfectionis esse factam, aut illi superabundare, quod de minimi vermiculi natura dicere non audemus. Quare pro se ipsa ibi facta est et non solum pro restaurandis individuis alterius naturae. inde palam est quia etiamsi angelus nullusi ABGΗIMO: imperfecto. - Ecclesiastic. 18, 1.

SEARCH

MENU NAVIGATION