Beati Lanfranci Cantuariensis Archiepiscopi, et Angliae Primatis, Ordinis S. Benedicti, Opera omnia quae reperiri potuerunt

발행: 1648년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

B. Lan franci Archiepiscopi Cantuar.

t L Mnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, & sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis, qui ignorant, & errant : quoniam de ipse circundatus est infirmitate : & propterea debet , quemadmodum pro populo , ita etiam dc pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam fumit sibi honorem , sed qui vocatur ii Deo , tamquam Aaron. Sic dc Christus non semetipsum clarificauit ut pontifex fieret sed qui locutus est

ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum & in alio loco dicit, 3. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem 4. Melchi sedech. Qui in diebus carnis suae, preces , s. supplicationesque ad eum, qui possit c. illum saluum facere a morte , cum clamore valido & lacrymis offerens , exauditus est pro sua reuerentia. 7. Et quidem cum esset filius Dei, 8. didicit ex iis, quae passus est, obedientiam: s. Io. 8c consummatus , factus est omnibus obtemperantibus sibi , causa salutis aeternae , appellatus a Deo Pontifex 11. iuxta ordinem Melchisedech. o. De quo nobis grandis ser-

COMMENTARIVS IN CAPUT V.

I. Α N p R. Omnis namque Pontifex Quasi diceret:Non est dissidendum quin per hunc Pontificem misericordiam δί gratiam consequamur ; quia alii etiam pontifices qui puri homines sunt ad haec impetranda , hominibus constituti

sunt

r. AMBROS. Omnis namque Pontifex) Ponit hic Apostolus quaedam communia Christo cum sacerdotibus; quaedam vero altiora i hoc commune est, pro omnibus constituitur, ut offerat pro peccatis. 3. Tu es Sacerdos) Sacerdos dicitur Christus . qui semel se obtulit immolandum ;sicut semel de Melchisedech in sancta le-oitur Scriptura.

dech panem de vinum jacrificare Deo constituit: quem ritum Dominus Iesius Christus obseruauit, & in Ecclesia sua obseruari praecepit. 3. AMBROS. Supplicationes ) Dicit preces eum id supplicationes fundere non timore, sed nostrae causa salutis. Vnde 8d in alio loco dicit sanguinem Christi melius clamasse pro nobis, quam sanguinem Abel; qui ad accusandum de terra fraternum scelus clamauit: Christi vero sanguis ad interpellandum pro nobis de terra clamat ad Patrem. 6. LANpR. Illum fatuum faceret a morte Non Ut moreret , sed ut resurgendus a

morte non teneretur.

7. Et quidem cum esset Exponit ipsam re

uerentiam. Magna enim religio fuit eum, ciui aedualis erat Patri duram in passione

8. AMBLos. Didicit ex his ) Obedientiam didicisse Filium Dei, hoc est voluntarie suscepisse. 9. Et consummatus en) Id est, persectus

di sussiciens ad salutem aeternam omnium credentium.

IO. I ANFR. Et consummatus est) Consummatus etsi aliis videtur seductor, illis tamen visus est consummatus, id est, perfectus qui obtemperauerunt sibi causa salutis aeternae. Potest de ita distingui, ut causa nominatiuus casus sit, hoc modo; dc consummatus, id est perfectus, vel ab hoc saeculo mortuus, factus est causia salutis arternae omnibus obtemperantibus sibi: per fidem enim passionis, dc resurrectionis illius saluantur credenteS. II. Iuxta ordinem y Iuxta ritum offerendi panem dc vinum, quod Melchisedech primus fecisse legitur; quae tamen in Christi carnem dc sanguinem conuertum

Iz. De quo grandis 4 Si, inquit, vellemus vobis exponere , cur Christus secunddin ordinem Melchisedech factus est Pontifex , grandis nobis sermo esset, necessa riis. dc interpretabilis, id est, habens multas expositiones mγsteriorum dc allego-

xiarum.

282쪽

Commentarius in Epist. ad Hebraeos. et Is

mo, & in interpretabilis addicendum : quoniam imbecilles 13. facti estis ad audiendum. Etenim cum deberetis magistri essie propter tempus: rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa 1 exordij sermonum Dei:& facti estis quibus 11. lacte opus sit, non solido cibo. Omnis enim, qui lactis est particeps, expers es h sermonis iustitiae e paruulus enim est. Per .fectorum autem est solidus cibus; corum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. 13. Facti estis ad audienκom in Id est , ad

intelligendum: sicut ad Corinthios: nemo audit. id es , intelligit. I . Exordij seruumum Dei ) Exordium sermonum Dei vocat Symbolum Christianae fidei, quod non solum non intelligebant, sest nec ipsam litteraturam qua

s 'proser- praefertur memoriter sciebant.

is. Laecte opus sit) Lac est breuis insinu tio & facilis obseruatio morum. Solidus cibus es h ratio ipsius fidei &perfecta institutio vitae. Probare intendit quia illis

opus est lacte : omnis enim expers sermo nis iustitiae, particeps est lactis. Haec probatio in libro conuersia. Vos autem estis expertes sermonis, id est, probatione propositionis primae, Vel a causa, vel agen re subiungit, ubi ait : paruulus enim eis Quod vero dicit: Perfectorum enim e olidus cibus: probatio est , quoniam non est

opus illis lito cibo.

CAPUT SEXTUM.

1 V propter intermittentes inchoationis Christi sermonem , Σ ad perlectiora referamur , non rursum iacientes 3. fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, & fidei ad Deum 4. baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum , ac resurrectionis mortuorum , D δί

COMMENTARIUS IN CAPUT VII.

I. A MBRos. s Ob apropter intermitten) Quia exercitatos sensus in lege Domini oportet vos habere , intermittamus inchoationis Christi sermonem.

Sermo inchoationis Christi est initium fidei: sicut enim qui in doctrina litterarum

adducitur, elementa oportet primum au

dire, sic Christianus primum omnium de de fide Catholica erudiri debet. Si autem

s. doceri. opus est de fide docere, necdum fundamentum habet. Si enim opus est iterum audire, quia credere eum oportet de resurrectione & futuro faeculo, necdum fundamentum habet. a. ad perfection m) Perfectum illum Vocamus, qui cum fide vitam habet rectam. Si aute unum corii deerit, perfectuS non f - perse- erit: si ambo, merito paruulus dicitur. R., 3. I ANFR. Fundam 'ntum Quicumque doctor infideles ad fidem conuertit: hic imprimis fundamentum mentibus iacit, dicens oportere eos peccatorum suorum poenitere, in Deum credere; in remissionem peccatorum bapti Zari; pro accipiendis sancti Spiritus donis in impositione manuum Episcopi consummari ; resurrectionis&iudici j diem praestolari. . AMBRos. Paptismatum ) Sicut una fides est, ita unum baptisima; sed pro varietate accipientium baptisimatum dixit.

Ne vero ullatenus quis secundum aestima- bapti aret post peccatum fieri posse baptisima,ad- iungit : Impos bile est eos qui semel illuminati per gratiam sanciti Spiritin gustaverunt etiam donum caeleste hoc est remissionem peccatorum se participes factisunt Spiritus sancti sin dis ributione donorum ) se

bonum Dei verbum gustaverunt haec est doctrina Euangelica ) se virtutes venturi saecuti cognouerunt id est, resurrectione de vitam beatam quae sanctis promittitur

Si in peccatis incidant terum renovari. Cuia

ius baptismatis virtus in cruce & sepultura Christi constat: proinde subiungit rursum crucifigentes sibi Filium Dei sicut enim semel Christus mortuus est carne in cruce; sic nos semel morimur in baptismate, non carne, sed peccato. F. LANFR . Et iudici, Quia quales de iudicio exibunt, tales sine fine manebunt,

283쪽

116 B. Lan anci Archiepsi opi Cantuar.

iudicii aeterni. Et hoc faciemus , siquidem permiserit Deus. Impossibila est enim , eos qui semel sunt illuminatI, gustaverunt etiam donum caeleste, & participes secti sunt Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum , c. Dei Verbum, virtutesque saeculi venturi, & prolapsi iunt , rurius renouari ad poenitentiam, rursum 7. crucifigentes sibimetipsis filium Dei, di ostentui habentes. S. Terra enim Lepe venientem super 1e bibens imbrem, s. & generans herbam opportunam illis a quibus colitur λ accipit benedictionem a Deo. io. Proferens autem spi nas ac tribulos, reproba est,& D. maledicto proxima: o. cuius consummatio in combustionem. Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora, & viciniora saluti: tametsi ita loquimur. Non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, & dilectionis quam ostendistis in nomine ipsitus, qui ministrastis sanctis, & mmitas ratis. Cupimus autem unumquemque Vest rum eandem ostentare follicitudinem, ad expletionem spei usque in finem: ut non segnes efficiamini, vetarum imitatores eorum , qui fide & patientia haereditabunt promistiones. Abrahae namque promittens Deus , quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem , iurauit per semetipsum , dicens . Nisi benedicens betanedicam te , & multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Homines enim per maiorem sui iurant: i 3. &Omnis controuersiae eorum finis , a confirmationem , est uramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consili j sui, interposuit iusiurandum: i . Vt per duas res 1mmobiles, quibus impossibile est mentiri Deum , fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositiam spem: quam is sicut

anchoram habemus animae tutam ac firmam, & incedentem 16. Utque ad interiora velaminis: 17. ubi praecurs r pro nobis introivit Iesus, fecundum

ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.

Imp ibile Rationem reddit cur non expediat primam fidem relinquere, S: in

peccata cadere, non enim reuertentes iam

ultra baptizari possunt in remissionem peccatorum , sicut prius. 6. Dei υerbum) la est, Patris, qui in perceptione corporis & sanguinis eius gusta

tur.

Crucifigentes in In semetipsis crucifigui Filium Dei, id ostentui, id est contumelie habent, qui gratiam eius vili pendentes in peccatis iacCnt. 8. A MERG. Terra enim sepe) Hic declarat quod hi ad quos eius sermo fuit, susceperunt & combiberunt verbum caelestis

doctrinae.

s. s Et generans herbam) Nihil sic opportunum, sicut fides in Filium Dei,&vita

optima.

io. Proferens autem J De his spinis Dominus dicit, quia cura huius staculi, de de ceptio diuitiarum praefocant verbum, &infructuosum efficitur. II. Malediatio proxima Quantam habet solationem hic sermo maledictioni proxima , non maledicta; quae enim necdum ici

maledictionem incidit, sed proxima est, Mlonge fieri potest.

H. Cuius consummatio in eo ustionem Haec combustio non erit, nisi quis usque in finem permaneat in peccati S.I3. Et omnis controuersia) Si hominum iuramento credendum est, quanto magis

Dei, qui nec falli, nec mentiri potestΘI . LANFR. Ut per duas res) Iusiurandum , & per semetipsum, quibus immobile sit quod dicitur.

IS. AMBRos. Sicut anchoram habemuι in Sicut anchora non permittit navim circumferri, licet venti commoueant eam: sic spes fide roborata introducit nos in rerum speciem quomodo fide & spe tenemus, ideo addidit: Incedentem v que ad interiora υelaminis. Spes enim penetrat in ter ora velaminis , dum caelestia absque dubitatione credit. I 6. LANFR. Vsque ad interiora in Spes nostra usque ad praesentia Dei incedit, quam significabant interiora velaminis. IT. AMBRos. Ubi praecursorpro nobis Non

284쪽

Commentarius in Epist. ad Hebridos. 11

dixit simpliciter introit, sed ubi praecursor dem & consequentem in eodem eo con pro nobis introiit, Oportet prosequi pi - uenit. cursorem nostrum , prid cursorem siqui-

CAPUT SEPTIMUM.

enim Melchisedech , rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob L Iutauit Abrahae regresso a cede regum, & benedixit ei: cui & decla

mas omnium diuisit Abraham e primum quidem qui interpretatur rex iustitiae. deinde autem & rex Salem, quod est, rex pacis, 2. sine patre, sine ma tre, sine genealogia, neque initium dierum , neque finem vitae habens, assimilatus autem filio Dei , 3. manet facerdos in perperutam. Intuemini autem quantus sit hic, cui & decimas dedit de ptaecipuis Abraham Patri archa. Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habens decimas stimere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quanquam 5: ipsi exierint de lumbis Abrahae. Cuius autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham , & hunc , qui habebat repromissiones benedixit. 1. Sine ulla autem contradictione , quod minus es , a meliore benedicitur. Et h1c quidem, ς. decimas morientes homi Π CS accipiunt: Ibi autem contestatur , quia vivit. Et s ut ita dictum siti

per Abraham , & Levi, qui decimas accepit, decimatus es h : adhuc enim in lumbis patris erat , quando obuiauit ei Melchisedech. 7. 8. Si er consummatio per sacerdotium Leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium fuit, secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem , & non secundum ordinem Aaron dici ρ

COMMENTARIVS IN CAPUT VII.

1 T ANDR. Hic enim Melchi Mech) Ra- cur uecundum ordinem Melchi sedecia Pontifex factus sit Christus est non secundum ordinem Leviticum, videlicet quia maioris dignitatis est Melchisedech. 3 Hie tib A. Nam si reprobamur maledicto prosi-m erimus : & probat a simili: nam si ger- bri h inanS tribulos proxima est maledicto &eeddiibu, δc hoc probat a contrario ; nam germinans herbam proxima est benedictioni. r. Sine patre) Non reuera sine patre &matre fuit , nec reuera initio & fine dierum caruit: sed unde quando ortus sit, vel quo tempore obierit, scriptura non commemorat. Illum namque significa bat, qui reuera nec patrem secundum hu- aDitatem , nec matrem , nec initium, vel finem secundum diuinitatem habitu

rus erat.

3. Manet sacerris ) Melchisedech non

mansit in perpetuum, sed sacerdotalis eius constitutio manet in perpetiatam.

. De filis L ui De superiori sententia hoc obi jcitur. Quasi aliquis diceret non potes probare Melchisedech per hoc

superiorem Abrahae, quia decimas ab eo accepa: quia sacerdotes de tribu Levi ab aliis tribubus secundum legem 3ecimas accipIunt, fratres scilicet a fratribus, &coaequales a coaequalibus.1. Sm υkaia rem) Responsio, noui ita esse. Sed Melchisedech non tantummodo decimas accepit, sed etiam Abraham benedixit , ac per hoc sine ulla contradictione maior eo est, quia minor a meliore semper benedicitur. 6. Decimas morientes Quasi diceret. Per hoc non possiimus approbare Melchisedech fuisse immorta em, id est, significa se immortalem , quia decimas Abraham accepit; quia hic etiam , id est, in lege MSacerdotio Leuitico morientes homines decimas accipiunt. Sed ibi, hoc est ubi sine patre & matre, sine initio & fine die

rum scriptura eum commemorat; aperte

contestatur ipsis Scriptura quia vivit, ides , viventem & immortalem significat. . Si ergo consummatio J Si inquit, lex consummata, id est, perfecta. non mutan. da, sed usque ad finem seculi permansu-

285쪽

118 B. Lan anci Archiepis Opi Cantuar.

ra ; erat data per illud tempus quo constitutum est sacerdotium Leviticum ; cUr aliud sacerdotium subrogat Quia enim simul. M ab eodem, & sub eadem sponsione utraque data sunt quod de uno dicitur , de altero necesse est intelligatur. Tota enim ratio sic procedit: Si lex erat permansura, M sacerdotium; sed sacerdotium transfertur 9 lex autem necesse est

transferatur.

consummatio, id est, perfectum sacerdotium Leviticum fuit, quid necesse fuit alium surgere sacerdotem ' Si igitur sacerdoti j translationem necesse est , de legis e sse translationem, neque potest Sacerdos sine testamento esse.

Translato enim sacerdotio , necesse est ut & legis translatio fiat. In quo enim haec dicuntur , de alia tribu est , de qua nullus altari przesto fuit. Manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster: in qua tri bu nillil de sacerdotibus Moyses locutus est. Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melctu sedech exurgat alius sacerdos , quInon ri. secundum legem mandati carnalis factus est, sed io. secundum virtutem vitae insolubilis. D. Cointestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in aeternum , 12. secundum ordinem Melctusedech. Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter 13. infirmitatem eius, & 1 . Inutilitatem nihil enim ad perfectum adduxit lex: 11. introductio vero melioris spei, per uam proximamur ad Deum. Et quantum est non sine iureiurando atridui dem, sine iureiurando lacerdotes facti sunt; hic autem Chi vireiurando, per eum, qui dixit ad illum. IurauitDominus, & non poenitebit eu, tu es iacerdos in aeternum) ic. i7. in tantum 18. melioris testamenti 19. sponsor factus eli

Iesus. Et alij quidem pilares facti sunt sacerdotes , idcirco quod morie

'. LANFR. Secundum legem λ Christus

non est factus Sacerdos secundum legem Iudaeorum , quae carnales obseruationes prccipiebat quia non est de tribu Levi,vnde sacerdotes eligi ipsis lex iubebat: sed secundum quod placuit virtuti diuinitatis suae, in qua & ex qua est vita insolubilis,

id est, aeterna, quae morte interueniente non soluitur. Aliter. Non est fustus Sa cerdos ut in facrificiis obseruaret, vel ob

seruari pr ciperet carnalia precepta legis; sed spiritualem intelligentiam , quae est virtus per quam datur vita insolubilis

Littera enim occidit , stiritus autem vivis Io. AMBROS. Secun m GPrtute n)Id est,

vitam in semetipso habens insolubilem.

Quamuis enim ad tempus mortuus est ca ne tamen in aeternum diuinitate vivit. U. LANpλ. Contestatur Probat auctoritate diuina, quia secundum similitudinem Melchisedech , exurrexit alius Sa

sedech Ordinem autem eius multis modis interpretatur, quod solus de rex fuit & Sacerdos ante circumcisionem functus fac Cerdotio, ut non Gens ex Iudaeis, sed Iudaei ex Gentibus facerdotium acceperunt. 13. LANFR. infirmitatem in Vetus lex infirma erat, quia cultoribus suis perfectam iustitiam dare non poterat. Si enim culistores eius perfecte iusti essent, post mortem statim requiem habituri coelum assecenderent. Sed erat per eius obseruantiam iustificatio nonnulla, peccatorum re missio aliqua, non tamen plena.

i . Inutilem ) Inutile fuit post aduentum Christi obseruare ea , qu ae ideo fiebant, ut ea quae nunc fiant, praedicerent esse futura.

13. AMBRO s. Intro mo) Habuit quippe lex spem , sed non talem : sperabunt enim bene placentes, & legem Dei custodientes possidere terram , nihil aerumnosum pati euangelica enim praecepta custodientes, non terram sperant posside re, sed coelum. I 6. In tantum melioris Secundum quod iuratum est de eo semper eum mansurum. I7. LANFR. In tantum In quantum si perius dixi; quia vita aeterna promittitur,& non sine iureiurando.

18. Melioris j Id est, noui Testamenti per cuius obseruantiam spem habemus eundi ad Deum. I9. Sponsor

286쪽

Commentarius in Epist. ad Hebrίeos. 219

10. Sponsor, Veteres sacerdotes promit- est, vitam aeternam , in qua videbimustebant cultoribus legis copiam frugum, Deum facie ad faciem . Vel sponsor est longaeuam vitam, victoriam inimicorum, noui Testamenti secundum diuinitatem& caetera his similia. Iesus autem spondet quia omnia quae Pater facit, & ipse Ω-ψζm perquam proximamus ad Deum, id cit. '

prohiberentur permanere ' hic autem eo quod maneas in aeremum , sem piternum habet sacerdotium. ΣΟ. Vnde & saluare in perpetuum potest accedentes per ri. semetipsum ad Deum : semper Vivens ad interpellandum pro nobis. Talis enim decebat ut nobis esset Pontifex , sanctus, innocens, impollutus , segregatus a peccatoribus , & 0. CX celsior cylis factus qui non habet nec cilitatem quotidie , quemadmodum sacerdotes , prius pro suis delictis hostias offerre , deinde pro populi et hoc enim fecit semel , seipsum offerendo. 23. Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem iurisiurandi, qui post legem est , Filium in aeternum perfectum.

qui interpellat, nisi humanae naturae diuinitati coniunctio, quam paterno solio aduexit semper . ad saluandum idoneos Θ Alij Pontifices , quia semper non erant, semper non interpellabant; hic non solum in hac vita saluat per interpellationem humanitatis suae; sed etiam in futuro glorificat; dum tradet regnum Deo & Patri, & perducet sanctos ad visionem paternae maiestatis.1L LANpR. Persemetipsum j Ipse Salua- Ioan.

tor in Evangelio dicit: Nemo venit ad Pa- ε.

trem, ni per me. Eralias: Ego sim o oriri r per me si quis introierit aualitur. 11. AMBRos. i Excelsior facius ) Quia a.

orant eum omnes Angeli Dei.

dotes necessitatem habeant quotidie pro suis delictis sacrificandi: Christus autem

1.1. Apitulum autem super ea quae dicuntur e Talem habemus Pola tificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cadis, sanctorum minister, & tabernaculi veri, quod fixit Dominus, & 1non homo. Omnis emira 3. Pontifex ad offerendum munera & hostias constituitur unde necesse est & hunc habere aliquid , quod offerat. 4. Si ergo esset super terram , nec esset sacerdos, cum essent qui offerrent secundum lecrem munera , qui exemplari & Vmbrae deseruiunt 1. caelestium. Sicut respon-

COMMENTARIUS IN CAPUT VIII.

i. A MBRos. Capitulum autem ) Praecedentis dispositionis recapitulatio , ad rem ipsam deducens auditorem. Σ. LANFR. Capitulum autem Capitulum est breuis sententia ab eo sc nominatum, quod breuiter capiat totius rationis summam Hoc autem capitulum incipit ab eo quod sequitur : Talem habemus. Et desinit ubi dicitur: Non homo.

3. Pon Ad superiorern sententiam redit: hoc eni erit fomeluserendo. Quasi

diceret: rationis fuit quod se obtulit, quia omnis Pontifex ad offerenda, O c. 4. Si ergo super terram esset Ratio cur Christus seipsum obtulerit: si, inquit, esset super terram quod pro peccatis totiuS m di digne posset offerri, non esset sacerdos offerre dignus, & ideo mundus bene ob

tulit mundo.

287쪽

1 o B. Lansi anci Archiepiscopi Cantuar.

sum est Moysii, cum consummaret tabernaculum: Vide inquit) omnia facito secundam c. exemplar quod tibi ostensum est in monte. Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto & 7. melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. Nam si illud prius culpa vacasset: non utique secundi locus inquireretur. 8. Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus & consummabo super domum Israel, S super domum Iuda , testamentum nouum ; non secundum testamentum quod feci patribus eorum , in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra AEgypti, quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo , & ego negleXi eos , dicit Dominus; quia hoc est testamentum , quod disponam domui Israel post dies illos , dicit Dominus: Dando leges meas in mentem eorum, & in corde eorum super scribam eas & ero eis in Deum , & ipsis erunt mihi in populum e & non docebit unusquisque proximum suum, & unusquisque fratrem suum , dicens : Cognosce Dominum , quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum . quia propitius ero iniquitatibus eorum, de peccatorum eo rum iam non memorabor s. Dicendo autem nouum, veterauit prius. Quod autem antiquatur & senescit, prope interitum est. tem Christi Ecclesiam, cuius pars est in

caesis ; pars secutura adhuc peregrinatur in terris. Hanc figurabant quaecumque in Sacramentis veterisTestamenti fiebant. Sicut alias : Haec omnia in gura contingebant illis. 6. Exemplar Exemplar vocatur, & illud quod fit & illud ad cuius similitudinem aliquid fit, sicut species, imago, figura, similitudo. . Melioris j Melioris testamentum Vocat praecepta euangelica , per quorum obseruantiam promittitur vera iustitia , &vita aeterna: hoc est enim quod sequitur; Quod in melioribus, sec.8. Vituperans enim Probat prophetica auctoritate quia saeculi locus inquiritur. Quanta autem locorum,& disputationum subtilitate hae epistolae plenae sint, licet ipse Apostolus in scribendo non curaret, ipse enim in sapientia verbi & subtilitate sermonum se non loqui alias testatur perspicax lector poterit inuenire. Summa disputationis sic se habet : Si illud prius culpa vacasset, saeculi locus non inquireret: vituperans enim , sec. Prius ergo culpa non vacauit , id est , hominem a culpa perfecte liberare non potuit S sicut econtra de nouo Testamento dicitur e Mandarum sine macula. Et lex Domini imma

culata.

'. Dicendo autem nouum) Ιta sunt inter se nouum & vetus, sicut magnum &paruum. Quotiescumque enim duae res inter

se conferuntur, si una vocatur noua, altera vetus, & econtra.

CAPUT NON V M. HAbuit quidem & prius, iustificationes culturae, & sanctum I. saecu

lare. Tabernaculum enim factum est primum , in quo erant candelabra , & mensa , & propositio panum, quae dicitur Sancta. Post vela mentum autem secundum , tabernaculum , quod dicitur , Sancta sanctorum : aureum habens thuribultim , & arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro , in qua Vrna aurea habens manna, & virga Aaron, quae

COMMENTARIVS IN CAPUT IX

LANER. Saeculare Sacrificium Iu- transitorium,sicut omnia quae huius si culidaeorum vocat seculare , vel quia sunt i vel quia in modum temporis singulis

288쪽

Commentarius in Epis h. adH ebreos. ari

fronduerat , & tabulae testamenti: superque eam erant Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium e de quibus non est modo dicendum per singula. His vero ita compositis i in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia 'consummantes in secundo autem semel in anno solus Pontifex , non sine sanguine , quem offert pro sua & populi ignorantia : hoc significante Spiritu sancto , nondum pro palatam esse 2. sanctorum viam , adhuc 3. priore tabernaculo habente statum. Quae . parabola est temporis instantis: iuxta quam munera, & hostiae offeruntur , quae non possunt iuxta 3. conscientiam perne tum facere seria utentem , solummodo in cibis, & in potibus, & variis baptismatibus, &iustitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis. Christus autem ansiliens Pontifex futurorum bonorum, per amplius & perfectius 6. tabernaculum non manufactum , id est , non huius creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum , sed per proprium sanguinem , introiuit se mel 7. in Sancta , aeterna redemptione inuenta. Si enim sanguis hircorum & taurorum , & cinis vitulae aspersus , inquinatos sanctificat ad emundationem carnis : quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo emundabit conscientiam nostram 8. ab operibus mortuis, ad seruiendum Deo. viventi Et ideo noui testamenti 9. mediator est , ut 1 o. morte intercedente, in redemptionem earum praeuaricationum , quae erant sub priori testamento , re promissionem accipiant , qui vocati sunt , aeternae haereditatis. D. Vbi enim testamentum est , mors necesse est intercedat testatoris. Testamentum enim I L. in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum

vivit qui testatus est. Unde nec primum quidem sine sanguine dedica

tum est. Lecto enim omni mandato legis a Moyse uniuerso populo , accipiens sanguinem vitulorum & hircorum cum aqua, & lana coccinea, &

hyssopo; ipsum quoque librum & omnem populum aspersit, dicens Hic

sanguis testamenti, quod mandauit ad vos Deus. Etiam tabernaculum Mannis eadem repetebantur. 2. Sanctorum tam J Sanctorum via est

vel ipsie Christus, vel spiritualis intelligentia legis. 3. Priore) Prius tabernaculum est carnalis intelligentia & obseruantia legis : secund um, spiritualis. 4. Parabola esὶ Allegoria veteris Testamenti, hoc praesens temp-, in quo Ecclesia Christi fundatur, de gratia noui Testamenti praedicatur, significat. 3. Conscientiam) Iuxta conscientiam dicit, vel quia legales hostiae peccata cogitationum non purgabant; vel quia ab anima conscientiam perpetrati sceleris perfecte abstergere non poterant. 6. Tabernaculum ὶ Tabernaculum quod Christus introiuit, vocat coelum, quod per amplius Sc perfectius est, quam illud Iudaeorum tabernaculum , quod vocabant sancta sanctorum. . Insancta J Exponit quod superius vo cauerit tabernaculum non manufactu , Videlicet sancta sanctorum coelestia. 8 AMBxos. Ab operibus) Si quis tangebat corpus mortuum, polluebatur; δί h1c

siquis tetigerit opus mortuum,contamina tur per conscientiam.

9. LANFR. Mediator est In eo quod homo est, noui Testamenti mediator fuit, quia legem Dei hominibus attulit.

Io. Morte intercedente. Christus mortuus est, non solum ut Gentes , sed&Iudaeos tam vitios quam mortuos, ad vitam aeternam praedestinatos, a praeuaricationibus , quas ipsi sub veteri lege commise

rant, redimeret.

11. Vbi enim testamentum Exponit causam cur Christus mortuus sit, videlicet

quia testamentum conditurus erat. Testamentum autem nisi a moriente non conditur.

Ιχ. In mortuis in Secundum legales taculi loquitur, in quibus praecipitur vivente testatore testamentum non efferatum. Est autem testamentum, a quo ad diuina te-

289쪽

111 B. Lan anci Archiepiscopi Cantuar.

omnia vasa ministeri j sanguine similiter aspersit. Et omnia pene insanguine secundum legem mundantur e & sitne sanguinis effusione non fit remissio. Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari : ipsi autem caelestia melioribus hostiis quam istis. 13. Non enim in manufacta sancta Iesus introiuit, exemplaria verorum sed in ipsum caelum , Ut appareat nunc Vultui Dei pro nobis : neque ut saepe osterat semetipsum, quemadmodum Pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno e alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad des itutionem I . peccati, per hostiam suam apparuit. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori , post hoc autem iudicium : sic & Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata , 13. secundo 16. sine peccato apparebit expectantibus se , in salutem.

stamenta similitudine ducitur , ordinatio hominis praecipientis quid post mortem eius de rebus ipsius sit agendum. a 3. Non enim j Exponit ipsas meliores hostias, quae est una, id est, corpus Christi.

- Vasus autem loquendi sic vellet in manufactis sanctis exemplaribus verorum: vel in manufacta sancta exemplaria vero

rum.

1 . Peccati) Peccati dicit pro peccato- m. Omnia enim peccata destruxit in his qui credituri erant. IS. AMBRos. Secundo apparebit J Non enim tunc erat hostia pro peccato. 16. LANFR. Sine peccato ) Sine peccato dicit, sine similitudine carnis peccati. In

primo enim aduentu suo Dominus talem carnem gestauit, qualem & caeteri homines , qui peccatores erant. In secundo vero in tanta gloria caro eius apparebit, quanta nec excogitari , nec explicari ab aliquo mortalium potest. Potest etiam intelligi, sine peccato , sine hostia pro peccato; non enim tunc apparebit, Vt peccata

purget, sed damnet.

CAPUT DECIMUM.

1. I TMbram enim habens lex futurorum bonorum, et . non ipsam ima ginem rerum , per singulos annos eisdem 3. ipsis hostiis , quas offerunt indesinenter , nunquam potest accedentes perfectoS facere : alioquin cesssassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati , cultores semel mundati : sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. Impossibile enim est , sanguine taurorum & hircorum auferri peccata. Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam , & oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi : holocaustomata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce vento . in capite libri scriptum est de me : Vt faciam , Deus, voluntatem tuam. Superius dicens: Quia

COMMENT ARIVS IN CAPUT X

I.π ANFR. Vmbram enim j Redit ad ,suoeriorem rationem, ubi dixit, le- vales hostias non possie facere seruientem perfectum iuxta conscientiam. Et est res ponsio, quasi diceret: Cur dixisti peccata exhauri eda per Christu & non per legem' a. AMBRos. Non ipsam imaginem) Hoc est enim ipsam veritatem.

3 Ipsis hostiis J Quid ergo nos Z Nonne

per singulos dies offerimus Θ Offerimus, sed ad recociliationem mortis eius; & una est hare hostia non multae; hoc aure exemplar est illius quod nos facimus,in commemorationem fit eius quod factum est : Hoc L.

facite, inquit, in meAm commem rationem. 13.

. In capite libri Vtique pastet ij, ubi

290쪽

Commentarius in Epist. ad Hebritos. 123

hostias, & oblationes, & holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, runc dixi: Ecce venio, ut fataciam , Deus , voluntatem tuam.aufert primum , ut sequens statuat. In qua voluntate sanctificati sumus, per oblationem corporis Iesu Christi semel. 1. Et omnis quidem sacerdos praulo est quotidie ministrans, & eas dem saepe offerens hostias , quae nunquam possiliat auferre peccata hic au tem unam pro peccatis offerens hostiam , in sempiternum sedet in dextera Dei , de caetero expectans 6 donec ponantur inimici eius I. scabellum pedum eius. Vna enim oblatione , consummauit in sempiternum sanct1-ficatos. 8. Contestatur autem nos & spuitus Lanctus. Postquam enim dixit : Hoc autem testamentum , quod testabor ad illos post dies illos , dicit Dominus, s . Dando leges meas in cordibus eorum, & in mentibus eorum superscribam eas: & peccatorum, & iniquitatum eorum iam non recordabor amplius. Vbi autem horum remistro : iam non est oblatio pro peccato. Habentes itaque, fratres, fiduciam 1 o. in introitu sanctorum in sanguine Christi, 11. quam initiauit nobis viam nouam & viventem per Velamen , id est, carnem suam , & sacerdotem magnum super domum Dei: accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientati a mala, & abluti corpus aqua munda , teneamus spei nos ne confesto

nem indeclinabilem fidelis cnim est qui repromisit , & consideremus,

a 2. inuicem in prouocationem charitatis de bonorum operum : non deserentes collectionem nostram , sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes , & tanto magis 13. quanto videritis appropinquantem diem. 14. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam. notitiam Veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia , terribilis autem quaedam expectatio iudici j , & ignis aemulatio , quae consumptura est aduersarios. Irritam

quis ficiens legem Moysi , sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia , qui 11. filium Dei conculcauerit , & sanguinem testamenti pollutum duxerit , in quo

dicitur Beatus vir; qui P almus capitu lum totius libri dicitur a quibusdam. 1. Et omnis quidem Ministrare famulo rum est; sedere vero dominorum. 6. Donec ponantur j Non solum inimici qui infideles sunt, sed etiam qui immunde vivunt. Prudentia enim carnis inimica est Deo.

7. LANFR. Scabellum Sub pedibus Christi erunt omnes qui sunt modo inimici eius in die iudici j, quia ad imperium

eius aut conuersi ibunt in vitam aeternam, aut pertinaces perpetuam patientur cre-hennam. O

8. Contestatur in Id est, confirmat verba nostra, quibus asserimus una oblatione Corporis Christi peccata penitus esse di-

9. AMBRos. Dando leges ) Ista lex est

Charitas, ut quod nobis nolumus fieri, alteri non faciamus ; & sicut in Evangelio dicitur: maecumque vultis vr faciant vo-Hb homines, eadem cir vos facite eis. io. L NpR In introitu) Introitum vocat coelum, quo sancti intraturi sunt redempti

sanguine Christi 11. euam initiauitὶ ordo. Quam viam

nouam, quia nullus hominum ante illum coelum ascendit, & viventem, id est, non deficientem , permanentem, quia Vsque ad finem saeculi ascens ira sunt membra

eius: initiauit nobis Christus, id est, incepit vel dedicauit. Ir. Inuicem) Alter consderet quid boni alter faciat, non ut inuideat, sed ut exemplum bonum inde sumat. I 3. uanto videritis P Diem dicit vel extremum iudici j , vel temporalis affli .ctioni S. i . Voluntarie J Causam reddit cur charitas sit tenenda, & a malis sit cessandum ;dum enim voluntas peccandi est io nobis, nihil prodest hostia immolata pro pecca

tis nostris.

Is . O Filium Dei Gratiam filii Dei in se

metipso conculcat, & sanguinem redem-

SEARCH

MENU NAVIGATION